Huberti Langueti Epistolæ politicæ et historicæ ad Philippum Sydnæum equitem anglum ..

발행: 1646년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

L A N G V E T T. 2s' maniam nobis non sit salutaris : nam video in contentionibus de religione animos hominum se valde exacerbari α- veterem illum consensiun in repub. si

non. prorsus scindi , at saltem minui. Pontificii quidem superam nostros consilio , & inter eos dissidia astute serunt ne quid in commune consillant: Verum nostri sentiunt se falli & sunt sibi suarum virium conscii, quare Verendum est ne tandem secent nodum quem solvere non poterunt, si alii pergant ipsis illudere. Quia tydiust tibi, reddentur meae literae de rebus publicis, plura non adjiciam. De meis privatis sic habeto: me a tuo discessu, &pra sertim ab initio se perioris hyemis,. expertum esse incredibilem erga,me inhumanitatem ac etiam perfidiam quorundam , qui se mihi amicos esse prius simula verant: nam nulla a me la cessiti injuria non solum ab amicitia discesserunt i sed etiam mihi perniciem procurare conati sunt, nec adhuc desi nunt id facere. Sed Deus me hactenus

ab istorum insidiis tutum reddidit, &reddet quandiu ipsius clementiae videbitur. Noli itaque mirari si in his meis miseriis rarius solito ad te scripserim.

292쪽

rco E p I 2 s o L AEHic non parvam Voluptatem capio ex consuetudine Doctoris Andreae Pauli cum quo vivo, & aliorum amicorum quos hic plures reperi : nec tu paucos invenisses si huc excurrisses', &licui siet tibi frui multorum praestantium virorum consuetudine , α

praesertim Domini Laetari Suendii, apud quem sepe tui mentionem facimus. Salutant te Comes Solmensis,& Baro a Dona tui amantissimi. Mitto ad te scriptum de rebus Persicis, cujus feceram mentionem in superioribus

meis literis , quod ubi legeris, intelliges nos minus magnifice sentire de illius gentis opibus. Verum Isinaliel qui nuper defuncto patri successit, dc

regnum a fratrum' caede auspicatus esse

dicitur, collapsam disciplinam militarem forte restituet. Scriptum est Constantinopoli eum cum copiis quibus ad opprimendum fratres est usus, progredi Babylonem versus, quam patri sim Thammae ab Imperatore Solimanno ereptam, conabitur recuperare , ut

multi existimant. Mitto aliud scriptum de rebus Hispanicis, cujus lectionem tibi nec injucundam, nec inutilem

fore spero. Bene vale. R. alisbonae,deci

293쪽

SCripsi ad te superiore mense,& simul

cum literis involvi quaedam de rebus Pelsarum & Hispanorum , quae forte tibi non erunt ingrata. Dedi fasciculum optimo viro , Doct. Ioachimo Mollero,a quo missus est Ham- burgum, ad fratrem , qui in ea urbe consulatum gerit, qui hauddubie dabit operam, ut ad te perferatur. Meis literis suas adjunxit Doct. Andreah Paullus, tui studiosissimus. Scripsi antea de quibus rebus hic praecipue deliberetur. Nihil ab eo tempore decretum est, quod te scire multum tua re- serre putem. Moscho vitici legati dimissi ab Imperatore, reddiderunt ei luteras, quas ad ipsorum principem scripserat, eo quod earum inscriptioni non essent inserti omnes dignitatum tituli, quibus se barbarus ille vult ornari. Card. Moroni literas ad suum Princiapem ascipere noluerunt : dixerunt

enim sibi esse mandatum a suo Princi- pe, ne cujusquam ad ipsum literas, praeterquam Imperatoris acciperent. Non

dum hinc discesserunt ob adversam Imperatoris valetudinem,cum qua per

294쪽

decem , aut duodecim dies graviter considiatur. Ante quatuor dies excrevit calculum ejus magnitudinis, cujus est nucleus olivae grandioris. Ab eo tempore coepit paulo melius habere, sed tamen nondum convaluit, ad calculum enim acces erunt & alii morbi. Hic adhuc deliberatur, an consultum sit, ut Imperator armis petsequatur jus, quod sesabere dicit ad regnum Pol nicum. Existimo paucos fore et auth res, ut bellum suscipiat, cum Bathorius iam videatur adeptus pacatam regni possessionem. Tota Lithuania diu a partibus Imperatoris stetit: verum cum viderent Lithuani Bathorium regno inauguratum, duxisse uxorem sororem

