Tractatus theologici quos in scholis sorbonicis dictavit D. Carolus Witasse ... In septem tomos distribuiti. Tomus primus septimus De sacramento ordinis

발행: 1738년

분량: 445페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

SUPERIORITATE. 33 s

Quaeritur , inouit, cur de presbyteris nullam secerit Apostolus hie is mentionem , sed eos in Dibcoporum nomine comprehenderit . Quia secundus , imo pene unus est gradus , sicut ad Philippenses episcopis is & diaconis seribit, cum una civitas plures episcopos habere non posset. Ais Quae quidem etiam significant singulares suisse tunc temporis in ecclesiis is episcopos, eosque a presbyteris distinctos ἱ & illos quidea. in primois gradu, hos vero in secundo constitutos. Appendix altera Hieronymi erit auctor episeolae ad Rusicum de septem

ordinibus Ecclesiae , qui inter Hieronymi opera reperitur rom. 9.pU. I. licet recentioris. Hunc autem maxime venditant adversarii , quasi nempe episcoporum cum presbyteris aequalitatem astruat . At immerito . Licet enimalia plura contineat, quae crin fide catholica conciliari vix possunt, adique adeo non magnae sit auctoritatis, hac tamen in parte catholicam do

ctrinam tradit. . .

I. enim septem Eeelesiae gradus distinguit : inter hos autem qui tum recenset diaconatum , lextum presbyteratum , septimum tandem episcopatum. a. De episcopatu speetatim differens, Episcopalis ordo, inquit,' primus,, & perfectus in cunctis est. 3. Tanquam propriam episcopo assignat ordinandi potestatem. . In caeteris ordinibus ait esse partes , 8e membra virtutum , in episcopo plenitudinem divinitatis habitare corporaliter , ita ut in ep.

scopis dominum , in presbyteris Apostolos recognoscas iterum , In subdiatonis , inquit , Anseli, in diaconibus Archangeli, in pres,, byteris Apostoli, in episcopis ipse Deus. 3. Episcopum esse presbyteri legem. 6. Plures Philippis extitisse presbyteros , qui Discopi nominarentur,

sed nonnisi unum esse potuisse primi ordinis antistitem. Haec certe satis arguunt episcoporum a presbyteris distinctionem, eminentiam, & fing larem auctoritatem. Concilium Carthaginense IV. Ad finem hujus saeculi habita est synodus IV. Carthaginensis', quam ideo nominatim appellamus , quod nempe ex professo de sacris Ordinibus egerit e singulos enim enumerat, & uniuscuiusque ordinationis deseeribit ritus . In omnium porro capite episcopalem ordinationem collincat , eamque a caeteris sejungit, non minus certe quam presbyteri ordinationem a diaconi consecratione.

322쪽

DE EPISCOPORUM

E Q U INTO SAECULO,

Innooentius I.

Saeeulo .V. ineunte factus est pontifex Innocentius I. qui in vis. adnuentium EVMinum , cap. q. sic loquitur t De conlignandis verois infantibus , inquit , manifestum est non ab alio quam ab Episcopo is fieri licere . Nam presbyteri licet sint sacerdotes , pontificatus ta-

is men apicem non habent . Hoc autem solis Pontificibus deberi, .... D u . . . . consignent, non solum consuetudo ecclesiastiea demonstrat,

, verum di illa lectio Actuum Apostolorum , quae asserit Petrum, diis Ioannem esse directos , qui jam baptizatis traderent Spiritum sanis is ctum . Nam presbyteris seu extra episcopum , seu praesente epist is po , eum baptizant , chrismate haptitatos ungere licet, non tamenis frontem ex eodem oleo signare , quod solis debetur episcopis. En episcoporum distinctio, summaque ae peculiaris in Confirmatione danda potestas non ex ecclesiastica modo consuetudine, sed ex apostolica successione, ipsisque adeo Scripturis petita. ChraesostomuF. Episcopi ac presbieri nomina utrique ordini eommunia suisse aevo Apoliolorum , docet quidem Chrysostomus : sed an ordines ipsos idcirco non distinxit, aut tunc distinctos non fuisse sensit ' Minime profecto. Imo vero nomina ideo praesertim consula suisse putavit, quod res ipsas nunquam fuisse confusas arbitraretur. Sic homil. r. in epis. ad Philippenses, expendens haec verba : Cum G . piseopis ρο diaconibus: Quid hoc y inquit , an unius civitatis multiis erant episcopi Nequaquam ἐν sed presbyteros isto nomine appella-

