Huberti Langueti Epistolæ politicæ et historicæ ad Philippum Sydnæum equitem anglum ..

발행: 1646년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

suas res per hyemem confirmet si nihil ei facessant negotii, vel forte ut non semper sunt expedita Hi panorum consilia) suscipienda in autumno eXpeditio rejecta est in hyemem, ob rei pecuniariae rationes non satis explicatas.

Scribitur Vienna, Matthiam Imperatoris fratrem paucis comitatum equitibus clam inde discessisse ea nocte, quae quartum diem hujus mensis estie-quuta. . P utant autem eum in Belgium esse profectum, eo quod quidam Belgamissus ab Ordinibus ad Imperatorem, cum eo discesserit. Imperator factum istud fratris non probat, saltem vult videri non probare : nam scripsit

ad Principes, se ad varia suae ditionis loca misisse veredarios , qui ipsum ex itinere revocarent, & petit ab ipsis Principibus, ne patiantur eum progredi si in ipsorum ditiones veniat. Timeo Danaos ct dona serentes : nam vereor, ne haec omnia simulate agantur, de sint instructa, ut ille veniens in Belgium si olvat arte consensum Ordinum adversus Hispanos, & Arausit authoritatem labefactet. Nullus ex Imperatoris Maximiliani filiis visus in moribus amabilioribus. Praeripiet

322쪽

haud dubie Johanni Austriaco gratiam vestrae Scoticae, quae legitime natum notho praeseret & succulentum exhausto libidinibus. Natus es: anno Domini I 7. 2 . die Februarii. Inde ipsi inditum est Matthiae nomen. Bene vale. Francolarii 22. die Octob. 3117 LX.

Quidam interrogatus, quaen-m ex orationibus Ciceronis viderentur ipsi optimae, respondit eas sibi videri optimas, quae essent longissimae. Eodem modo ego judico de tuis literis: quare summam voluptatem cepi ex iis quas mihi attulit Comitis Hana vii puer, etiamsi mihi graviter aegrotanti eas reddiderit. Excurrerem jam in laudes tuae diligentiae & sedulitatis, nisi tu illud scribendi argumentum praeripuisses: quod quidem non reprehendo, ne jure mecum experiaris in schola rhetorum qui decreverunt licere iis

qui aliquid praeclari gesserunt , sua illa

praeclara facinora recensere & laudare. At, o bone, an non te mera necessitas ad eam diligentiam adegit 3 quo rostes expiare illos tuos Laconismos,

quia

323쪽

quibus toto hoc biennio es ususὶ Porro qua fronte sine accuratioribus literis potuisses dimiuere puerum istum , cui non licuit nisi impetrata a te dimissione discedere nam plerunque tuarum literarum brevitati tabellariorum sestinationem praetexere soles. Vides quam ego tibi gratiam referam , pro suavissimis tuis literis , quibus nihil mihi potuit esse magis gratum. Sed libuit tecum jocari , ut inde colligeres me utcunque convaluisse ex morbo sane gravi, qui me totum mensem ita affixit, ut nec

legere, nec scribere mihi licuerit: quod res mihi fuit gravior ipsis cruciatibus, quos interdum sentiebam satis vehementes. Ante sex annos laboravi totos septem menses eodcin plane morbo, cujus vestigia in ficie adhuc circunfero : sed tunc medicorum turba me perdidit. Iam vero facilius sum liberatus, quia meo periculo factus cautior, non sum passus ipsos dein casalute pro arbitrio ludere. Nondum tamen ita convalui, ut mihi liceat sine offensione valetudinis ex meo vaporario prodire. Si vera sunt, quae de ve

stro Turbissero scribis, ille haud dubie

324쪽

obscurabit non solum Magellani, sed etiam ipsus Christophori Columbi famam. is terasset extremum illum Septentrionem tanta malorum irritamenta nobis tandem suppeditaturum ὶ Facile jam contemnetis navigationes in Indiam, postquam in id incidistis, quo nihil nocentius & humano generi perniciosius natura protulit, cujus tamen desiderio & cupiditate ita insaniunt plerique, ut nullius rei causa se audacius in pericula conjiciant. Convertistis ante plures annos

