장음표시 사용
301쪽
discessisse. Accepi nuper literas a Cratone & ab Andrea Paulo . Uterque tibi omnia fausta & foelicia precatur, dolent autem quod tuo conspecitu ipsis frui non licuerit. Andreas Paulus scribit, se omnino constituisse invisere te in Anglia. Res Belgicae sunt tibi notissimae, nec ignoras quas clades no-1tri in Gallia nuper acceperint. Non oportet sane Vos in utramque aurem
dormire, & praesertim, si Hispani inducias a Turcis impetrarunt, ut ad nos ex variis locis scribitur. Vide ut sis memor eorum, quae tibi dixi ad ostia Moeni, & de iis scribe, quamprimum poteris ut aliquoties mihi promisisti. Saluta ossiciose meo nomine genero-lum Dominum Grinellium, necessai tum tuum, & reliquos nobiles ac humanissimos viros, quos istius tui lon- sin qui itineris fidos & suaves comites nabuisti, quibus utinam in aliqua re gratificari possem. Ego quidem incresedibilem voluptatem cepi, ex illa nostra consuetudine plurium dierum: at idem mihi accidit, quod iis , qui aestuantes frigidam avide & cum voluptate bibunt, quae ipsis causam febris
302쪽
tantus dolor subsequutus est, quan tam vix unquam sensi, qui necdum multum remisit. Dum sub tempus tui discessus , jocando cum Bizarro,'do operam, ut tibi & mihi moerorem excutiam, exciderunt mihi quaedam, de
quibus constitueram tecum agere, ita ut me meorum jocorum postea poeni tuerit. Banosius noster mittitur ab ecclesiis Belgicis, quae hic de in Palatina tu exulant, ad Sunodum, quae indicta est Dordracum , ad vicesimum quar tum diem hujus mensis. Inde, ut spero, ad te scribet. Est vir bonus & do: istus, actui observantissimus. Ego tibi omnia fausta & seelicia precor. praneolarii dec. quart. die Iunii Is 7.
nosio, eunti ad Sunodum theologorum , quae indicta erat Dordracum,
quas te dudum accepisse spero. Nudiustertius primum redditae sunt mihi eae, quas ad me dedisti Brugis, quinta die superioris mensis. Misi e sunt ad me Argentorato a Doch. Lobbetio, ad quem nescio quo fato pervenerint. Quas scribis ad Niphum , misi Vicia
303쪽
nam ad nostrum Closium, qui haud- dubie diligenter eas curabit. Adjunxi meas ad Niphum , quibus conor ei persuadere, ut tuo desiderio satisfaciat: sed vereor, ne id frustra a nobis fiat: nam licet ante sesquiannu naetus estet opimam conditionem in Hungaria, audivi tamen cum cogitaste de Polonia, postquam i civit Bathorium eo venisse. Scis me nihil unquam Ha te reprehendisse , praeter negligentiam inscribendo, cujus rei accusandi te, nunquam habui justiorem causam, quam jam habeam. Meministi quam saepe te petierim, ut tuorum sententiam, de
ea re, de qua tecum ad ostia Moeni egi, nobis quamprimum significares, quod te facturum promisisti. Scripsisti quidem Biugis te habere causas , quaret
fere desperes id posse fieri, & petiisti a
me, ut quantum in me esset, aliorum spem labefactarem. Non tamen propterea intermittere debuisti , quin explorata tuorum voluntate, eam nobis statim significares, ut promisera S te facturum. Scio quid tibi venerit in mentem , ob quod rem factu dissicilem judicaveris : nam statim, ubi alii mecum de ea rς egerunt, venit mihi in men-M . tem,
304쪽
em, te esse filiumfamilias: verum nee lipsorum spem minuere volui, ne revocarent mandatum, quod de te compellando & tentando tuo animo mihi dederant, nec etiam tibi exponere voluidissicultates, quas in hac re facile intervenire posse, existimabam. Qqorsum haec inquies ξ ut utrisque illiaderesὸImo vero tui amore hoc feci. Proposui tibisimpliciter, quod alii jusserant me proponere, nec, si recte meministi, usus sum ulla suasione, sed totam rem tuae deliberationi permisi.