is vit. Tune enim nomina adhue erant communia r atque ipse etiam se episcopus vocabatur diaconus. Idcirco ad Timotheum scribens , Di is coniam, id est, miniserium tuum , impie : cum tamen ille episcopus is esset : quod constat ex illius verbis ad eundem scriptis e manus cito, , nemini ιNobueris o & rursus; Quae data es tini cum impositione manuum is presbyterii. Pres teri vero Episcopum non Ordinassent .... Procedem is te Vero tempore proprium cuique distributum est nomen, ut hic qui-

,, dem Episcopus, ille vero presister appellaretur. Quibus quidem in verbis multa sunt observanda. Primum, quod Chrysostomus probet ideo maxime Episcopi nomensuisse commune ut & presbteri, quia scilicet nisi hoc admittatur, comsequens erit, ut res ipsae confundantur, quia nempe hinc consequeretur

plures in una eademque urbe primi ordinis antistites extitisse, & presbyteros ordinandi potestate suisse insignitos: quae quidem tanquam doctrinae monstra rejicit. Se- Dissiligod i e

323쪽

Secundum , quod Chrysostomus evincat in primo ordine constitutum fuisse Timotheum & eum veri nominis Episcopum fuisse ;auia nempe manuum imponendaram habebat . Ergo Chrys omus putabat hancce facultatem etiam tam fuisse primi ordinis

propriam . Tertium, quod haec verba contra, Cum rmpositione manuum presbie

rii, explicet de Episcopis, Non enim , inquit, presbyteri Episcopum

se ordinassent. Ac proinde id tanquam ablurdum spediabat Chrysostomus, quod nempe simplices presbyteri etiam Apostolorum aevo ordinandi potestatem habu sse dicerentur. Quartum, quod admoneat procedente tempore nomina quidem suisese distributa ac distincta, non autem ipsos ordines secretos. Inde enim colligimus juxta S.Chrysostomum, licet communia sueriat vocabula. res

tamen ipsas ea etiam aetate fuisse sejunctas..

Sic & Homi et t. in r. Timotb. Postquam inquit, de episcopis dixit, Apostolus, eosque formavit, --... Omita presbyterorum ordine , se ad diaconos tran ait. Cur id , quaeso quia scilicet inter episcopumo & presbyterum interest serme nihil et quippq dc presbyteris Ecclesiae se cura commilia est, quae de episcopis dixit, ca etiam presbyteris conis gruunt sola quippe ordinatione superiores illi sunt, atque hoc tantum M plus quam presbyteri habere videntur. Miratur Chrysostomus quod omissus presbyterorum ordo fuerit , dc quod post episcopos statim diaconi memorati sint. Ergo presbyterorum& episcoporum ordines jam fuisse distinctos autumabat ψ nullas enim alioqui admirationi locus extitisset. Deinde vero licet pene unus esset gradus, attamen ille sanctus d nor notat interfuisse aliquid , de episcopos eo fuisse superiores presbyteris, quod ipsis solis ordinandi potestas competeret et quo quidem distinctio Sc eminentia confirmatur. mil. 13. interpretans has voces : Noli negligere gratiam quae es in te, quae data in tibi cum impositione mantium presbterii r Non de presbyte-

is ris , inquit, hoc in ioco , sed de episcopis loquitur . Neque enimis prosecto presbyteri ipsum ordinarant. Quocirca vocem illam presbr,, certi, quae prima fronte secundum Ordinem sonat , ad primum deis flectendam esse extra dubium est, ne simplices presbyteri Timotheum se ordinasse existimentur. Ergo ordines jam tunc distinctos esse a hi trabatur, de unicuique propriam partem suisse attributam quam alter

usurpare non posset.

