Huberti Langueti Epistolæ politicæ et historicæ ad Philippum Sydnæum equitem anglum ..

발행: 1646년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

ta NovET r. 3o foedus impellere 'rincipes, qui erant excelso animo, & in re militari exercitati, & qui sua sponte illud appetebant, metu Caroli Imperatoris, a quo sibi multum periculi imminere videbant, ob mutatam religionem: & tamen iulius foederis exitus fuit tristis & exitiosis multis. Quare nemini mirum videri debet, si nostri Principes ab ejus modi consiliis abhorreant, cum nihil praesentis periculi sibi imminere videant , coique diuturna securitas cupidiores ocii reddiderit, quam vel Land- gravius Philippus, vel Joannes Fride-1icus Saxo fuerint. Etiamsi in hac parte res ex animi sententia vobis non plane successerit, nequaquam tamen operae in eam impensae vos poenitere debet, cum inde Serenissimae Regina existimationi non parum in Germania accesserit. An non hoc magna laude dignum est, habendaque est ipsi gratia, quod testata sit se de salute ecclesiarum & principum, qui jugum

tyrannidis Pontifici et excusserunt, adeo solicitam esse, ut ad pericula communi consilio & conj unctis viribus propulsanda eos invitaverit, seque ducem praebere volgerit ξ Ego ex animo optoa

342쪽

Opto,ut ipsis omnia 'iliciter eveniant: verum si accidat ut posthac oppugnentur ab adversario, cui nequaquam sint pares, suam stultitiam hauddubie

accusabunt, & dicent se merito plecti, cum hanc occasionem consulendi suae securitati neglexerint. Non frustra etiam a Domino Belo videretur susceptum hoc molestum & laboriosum iter , etiamsi nihil aliud praestitisset, quam quod exploravit, quo sint animo

erga vestram rempub. principes , ad quos accessit, quorum plerique testati sunt se Serenissimae Reginae virtutem admirari, & colere, ac vobis op- . time cupere. Non male, meo judicio, faceretis, si interdum in Germaniam mitteretis viros & industrios , & rerum Germanicarum peritos, qui istorum animum erga vos confirmarent, ac darent operam, ut vobis plurium benevolentiam conciliarent, nam ea

ratione nomen Serenissimae Reginae redderetur augustius in Germania, &magis ac magis persuaderetur principibus, vos de salute eorum esse sol ici tos, & sorte paulatim perveniretur ad

illud edus, de quo jam est actum. Si laec de quibus moneo tibi non videntur

343쪽

L A N o v E T I. 3ratur plane absurda, consulo ut cum Domino Belo de iis conferas: nemo enim ea tibi melius explicare poterit. Nisi scirem te ejus virtutem, ingenium, ac multarum rerum peritiam amplecti, peterem a te, ut in mei gratiam aliquid ei benevolentiae exhiberes. Sed scio n5

esse opus ejus nodi petitione. Illud

tantum peto , ut tibi persuadeas cum esse tui amantissimum, & de te sentire, ut decet, & ut ego cupio, Si plurimum ejus consuetudine usus fueris, te nunquam ejus rei poenitςbit. Faxit Deus Omnipoten S, ut hoc anno ad cujus initium pervenimus, omnia tibi Deliciter eveniant ut ducta uxore tuis moribus conveniente, intra ejus finem videas pulchra factum te prole parentem. Francos tig. die Ianuar. Is 8.

LXIII. Summam quidem voluptatem mihi

attulerunt prolixiores illae literae, quas superiore mense Octobri ad me dedisti: verum ego jam metuo, ne nimium ex tuo erga me amore in eas literas effuderis, cum noti ut antea bre

es, sed prorsus nullas a quatuor men- . sibus

344쪽

3ix SPrs Tot Asbus ad me dederis e quod quam mihi

sit grave , eorum judicio permitto, qui sunt experti, quantum possit in animis nostris vehomentissimus amor. id enim in tam diuturno tuo silentio aliud suspicari postum , quam te non boni consuluisse liberiores jocos, quos interdum meis literis insero 3 vel tibi aliquid adversi accidisse , quod sit in

