장음표시 사용
411쪽
L A N G v E T I. riis, pro quibus interdum etiam gratiam refert, ut nobis accidit. Obsecro respice ejus virtutem , & ne deterreata colenda cum eo amicitia ejus fortuna, quae tandem etiam forte magis laeta affulgebit. Nostrum discellum in crastinum diem coacti fuimus differre, ob pecuniae procurationem : nam Henric. it mihi tardius significavit, se nihil potuisse impetrare ab eo ad quem habebat literas. Bene vale Antverpiae I 6. die Martii In '. Hispani. obsident Trajectum supe
on dubito , quin tuus Stephanus tibi significaverit, nos Antueri iadistenisse 1 g. die supcrioris melisis. Po . stridie appulimus Dordracum satis
commoda navigatione usi. Inde duo bus diebus Arnenium pervenimuS, ubi tuus frater salutavit Comitem Joannem Naisavium , a quo humaniter . est
acceptus. Quoniam ibi est .iobis gnificatum, Hispanos saepe excurrere ad sinistiam ripam Rheni , & recens diripuille merces Antverpiensium qi
412쪽
tur, relicto Rheno conduximus currus, quibus huc quinque dierum spa-cio sumus vecti , sed admodum incommode , cum terra crebris pluviis resoluta in profundius lutum curruum . Totas ita devoraret, ut equis non sus ficerent interdum vires ad emergendum ex luto , ac pluviae & venti vehementiores toto fere itinere nos molestia assicerent. Fecimus iter ad dextram ripam Rheni, ut ab Hispanorum latrociniis essemus tutiores. Quoniam tuus frater noluit parere monentibus , ut se in itinere adversus coeli injuriam diligentius muniret, invasit
cum catarrhus, qui per unum aut alterum diem cum languidiorem reddidit, sed statim restitutus est pristinae
valetudini, & alacritati. Excepit no hic aliud malum : nam ita intumuit Rhenus, ut per plures dies nemo posset eo adverso navigare, ita ut necesse fuerit nautis omnibus, qui merces ex Belgio vehebant Francos ad hanc urbem futuistere. Praeterea ex variis locis nunciabatur ubique ita infestari itinera ab Hispanis , qui arcem Kerpen huic urbi vicinam obtinent, ut
413쪽
LANGUETI. 37 Inon esset tutum se committere itineri.
Consului de ea re primarium hujus reip. consulem , qui pridie reversus erat ab hujus urbis Archiepiscopo ad
quem mistus fuerat a senatu, ut cymeo deliberaret, qua ratione Hispanorum latrocinia reprimi possent. Is mihi fassus est non esse de nihilo hanc famam de latrociniis Hispanorum, &me monuit ut mihi. diligenter caverem. Vides quo redigantur res Germaniae ignavia eorum, qui reipub. administrationi praesunt. Manipulus furum Hispanorum, qui arcem Κerpenhuic urbi vicinam obtinent, audent in sultare Electori Coloniensi, Duci Clivensi, & huic urbi, nec tamen audet quis quam eorum temeritatem reprimere , licet arx nequaquam sit munita,
di ab omnibus partibus sit cincta ditione Coloniensis Electoris , & Ducis Clivensis. Hic autem non substitit nostra infaelicitas: nam secundo die
a nostro adventu in hanc urbem invasit me gravissimus catarrhus, quo ita mihi intumuit sinistra gena, ut per aliquot dies vehementes dolores senserim. Facta tandem suppuratione per cicatricem, quam in ea gena . circum-
414쪽
3 L E 'P I s T O LAE ifero, nonnihil remisit dolor. Praeterea Henr. it correptus est febre tertiina. Quoniam autem mercatores, qui venientes Londino hac iter fecerunt, nihil a vobis ad nos literarum habuerunt, & destituimur pecunia, cstque Francolarii persolvenda ea , quam Antverpiae mutuo accepimus, ne fides nostra a mercatoribus accusetur, & est alia conquirenda ad iter Argentora' tense. Fui author fratri & Henr. Wit, ut Francosortum irent, & inquirerent