arva vestra in pascua , qua in re non bene consuluistis patriae, quam hominibus longe infrequentiorem reddidistis, nec prudenter secerunt Principes, qui id vobis permiserunt, cum nulla sint certiores opes reipub. multitudine ac frequentia hominum. Jam metuo, ne Anglia auri cupiditate illecta totam se effundat in illas insulas, recens a Furbissero repertas : quarum possessio, ne vobis eripiatur, quantum Anglici sanguinis fundendum existimasὶ Nulla erit gens ex iis, quae oceanum nostrum accolunt, quae non sit de earum possessione certamen vobiscum susceptura. Cum olim quidam cives CAR

325쪽

L A N G v E T r. 293THAGINENfEs navigantes in mari AN lantico , delati fuissent tempestatibus ad quaedam loca quorum amoenitatem& fertilitatem reversi in patriam mi in modum praedicabant, senatus me tuens ne populus illeditas ea amoenitate& fertilitate, deserta patria eo navigaret, eos qui haec referebant, sustulit, ut

si qui vellent eo navigare istis sublatis duces ipsis deessent. Ergo haec bona,

quae nobis Deus sua benignitate onfert, omittenda censes, & in eorum authorem animadvertendum ὶ Nequa aquam hoc volo: imo ego summopere laudo Furbisseri magnanimitatem, industriam ac etiam sorticitatem, & m

gnis praemiis eum dignum esse judiaco : nam non dubito , quin authores

susceptae ab eo dissicilis istius ac periculosae navigationis sive ipse fuerit, si ve alii) respexerint ad eas opes, quas Hispani& Portugallenses longinquis

suis navigationibus sibi paraverunta Cum itaque scopum attigerit,in quem' collimabat , quis erit tam iniquus rerum ejus aestimator , ut eum migna

laude dignum non censeat λ Ego vero ad te respici qui hanc ob rem exultas, perinde ac si patriae esset optime con-

326쪽

ry E.r i s T O L AEsultum, cum praesertim superiore Veie in te animadverterim cupiditatem

aliquam suscipiendae ejusmodi navi gationis. Quod si tunc inanis illa spes

reperiendi fretum, quam Furbissexus conceperat, animum suum solicitare potuit, quid poterunt montes illi aurei, vel potius totae insulae aureae, quae sorte dies ac noctes jam animo tuo obversantur λ Cave obsecro , ne illas ut ait Poetaὶ auri sacra fames irrepat in animum tuum, in quem nihil hactenus admisisti, praeter amorem virtutis& studium liene merendi de omnibus. Erras, si credis homines fieri aetate meliores: id enim est rarissimum. Fiunt quidem cautiores & vitia animi ac pravos suos affectus occultare discunt:

quod si quem senem novisti in quo aliquid probitatis superesse judices, crede

eum, in adolescentia fuisse optimum. Q gandocunque igitur affectus aliquis tibi antea ignotus , animum tuum selicitabit , ne statim ipsi indulgeas, etiamsi id ad quod te volet impellere tibi laude dignum videatur ; sed antequam eu admittas diligenter tecum

perpende, quid sit illud .quod te solicitat, ne si quid incaute incipias, cogaris

327쪽

garis habenas reflectere , ubi te errare 1enties, vel squod longe est deterius,& saepe fieri soleti pudore impeditus

nolis fateri te errasse, de propterea inihi tutum tuum urgeas. Quorsum haec inquies 3 Ut si forte insulae illa: aurea: altius in animo tuo insederint, eas inde deturbes, antequam te plane expugnaverint, teque patriae Scamicis incolumem ad res meliores

serves. Quod si desiderium parandae laudis & gloriae reddit tibi insitave illud otium, quo jam seueris, pone tibi

ob oculos veteres illos Chandos os& . Talbotos, quorum imitatio te majore laude & gloria cumulabit, quam possessio omnium earum opum, quas Hispani ex novo suo orbe advexerunt: quarum fiducia omnes Europae gentes contemserunt , & sua arrogantia a se ita abalienaverunt, ut jam sentiant,& sorte brevi magis sentient, se rationes suas non recte instituisse. Vellem te scripsisse quanta sit altitudo nostripoli in illis Insulis : inde enim conjici posset , an loca vicina culturam pati possint, & proferre necessaria ad victum hominum, & materiam ad aedificia. Aluntur vaccae ac alia etiam pe-N cora