Homis. i6. Dixerat, inquit, supra de episcopis, de diaconis, .... ori de viduis, de presbyteris, de aliis omnibus, ostenderatque quod ho is rum esset episcopus dominus. Ergo judice Chrysostomo, cum scribebat Apostolus, omnium ordinum, etiam presbyterorum dominus erat singularis ille episcopus, qui ecelesiae toti cum auctoritate praeerat. Ibi do, jamjam expositprus haee verba, Manus cito neminι imposueris, Ubi

324쪽

3t 8 DE EPISCOPORUM se vero, inquit, haec dicit, illud intulit, quod omnium maxime peri-

,, culosum est .... de ordinationibus scilicet. Quapropter maximi in Ecclesia momenti eam esse statuebat ordinandi poteitatem quam solis episcopis vindicabat. Quod autem senserit Chrysostomus Episcopos tum esse constitutos peculiari quadam ordinatione , id insuper constat ex duobus locis r r.eaim Homiι. 48. in epi I. r. ad Cor. cap. II. in haec verba, Deinde υ fus es Iacobo, Mihi, inquit, videtur dicere , fratri suo et ipse enimis dicitur ei mauum imposuisse, ae ipsum ordiname , & episcopum se-- cisse Hierosolymis. a. Homu. in lanatium martyrem , asserit ipsum ab Apostolis in episcopum Antiochenum filisse manuum impositione consecratum, tantoque principatu dignum ab iis judicatum . .

Theodoretus a

Qui Ch sostomum vulgo assectatur Theodoretus, ab ipso circa n minis Episcopi communionem dissentit e namque ratus est Episcoporum

nomen isti secundo Ordini sub Apostolis fuisse proprium , & primi

ordinis antistites tunc A solorum nomine donari consuevisse . Ex eo autem aperte colligitur utriusque ordinis distinctio ac primi.Ordinis

eminentia.. Sic in cap. I. epi I. ad Philip. explicans hae verba, Cum episcopis σdiaconibus , Episcopos, inquit , appellat presbyteros et utrumque enimis nomen habebat illo tempore, ... atque hoc .... loco id manifestum se fecit. Episcopis enim conjunxit diaconos , nulla de presbyteris facta is mentione et praesertim cum fieri non posset ut multi episcopi essene se unius eiVitatis pastores, ut liquido pateat presbyteros eos nisse quosis nominavit episcopos. Beatum porro Epaphroditum in epistola ipsa is eorum appellavit Aposolum Aperte ergo docuit episcopalem is dispensationem ei fuisse creditam , cum appellationem haberet ,, pq ii. . . . .

Ad cap. h. vers 1 3. in haec verba o Necessarium autem exictimavi Epaphroditum .... vGrum A solum, . . . . mittere is vas : Eum, inquit, is ipsorum Apinorum vocavit, ut cui esset illorum cura concredita; ut

,, clarum sit sub eo fuisse , qui in principio cepistolae dicti sunt ep.se

is copi, presbyterorum scilicet in Ordine constituti. In I. Tim. cap. 3. ad haec verba , Si quis episcopatum de erae m. Hic, inquit, episcopum appellat presbyterum; Iaeut epistolam ad Phi- ,, lippenses interpretando utendimus. Hoc autem ex illo loco intelligiis facile potest et post leges enim episcopales, eas quae Diaconis conve- is niunt scribit, praetermissis presbyteris. Sed , ut dixi , eosdem olimis vocabant presbteros & episcopos s eos autem qui nunc vocantur episti cops, Apostolos nominabant Sed tamen etiamsi presbyteris ista ,, constituit divinus Apostolus, clarum est quod has leges oportet pri-

