Huberti Langueti Epistolæ politicæ et historicæ ad Philippum Sydnæum equitem anglum ..

발행: 1646년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

LXXVII. DIstes urus Francos arto dedi ad te

literas in quibus scripsi, nobis tandem persolutam esse pecuniam , quam mutuo dederatis Illustrissimo Principi Casina iro ex Anglia discessuro. Huc

venientes Francofurto Neustadium defleximus, ut principem Casmirum salutaremus: eoactus enim fuerat tuus frater id ipsi in Zelandia promittere. Diem unum tantum ibi mansimus , dc huc Dei beneficio , salvi & incolumes 28. die superioris mensis Venimus. Statim ubi huc veni, deliberavi cum Doeti Lobbetio de hospitio,in quod tuus se ter diverteret, & de praeceptore ei adjungendo : de quibus rebus ipsum

Lobbetium antea praemonueram, ne ad eum nostrarum rerum plane ignarum veniremus. Commode accidisse videtur', ut paucis diebus ante nostrum in hanc urbem adventum discesserint a

Domino Stur mio Illustres quidam adolescentes, qui per aliquot annos a pud ipsum vixerunt. Itaque Doctor Lobbetius & ego, cum judicaremus fo

422쪽

38o E P a s T O i. Are honorificum, & ob multas causas utile tuo fratri, apud ipsum vivere , egimus de ea re, proque amicitia, quarcum ipso a multis annis intercedit nobis, facile impetravimus quod voluiamus. De praeceptore dissicilior fuit

deliberatio, quae me per sex aut septem dies hic detinuit, & cum nullus Occurrerer , qui nobis plane satisfaceret, conduximus juvenem Silesium institu- tum Heidelbergae a Doctore Zacharia

Vrsino, & qui posteadscuit in Schola Neuhausit prope' Vormaciam , instituta a piae memoriae Electore Friderico Palatino, es jam eversa ab ejus filio. Ita autem est a nobis conductus, ut liceat nobis post quinque menses eum dimittere, si ita nobis videatur, quod ideo fecimus, ut interea possimus inquirere an magis idoneus haberi pos. 1it. Quam sit autem hic futurus idoneus ad id praestandum , quod ab eo requirimus , Dominus Sturmius &Doctor Lobbetius postea ad nos perscribent. Constituimus ei mercedem suorum laborum seu stipendium , ut

Vulgo loquimur, menstruosCoronatos

tres Hispanicos seu quinque florenos Germanicos praeter v ictum & habita-

423쪽

LANGv ET T. 381tionem, quae merces est ejusinodi, ut vix possit necessarias i ethes ea sibi comparare. Domino Sturmio qualibet hebdomada numerandi erunt decem thaleri, pro victu & habitatione: tantundem enim ipsi numerarunt ii, qui ante tuum fratrem apud ipsum vixerunt. Paulo minoris forte potuisset apud vulgarem civem vivere, sed non tam commode vixisset, aut habitasset, & quia cives solent plerunque ad eandem mensam plures convictores admittere, in quos nihil habent imperii, interdum solent rixae inter ipsos cxoriri, & sunt exteri semper magis

obnoxii injuriae, quam ii qui in patria

vivunt, & praesertim in his regionibus : quare consultius est , cum vi

vere apud virum , cujus authoritatem revereantur ejuS convictores,

ct coram quo petulanter aut insolenter nihil audeant facere. De studiis fratris ac de minuendis sumptibus, quos in cum facitis, postea diligentius scribam. Mus indoles milii magis ac magis placere incipit, & valde gaudeo,

nullum esse hic Anglum praeter ipsum& ejus ministros. Est hic quidam Scotus, cujus cura: commissisimi silii Do-