regis Sigis nundi Augusti , & Polonos

omnes, paucissimis exceptis, ejus authoritatem sequi, Imperatorem vero nec parare arma, nec facere ullam spem sui adventus in Poloniam, accesserui si

ipsi ad Bathorii partes. Initium desectionis factum est a Kos ho vitio S mogitiae praefecto, qui cum sit Mare- έehalcus Lithuaniae, & illis in locis au-

thoritate plurimum valeat , plurimorum constantiam suo exemplo labefa-oavit. Accessit ad haec metus Moschi.

295쪽

quem sibi princis

nobilitatis, cujus timescerent pro periculosum fore , se sejungere a condensu Polonorum. Prureni postremi omnium manserunt in fide Imperatoris , praesertim Dux ipse , Dantiscum

& Elbingae sed cum G pius frustra Im

peratoris auxilium implorassent ad- . Versus Bathorium, qui ipsis armatus imminebat, cesserunt tandem necessitati, & professi sint se Bathorii imperium agnoscere. Archiepiscopum G n innensem, quem scis esse primarium regni senatorem, & summae authoritatis in eo regno, primum.Omnium oppres. sit Bathorius, quoniam videbat eum se praebere ducem Caesarianis , dc habere apud se ipsius Imperatoris ac Pontificis Rom. legatos, quos ut a se dimitte -- ret imperavit ei, & ut ad se arso viam Veniret: quod coactus est facere Archiepiscopus, omni praui dio destitutus': Bathorius enim paulo ante inter aeeperat aliquot militum centurias , qui

ipsi ex Silesia subsidio mittebantur Palatinus Podoliae quem in Comitiis multi regem expetiverunt, diutius re tittit Bathorio 3 sed cum videret se abiem expetebat vulgus tyrannidem cum percres , judicarunt sibi

296쪽

α ς EPIs TOLAE omnibus desertum, tandem etiam cum eo transegit. Supeisunt hic Laskius,& quidam alii non magno numero, qui licet vident res pene desperatas, fortiter tamen Bathorio inter pocula

conviciantur , & conantur persuadere Imperatori, sequuturam magnam Po-

Ionorum ad eum defectionem , si tantum arma Polqniae ostent verit. Non existimo eos persuasuros Imperatori, ut fiducia eorum, quae ipsi promittunt, bellum suscipiat, cum valetudo & aliae ejus rationes id non ferant,& fere omnes praeter psos , suadeant ne faciat. Bathorius indixit Conventum regni Thorunniam ad Calend. Octobris, in

quo putant eum acturum, ut proscribantur omnes, qui ejus Imperium non volent agnoscere. Si Imperator omnino constituit abstinere a Polonia, aequRm erit ut habeat rationem Las.

Hi & aliorum, qui fortunis & dignitate exciderunt, o D fidem & constantiam quam ei praestiterunt, & ut det operam , ut tuis fortunis & dignitatibus restituantur. Cum vero Polonia, Hungariae & Silesiae fines attingat, consultius esset renovare vetera foedera , ω restituere mercimonia inter illas zeu-

297쪽

LANGVETI. a Ustes, quam inutiles simultates cum Ba thorio exercere. In eo est aliquid dissicultatis , quod nec Imper. prior volet compellare de foedere Bathorium se inseriorem, nec ante factam transactionem eum regem nominare, nec etiam Bathorius prior mittet legatos, cum ii quos huc sub initium conventus misit, non ita sint accepti ut ipse speraverat, de tandem etiam traditi sint custodia ob vulneratum & spoliatum Kors-bachium in Prussia, quo erat missus ut Prutenos ad constantiam erga Imperatorem hortaretur. Consulium multis videretur , ut Imperium in hac re suam authoritatem interponeret, & daret operam ne haec initia simultatum cxcrescant . in sevum aliquod incendium, quod gentes illas tandem depascatur. Habes ad satietatem non tum res Polonicas, sed etiam stultum

