장음표시 사용
361쪽
quid gloriosum tentares, quod curri
periculo estet conjunctum , ut de innituto tuo me certiorem faceres, quo pro tua incolumitate vota Deo nuncupare , & tibi bene precari possem. Forte ad haec respondisseri quoniam .
scires , me de tua salute esse ualde licitum , te illud tuum institutum mihi indicare nolui ne , eo quod esset cum periculo conjunetim, ne pericula inter quae tibi Veisandum erat, me metu& anxietate torquerent. Esto sane;
sint vera haec, quae ego ipse mihi somnia fingo : at qui factum est , ut nova eaque amplissilia dignitate audinas, Volueris md afficere laetitia, quam sciebo me ex ea re percepturum 3 nain nullam aliam ob cainin hanc aerum rosim sene istam a Deo mihi produci Opis, quam ut te maxime ornatum videam, tuamque Virtutem tam illustri loco positam , ut tibi necessario sit contendendum ad ea, quae nominis immortalitatem hominibus pariunt.
Iam igitur tibi insiste fidum est illi viae.
cum nnitus tibi pateat receptus , qui non sit cum dedecore conjunctus. Metuebam antea, ne feruor aetatis tibi
praecipitia consilia suggereret, fataque
362쪽
L A N G v E T I. 33rque te patriae ac tuis inglorium adhuc eriperent: nam de longinquis naviga tionibus & militia Belgica quaedam audiebam, quae animum meum solicitabant. Jam vero cum non sis amplius tui juris , sed nova dignitas te reip ita obstrinxerit, ut ejus utilitati potius, quam tuis affectibus sit tibi posthae inserviendum , sum utcunque liberatus ea solicitudine , quae animum meum urebat : non quod judicem te minus obnoxium periculis , quam am rea fueris, sed quia pro patria erunt tubi subeunda , ea sine laude & gloria si1bire non poteris . Gratulor 'itaque tibi dignitatem, qua te ornavit sapien tissima regina, ut te ad virtutem magis incitaret, & oro Deum omnipotentem , ut tibi perpetuo adsit, & tuasamones ita gubernet, ut patriae, tibi ac tuis sis merito charus & utilis, & Seren issima regina gaudeat se tale de te judicium fecisse. QAoniam ex Belgio ad vos perpetuo aliqui commeant, qui vobis referunt quid ibi rerum geratur, de iis nillil scribam , quae ex aliiS cognoscere potes. Illustr. Princeps Ioannes Casimirus hac secit iter die as. λ- pe toris menfis. Ignotus ingressus est
363쪽
urbem cum Beuiterichio, qui eum adduxit in aedes, in quas ego diverteram, ubi aliquandiu quievit, navigaverat enim per noctem, & sub auroram huc venerat. Hinc trajecit Tuitium, quod est e regione hujus urbis : quo appulerant copiae Gallicae, ejus jussu a Bon- necortio conscriptae, secundo Rheno eo devectar. Solvit inde paulo ante mediam noctem. Postridie subsequutus est eum Lautius alter tribunorum, qui copias Gallicas ad fines Germaniae ei conscripserunt. Assequutus est autem Principem Casimirum me saliae, tibi aliquandiu substitit. Inde navigavit Zutphaniam, ubi ejus copias jam
recenseri audimus. Convenerunt in
Atrebatibus reliqui Galli, qui sunt ei
militaturi, quorum dux est ........ Vir
prudens & fidei probatissimae, cum quo mihi a multis annis intercessit no-ticia. Habiturus est princeps Casimirus, quinque millia equitum , & tria millia peditum Germanorum, tria aut quatuor millia peditum Gallorum, &ad octingentos equites levioris armaturae. Constituerat initio conscriberumilitem Helveticum, sed postea mutavit sententiam. QBas p aeterea copias
