Huberti Langueti Epistolæ politicæ et historicæ ad Philippum Sydnæum equitem anglum ..

발행: 1646년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

s o E i I s T O L AEdia provenisse, quae superbae gentis m- solentiae & crudelitati modum imponere voluit. Vos quidem gentem vobis vicinam, & vetere consuetudine conjunctam commiseratione dignam judicastis , eique multa humanitatis ossicia exhibuistis, sed tamen non fuerunt ejusmodi, ut ab indigna illa ser-

itute qua oppressa erat, eam liberare Potuerint. Quae non eo dico, ut vestrae

laudi dc gloriae aliquid detraham, quae

sane non exigua ad vos ex ea re perpetuo perveniet, sed ut ostendam, ita praeter nostram expectationem a divina providentia praecipue esse profecta. Germania suo more est otiosa spectatrix tragoediarum, quae apud vicinas ipsi gentes aguntur, & ex alienis incommodis sua commoda capit. Imperator jam est a rege Hispaniae constitutus in Belgio pacis & belli arbiter : qui utinam arbitrium ferat , quo utrique parti consulatur.Audio, quod hanc rem per vicinos Episcopos agere constituerit quod nescio an sit consultum. Vereor, ne ista non serio agantur ab Hispanis,& ne ex suo praestripto omnia ab arbitris fieri velint. Satius esset ipsos mature occurrere periculis,

372쪽

quae ipsis ab Aphris imminent, quam tanto studio in Belgarum perniciem

incumbere . nam Aphrorum serocia augebitur eo successu, quem jam adversus Lusitanos habuerunt, quibus magnam cladem intuli ste . dicuntur, nec putent IUispani contemnendum esse aiostem tam vicinum , foedere αpatrocinio Tureico nitentem. Ego profecto metuo , ne intra pauco S an nos videamus Turcas & Mauros exercentes piraticam in mari Atlantico& Cantabrico, & depopulantes litora Hispaniae & Galliae, & forte etiam Hiberniae, & illius partis Angliae, quae solem occidentem respicit. Carolus Archidux, dum vult videri fortior fratre Maximiliano,qui saepe injurias a Tu cis acceptas dissimulabat ,, excitavit

bellum in Croatia, quod non facile restinguere poterit. Dicitur habere in armis supra quindecim millia hominum, jamque aliquot arces non magni momenti Turcis eripuisse. Bassa Bos-nae colligit copias magno studio , jamque habet. exercitum viginti millium hominurri, & nihilominus plures mirulites ex Ficinis provinciis ad eum con fiuunt. Ajunt duos Sangiacos cum Va-

373쪽

3 α E P I s Υ o L AElidis copiis ex Hungaria ad eum contendere. Ubi eae copiae convenerint, cogetur Archidux se recipere, irritato& in suam perniciem accenso hoste, . cui nequaquam est par viribus. Scripsi antea pulsos est e Vienna ab Imperatore concionatores protestantes. Paulo postidem tentavit Lintetit, sed id per ficere non potuit. Mittit ut audiri jam eo decretum Viennensi simile, quod multi putant proceres εc nobilitatem superioris Austriae, qui Lint-etii suos conventus habere solent, non recepturos. Non persuadebit ea ratione Imperator Belgis, ut suam salutem ipsius fidei committant. Mitto ad te commentarios Ioannes 'Tilii maxime dignos, qui legantur : nunquam enim est de rebus Gallicis quicquam

melius editum. Bene vale. Francosurti 1 o. die Septemb. III 8.

