Huberti Langueti Epistolæ politicæ et historicæ ad Philippum Sydnæum equitem anglum ..

발행: 1646년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

3 6 E P I s T O L , interficere audita tuba qua canebatur Ieceptui, retraxit manum , judicans sibi amplius non licere hostem interficere. Sed nostra artas ab omni honesta disciplina aliena , ista ridet: inso jam abiit in desuetudiniuri jus fecialium, quod gens Gallica & Anglicaprae aliis olim religiose observarunt Multi putant itio laudari viros, qui in re militari excelluerunt, quia magnas hominum strages saepius ediderunt , & integras interdum gentes exciderint :' qua re quid est magis belui--num3 & magis alienum ab ig1a natura, quae nos in lucem protulit, ut nos uiu- tuis officiis juvemus, & alter alterius salutem procuret. Laudati sunt initio

bellatores, qui patriam adversus hostes eam invadentes, sortiter defenderunt: non autem ideo sunt laudati . quod multos hostes thracidassent, sed quod cives sitos defendissent, adversus eos, qui perniciem ipsis adferre conaban-Ἀur. Illa sunt bella: in quibus vera floria paratur, sed jam nostris moribus receptum et, ut ii maxime laudentur , quorum insana ambitio plurimis fuit exitio. Quis unquam scriptor

Italus secit mentio m Iulii Caesaris, quin

392쪽

L A IC G W T T 1 -- 3 7 quin immodicis laudibus eum eveheret λ cum tamen nihil magis detestandum, nec sibi magis exitiosum Roma unquam protulerit. Graeci scriptores Conantur nobis persuadere,. in seo Alexandro aliquid supra humanam con- ditionem fuisse, cum nihil aliud fuerit, quam insanus & furiosus gladiatori in generis humani pernitiem natus Z Sed . quid est opus talium portentorum exempla persequi, cum ubique sint obvia apud scriptores, & nostra aetas plurima protulerit, & tamen istos imitari& illis moribus inclarescere cupiunt ii, quos natalium splendor ad humanitatem & justitiam colendam maxime excitare deberet, ut eleganter &prudenter eos monuit nostrae aetatis Poeta, virum Principem compellans his versibus: μ Nec tam fortis amea dici quam iustu , armis Parta per humanas fugias cognomina

cades.

Est mihi maxime ingratum , quod sui scribis) capiat te taedium ejus vitae, ad quam non dubito, quin a Deo sis

ocatus, & cupias fugere aulae. vestrae

lucem , A te in loca ab hominum fre-

393쪽

quentia remota recipere , ut sugias illas negotiorum proc las, quibuS plerumque ita jactantur ii, qui in repub. versantur, ut saepenumero obliviscantur se ea conditione natos esse, ut sibi sit moriendum, nec quicquam minus cogitant, quam quid de ipsis post: hanc vitam sit futurum. Fateor iane in splendidis aulis esse todi vitiorum illecebras , ut se purum ab iis conservare, & in loco tam lubrico vestigia figere sit valde difficile, sed est nitendum virtute & animi magnitudine, adve sis eas difficultates , in quibus superandis, quo plus erit laboris, eo major erit gloria, quae ex ea Victoria reportabitur. Natura te maximis animi& corporis dotibus, ornavit: fortuna, ero nobilitate & opibus, ac splandidis necessitudinibus : tu autem a prima pueritia animum magno studio excoluisti iis artibus, quae contendentibus ad virtutem masno adjumento esse solent. Tune igitur tot adminiculis instructus , aduersus fortunae &' invi- diae tela, tuam industriam denegabis patriae, eam, exi oscenti dc eximium illud talentum a Deo tibi concredi