328쪽

cora ab iis qui sub circulo arctico incolunt , qui jam etiam fruges serere

coeperunt. Vaccae eorum praebent per aestatem lac multo majore copia, quam

nostrae & longe pinguius. Ultra septuagesimum gradum elevationis poli

vix pioveniunt arbores , quae aptaz sint ad aedificationes : ita enim aduruntur frigore, ut in maanam altitudinem excrescere non possint. Sunt tamen qui dicunt excrescere in convallibus , quae non infestantur ventis spirantibus a Septentrione. Si spes illa auri, quae se vobis ostentat, non Vos sesellerit, necesse erit ut muniatis pomtum aliquem in quo naves vestrae si tionem habeant: quod si regiones essent patientes culturae, longe consultius esset oppidum construere, quam arces in quibus alenda erunt praesidia, quae mUno constabunt , nec erunt magni usus iis, quorum opera in exercendis venis aureis vobis utendum erit, quibus oppidum ies necessarias suppeditaret, quas mercatores illecti spe lucri, eo conveherent. Portugallenses experti sunt maximas dissicultates in Indiis, antequam deducerent

coloniam Goam: qua deducta omnia

329쪽

suerunt ipsis longe faciliora quam antea : potuerunt enim pecunia ibi coemere ea quae alias fuissent ipsis petenda ex Hispania. Etiamsi rebus aliis ad vitam necessariis loca illa caruerint, magnam saltem piscium copiam

vobis stippe ditabunt . M si qui essene ibi incolae, possent ex piscatione quaestum facere t ab Isandis & Norve-gis fieri videmus , qui ingentem Vim piscium induratorum frigore Germanis & aliis vicinis gentibus suppeditant. Iura Guttenbergensia, quae a me petis nescio an nancisci potero. Scribam tamen de ea re ad amicos quos habeo in Bohemia: quamvis non exia

stimem, ea posse vobis esse magni usus, cum tota ratio opificii metallici sit ibi longe diversa ab ea , quam oportebit os instituere, cum Gutteberga sit in regione cultissima , nec ibi Princeps

sua pecunia venas metallicas exerceat: exercentur enim ab hominibus privatis, qui Principi decimas pendunt. Ego omnino consulo , ut legas scripta Georgii Agricolae de ortu & causis subterraneorum, &de opificio metati

lico. Fuit praestantissimus philosephus, α longe superavit omacs, Mi

330쪽

α εῖ E P I s Υ Ο L AEante ipsum de iis rebus scripserunt. Si ejus scripta istic non prostant, ego proximo vere ea ad te mittam : hic enim

jam haberi non post uni.Vide quam habeam defixas cogitationes in illud vestrum aurum , qui tantum nugarum potuerim huc congerere, ut ostenderem mihi voluntate ad te scribendi non deesse, etianisi desit argumentum. De rebus publicis nihil fere habeo quod scribam : nam quae geruntur in Belgio, Prussia & Livonia , ad vos citius quam ad nos perferuntur. Si tantum esset animi in militibus Germani- eis, quantum est in theologis, tanta que pertinacia oppugnarent suos hostes, quanta isti oppugnant eos, qui in ipsorum verba jurare recusant, nullae intra paucos menses supersuturae essent in Pannoniis & Livrinia Turcarum MMoscorum reliquiae. Frueremur sane

in Germania alta pace , nisi eam isti nobis inviderent. Quoniam autem valde metuo irritabile hoc hominum genus, non scribam quid ipsi moliantur, sed id tibi narrandum relinquam clarissimo Domino Belo, in quem ad vos reversum sua tela frustra contiacient. Facta est diviso haereditatis pa-

SEARCH

MENU NAVIGATION