장음표시 사용
431쪽
LANGUET L. 38'familia , unde discessit cum videret coeco quorundam impetu potius quam ratione rempub. ibi administrari. Notus est ut existimo , ac etiam amicus
Domino Danieli Rogestio , qui tibi
certius quam ego indicabit, quisnam is sit. Cum venero Antverpiam , si
eum repereTO , pertentabo ejus animum, & quid de eo sperandum sit tibi significabo. Videbor sorte tibi nimis multis ista de fratris institutione persequi, sed id indulgebis facile meo erga
ipsum amori,& sane video eam esse ipsius indolem, ut non solum deceat vos diligentem ejus curam suscipere , sed etiam necesse sit, ut id faciatis: nec est quod cum tuo pede ac modulo metiaris : nam in animum ejus possuntiti epere ea vitia quibus naturae vehementiores sunt obnoxiae: tu vero ab
ipsa prima adolescentia fuisti adeo sedato ingenio, ut non solum potueris tuos affectus moderari, sed etiam cos, qui tibi inser viebant, cohercere si quid praeter decorum ab ipsis fiebat. Bene vale. Ex thermis Antonini seu Badensibus 2 . die Maii IIT'.
432쪽
Actus hanc ad te scribendi occasionem , tibi indicandum putavi,
me jam utcunque valere, & constituis. se pergere Ant ver piam, quo me contendentem varii morbi hactenus sunt remorati: ita ut experiar , jam plane fractam esse meam valetudinem. Hi
sunt fructus laborum & molestiariun, quas superiore hyeme pertuli, dum neglecta mei cura alienis affectibus ob sequor. Arbitri pacis Belgicae huc mis si ab Imperatore, brevi ad sita redituri
dicuntur. Si serio id egerunt , ut tumultus Belgicos componerent, frustra totam aestatem hic contriverunt:
quod si dederunt operam, ut foedus illud , quo conjuncti erant Belgae, ad propugnandam suam libertatem adversus Hispanos, dissolverent, resipsis ex animi sententia successit: jam enim sunt scissi in factiones, & inter se commissi Belgae, cujus rei istos est eauthores dicunt Ordines Belgici. Proposuerunt conditiones pacis, non quidem iniquas Pontificiis', sed quibus
mi,uis . libertatis in rcligione nostris conceditur, quam concessum sit an tu
433쪽
L A N G v s T T. triginta menses, pace fac a inter Ioannem Austriacum& ipsos ordines Belgicos- Jam mutabitur in Belgio Status causae , & qui conjunctis viribus antea de sua libertate adversus Hispanos pugnabant, posthac de religione inter se pugnabunt , ut est factum in Gallia, & se mutuis vulneribus conficient. Haec est nostrorum regum insania, qui rerum suarum jactura, &provinciarum, quibus imperant, ruiana, Pontificis imperium in se stabilire
conantur. De tuo fratre sum admo-dum solicitus.Jam discedet ab eo praeceptor, quem ante quinque menses ei adjunxeram, usus in ea re consilio Domini Sturmii, &Doch. Lobbetii. Necesse est, meo judicio, ut virum doctum secum habear, a quo instituatur,& cujus consiliis regatur. Habet sc- cum Hemicum mitum, cui assuevit, quem cuivis praeceptori semper praeferet. Ego sane Henricum magnifacio,& judico eum esse virum gravem, modestum, prudentem, & qui in mutatis rebus tibi usui esse poterit, sed tamen non puto esse idoneum ad regendam adolescentiam tui fratris: nam cum nullam peregrinam linguam ita R AE cal-
434쪽
3'Σ E P I s T O L. Ecalleat, ut possit cum exteris commode confabulari, vitat eorum consortia, quod est incommodum tuo fratri, qui nisi Germanorum familiari consuetudine usus fuerit, non recte discet Germanicam linguam , & rerum Germanicarum ignarus ad vos redibit. Domi cum suis .lingua Anglica utitur, ut ad me scripsit Lobbetius. Facile conjicere potes, de inanibus rebus eos