394쪽

L N o v E T I. re humano oportet, quodlibet membrum suo munere iungi, quod si non fiat, illa membrorum Larmonia turbatur , ω corpus ex ea re incommodum sentit, quod eo majus sentit,quo nobilius est membrum illud , quod officium sium facere desiit. Homines

tenuioris fortunae praestant operas reipub. quando id requirit necessitas. Qui

sint re magis lauta, conferunt pecu- niam ad ejus usus : nobilitas vero adhibetur ad dignitates de magistratus, praecipuae sunt ejus parte&in propel--lendis hostibus , qui . aliquid in rei-.- puta perniciemi moliuntur, turpeque est ipsis periculi, metu non facere ea quae sunt sit ossicit. Id autem praemium laborum.& periculorum quae sustinet, consequitur, ut a reliquis Ordinibus colatur, & in honore nabea- tur, & sit immunis a multis oneribus, quibus alii ordines sene obnoxii. Quod si refugiat labores & pericula, quae pro repub. subire tenetur, & nihilominus velit Rui iis immunitatibus, quae sunt istorum laborum & pericu-Iorum praemiae, inique certe facere videbitur. Depone igitur istam animi remissionem , α patriae tuam Me am

395쪽

EP et To LAE& industriam xequirenti ne denega, nec, ut ait Poeta, invidiam placare pares virtute relicta, sed eam sortiter dodpice, &fac quae reipub. salutaria esse judicabis. Sententiam meam de rebus

Belgicis antea ad te scripsi, fore scilicet difficilesHispanis , gentis illius libe

tatem opprimere, quandiu ad clavum sedebitis, de quo ante aliquot anno&vaticinium meum audivisti, cujus sa--ne prudentiam in dies magis admiror: nam video eos, qui se amicos ipsi profitentur , plus negotii ipsi facessere quam hostes, & tamen ipsum perpetuo sibi constare, nec ullis tempestatibus de statu mentis dejici, nec variis injuriis lacessitum quicquam immoderate facere. Gandavenses dum summum jus in rebus omnibus persequuntur , multa incommode faciunt,& metuo ne sint in causa, ut dissolvatur ille consensus ordinum, quo hactenus eonstitit salus illarum provinciarum , & ne adigant Pontificios, ad capienda praecipitia consilia, quae patriae sint exitiosa: nam si nimis urgeantur cujusvis jugum subibunt , modo sperent se ejus patrocinio fore tutos a nostroriam injuriis; habent autem Me -

396쪽

L A N G v E T ,. Alenconium ad manum, quem sibi patronum deligant, & qui ia maxime cupit, ac etiam ambit. Audio Illustriiasimum Principem Ioannem Casimi-

rum profectum esse Gandavum, vellem eum non conferre seorsim consiliaeuiin istis hominibus, qui caeco quodam impetu seruntur,nec unquam an

mi moderationem in consilium adhibent. Ioannis Austriaci mors res Hispanorum proculdubio affiget. Non' facile poterit Rex Hispaniae alium ei susticere , qui militem ita obseque4tem habeat, ut ipse habuit. Memoria parentis , moram suavitas , α res in ipsa prima adolescentia sceliciter gestae, magnam ei benevolentiam & a thoritatem apud milites conciliau rant. Miles ejus per hanc aestatem, multa incommoda pertulit, nec tamen unquam ejus imperium detrectavit. Etiamsi optaverim , ut nihil eorum quae in Belgio moliebatur, ipsi, succeaeret, tamen imperio naturae do-Iui audita ejus morte, perpendens mecum eum res gessisse utiles orbi Christiano , &in ipso aetatis flore raptum

esse, nec esse authorem earum calamiratum, cum quibus Belgicae proyinciae

397쪽

conflictantur, & si quid fecit incom-

.mode, id eum fecisse alieno imperio obsequentem. Varia de causa mortis ejus eiciantur. QAi humanius loquun-

. tur, quorum sententiae accedexe malo, . dicunt ipsum post. nimiam harmor- rhoidum fluxionem, correptum fuisse

febricula, a qua medici initio judica- bant nihil ipsi imminere peliculi, .sed cum Vires corporis nimia sanguinis fluxione essent languefactae , & ad morbum accessisset ingens animi dolor, illo ipso dolore cum contabuisse.