325쪽

. mos servare episcopos, qui majorem dignitatem sortiti sunt. Hie r. distinguuntur tres ordines; primus Apostolorum, qui postea voeati sunt episcopi : z. presbyterorum, qui tunc etiam episcopi nomis

nabantur e 3. diaconorum.

a. Episcopi, ut jam loquimur, singuIares uniuscujusque Ecelasiae a, mittuntur. 3. Eorumdem eximia dignitas ae auctoritas non praetermi titur et utramque enim satis declarat ipsum Apostici nomeni deinde conoceptis verbis dicuntur episcopi majorem esse sortiti dignitatem . Denique Epaphroditus statuitur tanquam Ecclesiae princeps cui subjecti essent ipsi etiam presbyteri, qui initio epistolae dicti fuerant episcopi, &tanquam qui euram Omnium haberet. Atque haec de illis, qui negotium facessere poterant prae eaeteris a ficiant et caetera laviter perstringemus. Isidorus Pelusiota.

Chrysostomi distipulas hie fuit, nee aliter quam ille de episcopalatinfit. Libro enim s. eps. 136. episcopum appelIar CH maginem et D sola vo4. Episcopatum facessissemam dignitatem vocat e Igro autem a. epise. I 23. de Hierace loqueris, qui episcopatum recusaverat, asserit epipeopatus Se nomen & rem ipsam diurna plane esse, de omni magistratuae dignitate sublimiora. bne s. Dissota 66. in Theophdo Nexandrino revereri se profitetur summam auctoritatem evangelieae successionis , id est ab evangelii Iege , aut evangelista Μarco deriotae. Disola autem 57. Ego autem volo , inquit , & necessitas divinais mihi incumbit Iesem existimare mihi praescriptam ..... quidquid ab is illa eathedra judicatum suerit. νilhu Auxandrinus. Libra et D do adoratione in spiritia er veritate, varios app5cans ecclesiae judaicae ordines ad eeelesiam christianam, Quod si quis, inquit . is velit etiam Gelasiae ordinem perquirere , illam quae ita lege est prinis figurationem j in e admirabitur. Episcopis enim, ac fi tunc principari tum sortiti essent, atque eriam iis, qui inferiorem gradum gerunt , is presbyteris, inquam , eoncreditum est altare, quibus etiam diri ei convenit, Et custodiene sacerdotaum suum a Diaconis vero illud rCustodient eussorias tabernaculi. Ita Cyrillus ex ipsa ecclesiae natura .ejusve imagiae a Deo ipso polita ratiocinat .

326쪽

DE EPISCOPORUM

Augustinuae se Zibro de haeresbus eap. 33. Aerium in numero haereticorum colloeat . quod presbyteros esse epilcopis pares deeerneret, idque ex Scripturis MApostolorum usu, ut ex Epiphanio constat. Iam vero haeresis est eo tra dogm2 a Deo revelatum Et vexo, ut supra ostendimus , Augustinus eensuit episeopatum essa Sacramemum, atque adeo juris divini. Adde epistolam a r. ad Valerium, 3I . ad Paulinum I 36 ad Deuteris . ubi episcopatus excellentiam ac dignitatem extollit

S. Lest .

Epist. 84. ad Anastasii- Theg ouicensem cap. 4. de subdiaconorum eaelibatu legem sanciens, Quod si, inquit, in ordine qui quartus aiis capite es, dignum est custodiri, quanto magis in primo ,. aut secunis do, aut tertio servandum est, ne aut levitico ministerio , aut premis byterati: honore, aut episcopali excellentiae quisquam idoneus existi-M metur, qui se a voluptate uxoris necdum laenasse detegitur λ Iam vero Ordines , saltem majores , a Christo sunt instituti .. Ergo si major est Ordo episcoporum isque a presbyteratu distinctus ,. ea cum dimstinctio tum superioritas a Cnristo proficiscitur.

Sediatus notus . .

