Huberti Langueti Epistolæ politicæ et historicæ ad Philippum Sydnæum equitem anglum ..

발행: 1646년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

exhibuisti. Scripsi .etiam ad nostrum Iordanum, ut eum ossicii sui admoneret. Haec autem scribens, existimabam syngrapham ejus esse adhuc apud Bibliopolam Pragensem , apud quem discedens Praga eam reliqueram: Verum is nuper scripsit, se eam tibi reddidisse, cupio itaque ex te scire, quid in hac re fieri velis, & an existimes a S lavata accipiendam pecuniam, si eam offerat, quod tamen vix ipsum facturum existimo, &praesertim si sciverit, nos non habere syngrapham, cujus vi ad solvendum adigi potest. Haec scribo sub horam undecimam no , plane dormituriens, ne adolescenti cras discessuro sim in mora. Bene Vale.

Francosurti 12. die Augusti isn. LVII. Obsecro ut mihi ignoscas, quod sorte minus civiliter , quam decuit, efflagitaverim a te responsum ad id, de

quo inter nos convenerar. Hoc pro

fecto ideo feci, quia & tua & mea existimatio apud istos nostros jam laborare coeperat: persuasi enim sunt, te in Hollandia mutasse sententiam , &aliam conditionem huic praetulisse, de qua

312쪽

Σgo EPIs TOLAE qua inter nos convenerat. Me autem credunt, esse istarum omnium rerum

conscium, sed apud ipsos dissimulare. Testatus sum Deum , me haec plane ignorare, quae de te dic frent, nec judia

care esse vera, nec a te adhuc literas accepisse, non enim accepi eas, quas dicis te ad m e dedisse 1 3.die Iulii. Post quam mihi est nota tua voluntas, facta sui speroὶ ut boni consulant id quod

eonstituisti, nec de suo erga te amore quicquam remittant. Iam ad ipsos proficiscor, cum D. Daniele Rogerio,

eum quo antea, jussu ipsius Principis Casimul, profectus sum ad thermas Empsenses , ubi ipse Dux Casimirus

Gulielmum Landgravium convenit. Ita toto tempore nundinarum hinc fui, mihique carendum suit jucunda consuetudine amicorum , qui huc venerant, & voluptate, quam in tabernis librariis percepissem. Id etiam incommodi mihi inde accidit, quod non potui satisfacere tuae voluntati, in coC-

mendis libris, de quibus ad me seripseras , quod praestabo proximo vere si

Deus volet me esse tandiu superstitem,& ut spero, cum aliquo auctario. Dn.

313쪽

LANGvΕΥΙ. , grstrissimo D n. Comiti Leicestriae, extitisse hic in Germania aliqua mea rega te ossicia, & effecisse, ut me sua benevolentia dignum judicet,& mihi bene esse cupiat. Ego ut credo te non ignorare in illam tuam eximiam virtutis indolem tanto amore sum complexus, statim ubi mihi innotuisti, ut me eo nomine sauicem judicarem,

quod a mea consuetudine te non abhorrere animadverterem. Postea accesserunt ea indicia tuae erga me benevolentiar, quae me plane beatum reddiderunt , in qua ita acquiesco , ut quandiu eam mihi retinere licebit, nihil mihi in hac vita contingere potexit, quod non aequo animo feram. Itaque tibi summas gratias ago, pro plurimis beneficiis , quae in me contulisti, & quod dederis operam , ut praestantissimo illi viro non displicerem, cui pro ea benignitate nihil aliud rependere postum, quam orare Deum Omnipotentem, ut eum diu servet incolumem , cum in ejus incolumitate non minima pars salutis patriae consistat. Ut ea ossicia quae praedicas, tibi praestarem, mea tenuitas non permisit,