364쪽
L 1 N C V E T I. 333pias habeant Ordines Belgici, tibi non est ignotum. Etiamsi Ioannes Austriacus sit numero militum inferior, nol
lem tamen nostros temere cum eo con
gredi, cum habeat militem magis exercitatum quam ipsi, & duces rei militaris peritiores. Non facile quidem pugnabunt Hispani , nisi commoda pugnandi occasio sese illis obtulerit,led tamen si alter exercitus in alterius conspectum venerit, temeritas militum facile praebebit occasionem p
gnae, etiam contra Voluntatem ducum,
qui plerunque in bellis civilibus non satis habent authoritatis ad coercendum militem. Dissensio in religioneres Ordinum reddit minus firmas: nam non desunt, qui suggerant Pontificiis, ipsis plurimum periculi imminere a nostris , quos dicunt ubi vires collegerint, deposituros larvam illam moderationis animi, quam jam prae se ferunt, & eodem modo cum ipsis actu-IOS, quo cum aliis in Hollandia& Ze-Iandia est actum. Hanc suspicionem ipsis augent ea, quae non satis moderate recens facta sunt a Gandavensibus& a quibusdam aliis. Factio Archi- ducis Matthiae ejusinodi suspiciones
365쪽
animis hominum instillare putatur. Nisi ea res Ordinum consensum dic solverit, puto Hispanos ipsorum libertatem frustra oppugnatuxoti si Princeps Mausius huic periculo sua
providentia occurrere: poterit , erit nauddubie magnum ejus nomen ad posteritatem. Imper. ante duos menses secit decretum, quo severe interdicebat, ne Viennae & ad tria milliaria ab urbe haberetur exercitium ullius religionis , praeterquam Pontificiae : decretum autem illud misit ad Rohau-dolphum, in cujus aedibus habebantur' conciones, cum Viennae viveremus, Mad alios proceres Lutheranos, qui tunc erant in urbe. Ii responderunt, se quidem paratos es se ad omnia obsequia praestanda Imperatori, sed quia decretum ad se solos non pertineret, se non posse illud recipere inconsultis aliis, qui eandem religionem secum profite-Ientur. Itaque edictum Imperatori remiserunt, qui ea re graviter offensus, illud postridie iterum ad ipsos misi,&se vetius quam antea mandavit, ut illud reciperent, quod tamen ab ipsis impetrare non potuit, nec ob ejusmodi edictum intermiserunt in urbe conciO-
366쪽
L A N o v E T I. 33snes , ad quas post dissipatam de edicto famam, factus est major populi concursus, quam antea fieri solet. Toto M o mense , & initio Iunii fuerunt
graves disceptationes intra Imperatorem, qui urgebat ut admitteretur edictum, & proceres qui non poterant persuaderi, ut illud admitterenta dicebant enim se eam libertatem in 1eligione qua fruerentur, ab Imp. MaXi miliano vicies centenis millibus aureorum redemisse, qu m pecuniam dicebant aequum esse sibi restitui, si concessa libertas ad gretur, Vidςbaturque ea disceptatio rejicienda in proximum Conventum ordinum Austriae:
verum Imperator praeter omnium eX-pectationem 2I. die superioris mensis mandavit Opicio & aliis concionato-1ibus Viennensium, ut ante occasum solis urbe excederent,& intra quatuordecim dies tota sua ditione. Haec sane videntur intempestive moveri ab Imperatore , & forte ejus quietem turbabunt, fratrisque Matutiae authoritatem apud Belgas minuent. Bene vale. Coloniae ubi spero me aestatem mansurum. 26. die Iul. 1178.