Respondisti id, quod proponebam tibi
non csse ingratum, sed te non esse plane tui juris re arbitrii: verum te reversum ad tuos, eorum voluntatem exploraturum : eamque mihi statim signiscaturum. Qqid mei amoris hic intervenerit, nondum vides, sed jam tibi exponam. Judicavi illos nostros tale de te judicium fecisse, tibi fore honorificum apud omnes, quibus innotescet. Tibi vero tua promissione imponebatur necessitas id indicandi iis, sine quoru consensu persci non potest. Si spem rei perficiendar initio abjecisses : nun-
305쪽
buisti illud aliqudbus palam facere, ut fidem tuam apud me liberares, nec potuit quisquam suspicari, te aliquid ambitiose facere. Quomodo autem apud alios posses excusari, si res non haberet succestum non necesse fuit, te tantopere esse solicitum. Habuissem ipse in promptu excusationem, si rescripsisses,& adhuc haberem, si rescriberes, quod
ut facias, te per nostram amicitiam obtestor, ne illi putent se contemni a te, vel me non bona fide de ea re tecum egisse: nam huc reversus Colonia scripsi,ad communem illum nostrum amicum , me tibi rem proposuisse, ut internos convenerat, eamque tibi perplacuisse &te habere ipsis gratiam , quod tale de te judicium fecistent, sed non
potuisse ae ea re quicquam statuere, inconsultis iis, in quorum es potestate: verum te promisisse, quod eorum voluntatem exploraturus esses, quamprimum in patriam esses reversus, & eam nobis fgnificaturus. Ab illo nostro amico jam accepi literas , in quibus ita
veli. Nom attendons la resolution de
306쪽
27 EPIs TOLAE Lavet. Car de nostre coste notu som-mes asseureet , vans te consentemenide la principale persenne. Mosseu rLy en a parie. I ut es refota, moen-nant qu'veet response ou resolution de pautre coitie. Vides in quas dissicultates sim conjectus. Ego profecto obcam rem hactenus sum veritus ad eos accedere, etiamsi me aliquoties ad sevocaverint, & varias causas confinxi, ob quas non possem accedere: nam nolebam ipsis spem omnem rei conficiendae adimere, ante quam ex te cognoscerem, nullam superesse: Licet enim
judicem, id esse factu dissicillimum,
non tamen existimo, non posse omnino fieri. Quid ii tuum fatum vel bonus aliquis genius tuorum vel etiam vestrae Zenobiae liberalitatem erga te irritaret. Iam evocor ab illis nostris ob causas adeo graves, ut necesse sit, me ipsis parere. Quando ex me percontabuntur, quid de hoc nostro negotio habeam, nihil aliud respondere potero, quam me nondum a te literas accepisse. Si, ut antea dixi , aliquid
scripssies , qualecunque illud fuisset, potuissem aliquid comminisci quo ipsis satisfactum fuisset, sine ulla bene
307쪽
volcntiae erga te imminutione. De
publico illo negotio, de quo tecum est actum, nihil jam habeo quod scribam, quoniam ab illis nostris abfui. Abortiis uxoris Iohannis Nassavit aliquam
moram injecit: constitutum enim erat, ut aeturi ὸe ea re apud ipsum convenirent , suaeque coitioni infantis ipsi nati baptismum praetexerent. Manet tamen, quantum audio, in nostris cadem voluntas, & haec est una ex causis, ob
quas ab ipsis jam vocor. Elector Palatinus jam primum reversus est ex thermis , ad quas iverat sub initium Maii. Pergit in suo instituto pellendi. ex ecclesiis pastores, quos ipsis pater