Dolorem autern inde conceperat,

quod uideret res suas in dies fieri deteriores , & se destitui rebus necessariis adducendum bellum, nec sibi praestari ex Hispania ea, quae inde discedenti fuerant promissa. Qilidam dicunt ip- sim soli fusas ad Namurcum ordia

. num copias de sua victoria adeo sto- riose scripsisse ad regem, ut rex debellatum eue putaret cum Belsis, & pro- . pterea fuit negligentior in suppeditan- dis iis quae ad bellum erant necessaria. Eum qui ad te misit meas literas, &scripsit se esse mihi amicum , nec tamen nomen ejus legere potuisti , puto

cise Leorgium Gripia Societatis -

398쪽

L A N o v E T I. glicae, quae Antverpis negociatur, secretarium , virum bonum , cum quo proxima aestate amicitiam contraxi. Commode poteris ad eum literas tuas mittere, quando Voles ad me seribere. Intercedit ei amicitia cum D. Roo rio. Bene vale. Coloniae 22. die Octa

SVb initium supelioris mensis incidi

in febrim, adeo molestam, ob pituia toe abundantiam, ut nec scribere nec legere mihi licuerit: nam quandocunque demittebam caput, pituita in oculos incumbens, eorum aciem retund bat. Ante tres, aut quatuor dies usus

sum pharmaco, quod mihi facit spem

aliquam recuperandae valetudinis: quamvis metuam ne ingens desiderium tui videndi me fallat, & sit in causivi eas spes ipse fingam. Tentabo tamen quid praestare possim, etiamsi cum vitae meae periculo fieri debeat. niam binas literas intra paucos dies ad me dedisti, metuo, ne ea res te in lentiorem reddat. Scripseras in prioribus

te longa possessione & longo usu id esse consequutum, ut tibi liceat esse pia

399쪽

tibi id vitio dare conentur. Forte Go-

ctrinam illam hausisti in Schola Davi illius Horatiani, qui in Saturnalibus

conatur persuadere suo hero, eos esse minus inlaelices , qui sunt in vitiis constantes , quam qui inconstantes, verum tu jam tua in scribendo dili gentia fere fidem tuae assertioni derogasti. Sed sp ero te posthac daturum operam , ne quis dicat tua facta a tuis dictis dissentire. An non dices , usi haec leges , me maxime dignum esse iis malis, cum quibus conssrctor, cum inter ea etiam jocari coner. Sed extra jo- 'cum. Non satis fuit tibi tot modis te' stati tuam erga me benevolentiam,nisi etiam Illustrissimum tuum parentem impelleres, ad mihi prolixe deserendum suam benevolentiam & sua ossicia. sane non decuit virum tantae dipnitatis ita mecum agere, sed quicquid in ea re peccatum eu, id tibi totum est asscribendum. Peto autem a te,ut summas gratias ipsi agas meo nomine, quod tanto honore me assicere dignatus sit. Aut ipse brevi coram gratias agam, aut literis meam erga ipsi iis Illi1 strissimam Dominationem observa tiam

400쪽

L A N o v E T r. 3sstiam testabor. Iam a me vix impetrare

potui, ut hasineptias ad te scriberem, nec possum plura scribere jam coecutientibus oculis. De rebus publicis alias. Tuus Stephanus fuit nobis omnibus gratus. Bene vale & amicos saluta, Gandavi, I 3. die Ianuarii Is 9.L XXII. NEscio quo inlaelice meo fato Actum est, ut in discessu non licuerit tibi & Dom. Diero valedicere: quamvis lane vobis a me nihil expe-Aandum fuisset . propter singultus delachrymas. Doleo tamen, me east .chrimas& eos singultus meae verec-diae & mei summi erga vos amoris i

Ihes, vobis exhibere non potuisse, licet id mea culpa non acciderit. Nam cum nostri festinarent, perinde ac si cuin hostibus & non cum amicis esset ipsis neSotium, ego gravem invidiam subiissem, si solus sapere maluisi em, quam cum aliis insanire: nec tamen ita properare potui quin abducti essent equi omnes, quibus vehi debuimus, antequam fluvium qui sandu vicium alluit. traiicerem, & nisi Halesius eques mei misertus , mihi utendum ministri sui

equum dedisset, mihi iussiet in oppidum

SEARCH

MENU NAVIGATION