LXX. Accepi litteras, quas ad me supe riore mense dedisti , quae mihi multis nominibus fuerunt gratissiuiete. sed eo praecipue, quod ex iis intellexerim, eundem tuum erga me.est eam

mum, qui prius fuit: nam ut nihil apud

374쪽

L ΑἰN G V E T I. 3 3 re dissimulem, mirabar te totis sex, aut

septem mensibus nihil ad me literatum dedisse, nec de n vali expeditio ne, ad quam fuisti accinctus, quicquam mihi significasse, nec de instituto postea itinere in Belgium, licet de iis rebus ad alios dedisses literas. Non tamen propterea intermisi, quin ad te scriberem, quandocunque se scribendi obtulit occasio: verum scripsi minus confidenter , quam estem solitus. nec audebam amplius tuam in scii-bendo negligentiam accusare et, nam quia in literas, quas ad te scribo, temere conjicio, quicquid mihi in mentem venit, metuebam, ne quid a me imprudenter aut inten pestine scriptum esset, quod isti tam diururno tuo

silentio causam praebuisset. Si in Bcl-gium navigasses s quod te facturum Beuiterichius aliquoties ad me seris psitὶ statim ad te accurrissem. Ribamvis autem jucundissimum mihi fuisset,

tuo conspectu frui, me tamen non valde exhilarasset adventus tuus ad eos homines, cum quibus insuave tibi fuisset vivere, nec ex ulla re Voluptatem capere potuisses, praeterquam ex

375쪽

3 EPIT sot AE miri consuetudine, qui proculdubio omnem tibi humanitatem exhibuic siet. Verum injucundum tibi fuiss et versari in castris, in quibus nec virtutis exempla, nec disciplinae militaris vestigia ulla conspexiues, sed tantum milites sui ducis imperium detrectantes, si quid imperarer, ex quo laudem sibi parare possent, & siae contumaciae , sorte etiam ignaviae, perpetuo praetexentes non soluta suo tempore stipendia. Sunt & aliae causae, praetercas, quas in literis tuis recenses, quae te ab ea expeditione merito deterrere debuerunt. Dicit Caesar apud Lucanum, Summum Brute nefas civilia d cimu arma, Vc Cicero ait, nullium

bellum justum est e, nisi sit necessarium. Etiamsi Belsae justam causam habeant

tuendi armis suam libertatem , adve sus Hispanorum tyrannidem , hoc tamen ad te nihil pertinet. Si Serenissima vestra Regina debuisset ipsis ex

edere militem, teque cum eo milite

ad istud bellum proficisci jussisset, necessitas parendi ei quae habet in ta imperium , reddidisset tibi legitimos ho-1tes eos, qui Ordines Belgicos oppugnant. Tu vero laudis & gloriae cupidit

376쪽

ditate ductus, & ut virtutis tuaespeci- men aliquod edendi occasionem ha--. beres, eos tibi hostes designabas, qui in isto bello causam injustiorem ro- vere tibi videbantur. Non est tuum, nec cujusquam privati serre de ejus odi re judicium, sed solius magistratus e. magistratum autem voco pyincipem,

rui cum aliquid tale est ipsi decernenum, id facit adhibitis in consilium

iis, quos esse amantes aequi, & pru- dentia valere existimat.. Tu & tui similes , hoc est, ii qui Illustribus familiis sunt nati ε existimatis , nullare majorem gloriam parari , quam multa hominum caede, in qua re plerumque estis injustissimi, si enim ho-i minem interficitis, adversus quem jus belli non habetis, vos innocentem interficitis. Veteres qui veri Dei notitium non habuerunt, fuerunt tamen in ea re valde religios. Cato Senior

scripsit ad filium prosectum in Hispaniam, ne in hostem pugnaret, antequam jusjurand im Imperatori exe

citus praestitisset: id enim ipsum juste facere non posse. Legitur de quodam Lacedamaonio, qui cum in pugna jam . ita vibrasset gladium, ut postet hostem

377쪽

3 6 R P I is T O Σ χinterficere audita tuba qua canebatur Ieceptui, retraxit manum , judicans sibi a lius non licere hostem interficere. Sed nostra aetas ab omni hone-

ista disciplina aliena , ista ridet: in jam abiit in de eludinbm jus feci alium, quod gens Gallica & Angli prae aliis olim retitiose observarunt Multi putant ideo laudari viros, qui

in re militari excelluerunt , quia magnas hominum strages sepius ediderunt , & integras interdum gentes exciderint: qua re quid est mao is belui--num3 & magis alienum ab ipsa natura, quae nos in lucem protulit, ut nos imu- tuis ossiciis juvemus, & alter alterius salutem procuret. Laudati sunt initio bellatores, qui patriam adversus hostes eam invadentes, sortiter defenderunt: non autem ideo sunt laudati , quod multos hostes trucidassent, sed quod cives suos defendissent, ad ersus eos, qui perniciem ipsis adserre conaban-Mur. Illa sunt bella: in quibus vera gloria paratur, sed jam nostris mori- . bus receptum est, ut ii maxime laudentur , quorum insana ambitio plurimis fuit exitio. Quis unquam scriptox