Commentarios ille ripsit in epistolas Pauli ex veteriFus scriptor bus, Origene , Ambrosio , Hieronymo, & qui sub eorum nomine lae. Icnt excerptou e quare idem cum illis de episcopatu sensit. Eti vero in L Tim. p. 3, qmestionem instituit cur diaconos post tapiscopos statuit Apostolus , & respondeti quod secundus esset & pene unus gradus. Deinde presbyteros nomine episcivorum intelligi, sicut in epistola ad Philippenses dicitur, cum episcoprnoe Haccinibus , cum una Rivitas plures veri nominis episcopos habere non posset. Quae quidem ,. ut patet, episcoporum a presbyteris distinctionem , singularitatem & luperioritatem demonstrant.. Sidonius Apossinaris,

DULII. lib. de Claudiano presbytein, fratre Mammerii Viennendi sis , sic habet : ii s. fuit ordine in foeundo Fratrem fasce levans episcopati Episti autem 21. de Ioanne archidiacono Cabillonens , qui Delux

327쪽

SUPERIORITATE. 3 a1

fuerat episcopus, Hunc, inquit, jam secundi ordinis antistitem stu- is pentibus factiosis, erubescentibus malis , acclamantibus bonis , recla- is mantibus nullis, collegam sibi Episcopi consecravere. Salvianus Massiaensis. Quatuor ille contexuit libros de Ecclesia : in praefatione autem de avaritia disserens quae omnes Ordines passim invaserat, Quod, is inquit prope inter monstra reputandum , ad levitas etiam is atque ad presbyteros, & quod iis feralius multo est , ad episcopos

o etiam pervenit.

Tres illie ordines recensentur. Cur autem avaritia episcoporum gravius est crimen quam aliorum, nisi quod episcopi cum sint ex institutione Christi majori in ordine constituti, majoribus etiam virtutibus ornati esse debeant Adde, si Iubet, Gelasium summum Pontificem, & Dionysium, obgo Meopagitam, quos, ubi de Sacramento episcopatus, laudavimus.

EX SEXTO SECULO.

Breves ille in epistolas Pauli commentarios exaravit. In erissolam porro ad Pbiliv. haec verba Cum episcopis oe diuonibus, non de veris episcopis sed de presbyteris ob communionem nominum intelligenda esse pronunciat et Quia, inquit, non erant plures epist is pi in una civitate. In episaiam vero ad Timotb. caput 3. Quaeritur , inquit, cur de ,, presbyteris nullam fecerit mencionem Sed in episcopis, inquit, etiam se presbyteros comprehendit et quia secundus ac pene unus est gradus , is sicut multis Scripturarum testimoniis comprobatur. Ex his elicitur Lingularitatem episcoporum , eorumque distinctionem non tantum viguisse aevo Apostolorum, sed etiam Scripturis comprobari posse.

Gregoriuymagnus

LG, 4. in I. Regum, cap. 6. episcopatum ordinum esse culmen asserit & peculiare Sacramentum, atque adeo divini instituti r Qui, imis quit, in culmine ponitur , Sacramenta suscipit unctionis e quia V D ro ipsa unctio Sacramentum est, bene foris ungitur ; si intus viri se te Spiritus-sancti roboretur.

328쪽

DE EPISCOPORUM

EX SEPTIMO SAECULO.

Udorus Hispaιens . Cum Gregorio magno amicitia junctus suit Isidorus, sed post ipsum

multo mortuus est, unde ad septimum saeculum commodius refertur.