plerunque inter se disserere, quod minus solet fieri in colloquiis, quae habemus cum iis qui non sunt nostri populares, qui sepe aliquid de suae gentis moribus, vel institutis referunt, quod nos erudit. Tu sepe apud me conquestus es, tibi fere periisse tempus illud, quo vixisti Argentorati, Sclane si rationes. tuas initio recte insti-tuisses, non fuisset tibi dissicile, in tanta ingenii de memoriae foeticitate, linguam Germanicam addiscere quod ornamentum utinam ad tua reliqua accessisset. Videndum est itaque ne ad eundem scopulum impingat tuus frater, & cum per aetatem sibi consulere non possit, oponet te ejus rei curam
suscipere. Rescripsit mihi Patavio D. acherus, & significavit se jam non
435쪽
L A N O V E T T. 393 esse sui juris, sed te daturum operam, , ut etiam cum suo incommodo se explicet, quo possitnobis gratificari, si tu& ego id ab ipso plane requiramus. Censeo non esse abutendum ejus h manitate , si enim id faceremus , non ignoras, quanta obligatio inde nasce-iretur. Roso ut mihi significes, quid ipsi rescribendum censeas : nam est omnino rescribendum. Ex iis qui mihi sunt noti , superest juvenis ille Gandavensis , qui apud Dominum Pleiaseium vivit de quo antea ad te scripsi. Is mihi visus est cum eruditione, α
prudentia , morum suavitatem con junxisse, sed ejus animum noniuum exploravi. explorabo autem, ubi Aniver-piam venero, si ita tibi videbitur. Potes de hac re agere cum Dia. Belo vel cum D n.Roge 1 so .Ii forte tibi indicare poterunt , aliquem ad hanc provinciam sustinendam idoneum. Haec verbosius persequi me cogit amor, res ut inquit poeta in solliciti plena timoris. Scio quantum tibi & Illustrissimo tuo parenti debeam , & scio mihi habendam esse fratris tui curam, non solum propter meum erga ipsum amorem, sed
quia r obis sui author, ut eum in Ger-
436쪽
Eris TOLAE maniam mitteretis, cujus rei me saepe in suis literis monet, ut sim memor.
Doch. Lobbetius mihi indicaverat hospitis sui filium, adolescentem egregie doctum, & qui linguam Gallicam
Italicam tenet, & est moribu elegantioribus , quam plerunque esse soleant Germani, ted quia vix stiperavit vicesimum aetatis annum, praeceptoriS authyritatem tueri non posset. Ante tres
menses incidi Lutreae in Joannem Sex-xanum, qui nuper Platonem in linguam Latinam vertit. Inscripsit opus Serenissimae vestrae Reginae, ad quam m sit ejus exemplar elegantissime compaetum. Tibi etiam unum misita Cupit: ex te scire, an Regina librum accepexit, & quid de eo judicaverit. Sapienti dictum satis est. Si diu fuerit superstes, meo judicio, habebitur inter clarissimos viros in re literaria, nam est adhuc juvenis, i insigniter doctus, &certe dignus est qui honorario aliquo a Serenissima Regina ornetur, opus enim illud multo labore & multis via siliis ipsi constitit. Mitto ejus ad te lite- as,ad quas peto,ut respondeas,& mittas tuas literas ad me Antverpiam in
aedes Christoph. Plantini typographi
437쪽
L A N o v v v r. 3, notissimi. Bene vale, & ossiciose meo nomine siluta Illustrissimum tuum parentem, & humanissimum nostrum Dominum Dierum, ad quos scribam ubi venero Antverpiam. Haec noctu scribo caecutiens. Coloniae 2 .diς Septembris, 1779
LXXX. v Iscessurus Colonia dedi ad te li-I teras Ascanio bibliopolae Londinensi, quas puto te accepisse. Huc veniens nostrum Clusium reperi, accinctum ad iter, quem per unum aut alterum die uni remoratus, ut de rebus vestris certiora ex eo stirem. Ex
