Huberti Langueti Epistolæ politicæ et historicæ ad Philippum Sydnæum equitem anglum ..

발행: 1646년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

L Α Η s v , T r. 3''tus est, ut etiam in suis ad me literis stribit Doctor Lobbetius. Tuus frater mihi commenaat Simeonem, dicitque sibi & diligenter & fideliter instryivisse. Bene vale , & apud Illustias .mum tuum parentem in Dominum

Dierum excusa , quod non Oribam. Vbi melius habuero , scribam ad eos. Antverpiae decimo quarto die Octobris, Is7'-- Si voles ad me scribere, poteris literas tuas mittere ad Christophorum Plantinum t7pogra-' phum, vel ad Georgium Gyl-pin Secretarium Societatis

mercatoIum Anglorum.

LXXX L.

SP ero te accepisse literas , quas dedi. Hentico mit, hac iter facienti , ex quo intellexisti, quae fuerit mea vvle rudo, cum hinc discessit. Post ejus dis

cessum satis graviter conflictatus sum cum morbo, cujus viditinitia,quo tandem Dei beneficio , sum liberatus Solicitudo de tuo fiatre me admodum exercet. Excidimus spe, quam conce- . mar

442쪽

oo E P I s T O L AEperamus, de Iacobo Somero Ganda-vensi. Scripsi ad eum, cinod esset tuum de eo judicium, & quia . de eo constituisses, & petii ut suum animum vel tis

bi, vel mihi significaret. Rescripsit se habere tibi gratiam , pro honorifico de se judicio, & cupivisse tibi obsequi in ea re, quam ab ipso petebas, sed obstare 'parentum voluntatem quibus inconsultis nihil ausus fuit de tanta re de cernere: Audio id agi, ut munus aliquod in repub. suscipiat. De alio sane

cogitandum erit , nam mihi non videtur consultum, ut tuuS frater moderatore & informatore adolescentiae diu careat, praesertim extra patriam: quamvis ne in patria quidem,id ei esset utile. Tu vide an aliquem istic nancisci pos sis, qui sit ad eam rem idoneus. Con sulam bonos viros, & videbo an aliquis hic sit, qui vobis usui esse possit. Ex literis quas Henrico it ad te de di intellexisti , me eas accepisse in

quibus facis mentionem controver- hae, exortae inter te & Oxoniensem Comitem. Scriptum est etiam de ea re,

ad Illustrissimum principem Ioannem Casimirum: nam nuper ad me scripsit, se magnum dolorem ex ea re cepisse.

Petit

443쪽

LANGUETI. ΟΙ Petit autem ut videas, an aliquid ab ipso proficisci possit, quo juvari queas:

tibi enim sua ossicia nequaquam defutura pollicetur. Iussit ut haec tibi significarem, quare poteris per occasionem ei gratias agere, pro ista significatione benevolentiae erga te. Beuiterichius etiam omne suum studium , α suam operam tibi defert. Etiamsi ut inquit poeta j quas credis esse has, non sint verae nuptiae, ista tamen simulatio apud vos excitavit factiones, quae non facile sopientur, in quaS metuo ne pertraharis. Ad id de quo meum judicium exquiris, sic respondeo. Non puto in orbe Christiano inter homines Illustres vivere quenquam Auraico princi pc prudentiorem. In La Novaei animo plurimae virtutes certant inter se de principatu, ad quas accedit ea rei militaris peritia, ut ipse princeps, & alii qui

hic sapiunt, cum rerum suarum columen existiment. Nuper in Galliam ire volentem, ita tamen, ut se post aliquor

menses reversurum promitteret, .mul

tis precibus obtestati sunt ne iret, assirmantes ipsius operam sibi jam esse necessariam. Quamvis sine magno detrimento rei familiaris ut ipse mihi est DL