367쪽
BE ulterichius noster siperiore mense ad me scripsit , te ejus classis,
quam instruxerat Serenistina vestra Regina, ab ipsa factum esse Vice. Ami-ralium: quod unde habuerit, ego plane ignoro. Cogitabam quidem, me recte facturum si diligentius inquirerem, quomodo se ea res haberet, antequam eam dignitatem tibi gratularer, sed immoderatum gaudium , quod ex ea re
sentiebam, consilium illud mihi excussit. Si quid a me in hac parte peccatum est, id amore erga te factum esse, credo te non dubitare: cujusinodi peccata ab amicis facile condonari solent. Istud autem, quod a me commisitim est, eo magis venia dignum videtur, quia inductus sum in errorcin ab homine tui amantissimo, & cui me fidem habuisse, nemini mirum videri debet, ob arctam amicitiam, quae mihi cum eo intercedit. Scribo ad te saepius, sed nescio an tibi reddantur meae literae, quia non rescribis. Faceres mihi rem
gratam, si ex ministris tuis aliquem juberes ad me scribere , quaenam tibi reddantur, ne immerito suspectam habeam
368쪽
L A N o v Ε τ r. beam fidem eorum , quibus eas ad te perserendas trado. In Belgio jam res sunt eo dedpetae stulta Hispanorum arrogantia, ut nulla prudentia huma. na iis moderandis par esse possit. Populus instar efflaenis equi jam sua libertate utitur , prout libet, & paulo post abutetur. Necesse fuit Auraico Principi torrentem illum commoda: plebis objicere sceleratis consiliis, quae aula Romana suggerit principibus, qui
ei auscultant: nam adversus ca se de suos alia ratione tueri non potuit,cum ab omnibus esset desertus. Nemini autem mirum videri debet, quod vii magnanimus in gratiam adversariorum perire noluerit, & nihil intentatum
reliquerit, quo se adversus vim & injuriam defenderet. Audio esse in Gallia aliquos , qui Belgarum exempldmimitari, & se in ligertatem vindicare
velint, adversus quos rex parat bellum. anto rectius faceret, si daret operam, ut moderatione imperii a te
abalienatos eorum animos reconcilia.
ret. Sed nos urgemur fatis , nobisque D eus mentem adimit, quo. constet omnibus nos impendens nobis cxse
369쪽
33s t vir s T O L AEperator discessit Vienna, ας. die Iunii, pulsis inde ante discessum Lutheranis concionatoribus. Vienna profectus est Lintetium, ubi idem tentavit . sed ita
adversata est ipsi nobilitas 2 ut id pertacere non potuerit. Iverunt ad ipsum Lintrium Ferdinandus Archidux ejus patruus , & Gulielmus Ducis Bavariae filius. Ajuntinter ipsum Imperatorem re Archiducem Ferdinandum transactum esse de statu filii ipsius Ferdinandi, qui est ornatus dignitate Marchionis, & cooptatus in numerum Princiapum Imperii, quod patera fratre Imperat. Maximiliano nunquam impetrare potuit: Noluit enim Maximilianus majorem dignitatem, quam Comitis Imperii ei tribuere. Prosectus est Imperator Lintaio Pragam, quo ad et 'venturi dici ur Elector Saxoniae & Dux Bavariae. Natus est recens Carolo Archiduci filius masculus, quae res cum ingenti laetitia affecit: hactenus enim femellas tantum pepererat ei uxor. Iam proficiscar Francossi tum, huc tamen reversurus intra finem septembris. Bene vale. Coloniae decimaseptima die mensis Augustiis s.
370쪽
L XIX. V Ixi superioribus mensibus Coloniae , unde aliquoties ad te scripsi, sed nescio an literas meas acceperis. Inde mihi fuit huc excurrendum ob quaedam privata mea negotia, quae ubi
confecero, eo revertar. Cum ubique
sim exul, mihi longe jucundius est in
ampla & populosa urbe vivere, quam in nac litudine Francosuriensi. Ga deo , quod videam in Belgio eum rerum successum, quem ducium optavi, ac etiam speravi: nam sublata idololatria dissicile erit Hispanis tyrannidem, quam animo conceperant, stabilire, nec dubito quin homines sanctioris religionis nexu inter se devincti, suam libertatem sint constanter defensuri, ne simul cum libertate facultas Deum pure invocandi ipsis eripiatur. Ouis res eo deventuras sperasset , quo eas jam devenisse videmus, cum Albanus percas provincias gravi servitute opereosas , victricia arma ita circumferret,
ut vicinis gentibus esset formidabilis
Fateamur necesse est, tantam rerum conversionem non a sapientia, aut viribus humanis, sed a divina providen- .P i ita