424쪽

mini Andeloti ex secundo conjugio, qui si hinc abesset, ego non valde dolerem. Iam eo ad Domin . Schuendium, qui pluribus literis me ad se invitavit. In reditu hac faciam iter, & videbo quomodo 1tudiorum initia tuo fratri succedant. Hinc proficiscar ad thermas Antoninas seu Badenses valetudinis

curandae causa: nam sum adeo langue-

factus morbis, quibus per hyemem laboravi , ut vix ambulare queam, & Iabores itineris, qui antea mihi jucundi esse solebant, jam mihi plurimum molestiae adferunt, & dissiculter eos perferre possum, & sane huc veniens Fran- cofurto valde metui, ne me morbus aliquis invaderet, qui iter nostrum remo- raretur : quod tui fratris. causa magis quam mea, metueba. Iam cum sint res eius utcunque constitutae, longe minus

metuo, quam antea, quamviS non melius habeam. De rebus publicis nihil jam habeo quod scribam. Elector Palatinus dat ut nosti, filiam suam in

uxorem Carolo fratri Regis Sueciae, quod omnes mirantur, cum tantum sit nata annos septendecim. Nuptia celebrabuntur die undecima hujus mensis.

oniam ad te quibusdam de rebus

425쪽

L A N G v E T I. 383 scripturus sum, ubi Antverpiam Venero , mitto ad te annotata tria aut quatuor nomina in scheda quam his meis literis inserui. Peto ut vel schedam ser

ves, vel ea nomina mandes memoriae.

Bene vale. Haec scribo prorsus defarigatus , & animo plane perturbato. Argentorati . die Maii, I D 9.

LXXVIII. S Vpςxioribus meis literis significavi

tibi, fratrem tuum incolumem Argentoratum pervenisse, meque impetrasse a Domino Ioanne Sturmio , ut eum ad se reciperet. Dedimus ipsi Praeceptorem virum doctum , & ut

cxistimo, pium & bonum, de quo quid

sentiam, infra scribam. Vbi ipsi utcunque eonsultum esse existimavi, veninuc ut membra languidiora facta laboribus & morbis, cum quibus per hyemem sum conflictatus, dierum aliquot lotione in his thermis reficerem, & sane videtur recursurus morbus, quo laboravi Coloniae, unde distelli antequam esset recte curatus. Vbi me noni nihil collegero , properabo Antve piam , etiamsi multi id mihi dissuadeant, & in primis Dominus Schuendiusν

426쪽

3 EPIs rota dius, sed non sumis qui me ab eo quod decrevi facile abduci patiar. In itinere

multa mihi venerunt in metirem, quae ad te scribam, ubi Antverpiam pervenero. Sed ad fratremIuum redeo , cujus ingenium exploravi, & affectus observavi, quanta potui diligentia totis fere tribus mensibus, quibus una viximus : quod ideo feci, ut tibi indicarem qua ratione regi adolescentia , & ei a vobis optime consuli possit. Tanta est in ipso celeritas & sagacitas ingenii, ut nesciam an quenquam alium adoles centem noverim, qui iis dotibus animisit cum eo conserendus, si te unum excipiam. Ambitiose quidem incumbit literarum studiis, sed id quod coepit,

minus constanter persequitur, & circa plurima vagatur. Tantum profecit in itinere, utjam loquatur expeditissime Latine , & non incommode Gallice. Feci aliquoties periculum , quantum latine scribendo pollet, sed animia vcrri esse in exercitatum, quare monui ipsum, ut se scribendo quotidie exerce-

ret,& mandavi praeceptori, ut ejus rei curam susciperet, ac etiam eum declamando exerceret. Nec Domino S turnato, nec mihi γisum est consultum ut ad

427쪽

L A N G V E T r. 38 ad Classes lut loquunturi accederet, cum ibi interdum adolescentes illiberaliter tractentur ab imperitis praeceptoribus , sed ut audiat tantum publicos professores: cum praesertim habeat praeceptorem , qui possit ipsum domi docere ea, quae docentur in classibus. Non est autem quod metuatis, ne sevcriore disciplina retundatur in

eo animi alacritas, & fiat inepte verecundus: est enim eo ingenio,ut potius cavendum sit, ne peccet in alteram partem : nam est animosissimus, nec

facile patietur sibi eripi eam libertatem, quam ipsi indulseruntii a quibus

est educatus. Morum gravitate & verecundia nequaquam est tibi similis,

quare cum eas virtutes prae aliis colant Germani, utile erit ipsum aliquandiu in Germania vivere, qui dem apud Sturmium, cujus prarshntiam cogetur revereri in mensa , ubi maxime solet est e locus levitati & petulantiae. Videtur futurus proclivior ad voluptates, a quibus nulla ratione

melius abduci poterit, quam si ipsi adjungatur aliquis, qui ingenio & morum facilitate authotitatem sibi apud ipsum acquirat, ac ipsum arte regat:

