장음표시 사용
401쪽
31ε E P I s et O L AEdum redeundum. Postquam venimus ad promontorium Cantium , etiamsi venti nobis minus secundi s rarent, . non destiti tamen nostros hortari, Ut navem conscenderemus, donec id per' sicerem , ne Illustrissimi tui parentis humanitate diutius abuteremur. Navigatione non admodum talice sumus 'si , ut audies ex generoso Domino Grenellio, quem tuae virtutis admiratorem, & tui amantissimum csse in hoc itinere deprehendi .Frater tuus rectis i- me valuit,cujus ego indolem eximiam esse judico, sed adhuc sum in ea sementia, ut vos educationis. eius eam curam . quam decuit , nonhabuisse existimem. oniam tantum jam ei libertatis concessum est, ut non sit futurum cui libet facile, eum sibi obsequentem retadere. Si in ora Rhenana fuerit Nahe-rus,conabor ipsi persiadere,ut ejus curam suscipiat. Quod si id ab ipso impe-
.uare non potero, Vel sorte procul ab-
fuerit, adhibitis inconsilium Lobbetio & Sturmio eum deligam, qui ad ipsum instituendum maxime idoneus videbis
tur. Dabo autem opera, ne in eo amando a vobis superer, & ne minore si aedio quam vos id egisse videar, ut foecun-
402쪽
dus ager ita excolatur, ut uberrimum fructam tandem proserat, quo ad vos reversus voluptatem adferre & patriar tilis esse pollit. Saluta obsecro, meo nomine. Illustrissimum tuum parentem, cui nescio qua ratione pro tantis
erga me beneficiis gratias agere pbs
sim. Saluta etiam generosiim Dom. Dierum , cujus amicitia mihi est instar gemmae preciosssimae, quae jam ad
meos thesauros accessit. Scribam ad utrumque Antverpia et jam autem non vacat, nec audeo tam libere cum ipsis quam tecum ineptire. Spero nos discessuros Antu expia I 6. die Mart. quare si voles eo ad nos scribere, id erit mature faciendum. Tibi omnino scribendum erit,per eos qui Francosurtum venient, quos puto intra dies quindecim Londino discessuros. Mittenda erit per eos syngrapha Principis, ut pecunia quam ipsi mutuo dedistis , vobis persolvatur. Scribendum etiam erit ad Doctor. Lobbetium. Res Belgicae sunt perturb tissimae. Hispani excurrunt ad ipsam fere urbem An verpiensem. Lanoveus est in oppido Erenthais, quod non est munitum, tamen oportet cum primum impetum
403쪽
31 8 E P r τ b L AEhostium sustinere , qui vicina loca obtinent. Clades quam nostri acceperunt, interea dum in Anglia fuimus, scit major fama, quae ad nos tunc pervenit: fuerunt enim fusae ab Hispani
tres aut quotuor nostrorum equitum cohortes,& perierunt in conflictu Comes a Stili adolescens I'. annorum a duo Barones Pullietii, & supra quadraginta ex nobilitate. Non possum persuadere nostris , ut eant AntVerpiam, quamvis Auraicus , & fere omnes id
maxime expetant. Constituerunt Vocare suos praesectos equitum Bergas , quod oppidum abest ab Antverpia quinque miliaribus. Plura & certiora de iis rebus scribam Antverpia. Haec scribo multa nocte , post convivium. satis tantum ad quod famelici & siticulosi accessimus: loquare boni consules' ea, quae parum Abrie scripta tibi vide buntur. Bene vale. Fle Tngiae 27. die
diam , flarentibus rebus Belgarum, Vix majore honore exceptus fuisset,
quam jam fuit Illustrissimus Dux Io-
404쪽
annes Cafimirus, quem quodlibet Insulet oppidum ad se invitavit, & nullum genus numanitatis erga ipsum praetermisit.Ipse vero praefectus Insulae perpe tuo nostro Principi adfuit, excepit
eum hospitio Midelburgi, & per aliquot dies magnifice tractavit. Haec omnia facta sunt procurante & mandante Auraico, ut mihi fassi sunt ii: qui nobis ista praestabant, quae tamen humanitas nostrum erga ipsum animum ipsum in hanc urbent invitavit, multasiqile causas proposuit, ut id ipsi persum deret. Deliberavit nobiscum Princeps noster, de ea re. Ego plane suasi ut huc Veniret, quamvis scirem , me id frustra
facturum : nam, dixerat mihi communis ille noster amicus quid ipse de ea re decrevisset , sed nescio assentari, propterea mihi fugiendas esse video principum aulas . Si huc venisset, halia dubie exhibita ipsi fuisset summa humanitas ab Anchiduee Matthia, ab Auraico & ab aliis proceribus : populus ait 'tem variis modis testatus sumet stam erga ipsum benevolentiam. Hare licet sorte per se sint exigua, prosuist enita.
