Huberti Langueti Epistolæ politicæ et historicæ ad Philippum Sydnæum equitem anglum ..

발행: 1646년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

13so E O s et o L AE& industriam requirenti ne denega, nec,ut ait Poeta, invidiam placare pares virtute relicta , sed eam sortiter despice, &fac quae reipub. salutaria esse iudicabis. Sententiam meam de rebus

Belgicis antea ad te scripsi, fore scilicet difficilesHispanis, gentis illius libertatem opprimere, quandiu ad clavum sedebitis, de quo ante aliquot anno&vaticinium meum audivisti, cujus fa-- ne 'prudentiam in dies magis admiror:

. nam video eos, qui se amicos ipsi profitentur , plus negotii ipsi facessere quam hostes, & tamen ipsum perpetuo sibi constare, nec ullis tempestatibus de statu mentis dejici, nec variis. injuriis, lacessitum quicquam immoderate facere. Gandavenses dum summum jus in rebus omnibus persequuntur, multa incommode faciunt,& metuo ne sint in causa, ut dissolv

tur ille consensus ordinum, quo hactenus eonstitit salus illarum provinciarum , & ne adigant Pontificios, ad capienda praecipitia consilia, quae patriae sint exitiosa: nam si nimis urgeantur cujusvis jugum sibibunt , modo sperent se ejus patrocinio fore tutos

382쪽

L A N G v E TAlenconium ad manum, quem sibi patronum deligant, & qui ia maxime cupit, ac etiam ambit. Audio Illustriiasimum Principem Ioannem Casi mirum profectum esse Ganda vum, vellem eum non conserre seorsim consilia eunt istis hominibus, qui caeco quo- dam impetu seruntur,nec unquam anti mi moderationem in consilium adhibent. Ioannis Austriaci mors res Hispanorum proculdubio affiget. Non' facile poterit Rex Hispaniae alium ei sussicere , qui militem ita obsequeὰ-tem habeat, ut ipse habuit. Memoria parentis , moram suavitas , & res in ipsa prima adolescentia fassiciter gestae, magnam ei benevolentiam & authoritatem apud milites conciliau rant. Miles ejus per hanc aestatem multa incommoda pertulit, nec tamen unquam ejus imperium detrectavit. Etiamsi optaverim , ut nihil eorum quae in Belgio moliebatur, ipsi

succederet, tamen imperio naturae do-Iui audita ejus morte, perpendens mecum eum res gessisse utiles orbi Christiano , & in ipso aetatis flore raptum

esse, nec esse authorem earum calami-

ratiun , cum quibus Belgicae proyinciae

383쪽

conflictantur, & si quid fecit incom-

.mode, id eum fecisse alieno imperio obsequentem. Varia de causa mortis ejus eiciantur. QAi humanius loquun- . tur, quorum sententia: accedere malo, dicunt ipsum post. nimiam haemor- rhoidum fluxionem; correptum fuisse - . febricula, a qua medici initio judica- bant nihil ipsi imminere periculi , .sed cum Vires corporis nimia sanguinis fluxione essent languefactae , & adi morbum accessisset ingens animi dolor, illo ipso dolore cum contabuisse. Dolorem autern inde concepera ,

quod 'ideret res suas in dies fieri deteriores , & se destitui rebus necessariis adducendum bellum, nec sibi praestari ex Hispania ea, quae inde discedenti fuerant promissa. Qgidam dicunt ip- sim post fusas ad Namurcum ordia

. num copias de sua,victoria adeo sto- riose scripsisse ad regem , ut rex debellatum esse putaret cum Belgis, & pro- . pterea fuit negligentior in suppeditan- dis iis quae ad bellum erant necessaria.' Eum qui ad te misit meas literas, α scripsit se esse mihi amicum , nec ta- . men nomen ejus legere potuisti , puto

384쪽

L A N o v E T r. 3glicae, quae Ant verpis negociatur, secretarium , Virum bonum , cum quo proxima aestate amicitiam contraxi. Commode poteris ad eum literas tuas mittere , quando Voles ad me scribere. Intercedit ei amicitia cum D. Rog rio. Bene vale. Coloniae ii. die octitF78. LXXI