meum de iis judicium. Spero quod

meae literae reperient te Londini incolumem reversum .ex Hybernia , dc fruentem illo opimo octo vestrae aulae, quod post taediosi itineris molestias& labores, longe tibi suavius videbitur

quam antea. Tantum metuo ne te iu

scribendo satis alio qui negligentem

298쪽

L I V. Post . tuum discessum detinuerunt

me aliquandiu Coloniae amici, unde cum estem discessurus, advenit quidam, qui dicebat se tibi reddidisse litateras a Regina , quibus jubebaris ire ad Principem Orangium , quod sane fuit mihi gratissimum: videbam enim

ca Iatione, sine tuo periculo, desiderio tuo satisfieri, & tibi magis honorificum sore, fungentem munere publico , eo accedere, quam si privatus accessisses, ut habueras in animo. O

niam autem monueram te, cavendum

esse tibi, ne cuiquam praeberes octasionem te calumniandi, cum omnia, quae tibia regina demandata fuerunt, . ita consecisses, ut inde laudem & gloriam referres , & tamen videbam te a dere cupiditate compellandi Orangium , & contrahendi cum eo amicitiam , metuebam ne mihi postea objiceres, per me factum esse, ne voti tui convos fieres: nam satis memini, quam sepe mihi exprobaveris mea culpa accidisse, ut Romanam profectionem

299쪽

omiseris. A tuo discessu nihil accidit in Germania magnopere dignum , quod . ad te scribatur. Eiector Palatinus nondum ad suos rediit. Nihil quidem mutatum est Heidelbergae , ab ejus discessit, sed ex aliis oppidis & pax is dimissi sunt aliquot ministri verbi non plane liberi: justi enim sunt promittere, quod se in judicio sistent, si intra

annum accusentur. Indictus est Mag-deburgam Conventus principum P testantium, ad Octobrem mensem, in quo de religione agetur. Faxit Deus, ut principes rationem ineant, qua tolli possint dissidia inter nos excitata, quae

ut alant Pontificii, simulant se bene cupere Lutheranis, & gratificantur eis libenter in iis rebus, quibus ipsorum

odium erga nos accenditur. Nuper ab iis, quos visitatores Camerae Imperialis vulgo nominant , interdictum est praesidibus ipsius Camerae, ne quem in eo judicio ferant, qui non sit Ponti sicius , vel religionis Consessionis Augustanae. Delius noster ob eam rem

discessit Spira , & coelum jam implet querelis, & ne in his calamitatibus destituatur solatio , ait se velle adjicere

animum ad rem uxoriam , cui sane M 2 aequum

300쪽

aequum est , ut tu bene preceris. Sed . extra jocum. Quid si Serenissima vesstra regina mitteret industrium aliquem virum, ad Conventum Principum Protestantium, indictum Mag- deburgam, qui ipsis exponeret, quae pericula immineant iis omnibus , qui jugum Pontificium cxcuslerunt, si pergant ita inter se contendere, & etiam ipsis indicaret, quibus artibus ista inter nos dissidia alant Pontificii. De ea

re consulendus esset Gulielmus Land- gravius. Posset etiam agi cum rege Daniae, si cum eo colitis amicitiam. Ego sane metuo ne in eo Conventu

ecclesiae nostrae condemnentur, & nevis inseratur iis, qui in Germania nobiscum in religione sentiunt. Comitem Hanavvium nondum vidi, sed scripsi ei, & eum tuo nomine salutavi. Elector Saxoniar & Brandelaburgensis 1iib initium superioris mensis fuerunt Budistinae in Lusatia, cum Imperatore,

quem audio dedisse operam, ut paternam amicitiam cum eis renovaret, sed ut unt, jure haereditario ad eum non

pervenit illa Pitho , quae in paterni Stabiis sedebat. . Prosectus est B udistina ratistariam , unde puto eum jam

disce L

SEARCH

MENU NAVIGATION