444쪽

or Ε P i s et o L In fassus, non potuerit illud iter intermittatere, praetulit tamen publica commoda

suis privatis, & passus est sibi persuaderi uimaneat. Iam cum imperio iniusus est in Flandriam . Sunt hic plures tribuni, & priefecti militum Angli, Scoti, Galli& indigenae, qui habentur viri fortes & rei militaris periti , sed

conjungi non possunt, si absit La Novarus, nullus est enim inter eos, qui alterius imperio subesse velit: La Novaro

autem parent omnes libenter. Horum duorum virorum, quos ita commendo,

tibi parata erit amicitia & familiaritas. si huc veneris: nam uterque jam te diligit, & de te praeclare sentit. Agam tecum libere meo more : nam sumpe suasus nostram amicitiam eo devenis. se , ut alter alterius libertate offendi non debeat Fuit mihi jucundum, superiore hyeme, videre te gratia florentem, & in magna apud omnes existimatione : sed ut nihil dissimulem: visa sunt mihi minus mascula vestrae aulae exercitia , quam cupivissem , visique sunt mihi plerique ex proceribus potius sibi quaerere laudem ex affectata comitate, quam ex iis virtutibus, quae sint salutares reipub.& quae generoses

445쪽

i L A N G V E T I. . 4C3 tintinos, ac illustri loco natos homines maxime decent. Dolebam itaque &mecum alii tui amici te in ejusmodi rebus istum tuae aetati florem deterere,& metuebam ne eximia illa tua indoles tandem retunderetur, & consuetudine tibi placerent ea quae animos nostros emolliunt. Si Oxoniensis arrogantia& protervia sua te ex eo somno excitavit, minus in te peccavit, quam ii, qui erga te hactenus indulgentiores fuerunt. Sed jam ad institutum redeo. Perpende tecum diligenter, quid tuis Iebiis conducat, antequam aliqui rconstituas : nam ubi aliquid constitueris, illud erit constanter exectuendum. Scis te superiore anno fecisse hic aliquibus spem tui adventus in has regiones. Etiamsi nulla tua culpa factum sit, ut non veneris,si tamen denuo idem

accideret, multi in te animi constantiam requirerent, nec satis soret te esse extra culpam ι quare in ea re cautum te

esse oportet. Si Illustrissimo tuo parenti , aliis tibi itecessitudine conjunctis, tuus e patria discessiis nihil incommodi attulerit , bene tuis rebus

consules, si huc veneris, quantum quidem conjectura assequi possum. Vix

autem

446쪽

o EPISTOLAE autem inter incommoda numero molestias, quas ob vehementem amorem quo te prosequuntur ex tua absentia sentient : nam sero te rerum usu ac cognitione auctum, existimatione florirentem ad ipsos ita reversurum, ut sibi

ipsis sint gratulaturi, quod ab ipsis dis

cesseris, & tuum consilium laudatuti. Ipsorum vero authoritatem absens non minus, quam praesens tueberis, si

te rei militari plane addixeris & pr se tim si in ea successus aliquos habueris. Qisodsi eximia illa virtutum semina, animo tuo a Deo infusa, diligenter excolueris , & rei militaris peritiam &authoritatem apud milites adeptus fueris, quod futurum confido,perpende tecum, quanto usui ac etiam praesidio patriae in rebus dubiis esse poteris, Scsane opus erit vestr ς reipub.hominibus non vulgari virtute praeditis, ad avertenda mala, quae post mortem reginet ei impendere videntur. Ego quidem ex

animo oro Deum omnipotentem, ut

ipsam diu incolumem servet, sed tamen cum sit homo, & jam ad senium vergat

ejus aetas, non male de repub. merebuntur, qui mature cogitabunt, qua ratione malis post ejus mortem impen

447쪽

LANGUETI. 4erdentibus occurri possit. Vbi de tuis rebus aliquid certi constitueris, si illud mihi significare voles , dabo operam

quantum in me erit, ne hic sis privatus, sed ut ali quo munere orneris, quod te deceat: suspicor autem me non esse exosum quibusdam, qui hic non parum possunt. Videretur tibi initio maximEconvenire ala seu cohortis equitum praefectura, quo posses ex publico gratiam aliquam referre tenuioribus amicis , qui te comitari volent, & aliis tuis clientibus. Cogitandum autem tibi esset, delegato, seu vicario, rei militaris perito, cum hactenus in castris non fueris, sed ex La Novaro poteris parvo tempore addiscere ea, quae ad tuum munus pertinebunt. Vester Norresius eum maxime colit, & nunquam fere ab ejus latere discedit, quae res et authoritatem parit. Saluta obsecro amicos &

nosce quod de rebus publicis jam non

scribam, sum enim occupatissimus, neCadmodum recte valeo. Mihi nunc est excurrendum Coloniam, quo Venturus

est noster Andreas Paulus jussu Illustr. saxoniae Electoris, ut mecum de quibusda rebus conferat, sed quid illud sit ego ignoro. Iam dimitto tabellarium Ob

448쪽

EPIT SOLAE ob eam rem ad me missum. Huc statim recurram. Antverpior I . die Novembr. IIT'.