an aliquid ad nos literarum ex Anglia sit millum. Praeterea dedi eis literas ad amicos, a quibus peto, ut nobiS pecuniam conficiant, si forte nihil a vobis mittatur. Una fuissem profectus, si valetudo mea id ullo modo permisisset. Adjunxi eos bonis viris , cum quibus mihi intercedit singularis amicitia , qui mihi promiserunt , se in itinere tui fratris diligentem curam habituros. Ego Deo a te eos cras, aut perendie subsequar, etiamsi amici Mine dici id vehementer dissuadeant, sed potior habenda est ratio ossicii, quam valetudinis, cum etiamsi properarem, Venturus tamen sim Franconitum sit bfinem, merca us, quo finito mihi foret
415쪽
autem plurimum, si tuus frater meae fidei concreditus, in aliquas difficultates incideret. Non libenter eum a me dimisi , sed metuebam ne laederetur ejus valetudo, si diutius hic haereret, cum sciam adolescentes odore pharmacorum offendi , quem evitare non potuit cum hic anguste habitaremus ob multitudinem eorum , qui ad haec loca confluunt. Jam huc venerunt ii, qui delecti sunt ab Imperatore ad componendas turbas Belgicas, &ad restituendam illis afflictissimis provinciis
tranquillitatem. Sunt autem Trevia
xensis Elector, qui huc venit stipatus magna caterva Iesultarum, Colonie Iis Elector, Episcopus Herbipotensiis,& letati Ducis Iuliacensis, Advenit etiam Dux de Terra Nova, &C omes Schv varietenbergius Imperatoris apud Belias orator ; & ne quid deesset ad turgandum hanc actionem de pace, misi iis cst . huc a Pontifice Romano Cassiinea Archiepiscopus stanensis, quem qui norunt, dicunt esse omnium
Veteratorum , . quibus tabundat aula
RG mana , vaserrimum, & plane diagnum , qui sepeliatur ubi nascuntur
416쪽
gici legati. Si quaeras quid de hac
actione ego sperem, respondeo me ni-hil sperare . cum isti actores rerum Belgicarum exiguam notitiam habeant, & superstitionibus Pontificiis ita sunt imbuti, ut aperte profiteantur, non posse in Belgio pacem constitui, nisi religio pontificia ubique restituatur. Bene vale. Coloniae 7. die Aprilis IST'.
L X X VI. DIscessurus Colonia,scripsi ad te,de morbo in quem ibi incidi, & de
aliis nostris rebus Sc praesertim quid me impulerit, ut huc fratrem tuum praemitterem. Is Dei beneficio huc incolumis perductus est ab iis, quorum fidei eum Coloniae concredideram. AEger adhuc commisi me itineri, quoniam ante finem mercatus huc erat mihi veniendum, ad conquirendam pecuniam, quo possem eam dissolvere , quam
Antverpiae mutuo acceperamus,ac iratrem tuum ducere Argentoratum, α
eum viatico instruere : nam de vestris ad nos literis nihil potuimus resciscere ab iis, quiLondino huc venienteS,fecerunt iter Colonia. Veni huc ante paucos
417쪽
ad me dedilhi 16. die siperioris mensis, in quibus scribebas te dediste Calliodoro Hispano Syngrapham Illustrissimi Principis Casina iri: verum ubinam terrarum es et Casiodorus, uxor ejus S amici plane ignorabant. Ita cum jam instaret finis mercatus , hinc inde apud amicos sumpsi mutuo pecuniam, in usis tui fratris, in qua re aliquid dissicultatis sum expertus, quia plerique ex iis qui mihi sunt noti,antequam huc Venirem, discesi erant, vel suam pecuniam in merces coemendas impenderant. Id etiam aliquid impedimenti adferebat, quod ex morbo adhuc ita langueam, ut vix possim ambulare , & amici me perpetuis interpellationibus obruant.