causa , ut non scribas Z quod utrunque non posset non maximum dolorem mihi adferre. Sub initium quidem hyemis , meam ad te *ribendi, consuetu- .dinem aliquandiu intermis, at id feci, gravissimo morbo impeditus. Postquam utcunque convaluti dedi operam, ut diligentia compensarem id, quod coactus praetermiseram. De rebus publicis , vel etiam de meis privatis , non necesse fuit me scribere , redeuntibus ad vos clarissimis viris,Domino Belo, Domino Rogerio, ac nostro optimo Beuttherichio, quibus &publica & mea privata non minus suerunt nota, quam mihi. Spero autem bonos istos viros, ac mihi charissimos, ad vos dudum pervenisse incolumes. Obtestor te per nostram amicitiam,

di peream spem, quam de te concepi,

345쪽

ut quamplurimum Domini Beli consuetudine, ac etiam consilio in tuis rebus utaris. Nosti quam magnifice de

eo antea senserim: jam vero non pos-ium eum satis admirari. Acitate & rerum usu ejus prudentiae plurimum accessit: at animus nihil prorsus labis in aula contraxit di nam video eum ita alienum ab omni fuco, & simulatione, ut credam non posse eum in animum inducere, ut cuiquam assentetur. Ejus . modi hominum consuetudinem summo midio expetere deceret Vos, quibus pleno sinu fortuna omnia indulget, cum difficile sit etiam iis, qui inter vos sunt cautissimi, assentatorum retia effugere. Hunc autem habes tuae virtutis, &non tuae sortunae amantis-

. simum, qui si permittas, libere te monebit de iis, quae ad tuam dignitatem& amplitudinem pertinebunt, & quid

tibi sit praecavendum. Hic omnium animi in eventum tumultuum Belgicorum sunt erecti, de quibus cum ilhic habeatis certiora nostris , nihil scribam. Quoniam Archiducis Matthiae adventus ad ea loca non peperit eos effectus, quos speraverant ii, quorum,

coasilio illuc est profectus, cum ab ejus O ad

346쪽

3i EPIs το LAEadventu principis Mausit authoritati, praeter ipserum spem plurimum acces krit, jam iid alia consilia devenitur:

nam Imperator dicitur agere cum Ε-

lectoribus Imperii, ut se cum ipso arbitros pacis constituant in r iegem Hispaniae & Belgas , & ob eam rem alicubi conveniant. Ne hoc quidem

aucupium habiturum successiim existimo : aviculae enim crebris insidiis, redditae sunt minus securae & cautiores. Audio non omnes Eleetores illud Imperatoris consilium probare. Ipsa etiam clades, quam nuper intulerunt Belgis Hispani, evertet ea consilia Imperatoris, & reddet ipsos Hispanos arrogantiores , & a consiliis pacis alieniores. Huc scribitur Antverpia Belgas suo malo edoctos, jam longe plus

Arausio tribuere, quam antea, & pleraque ad eum reserre, dc ea quae acibellum pertinent ejus arbitrio fere omnia permittere ut de iis constituat, prout reipub. conducere judicabiti quae si sunt vera, ego propemodum 1pus gratulor cladem, quam nuper acceperunt. Nunquam ego speravi eos, qui summae rerum hactenus praefuerunt , aliquid recte administraturos.

347쪽

L A N G v E T r. 31scum viderentur mihi non intelligere; in quantis periculis vellarentur , nec praesehtibus malis remedium quaerere,& odisse eos, qui dabant operam , tu

ipsorum saluti consulerent. Invalescit hic fama, de auxiliis decretis ipsis Belgis a Serenissima vestra Regina , de adjicitur Illustrissimum L cicestris Comitem fore ducem copiarum, quae ip sis mittentur subsidio: quae s sunt vera , jam es consequutus id , quod turantopere expetivisti: nam non dubito, quin illi expeditioni sis interfuturus. Non vellem, etiamsi possem, animi tui alacritatem verbi, retundere, aut labefactare, sed tamen moneo te, ut interdum tecum perpendas juvenes,

qui se in pericula incaute conjiciunt, plerianque inglorios interire, & eripere sibi facultatem benemerendi de patria , non potest enim multa patriae praestitisse, qui in prima juventa fato

concedit. Vide itaque, ne nimia laudis aviditas te tranfversum rapiat, &ne praeclarum nomen sortitudinis attribuas vitiis , quae cum ipsa aliquid

commune habere videntur. Ea est nostrae aetatis in elicitas, vel potius stultitia, ut plerique eorum, qui Illustrio α loco