405쪽
verpia, significavit ei se dimisium cst dia Statibus, & petiit ab eo literaS commeatus seu S lviconductus, ut loquimur, quo postet per regiones, quae ei parent, iter facere, quod facile impetravit, cum id maxime pertineat ad gloriam Parmensis, quem audio curasse Mosam jungi ponte, quo posset facilius trajici. Major fuit amor lau
dis & gloriae in Gallis & Anglis, qui
licet euent pauci numero, cum tamen audivissent Parmensem cum copiis adventare , huc ex Flandria proper
runt , ut essent huic urbi praesidio. Secunda die hujus mensis hostis eos invasit munientes pagum vicinum urbi in quem se receperant. Sustinuerunt hostis impetum diutius, quam par esset, cum nulla ex parte essent ipsi pares viribus, & Auraicus spectans pugnamcx muro urbis, crebris nuntiis moneret eos , ut ad urbem se reciperent,
quod ab ipsis randem factum est, sed tardius quam fieri debuerit. Angli aliquot nimia ferocia elati, pro deserunt ex loco rutiore in patentem campum.
ibique congressi cum hostili equitatu sunt ab eo concisi. Ex Gallis & Anglis ducenti sere in conflictu cecide .
406쪽
E p i s T o 1 AErunt, & multi sunt vulnerati. Ex Rispanis credo paucos cecidisse. Haec tamen paucorum militum alacritas plurimum addidit animi his gentibus, cum praesertim Parmensis post conssi-ctum longius se ab urbe receperit. Accedente hoste ad haec loca, La No-veus , Moi & Norresius properarunt
Herentalium cum aliquot cohortibus Gallorum & Anglorum. Maxime metuebatur illi oppido, quod hinc abest
quinque milliaribus , & credebatur hostis illud invasurus , quod tamen non fecit, quamvis per ea loca se receperit. Sperant aliqui hunc hostis ad urbem adventum fore in causa ut helgae posthac rationem diligentius ineant, qua suis rebus prospiciant. Sed de hoc conflictu nimis multa, de quo plura scies ex humanissimo D n. Su- schio qui ei interfuit. Literae tuae fuerunt gratissimae Principi Auraico. Nondum ab eo petii responsum, non tantum enim mihi fuit otii, sed non dubito, quin sit rescripturus : nam te magnifacit. Cole obsecro amicitiam cum eo, & praesta ei quae poteris ossicia: ego enimjudico non esse pra han-xiorem virum in orbe Christiano. Me
407쪽
L A N G v E T I. 363 cum de variis rebus loquutus est , ac etiam meam sententiam ex qui sivit cum,tamen suam prius protulisset, quam semper ita sum admiratus , ut
nihil haberem, quod ad eam adjicerem. Id ei plane accidit quod moderatis viris plerunque accidere solet, nempe ut utrinque vapulent. Populus conqueritur de eo & dicit se ab eo contemni: nobilitas vero dicit eunt esse insensissimo animo in nobilitatem: quasi vero dicebat mihi, ego sim patre rustico natus. Fratrem tuum humanissime excepit, & in prandio voluit sedere inter conjugem & filiam;& sibi e regione. Feci etiam ut salutaret Dom. Lanovem, qui ei sua onficia prolixe detulit. Heri Gandavi perpetratum est facinus, quod metuo, ne sit his provinciis exitiosum. Ajunt concionatorem Pontificium interkctum esse concursu populi in ipso templo, & reliquos sacerdotes Pontificios esse urbe ejectos, & eorum domos direptas. Metuimus autem , ne quid aliud atrocius sit commissi1m. Vereor ne id sit in causa, ut nostri cum Pontificiis committantur , sicut est fustum in Gallia, & mutetur status causae , α
