Huberti Langueti Epistolæ politicæ et historicæ ad Philippum Sydnæum equitem anglum ..

발행: 1646년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

ternar inter Imperatorem & ejus fratres. Cujusmodi autem sit, clam habetur. Puto Tirolensem Comitatum &reliqua quae possidet Ferdinandus Archidux cessura fratribus Imperatoris

post ipsius Ferdinandi mortem in Austriam vero ipsi Imperatori, qui quandiu vivet Ferdinandus, pendet cuilibet fratrum annua octoginta millia aureorum Germanicorum seu Flore-norum. Ajunt Archiducem Ernestum designatum esse proregem Hungariae, cui praeter illa octosinta millia aureorum , ex paterna haereditate provenientium , , dabuntur ab Imperatore

quotannis quadraginta millia, & ab EIungaris triginta millia. Ejus vicarium seu legatum dicunt fore Suendium , qui apud hunc Imperatorem plurimum valet authoritate & jam vivit Viennae. Imperator prae se fert sibi valde improbari fugam Matthiae fratris, & jussit inquiri in eos, qui ipsius consilia adjuverunt. Paulo post ejus discessum, venit Viennam Amiralius regni Castellae, qui est ab Imperatore apparatu plane regio exceptus. Is publice deplorat infoelicitatem Matthiae,

cui lut ait nequaquam parcent Hi-

332쪽

spani si cum haereticis & rebellibus

consilia contulerit. Pulchre sane instructa est haec fabula, sed caveant aucupes , ne se suis retibus involvant. Ajunt hunc Amiralium venisse ad Imperatorem, ut de ejus coniugio & filiae regis Hispaniis agat. Pugnarunt nuper ex provocatione ad fossam urbis Viennensis Nicolaus Comes Salmensis, & Otto-Henricus Baro a Bouchau, quorum uterque fuit Imperatori a consiliis bellicis. Salmensis alterum interfecit ab ipso tamen prius Vulneratus. Familia Baronum a Bo hau recensetur inter maxime Illustres familias Austriae. Referunt suam originem ad Comites a Bouchau Scolos. Elector Brandenburgensis ambivit nuptias ejus Principis cujus inter nos facta fuit mentio,cum ad ostia Moeni abambularemus. verum ipsa existimans suam fidem obstrictam ei quem nosti, ex promissione facta fratri , nondum accepto ab eo response,noluit alio suos

amoreS convertere.Itaque duxit uxorem

filiam Principis Antiatdini. Nescio

an rideas meum vaticinium Viennenser verum ego jam incipio sperare mei a fore saltam vatem; nam videntur

mihi

333쪽

LANGUETI. 3or mihi res inclinare in eam partem , inquam casuras praedixi: vestrum est eas impellere: quod si feceritis, paci Miranquillitati vestrae patriae optime consuletis. Valde doleo te non accepisse scriptum de praesidiis Hungaricis. Nolueram illud concedere ministris Comitis Hanavvii, metuens ne ab ipsis negligentius curaretur. Cum autem sub exitum nostrarum nundianarum D n Daniel Rogerius hinc navigaret Moguntiam , ut quibusdam euntibus in Angliam literas a se scriptas traderet, dedi ei scriptum convolutum in cylindrum simul cum meis

ad te literis, & petii ut illud suis litetis adjungeret: quod se fecisse mihi,pos,

ea retulit. Id accidit si recte memini 23. die Sept. Quid postea descripto de literis meis sit factum, poteris ex D. Rogerio quaerere, ubi ad vos redierit. Si nondum illud acceperis, cum hae literae tibi reddentur, peto ut id mihi 'quam primum significes, quo possim agere cum nostro Andrea Paulo, ut illud mihi denuo describendum curet: nam ea quae continet, videntur mihi cognitu dignissima. Accepi Slavatae

i Irex pham pro qua tibi ago gratia -

334쪽

3o2 EPIs Tot AEMittam eam ad ipsam cum tali elogio quale ejus stultitia meretur. acherus de quo videris esse solicitus, est Spirae. Doct. Purhircherus Posoniensis nuper periit peste cum tota fere familia. Nostro Clusio ademptum est stipendiu quod ab Imperatore habuit: quod haud dubie odio purioris religionis est factum. Serione scribis in posterioribus tuis literis te in Germaniam reverserum ξ Metuo ne me inani spe

lactare velis: nam non audeo tantum

boni sperare. idquid in ea re constitues opto ut sit tibi faustum & foelix. Bene vale. Francosurti 18. die N