Italus secit mentionem Iulii Caesaris,

378쪽

quin immodicis laudibus eum eveheret λ cum tamen nihil magis detestandum, nec sibi magis exitiosum Roma unquam protulerit. Graeci scriptores conantur nobis persuadere , in silo Alexandro aliquid supra humanam conditionem fuisse, cum nihil aliud fuerit, quam insanus de furiosus gladiator. in generis humani pernitiem natus 3 Sed . quid est opus talium portentorum eX- empla persequi, cum ubique sint obvia apud scriptores, & nostra aetas plurima protulerit, & tamen istos imitari& illis moribus inclarescere cupiunt ii, quos natalium splendor ad humanitatem & justitiam colendam maxime excitam deberet , ut eleganter &prudenter eos monuit nostrae aetatis Poeta, virum Principem comprilans his versibus:

Nec tamfortis ames dici quam iusti , , armis Parta per humanas fugias cognomina

Est mihi maxime ingratum , quod sui scribisὶ capiat te taedium ejus vitae, ad quam non dubito, quin a Deo sis

vocatus, & cupias fugere aulae. vestrae

lucem, A te in loca ab hominum fre-

379쪽

quentia remota recipere , ut fugias illas negotiorum proc las, quibuS plerumque ita jactantur ii , qui in repub.

versantur, ut saepenumero obliviscan-.tur se ea conditione natos esse, ut sibi sit moriendum, nec quicquam minus cogitant, quam quia de ipsis post hanc vitam sit futurum. Fateor sane' in splendidis aulis esse todi vitiorum illecebras , ut se purum ab iis conservare, & in loco tam lubrico vestigia figere sit valde dissicile, sed est nitendum

virtute & animi magnitudine adve sus eas difficultates , in quibus superandis, quo plus erit laboris, eo maior erit gloria, quae ex ea victoria re portabitur. Natura te maximis animi& corporis dotibus, ornavit: fortuna vero nobilitate & opibus, ac splendidis necessitudinibus : tu autem a prima pueritia animum magno studio excoluisti iis artibus, quae contendentibus ' ad virtutem magno adjumento esse solent. Tune igitur tot adminiculis instructus , aduersus fortunae &' invi- diae tela, tuam industriam denegabis patriae, eam exposcenti & eximium illud talentum a Deo tibi concredi-xum defodiesὶ Ia repub. sicut in corpo-

380쪽

L A N o v E T I. re humano oportet, quodlibet membrum suo munere iungi, quod si non fiat , illa membrorum harmonia turbatur , dc corpus ex ea re incommodum sentit, quod eo majus sentir, quo nobilius est membrum illud , quod

'officium filum facere desiit.ῆHomines tenuioris fortunae praestant operas reipub. quando id requirit necessitas. Qui sunt re magis lauta, conferunt pecuniam ad ejus usus t nobilitas vero adhibetur ad dignitates & magistratus, & praecipuae sunt ejus parte&in propel- Hendis hostibus , qui aliquid in rei-.- puta perniciem moliuntur, turpeque est ipsis periculi metu non facere ea quae sunt sui ossicit. Id autem praemium laborum.& periculorum quae sustinet, consequitur, ut a reliquis Ordinibus colatur, & in honore nabeatur, & sit immunis a multis oneribus, , 'quibus alii ordines sene obnoxii. - Quod si refugiat labores &, pericula, quae pro repub. sibire tenetur, & nihilominus velit Rui iis immunitatibus, quae sunt istorum laborum & pericu-Iorum praemia,. inique certe facere videbitur. Depone igitur istam animi remissionem , α patriae tuam Me m

SEARCH

MENU NAVIGATION