428쪽

,que E P Is T O L AEpost unum enim aut alperum annum non patietur sibi imperari, ςum sit excelso animo , & facile contemnet eos quos intellio et multa ignorare, quae

ipse sciet: plurima autem mihi in itinere proposuit, ad quae qui respo n.

deant paucos in Scholis reperiet. Praeceptorem sui dixi habet bonum M tdoctum virum, qui fuit professor in Neuhausiana Schola prope Vorma- ciam, sed qui nihil praeter literas novit : quare vereor ne apud ipsum a thoritatem suam tueri non possit. Monui tamen nostrum, re ipsi indeco- xum praeceptorem non revereri, & diaxi Rolando & Simeoni Illustrissim uim

tuum parentem & te velle , ut ipsi obtemperent praeceptori. Quoniam a

me postulas , ut ad te scribam, quid

de Henrico miti sentiam, in ea re tibi obsequar. Ego judico eum Virum bonum, gravem & modestum, & cupidum comparcendi, sed metuo ne rei ceconomicae non sit satis peritus, hoc est ne si interdum parcior, ubi libera-ralitas aliqua requiretur , & liberatior ubi satius esset esse parcum : non habet autem cam peritiam Latinae aut Germanicae linguae, ut possit eos

429쪽

L A N o v v T r. 38'excipere qui fratrem tuum interdum invisent , vel ipsum deducere ad eos, qui erunt invisendi. Praeceptor forte

id posset praestare, sed meo judicio frater tuus alterius consiliis regetur. Mihi vero necessarium videtur , ut cum

aliis Illustribus adolescentibus notitiam contrahat, quo possit eorum consuetudine linguam & mores Germanicos addiscere: quod si omnium consuetudinem vitet , ea res ipsi odium confi bit. Feci ut contraheret noritiam cum Carolo Zerotino, quem vi

disti Brunae in Mora via , apud Doct. Iordanum, qui nos postea ad ejus patrem deduxit. Is adolescens omnium fere judicio, videtur superare ingenio α morum elegantia reliquos illustres adolescentes , qui jam vivunt Argentorati. Dominus Schuendius sane ejus iingenium mihi valde commendavit. Cum nuper apud ipsum cornaremUS, toto comae tempore in hoc intentus fuit, ut inserviret tuo fratri, quem postea sum hortatus, ut cum eo praecipue amicitiari colaret: nam eleganter

loquitur Latine &. Germanice,& est iueo insignis morum suavitas Sc elegan tia. In turbam ministrorum, quas ipsi R i ad

430쪽

adjunxistis, multum impendetur, nec

video quid inde utilitatis ad ipsum

perveniat, nisi sorte metuitis, ne obliviscatur linsuae Anglicae. Putarem satis esse ipsum habere praeceptorem& famulum tantum , modo πache rum aut aliquem ipsi similem habere possemus. Rotandi miti ingenium, modestia de sedulitas mihi admodum probatur.: quare esset ipsi relinquendus. Scripsi antea macherum esse in Italia. Superiore hyeme vidi Gandavi, & postea Antverpiae apud Dominum Plesseium quendam Juvenem qui si recte memini, nominatur Sommerus Vel Semerus , qui mihi valde placuit: visus est enim mihi prudens& multarum rerum peritus, & elegantissime latine loqui: ad quae accedebat morum facilitas,& elegantia. Ples.seius & Villerius valde mihi commendaverunt ejus ingenium, eruditionem dc pietatem, & dixerunt ejus posse esse magnum usum in repub. si ad eam adhiberetur. Si est adhuc sui juris , Se

posset ab eo impetrari, ut nostri Roberti curam susciperet, videretur mihi ad eam rem esse maxime idoneuS.

Natus est, ut audio, Gandavi honesta

SEARCH

MENU NAVIGATION