LXI. AD prolixiores, ac suavissimas illas

tuas literas, ita respondi, ut fere non dubitem, quin te literarum meatum satietas jam ceperit , quare mihi posthac cavendum erit, ne ad eam satietatem fastidium adjiciam. Studebo itaque brevitati ; verum quid opus est multa scribere istuc euntibus optimis ac mihi charissimis, tuique amantissimis vi ris D n. Daniele Rogerio Serenissimae vestrae Reginae oratore, & no-

335쪽

stro equestri Doctore sui tuis verbis utari quicquid enim scribam id tibi

prae eorum suavissimis sermonibus sordebit. Qqae causae Beuiterichium istuc pertrahant, ex ipso audies, & praeterea Illustrissi. Principem Casimirum esse tui amantissimum, tibique gratificandi cupidissimum. Cum nullum aliud scribendi argumentum jam mihi suppetat , Volo tecum liberius meo more nugari, & de rebus Germanicis liberius scribere. Ne dubites quin non solum Hispani & Galli cupiant oppressos eos, qui in Belgio suam libertatem armis asserere conantur , sed

etiam aliqui ex primariis Principibus

Germaniae, qui non deerunt suis occasionibus quandocunque sese offerent. Facile credo, vos esse ita intentos in Gallorum & Hispanorum molitiones, ut daturi sitis operam, ne multum nocere possint. Si etiam de Germanis cogitationem aliquam susciperetis sui existimo J rem non indignam vestrae reipub. amplitudine , nec inde parum authoritatis vobis accederet. Porro turbaretis consilia Gallorum &Hispanorum , quorum factiones in Germania non sunt invalidae, &ste-

336쪽

nos injiceretis Germanis qui Belgas cupiunt opprimi ab Hispanis , quibus

ad eam rem futuri sunt adjumento quandocunque eorum Opera requiretur. Pergam ineptire postquam 1emel coepi. Bonam forte rationem id persi- ciendi quod dico iniretis, si tribunos . aliquot militares annuo aliquo stipen- .diolo vobis obstrictos haberetis, quorum opera etiamsi in conscribendo

milite non uteremini , ex ea re tamen non parum authoritatis vobis accederet , majorque vestri ratio haberetur posthac in Germania, quam hactenus habita sit, nec defuturae essent inte dum vobis occasiones injiciendi aliquid impedimenti molitionibus eorum, qui vobis non bene cupiunt. Ne vero instar scoparum dissolutarum, ad nullas res idonei essent isti tribuni, α propterea vobis inutiles , deligendus videretur vir aliquis virtute & di- gnitate praestans, qui sua authoritate tanquam fascia eos constringeret, Vestroque beneficio imperii aliquid in

eos haberet. In nullum autem posset ejusmodi imperium majore cum fructu conferri , quam in Illustrissimum

Priacipem casimirum; imo illum solum

337쪽

1 A N a v z T r. 3 crylum solum esse in Germania, in quem

conferri possit, me tacente tibi compertu est, sive spectemus ejus studium M observantiam erga Sereniff. Reginam ac vestram remp. sive natalium ejus splendorem, sive florentem ejus aetatem , sive rei militaris usum & peritiam , & virorum militarium erga eum benevolentiam. Cum jam mini deesset ad te scribendi argumentum, vides quale ego mihi confinxerim.