praefecerat. Hoc mihi non satis humanum videtur, quod corierit Nover 'cam suam, concionatorem quem apud se habuit, dimittere. Ob eam rem mulier constituit praedia sua dotalitia elocare, & migrare Franchenthalium ut possit frui libertate conscientiae, & vivere in Ecclesia eorum , cum quibus sentit in religione. Dux Johannes Casmirus adversatur quidem statri, & conatur Ecclesias, a patre bene constitutas, conseIVare,
sed parum proficit; quia cum Verbis
308쪽
1 6 E P r s T O L AE tantum adversetur, facile est alteri ver ba rependere. Scribunt Norimberga Imperatorem interdixisse civibus Viennensibus, ne ad Lutheranorum conciones accederent, quoniam ejus religionis professio a patre Maximiliano concessa fuerit soli nobilitati: tantum abest autem, ut Viennenses cives interdicto paruerint, ut etiam longe frequentiores, quam antea, ad conciones accesserint , postquam id est ipsis denuntiatum. Ex hac scintilla posset oriri periculosum incendium, nisi adhibeatur cautio. Quae autem potest adhiberi cautio, ubi principum animi sunt pravis persuasionibus occupati, &dementati, nec volunt rationem in
consilium adhibere 3 Quid mirum autem, si aula Romana suis incantationibus Juvenis Principis animum fastinet, cum Venetos qui volunt haberi omnium hominum sapientissimi, po-etuerit ita dementare, ut passi sint in sita urbe institui Inquisitionem, ii selum in cives, sed etiam in exteros. Sapiunt sane Tilrcar, qui nobis pacem & indu- Cias concedunt, quo nostra insania nullo ipserum metu coercita, possit se liberius exerere, & nobis spontaneum
309쪽
LANG VE. TI. 27ν interitum accersere. Rex Hispaniae urget illud suum institutum, de foedere Helvetico , untque plero ue ex Pontificiis pagis ab co jam esse persuasios, sed non dubito , quin Berna, Tigurum, & alii potentiores pagi sint
adversaturi.Jam convenerunt Bade nata ad deliberandum de ea re. GeneVenses jam sent liberati metu Hispan rum, qui aliquandiu substiterunt non procul ab ipsorum urbe, sed jam sunt transgressi Alpes. Si istic est Dominus Plessius, ut quidam hic assirmant, hoc& virtus ac morum similitudo vos conjunxit , peto ut eum ossiciose meo nomine salutes. Bene vale, & rescribe.
Francosurti dec. quint. die Iulii Is77. LV.C pexam hodie ad te scribere,lite rasque meas querelis & exposlu lationibus ita repleveram, ut forte etiam visusFuissem tibi conviciari , si ad te pervenissent, Verum bono tuo fato , huc sub noctem appulit Dominus Daniel Rogerius, qui cum dixerit is se habere a te literas ad me, ardorem illum & impetum animi mei fregit: ita uv bilem, quam in tejam essiri
310쪽
Σ78 EPIs To LAEdere coeperam, continuerim: nondum tamen mihi literas reddidit. Nobis coenantibus super Venit puer , . quem
apud nlustrem Dominum Comitem Hanavvium reliquisti, qui dixit, se re- ista ad te contendere, & literas flagitavit. Ipsum quidem sine literis dimittere nolui, sed quia turbata Inferiore Germania facile intercipi possunt Iiterae, nihil serium iis committere Volui. Nactus sum descriptionem aliam munitionum & praesidiorum Hungaricorum, de qua ad me Brugis scripsisti, non quidem opera, Comitis Or-temburgii, sed communis nostri amici D. Andreae Pauli, qui te ossiciose salutat, & valde dolet, sibi non fuisse datam occafionem salutandi te Pragae. Eam ad te mittam quamprimum nactus fuero tabellarium , cui eam tuto concredere possim. Post reditum ex aula Caesarea interrogatus a me an BarΟ-
ni Slavatae remisisses pecuniam, quam ei mutuo dedisti ante annum, negastite fecisse. Iudicavi itaque eam ab ipso exigendam, sicut antea ad me scripseras, & ad ipsum scripsi , me mirari, quod tam cito abjecerit memoriam