ipse, dc ex tuis literis certior factus sum, de controversia inter te & Comitem Oxoniensem exorta, quae res. mihi magnum dolorem attulit. Etiamsi sciam , inveterata consuetudine in toto orbe Christiano, nobilitati contumeliosum esse ejusmodi injurias non repellere, ego nihilominus tuae inscelicitati asscribo, quod pertractus sis in
hanc contentionem, quamvis penes te nullam ejus rei culpam residere videam: nihil enim verae gloriae inde rescrta potes, etiamsi tuam industriam
438쪽
& animi magnitudinem omnibus pro- . baveris: Virtuti tuae alio theatro opus crat, quod utinam tibi in his regionibus deleuisses. Cave autem , ne a ferocioribus persuasus, innata: tibiano- destiae fines transilias. In ipsa sane contentione progressus es ulterius, quam debueris : nam cum impactum tibi convicium objecto mendacio a te rejecisses, debuisti consistere: verum fervore animi raptus, provocationem
adjecisti, de ita tibi eripuisti armorum optionem, si quando duello decidenda erit haec controversia: nam ejusmodi duellis , quae sunt injustissima, sua
jura attribuerunt ii, qui docere volue-Iunt , quomodo cum mensura insaniendum. Si objecto mendacio constitistes , ejus erat te provocare. De duellis nostra aetate scripserunt aliquot Iurisconsulti. Gulielmus Nyburgensis scriptor Anglicus refert , decreta cujusdam Synodi , quibus plane damnantur duella, & Christianis interdicuntur. Cum tuus adversarius factioni Aodegavens se addixerit, si vester procus ad vos redierit , stipatus multa nobilitate Gallica , cavendum erit tibi, cum non ignores, quant su
439쪽
L A G E T r. nostrorum hominum temeritas. Gaudeo tuum Henricum mit ad te redire, & cuperem te aliquot ei similes habere : nam judico eum virum sortem,& modestum , & metuo ne cogaris te munire praesidio hominum, quorum mores tibi minime probabuntur. Oro
Deum omnipotentem, ut te servet incolumem , nec patiatur te aberrare ab
ea virtutis semita cui hactenus constanter institisti. Deprehensae sunt tandem imposturae eorum, qui suis sceleribus Domus
Charitatis nomen obducebant. Rex
eorum detinetur captivus in oppidulo Cliviae, quod sesqui milliare Germa. nicum abesta elatia. Captus fuit ante biennium, ob suspicionem maleficii, sed ignorabatur, quisnam esset. Nuper
vero proditus fuit a puella, cui mandaverat, ut in urbe mesaliensi puteos ali quot veneno inficerςt. Habuit quatuor & Viginti uxores , quarum duae captae sunt mesaliae : dicunt enim se inum scelus esse, cummuliere gravida concumbere, & propterea licere iis, qui se continere non possunt , plures uxores ducere. Habuerunt suos magistratus, ac etiam carnifices, qui capitet
440쪽
plecterent cos , quos nocentes judicabant. Dicunt rejectos esse a Deo, α
tollendos omnes principes & magi-stiatus , a quibus regitur orbis Christianus , & se esse mites illos beatos, . quibus apud Mati um terrae posses Mo promittitur, quam tandem sublatis injustis magistratibus, se consequuturos sperant. Coeperant grassari latrociniis , Se jam ruri aIiquot nobilium domos diripuerant. De his rebus diligentius inquiram, & quae habebo, ad te perscribam : nam ab aliquot annis, animadverti te fuisse cupidum cognos.cedi mysteria, quς sub hoc nomine Domus Cnaritatis latebant.De Statu haruregionum scribam, ubi melius habuero : hic enim denuo incidi in morbum, , quo ita discrucior, ut vix haec scribere
potuerim, &id mihi incommodissime accidit, quod cogor sexre strepitum publici diversorii : nondum enim mihi privatum hospitium conduxi. Scripi
ad te Colonia de studiis tui fratris, de quo sane sum selicitus , & judico de
praeceptore ei mature prospiciendum esse, cum praesertim ab eo discesserit Henricus mit, quem ego tibi co mundo : nam de tuo fratre benemeri tus