SVb initium siperioris mensis incidi

in febrim, adeo molestam, ob pituiatae abundantiam, ut nec scribere nec legere mihi licuerit: nam quandocunque demittebam caput, pituita in oculos incumbens, eorum aciem retund bat. Ante tres, aut quatuor dies usus

sum pharmaco, quod mihi facit spem

aliquam recuperandae valetudinis: quamvis metuam ne ingens desiderium tui videndi me fallat, & sit in causa ut eas spes ipse fingamia Tentabo tamen quid praestare possim, etiam umvitae meae periculo fieri debeat.

niam binas literas intra paucos dies ad me dedisti, metuo, ne ea res te insolentiorem reddat. Scripseras in prioribus

te longa possessione & longo usu id esse consequutum , ut tibi liceat esse pia grum,

385쪽

grum, eosque inique tecum agere, qui tibi id vitio dare conentur. Forte Goctrinam illam hausisti in Schola Davi illius Horatiani, qui in Saturnalibus

conatur persuadere suo hero, eos esse minus inlaelices , qui sunt in vitiis constantes , quam qui inconstantes, verum tu jam tua in scribendo diligentia fere fidem tuae assertioni der gasti. sed sp ero te posthac daturum operam, ne quis dicat tua facta a tuis dictis dissentire. An non dices , vsi haec leges, me maxime dignum esse iis malis, cum quibus conflictor, cum inter ea etiam jocari coner. Sed extra jo- 'cum. Non satis fuit tibi tot modis te' stari tuam erga me benevolentiam,nisi etiam Illustrissimum tuum parentem impelleres, ad mihi prolixe deserendum suam benevolentiam & sua ossicia. sane non decuit virum tantae dipnitatis ita mecum agere, sed quicquid lin ea re peccatum ere, id tibi totum est asscribendum. Peto autem a te,ut summas gratias ipsi agas meo nomine, quod tanto honore me assicere dignatus sit. Aut ipse brevi coram gratias a- .gam, auialteris meam erga ipsius uli1 strissimam Dominationem Observa tiam

386쪽

L A N o v E T i. 3Πtiam testabor. Iam a me vix impetrare potui, ut has ineptias ad te scriberem, nec possum plura scribere jam coecutientibus oculis. De rebus publicis adias. Tuus Stephanus fuit nobis omnibus gratus. Bene vale & amicos saluta, Gandavi, I 3. die Ianuarii Is 9.L XXII. ro Escio quo insortice meo fato Actum est, ut in discessu non licuerit tibi & Dom. Diero valedicere: quamvis sane vobis a me nihil expectandum fuisset . propter singultus αlachrymas. Doleo tamen, me east chrimas & eos singultus meae verecundiae &mei summi erga vos amoris i

Ihes, vobis exhibere non potuisse, licet id mea culpa non acciderit. Nam cum nostri festinarent, perinde ac si cum hostibus & non cum amicis esset ipsis negotium, ego gravem invidiam subiissem, si solus sapere maluisi em, quam cum aliis insanire: nec tamen ita properare potui quin abducti essent equi omnes, quibus vehi debuimus, ant quam fluvium qui sandvvicium alluit. traiicerem, & nisi Halesius eques meimaeertus , mihi utendum ministri sui

equum dedisset, mihi fuisset in oppidum

387쪽

31 8 E P 1 T O L AE stium sustinere , qui vicina loca obtinent. Clades quam nostri acceperunt, interea dum in Anglia fuimus, suit major fama, quae ad nos tunc pervenit : fuerunt enim suis ab Hispani.

tres aut quotuor nostrorum equitum c hortes,& perierunt in conflictu Co mes a Stili adolescens I'. annorum a duo Barones Pullietii, & supra quadraginta ex nobilitate. Non possum persuadere nostris , ut eant Antverpiam, quamvis Auraicus , & fere omnes id maxime expetant. Constituerunt vocare suos praesectos equitum Bergas ,

quod oppidum abest ab Antverpia quinque miliaribus. Plura & certiora de iis rebus scribam Antverpia. Haec scribo multa nocte post convivium. satis tantum ad quod famelici & siticulosi accessimus : loquare boni consules' ea, quae parum sebrie scripta tibi videbuntur.' Bene vale. Fletangiae αγ. die .