Quod si quae propono, tibi non improbantur , eorumque procuratorem te constituas , apud necessarios & amicos tuos qui dignitate M authoritate valent in Vestra repub. tu in uno saltu ut loquitur Erasmusὶ capies duos lepores , nam saniores judicabunt te de salute patriae esse solicitum, eoque nomine apud ipsos inibis gratiam: Illustrissimo vero Principi Casimiro probabis , te esse memorem humanitatis,

quam tibi exhibuit, & studium de ipso benemerendi ostendes. Quod si

ista nec vobis utilia, nec factu tacilia esse judicas, obsecro, ut aeterno silentio ea sepelias, nec meas literas cuiquam ostendas. Si vero tibi non plane absurda videbuntur, consulo ut

338쪽

os EPIs ToLAE cum nostro equestri Doctore de iis conferas, nemo enim tibi melius explicare poterit, quantum haec in se mo- metiti habeant, & an sint utilia factu. Non necesse est, ut eum tibi commendem: nam ut de eo nihil aliud dicam, eo nomine tibi commendatissimus csse debet, quod sit tui observantissimus & amantissimus. Cum Domino Rogerio jucundum mihi fuit, veterem amicitiam renoVare, ac ex ejus suavissima consuetudine maximam

voluptatem cepi. Si ipsi in aliqua re mei causa gratificatus fueris, judicabo a te collatum esse in me beneficium. De Domino Belo sum mirum in modum solicitus. Discedens hinc promisit mihi, se in reditu hac iter facturum. Dimissus est ex aula Saxonica , sexto die stiperioris mensis, si1b cujus finem

dixerat se ad nos reversurum. Ita jam ex meo morbo convalui, ut aquatuor

aut quinque diebus in publicum prodire coeperim. Bene vale. Francolarii 16. die Decemb. Is 7.

LXII. Nostrae Sirenes Saxonicae tandiu detinuerunt clarissimum Dom

339쪽

LANGUETI. 3o muri Belum, ut ejus causa non parum

soliciti suerimus, sed huc reversus salvus & incolumis nos omni solicitudia ne liberavit, ac sua suavi consuetudine per aliquot dies beavit, quamvis sane

Voluptatis, quam ex ejus consuetudine cepimus , bonam partem debeamus hybernis tempestatibus, quae ejus iter Temoratae sunt. Tu proximo Vere fuisti erga nos minus humanus : nam ita properasti, ut videreris potius amicos fugere, quam reditum in patriam accelerare. Si ad nuptias properasses,nobis minus grave fuisset, te tam cito nobis eripi, nec sane deerant inter nos,

qui eam esse causam tuae festinationis suspicarentur. Ego quidem cum istis non sentiebam, sed tamen valde miror , te quem in gremio Gratiarum educatum omnes judicant, potuisse tuam libertatem tandiu tueri. Tu forte constituisti te ad vestrae Palladis exemplum componere , at Vide ne te

ejusmodi instituti sero pamiteat, dc

perpende tecum, quanta sit eorum foe-licitas , quibus domum redeuntibus, ut ait poeta, dulces occurrunt oscula nati Praripere, o tacitapectus dulcedine tangunt. Con-

340쪽

Consule de ea re Dominum Belum, qui non putat quemquam posse beate es foeliciter vitam in celibatu transigere. Spero Dominum Rogerium , &nostrum Beuttherichium salvos & incolumes dudum ad vos pervenisse. Ab eorum discessu nihil accidit in G ermania dignum, quod ad te scribatur.Domino BeIo non parvae dissicultates sese Objecerunt , dum demandatum sibi munus exequitur, quas tamen prudentia & ingenii dexteritate ita superavit, ut sperem a nostris ecclesiis depulsa esse pericula, quae ex Jacobi Andreae, & aliorum quorundam theoIogorum molitionibus ipsis impendere videbantur. De foedere ineundo tu

scis, quae fuerit mea sententia, cum ejus rei apud me mentionem Norimbergae primum fecisti. Ii quibus sunt utcunque notae res Germanicae, sciunt quam

non sit facile id perficere, quod est

tentatum primum a Domino Rogerio apud aliquot Principes, & postea a Domino Belo apud plures. Objicies forte mihi foedus Sinaicaldicum, quod vestro rege Henrico Sc Francisco Gallorum procurantibus coaluit. Alia tunc suit ratio temporis. Facile fuit ad foedus

SEARCH

MENU NAVIGATION