348쪽

316 E P I s T O L AEloco sunt nati, putent esse magis gloriosum usurpare munus militis, quam ducis, & malint ab audacia sibi nomen comparare , quam a prudentia. Itaque apud nostras gentes vix licet conspicere veteranum ducem , quod nostrae temeritati est adscribendum. Soli Hispani eo genere stultitiae non laborant, & ob eam rem habent duces

rei militaris peritissimos, qui plura in- xenio perficiunt, quam viribus, quod diis constat ex iis, quae his proximis decem annis in Belgio gesserunt , ut

tantum ea adferam, quae tua aetate acciderunt, & quorum potes meminisse. Hodie literas accepi ex aula Caesarea, in quibus scribitur, Ismahelem regem Persarum diem suum obiisse, quare putant Anaurathem Imperatorem Tur- cicum omissurum expeditionem, quam adversus ipsum moltcbatur, quae res

nec erit grata Caesarianis nec Hispanis, qui adhuc agunt Constantinopolide induciis. Bene vale , & saltem rescribe te valere. Francolarii rue. die Febr. III 8.

LXIV.

349쪽

L XIV. Postremae tuae ad me literae scriptae

erant mense Octobri. Noster Beut-terichius in suis ad me literis, mirum in modum praedicat tuam erga se humanitatem, & liberalitatem. Idem faciunt alii , qui ad me scribunt. Ego ex ea re capio maximam voluptatem :naici nihil magis cupio , quam videre te Vise tute supra omnes florentem. Adscribo meae infoelicitati, quod ad me amplius non scribas , nam non possum mihi persuadere, te animum erga me mutasse. Omnes sunt hic intenti in eVen-, tum rerum Belgicarum. Hispanorum victoria non peperit eis tantum fructum, quantum metuebamuS, ne pareret: Verebamur enim, ne ex prima

riis urbibus aliquae ad eos deficerent. Fuit sene necessarium, ut ordines Bel gici clade aliqua suae stultitiae admonerentur. Jam diligentius, quam antea, parant ea, quae sunt ad bellum necessaria, & suas urbes muniunt; nec parum est, quod principi Arausiensi belli administrationem permiserint. Dux E ricus Brunsvicensis ducit ad Ioannem Aulbiacum tria millia equitum,

O 3 qui

350쪽

D8 EPIsTO LAEqui intra paucos dies recensebuntur in Episcopatu Monas feriensi. Gunthe-xus Comes Schvvartzburgius,& Christophorus Baro a Tauten burg, conscripserunt Ordinibus , seu Statibus, quatuor millia equitum, quorum aliqui dicuntur jam Rhenum trajecisse.

Quid cum Illustristimo Principe

Ioanne Casimiro agatur , non est tibi ignotum. Si Belgae poterunt bellum per antatem ducere, conjicient Hispanos in magnas dissicultates. Imperator Valde cupit rem ad pacificationem

deducere , quod puto ipsi sore dissicile. Prae se fert se maxime improbare Hispanorum consilia , ut sibi fidem

apua Belgas comparet. Iam profitetur , se fuisse authorem Matthiae fratri, ut in Belgium iret. Quam caute id sociat, nescio , cum id antea constanter pernegaverit, & simulaverit, se graviter succensere iis , qui ejus discessum

promoverant. Non patietur Pontifex Romanus controversiam de religione ita componi, ut ejus authoritati aliquid decedat : in qua re diligentem operam iuiuabiu et Inquisitio Hispanica , & propterea Bustra de pace agetur. Nescio quam ob causam Galli,

SEARCH

MENU NAVIGATION