quamvis aliquid praestare , quod tibi essit

314쪽

282 EPISTOLAE

esset gratum, summopere cupiverim. Rogo ut remittas huc syngrapham Baronis S lavatae, vel apocham qua testeris te debitam tibi ab eo pecuniam ac cepisse : eam enim tandem numeravit Bibl. Gallo provocatus meis literis, ad quas non minus arroganter & inhumaniter respondit, quam si ei negotium fuisset cum aliquo rustico Bo- hemo. Ego, ut spero, perficiam, ne diu fruatur illa voluptate, quam cepit ex conviciis , quae in me congessit. Ad Iordanum tantum scripseram, ut eum admoneret officii, & ci in memoriam reduceret humanitatem, qua erga ipsum usus es in Anglia. Scriptum depraesidiis Hungaricis , post mittam. De rebus publicis postea scribam .haec enim mihi jam vix scribere licuit. Bene vale. Francolarii 23. die Septemb. Iterae quas Illustrissimus Dux Iohannes Casinairus ornatissimo Domino Belo ad te dedit, tibi documento erunt nos non in eliciter apud ipsum perfecisse id quod a nobis petebas. Meministi cujus injecta sit men-1s 77LVIII.

315쪽

L A N G v E T I. 283tio cum ad ostia Moeni obamularemus.' Eleector Brandenburgens s. eo 'dicitur respicere, verum alteri u S constantia ejus dignitate & amplitudine

hactenus expugnari non potuit, adeo alte concepta spes animo insederat.

Iam igitur semet ubi se frustra constantem fuisse, ac concepta spe excidistse intelliget. Obsecro ut mihi ignoscas quod in flagitando responso ad ea de

quibus inter nos convenerat, modum forte excesseri n. Ego testor Deum me is fecisse studio conservandae tuae existimationis , quo ita ardeo ut ex nulla re majorem Volupratem capiam quam cum audio te ex aliqua re laudem reportasse. Fiducia etiam mei summi erga te amoris ac tuae humanitatis facit ut mihi persuadeam omnia mihi apud te licere, nec sum valde s licitus quid de me sentias, modo de tua erga me benevolentia nihil remittas. L egi literas Illustrissimi Comitis L ciccstriae ad Ducem Ioannem Ca- si mirum, ex quarum ieetione summam voluptatem cepi: sunt enim testes ardentissimi ejus erga te amoris, &summae spei, quam de tua virtute concepit. Vide igitur ne consistas in medio

316쪽

ardui illius callis , cui hactenus institisti, sed enitere ad summum quo possis ejus expectationi de te satisfacere, ac Voluptatem ei pro benevolentia re- ferre, & patriae tibi & tuis, plurimum prodesse. Expeditissima autem ad eam rem via est, si te maxime familiarem praebeas iis ex quorum consuetudine non solum voluptatem capias, sed

etiam utilitatem reseras: nam non dubito lut solet in aulis accideret quin multi tuam familiaritarem ambiant, non solum propter tuam virtutem, sed etiam propter tuam fortunam & su commoda : sujusinodi homines ple-Iunque comparant se ad astentandum& dant operam ut potius jucunda quam honesta aut utilia suggerant iis apud quos aliquid ambiunt. Novi autem tuam facilitatem , quae quidem est Virtus eximia, & praesertim in ista tuas ortuna, modo non patiaris alios ea abuti. Vide ad quas ineptias progrediar calore animi, dum scribens mihi persuadeo , me aliqua ex parte tuis suavissimis colloquiis frui. Fuit mihi gratissimum post multos annos frui conspectu & consuetudine ornatissimi Domini Beli, amici veteris & charis.

317쪽

simi, quem quidem video dignitate,

prudentia& rerum usu auctum, sed infracto animo erga aulicas vanitates, Merga amicos nihil immutatum. Quid de eo sentiam , dudum tibi aperui. Nullum hominem no vi, qui plura sciat quae ego ignorem & valde cupiam scire. Gaudeo te jam arctiorem amicitiam contraxisse cum D. Plesaeo. Nihil ejusmodi amicis preciosius conatarare tibi potes. Germania pacata esset, nisi eam sua ambitione & arrogantia turbarent theologi: ab iis enim persuasus, Elector Palatinus pleraque acta sanctissimi sui parentis rescindi , &ejus memoriam quantum in se est conculcat. Pellit ex ecclesiis & scholis innumeros viros doctos & pios, quos ejus parens magno studio ad se pellexerat , nec ut id perficeret, quandiu regnavit ulli labori aut pecuniae pepercit. Audio eos, qui pelluntur, septingentorum numerum excedere. Pelluntur praeterea adolescentulo quos sua pecunia in literarum stuatis alebat pater. Pulsi sunt nuper Heidelberga centum, ex quibus unicus in gratiam Principis a puriore religione defecit. Ea autem severitate ut nihil durius