408쪽
L X XI V. V Ide quantam infamiae notam sibi& patriae inusserint nostri equites , hoc est, Casim triani. Obtulerunt Principi Parmensi supplicem libellum, in quo nominant eum Inferioris Germaniae Gubernatorem, & ut ab eo impetrarent transit lim per ea loca, quaτsbbsunt ejus imperio , promiserunt se intra tres menses rebellibus Statibus . non militaturos, &. ipsius Parmensis clementiam erga se perpetuo praedicatiiros. Hoc autem ipsorum facitum co turpius est, quod reliqui equites Germani non petita venia a Parmeu si, trajecerunt Mosim ad Gravia D,
quod oppidum est in potestate st1- tuum, & invitis Hispanis ipsum etiam
Rhenum superaverant. Nostri vero trajecerunt Mossem ad Ruremondam. Quae Gandavi. acciderunt, ita varie narrantur, ut nesciam quid de iis mihi sit scribendum. Ipse Princeps Auraicus fatetur se nihil adhaic certi de iis ebus habere. Ajunt non esta interfectum , sed tamen graviter vulneratum concionatorem illum Pontificium, de quo antea scripsi. Inde ortum cst e thi
409쪽
multum illum dicunt , quod Pontificii suae religionis concio natores in urbem induxissent, nostri vero dicerent in transactione nuper facta ipsis con-ccssum esse solum jus celebrandi sua sacra& non concionandi. Sunt traditi custodiae aliquot ex primariis civibus. Quidam hodie assirmabant eos imitari nostrae gentis furores, & jam coepiste demoliri templa Pontificiorum. D n. Daniel Pogersius certiora sorte de his rebus sciet, antequam hinc discedat, quae tibi narrabit. Ego eum
tibi commendo. In Zelandia aliquid audivimus de morte filii Illustrillimi Saxoniae Electoris, sed quia id incerta
fama ferebatur , non credebam este Verum. Iam Vera metuo , ne non sit nimis verum, cum aliquot amicorum
ad me literis ea fama confirmetur. Vix nosfra aetate vixit Princeps , cui ita omnia ex animi sententia fuccesserint ac Illustris l. Saxoniae Electori, omnem autem ejus seelicitatem inopinatus hic casus ita evertit, ut iam credam eum esse omnium Principum miserrimum, cum jam nulla supersit ipsi spes suscipiendi liberos ex conjuge. Filius
agebat annum decimumnonum aeta-
410쪽
tis, a quo plurima accepi beneficia, Mqnem judico esse praestantem Principem, etiamsi quaedam fecerit quae cuperem ipsum non fecisse. Sed haec fecit persuasus ab aliquibus, a quibus es hipsi impositum. Hoc scio ipsum fere
solum conservare pacem, & tranquillitatem in Germania, & dare Operam, ut omnia turbarum initia opprimax, in eamque rem plurimum pecuniae impendere. Ego vereor , ne frustra laboraveris , dum istic eramus pro communi nostro amico, & ne experiaris ea qua ego tibi de eo dixi, este nimis vera. Video tuum avunculum magnisecisse illam amicitiam, quae res utinam ex animi sententia ipsi succedat. Utinam etiam simus memores
ingentium illorum beneficiorum, quae apud vos accepimus, & nihil indignum
illa vestra erga nos humanitate committamus. Cum vero fueris primus
conciliator istius sive amicitiae sive conjunctionis, cui multa postea sunt superstructa, diligenter cavendum cst tibi, ne impingas, &ne alienae culpae poenam luas: nam scis homines plex unque judicare de rebus ex eventu.