Is autem lib. 1. de divinis mciis, cap. 7. de presbyteris loquens , si His, inquit, sicut episcopis dispensatio mysteriorum Dei commissa is est; . . . sed sola propter auctoritatem summo sacerdoti clerieorumis ordinatio & consecratio reservata est, ne a multis ecclesiae discipl1- is na vendicata concordiam solveret. Nam Paulus eosdem presbyteros ut vere sacerdotes sub nomine apiscoporum asserit . . . . Unde & adis Timotheum de ordinatione epistopi & diaconi scribens , de preshyis teris omnino tacuit, quia eos in episcopi nomine comprehendit . Sese cundus enim & pene seu & primo conjunctus est gradus, sevi Mis ad Philippenses Episcopis & diaconibus scribit, eum una civitas plu- ,, res episcopos habere non possit.' Libro 7. Etymologiarum, cap. 22. Apud veteres, inquit , iidem E- is piscopi & presbyteri quoad nomina suerunt : quia illud nomenis dignitatis, hoc est aetatis . Ideo autem & presbyteri sacerdotes V si eantur, quia sacrum dant sicut & episcopi : qui presbyteri licet si sint sacerdotes, tamen Pontificatus apicem non habent, quia nec se chrismate frontem signant, nee paractetum Spiritum dant, quod so-- lum deberi episcopia lectio Actuum Apostolorum demonstrat. Ex quibus verbis eonficimus 3. ordines episcoporum & presbyterorum licet conjunctos, attamen distinctos fuisse , & episcoporum quis dem primum , prebbyterorum Vero secundum extitisse : a. singularessuisse ipso etiam Apostolorum aevo in singulis ecclesiis episcopos r 3. eosdem Apostolis successisse, ae proinde ex Scripturis demonstrari cur Episcopi soli confirmandi potestatem habeant: 4. Ipsos non hane tantum potestatem habere sibi propriam, sed etiam ordinandi. θnodus Hispalensis II. Cum ad hoe Coneilium , anno dry. congregatum , relatum fuisset Agapium Cordubensis urbis episcopum, frequenter presbyteros, qui absenta Pontifice aliaria erigerent, destinasse, id summopere improbarunt Patres can. . qui legitur sed non una eademque plane ratione P ineollectione Conciliorum, Isidoro Μercatore, & in epistola psqu&-Leonis de Chorepiscopia. Nos Conciliorum lectionem sequemur. Ergo, inquiunt, ne ultra talis licentia usurpetur communi sente si ita statuendum oportuit : scientes quia sicut presbytero illicita con-ι, secratio est altaris, ita & constitutio. In divinis enim litteris prae

329쪽

I PERIORITATE . . . 3 3

M cipiente Domino solus Μoyses in tabernaculo Dei erexit altare, ....is utique quia summus sacerdos Dei erat : ..... ideoque id quod tan- ,, tum facere principibus sacerdotum jussum est, quorum typum Μον- is ses & Aaron tenuerunt, presbyteri, qui filiorum Aaron gestant mo guram, arripere non praesumant. Nam quamvis cum episcopis pluris is ma illis mysteriorum communis sit dispensatio , quaedam novellis &is ecclesiasticis regulis seu ut est apud Isidorum 8c pseudo-Leonem quae

se dam tamen auictoritate veteris legis, quaedam novellis re ecclesasticis r ,, gulis sibi prohibita noverint, sicut presbyterorum & diaconorum acis Virginum consecratio, sicut constitutio altaris &c. siquidem nec liceis re eis ... chrismate baptizatorum frontem signare , ... quia Pontimis catus apicem non habent , quem solis deberi episcopis , auctoritatem canonum praecipitur , ut per hoc & discretio graduum & dignitatis is fastigium summi Pontificis demonstretur. Quapropter illa synodus i. distinguit episcopos a presbyteris , qui Pontificatus apicem non habent : a. non lotum specialem eis dignitatem attribuit, sed etiam multiplicem potestatom , ordinandi praesertimae confirmandi, quae presbyteris non competate 3. distinctionem illam summi sacerdotis ab aliis inferioribus ex divinis litteris repetit; & sicut ex veteris testamenti testimoniis elicitur discrimen summi apud I daeos Pontificis, sic ex novellis seu novi testamenti oraculis episcopo rum excellentiam desumit : denique Innocentium sequitur qui ex Actibus Apostolorum eolligit solis Episcopis convenire confirmandi iam

cultatem.