L XXXII. V Ellem te cum paucis deliberare,an

conducat tuis rebus huc venire, ut xei militari des operam: si vulgo inno uerit, te de ea re deliberare, x tander judicaveris, constatius esse apud tuos manere, poterunt malevoli istam tuam deliberationem calumniari. Ple usnoster scripsit ad me Vanda vo, se nunquam tibi fore authorem, ut jam ex patria discedas. Proximis meis literis scripsi ad te, quid mihi de ea re videretur. Si vel patriae , vel parentibus, vel iis qui tibi arctiore necessi dine sunt conjuncti . necessariam esse tuam praesentia judicas, consulo ne tuo praesidio cos destituas. Si nihil ejusmodi te istic detinet' ego sane judico, ad eas virtutes, quibus animum excoluisti, te nihil adjicere posse, quod tibi majore ornamento & praesidio esse queat, quam rei militaris peritiam : nam judico hominem illustii loco natum , sine ea non posse authoritatem comparare , qui

non facile convelli possit. Nisi quis

449쪽

LANGUETI oyautem a prima inventute, in ea se exerceat, Vix Vnquam magnos progressus

facit. Ea apud vos jam fere negligitii

nec hoc miror,cum jam permultos annos alta pace fruamini, & vulgo homines adiiciant animum ad eas artes, qui

bus in republica, yel apud Principes vi-IOS authoritate & gratiam se posse sibi comparare sperant. Optandum quidem. esset, ut vobis sit perpetua illa p*x dc tranquillitas,& ut semper sint in pretio illae artes, in quibus vestri homines se exercuerunt sed quia ista nun perfi-ςiuntur votis, bene merentur de patria,

qui cogitant, qua ratione propulsari bellum aut malis qR siecum trasit, occurri possit, si sorte ista vestra pax turbetur. Tu de his rebus tecum dulibera-ibis, & pro tua prudentia constitues. Spero nos brevi visuros catastrophen istius fabulae, quae jam apud Vos agitur, ita ut non ueςςsse habeas tua coxi sili , ad eam at inperare. Credui . PleCsarum eo respicere. Iam hic deliberatur, de conditiqnibus pacis , quas proposuerunt ordinibus narRm xegionum ii,qui Imp. con venerunt Coloniae. Re-jicientur haud diibiqillae conditiones,,

sed quia ii a quibus iunt propositae, P

tunc

450쪽

tunt ab ordinibus, ut si eas probaverint, alias proponant, quae si nihil initiqui contineant, promittunt se daturos operam, ut Rex Hispaniae eas accipiat. Dissicilis est haec deliberatio, cum non idem sentiant provinciae confoederatae,& praesertim iii causa religionis. aedam sibi nolunt eripi eam libertatem, quam arreris&suo sanguine se sibi com- paras. cfredulit : salias vero diuturni istius belli, tantum tardium coepit , ut quaslibet conditiones sint admissurae, modo illud componatur. Commode accidit, quod La Novaeus cum imperio missus in Flandriam, die Lunae proxuma fuderit Malecontentorum copias,& eis eripuerit aliquot arceS , quas muniverant, ex quibus Flandriam infestabant& diripiebant: Obsidebat La Novaeus templum fossa & aggere munitum in quo eranzduo signa peditum. QAoniam exi-

ouum numerum militum secum habe-bat, Malecontenti quibus est id indicatum , constituerunt suis subvenire. Statim ubi nunciatum est La Novaro, eos adventare, magna celeritate progressuς eis obviam , cum quinque signia puditum & quatuor cohortibus

SEARCH

MENU NAVIGATION