SI Rex Hispaniae venisset in Zelan

diam, florentibus rebus Belgarurn, Vix majores: honore exceptus fuisset,

quam jam fuit Illustrissimus Dux Io-

- . annes

388쪽

annes Cafimirus, quem quodlibet Insulet oppidum ad se invitavit, & nullum genus numanitatis erga ipsum praeterinmisit.Ipse vero praefectus Insulae perpe tuo nostro Principi adsuit, excepit

eum hospitio Midelburgi, & per aliquot dies magnifice tractavit. Haec omnia facta sunt procurante & mandante Auraico, ut mihi fassi sunt ii: qui in nobis ista praestabant, quae tamen humanitas nostrum erga ipsum animum nequaquam leniit. Misit ad Principem Calimirum nobilem virum, per quem ipsum in hanc urbern invitavit, multaLque causas proposuit, ut id ipsi persum deret. Deliberavit nobiscum Princeps noster, de ea re. Ego plane suasi ut huc Veniret, quamvis 1cirem , me id seustra facturum : narta dixerat mihi communis ille noster amscus quid ipse de ea re decrevisset , sed nescio assentari, propterea mihi fugiendas esse video principum aulas. Si huc venisset, hauci dubie exhibita ipsi fuisset summa humanitas ab Anchiduee Matthia, ab Aures .co & ab aliis proceribus : populus au. tem variis modis testatus suisset suam erga ipsum benevolentiam. Haec licet sorte per se sint exigua, profuissςnt in

389쪽

miri consuetudine, qui proculdubio omnem tibi humanitatem exhibuic siet. Verum injucundum tibi fuisset versari in castris, in quibus nec virtutis exempla, nec disciplinae militaris es igia ulla conspexisses, sed tantum milites sui ducis imperium detrectantes, si quid imperaret, ex quo laudem

sibi parare possent, & sitae contumaciat , sorte etiam ignaviae, perpetuo praetexentes non soluta suo tempore stipendia. Sunt & aliae causis, praetercas, quas in literis tuis recenses , quae te ab ea expeditione merito deterrere debuerunt. Dicit Caesar apud Lucanum, Summum Brute nefas civilia di cimu arma , Cicero ait, nullium

belliun justum esse, nisi sit necessarium. Etiamsi Belsae justam causam habeant

tuendi armis suam libertatem, adversus Hispanorum tyrannidem , hoci

men ad te nihil pertinet. Si Serenissima vestra Regina debuisset ipsis exscedere militem, teque cum eo milite

ad istud bellum proficisci jussisset, necessitas parendi ei quae habet in ta imperium , reddidisset tibi legitimos hostes eos, qui Ordines Belgicos oppugnant. Tu vero laudis & gloriae cupi

390쪽

L A-N G V it , T L J , ditate ductus, & ut virtutis tua speci- men aliquod edendi occasionem ha-

beres, eos tibi hostes designabas, qui in isto bello causam injustiorem so- vere tibi videbantur. Non est tuum, nec cujusquam privati ferre de ejusmodi re judicium, sed solius magistratus: magistratum autem voco principem, qui cum aliquid tale est ipsi decernendum , id facit adhibitis in consilium . iis, quos esse amantes aequi, & prudentia valere existimat.. Tu & tui similes , hoc est, ii qui Illumibus familiis sunt naris existimatis , nullare majorem gloriam paxari , quam multa hominum caede , in qua re plerumque estis injustissimi , si enim ho-i minem interficitis, adversus quem jus. belli non habetis, vos innocentem interficitis. Veteres qui veri Dei notitium non habuerunt, fuerunt tamen in ea re , alde religios. Cato Senior scripsit ad filium prosectum in Hispaniam, ne in hostem pugnaret, antequam jusjurandiim Imperatori exer- citus praestitisset : id enim ipsiun juste facere non posse. Legitur de quodam Lacedaemonio, qui cum in Imgna jam

. ita vibrasset gladium, ut pollet hostem

SEARCH

MENU NAVIGATION