EX OCTAVO SAECULO. ,

' In Lucam lib. 3. cap. 41. Sicut, inquit , duodecim Apostolos sediis mam Episcoporum exhibere simul & praemonstrare nemo est qui duis bitet; sic & hos septuaginta duos discipulos figuram presbyterorum, ,, id est secundi Ordinis sacerdotum, sessine sciendum est, tametsi pri is mis Ecclesiae temporibus, ut apostolica Scriptura testis est , utrique is presbteri, utrique voeabantur episcopi. Quo quidem in loco observandum est juxta Bedam r. Episcopos Apostolis & presbyteros septuaginta discipulis successiae . At nemo jam dubitare potest , quin Apostoli discipulis superiores extiterint . Ergo. a. Eodem ipso tempore , quo nomina erant communia , suisse tamen Episcopos & seeundi Ordinis sacerdotes hoc enim indicat vox illa tameos ae proinde etiam apostolica aetate. Duo autem ista

jus divinum astruunt. In caput autem 2o. Actuum , ad haec verba : Spiritus-fanctus posuit

vos episcopos σα Dixerat supra , inquit, presbyteros Ephesi Μile

330쪽

3 4 , DE EPISCOPORUM

is tum Vocatos, quos nunc episcopos, id est superinspectores , nominatris non enim una civitas plures Episcopos habere potuit, sed eosdem se presbyteros , ut vere sacerdotes sub nomine episcoporum significat eis conjunctus est enim gradus, & in multis pene similis . Ergo i is dicio Bedae singulares tune erant in ecclesiis Episcopi, & eorum gra-- dus distinctus erat a presbyterorum ordine.

Lib. de diminis metis si tamen ejus est hoe opus, de quo multi d bitant; sed quisquis sit auctor eap. 36. Presbyteri , inquit , potest is tem habent catechizandi, baptizandi, &c. Super hos sunt Episcopi, is quibus istis est potestas saerum chrisma conficere & haptiaeat in D rum frontes signare. . . . Sciendum autem quod primis Ecelenae tem- D poribus etiam presbyteri episeopi vocabantur , sed postmodum utiliis satis provisione constitutum est, ut hoc nomen solis Pontificibus triis buatur, quo majoris gradus excellentia erescata, & minor ordo men- ω surae suae limitem recognoscat , sitque differentia in vocabulis , scutis praecelsor locus honoris . M Itaque i. superiores sunt Episcopi presbyteris, idque propter confirmandi potestatem eis propriam : quae qui dom , ut pote ad sacramenta pertinens , ab alio sonte quam domini Voluntate profluere non potest . a. Utrique, Episcopi videlicet & predi teri, jam erant distincti aeuo Apostolorum ἐν di eorum quidem ma

jor erat ordo, illorum vero minor, sed nomina erant communia. P Rea vero ne rerum adeo dissitarum confusioni faveret haec nominum communio, voeabula distributa sunt, ut majoris hujus gradus excelle tia ista vocis episcopi proprietate cresceret, & qui minor erat gradus mensurae suae limites agnosceret, nee ultra excurreret ψ uno Verbo ut ,

ruemadmodum diversa erat utriusque gradus excelsitas , se & diversaeinceps essent nomina, quibus ea significarentur . In eo enim est sita illa nominum distinctionis utilitas, quod rerum jam antea distinctarum diserimen non amplius tegat, sed contra Ob oculos ponat.

EX NONO SAECULO.

θ-dus Aqui granenses. Ecclesiae Francieae mens non aliunde meFus quam ex hoe eoneilio , in quod tota coiit anno gr6. eosnosci potest. Jam vero illius synodi Patres can. 3. Isidori Hispalensis locum ex lib. a. de inciis a nobis supra allatum exseribunt i ae proicide ipsius sententiam sequuntur. At Isi a rus totus aperte noster est, ut supra vidimus. Ergo.

SEARCH

MENU NAVIGATION