Principis Casimiri quaestorem hic
compellaveram, qui mihi respondit, se pecuniam vobis debitam libenter persoluturum , modo ipsi Principis Syngrapha traderetur. Itaque nihil inde nobis sperandum fuit. Iam ad iter
accincti eramus, cum praeter nostram expectationem advenit Cassiodorus,
qui nobis literas vestras & Syngrapham Principis Casimiri reddidit. Accepta Syngrapha statim conveni quae
418쪽
storem principis Casimiri, qui mihi debitam vobis pecuniam persolvit. Restitui itaque amicis eam, quam ab ipsis mutuo acceperam, quibus cum aliquid pendere vellem pro damno, aiod pra stitum nobis ossicium ipsis adferebat potuerunt enim cum lucro merces suas pecunia emere) nihil accipere voluerunt. Sed delao re puto Hemicum V it ad te diligentius scribere. De machero nobis nulla superest spes: jam enim agit in Italia. Facile erit re perire tuo fratri praeceptorem non indoctum, sed plerique sunt rusticiores,&metuo si talis ei contingat, ne eum fastidiat, aut contemnat, & ne ei non bene conveniat cum ipsius ministris.
Id me valde solicitum habet, quoniam' ideo m eo plurimum' esse situm. Scripsi ad Lobetium & ad alios ambcos , ut de ea re diligenter cogitent. Vbi eum perduxero Argentoratum, scribam ad te . diligentius ede ratione studiorum ejus. De rebus publicis pauca habeo quae scribam : nam Belgica tantum hic audimus, quae vobis quam nobis sunt notiora. Imperator sibi &Austriacis facessit negotium in causar ligionis, & sane verendum est, ne quia
419쪽
L A N G V E T I. 377 quid magni mali inde oriatur, nam Aia.
striaci contumaciter contemnunt edicta quibus Archidux Ernestus interdi cit ipsis purioris religionis exercitium . Petit Imperator ab ipsis subsidium pecuniarum ad res Hungaricas, de qua re ut deliberarent, conventum indixerunt. Sunt qui existiment, Imperatorem vix quicquam ab ipsis impetraturum, nisi permiserit ipsis eam religionis libertatem, qua Vivo ejus parente fruebantur. Facessit etiam negocium in religione Hungaris, sed ipsi eum minus curant. Audio plerosque ex nobilitate , & maxime ex iis qui cis Danubium habitant, esse propenso animo erga regem Poloniae, qui sorte illis in locis aliquid moveret, nisi facesseret ei negocium Moschus : nam nuper per legatum repetiit ab Imperatore oppidum Satinar & arcem Zooloch, quae dicit ad Transsylvaniam pertinere. Iam celebratur Praetor generalis , t ut Vocant) Conventus regni Bohemici, ad quem non solum vocati sunt ordines Bohemiae, sed etiam Moraviae, Si lesiae & Lusatiar.Imperator petit ab ipsis , ut debita facta ab avo & parente ejus dissolvant, & ut collationes pecu'
420쪽
3 8 EPIsaeo LAEniae, quae aliquoties ab ipsis fuerunt a
patre impetrataem Conventibus, fiant perpetuae. Vult praeterea nova Vectigalia instituere, cum tamen miserae illae provinciae sint crebris exactionibus ad tantam paupertatem redactic, ut pleraque oppida deserantur. Audivisti copias Moschi, quae obsidebant arcem menden in Livonia , fuisse caesas a Suecis & Polonis, sub initium hyemis. Moschus ut ulciscatur acceptam cladem , conscribit maximas copias, cum quibus putatur irrupturus in Lithuaniam. Iam apparet quanta sit Polonorum Vanitas , qui perpetuo habent in ore, se habere ducenta millia equitum: eorum enim rex petit ab Imperatore& ab Electoribus, ut sibi liceat militemiconscribere in Germania , nec desunt qui dicant Lithua nos vellistransigere cum Moscho, ipso etiam rege invito. Ignosce brevitati literarum : nam sum occupatissimus. Ego plura scribam Argentorato. Scribam etiam ad Illustiissimum tuum parentem, & ad nostrum humanissimum Dominum Dierum, quos peto ut officiose meo nomine salutes. Si Andegavensem in Angliam admiseritis, id mihi mirum videbitur.