318쪽

28ς EPIsTO LAErius dicami utitur Princeps, ut miseripueri rerum omnium inopes, & igna-

ri quo se recipiant, jussi sint statim excedere e scholis in quibus habitabant,& ne quidem obolus est ipsis datus ad

viaticum. Publicae viae in hac tota vicinia resertae sunt miseris illis homi nibus qui fere omnes confugiunt ad Illustrissimum Principem Johannem Casimirum, qui recipit quotquot potest , eos vero quibus in sua ditione prospicere non potest, prosequitur viatico. Comes Iohannes Nasiaviensisse etiam crga plurimos beneficum exhibet. Ego prosecto de his rebus sine sumi ruo dolore cogitare non postum.

Misi nuper ad te libellum de praesidiis

Hungaricis , quem peto ut scribas an acceperis. Scripsi etiam de remittenda syngrapha Baronis flavatae: nam debitam tibi pecuniam Pragensi Bibliopolae numeravit. Bene vale. Francosurti non. die O ctob. I s 7 7-

SUperioribus meis literis scripsi me

hinc aliquandiu abfuisse. Interea autem dum abfui, Lobetius & acherus miserunt huc literas, quas jam ad

319쪽

LANGUETI. 287

te mitto , quae mihi redditae sunt post discessum tabellarii cui postremas eas ad te dedi. Rescribe tandem obsecro saltem an nostras literas accipias. Do minus Belus ante octo dies hinc prosectus est in Hassiam, inde iturus in Saxoniam; Utinam in eo itinere res ipsi ex animi sententia succedant. Spero ipsum ad nos reversurum ante finem proximi mensis. Dominus Rogerius hic expectat literas serenissimae reginae. Ejus suavi consuetudine interea fruimur, & tui mentionem cepe facimus , nec quicquam in te reprehendimus , praeter negligentiam in scribendo. Banosius & echeliis nudiustertius facti sunt sponsi. Jam toti sunt in

amore, quem non credebam tantum

juris habere in homines maturae jam aetatis, quantum jam video. Dies I 8. proximi mensis dictus cst eorum nuptiis, ad quas te invitant.: Vide igitur

ut accurras. Laudo in Banosio animi magnitudinem, qui in hac tanta rerum omnium confusione, rem tam periculosam 'audet aggredi. Vide igitur ut animum ad eamyrem etiam adjicias quo possis eandem magnanimitatis laudem consequi. Sed jam satis nuga

rum.

320쪽

rum. Videtur mi seris Belgis imminea re saeva bellorum tempestas, quae me

tuo ne eos obruat. Confluunt ad Ioannem Austriacum, magno numero intilites, ex variis gentibus, Itali & Hispani manipulatim ex Italia veniunt. Aibusdam denegatus est transitus a Bernatibus, sed semper patebit ipsis Via ex Sabaudia in Burgundiam, α inde in

Lotharingiam, quae contigua est agro Lucelburgensi ubi conveniunt copiae,& dicuntur recensendae. Ajunt Parmensem Principem jam eo cum pluribus equitibus pervenisse. Guisius munit in ea vicinia arcem BischosF Hom- burg, quae est cis Metensem urbem sex milliaribus & abest a Lutrea, ubi vivit Dux Casimirus, unius diei itinere tantum. Habet copias in iis episcopalibus, quos rex Galliae Imperio Germanico eripuit, quas putatur ducturus ad Ioannem Austriacum. Curarunt

tamen Galli famam dissipari, copias illas parari adversus Ducem Casimirum, sed non puto esse ex re ipsorum Germaniam jam bello lacessere. Valde miror Hispanos , jam appetente hyeme tanto conatu bellum moliri, sed credo ipsos metuere ne Arausius

SEARCH

MENU NAVIGATION