Tractatus theologici quos in scholis sorbonicis dictavit D. Carolus Witasse ... In septem tomos distribuiti. Tomus primus septimus De sacramento ordinis

발행: 1738년

분량: 445페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

Ras,oNnvo r. etiam si concederemus Hieronymum ita .senssi e , .nvohilominus hoc ipso ruituram esse Blondelli sententiam . I. enim Hi ronymus saltem agnovit Episcopos singulares aevo Apostolorum , ut modo demonstratum est. I. In his ipsis commentariis in epis. ad T

sum, mutationem illam ecclesiasticae quoad Episcopos disciplinae, idem Hieronymus referre videtur ad illud circiter tempus, quo dictum est , Ego sum Pauli, ego Apolla , ego autem Cepia, quod legitur in epin Lad Cori-b. Atqui haec epistola juxta Blondellum scripta est anno Christi ues. Ergo, si Hieronymo presse adhaerescamus , cum Blondello pugnabit, quippe qui non nisi secvi do saeculo factum putet ut Episcopi prembyteris superiores evaserint. REsPONDEO 2- Distinouo antecedens : ut unus superponeretur cae teris, ad quem solum Ecclesiae cura de sollicitudo deserretur ἱ concedo: superponeretur preeise , nego . Itaque Hieronymus censuit , I. sempellextitisse in ecclesiis Episcopos singulares qui omnibus superiores essent, non tantum humano, sed etiam divino jure; quod modo plenius astruintur . I- eosdem potuisse etiam ab initio solos totius Ecclesiae negotia summa, quae sibi inerat, auctoritate administrare e eos enim comparax

cum Moyse, qui solus habebat praeesse populo Israel et s. ipses tamen inter prima religionis exordia non ista aut oritate usos, sed nihil egisse nisi participatis consiliis cum presbyteris , idque exemplo Μoysis ejusdem, qui cum istus haberet praeesse populo Israel, sponte tamen

septuaginta elegit, quibuscum populum judicaret: cum ex hae agen di ratione piarima incommoda variaeque dissensiones orirentur , salubri. postea conlilio cautum esse , ut ad unum Epistopum omnis Ecclesiae cura pertineret a cum enim schismata nata inde essent, quod plures semul praepositi communi consilio Ecclesiam administrarent, & unusquiseque suos clientes sibi addiεhos habetet; remedium praesentissimum visum est, si ad unum Episcopum omnis auctoritas reser retur, quo melius omnes sub uno eodemque .capite in officio ac concordia continerentur. Ecvero esse hunc sancti illius doctoris sensum non obscure indicant ipla verba . In toto orbe decretum est, inquit , ut unus de presbyteriari electus superponeretur caeteris, ad quem omnis Ecclesiae cura pertiis neret. Et paulo ps : Ut dissensionum plantaria evelleremur, inquit, is ad unum omnis sollicitudo delata est. Loquitur ergo de omni e xa & omni sollicitudine, quae cum in plures antea divisa esset, ad unum ex e delata est; non vero de ipia superioritate is Uno verbo Hieron mus existia via eandem semper extitisse Episcoporum. superioritatem, sed non eandem Ecclesiae administrandae formam o Quod aurem nihilominus censuerit jure divino Episcopos esse, ac pro inde semper fuisse . presbyteris iuperiores , multa lanu argumenta , qua supra attig mus; ac praesertim ista: Primum , quod juxta Hieronymum in dialogo a refus Luciferianos , ε

, Eecitiar ulus in sumni lacerdotis dignitate pendet, cui si non exsors.

ω quaer

352쪽

346 . DE EPISCOPORUM

quaedam L ab hominibus emineυ detur potestas tot in ecclesiis esse se cientur schii mala, quot ncerdotes .. At Christus Ecclesiam, fundam Mipsius saluti haud dubie providit & consulitit. Ergo ... Secundum, quod juxta eundem , Episcopi. Apostolorum locum t neant, & presbyteri. septuaginta discipulorum . At utrique a Christo, erant instituti & distincti. Ergo. Verum ne extra haec ipsa quae nobis objecta simi loca e gemum, Tertium est, quod solis Episcopis ordinandi potestatem attribuat. se Quid facit, inquit , excepta ordinatione' Episcopus , quod presbyter non faciat. At ibi jus divinum respicit . Si enimi praesentem Ecclesiae usum spectasset, certe multa alia erant Episcopis facta propria , .ut virginum & ecclesiarum consecratio Scis imo ne Confirmationem iquidem commemorat , quamvis ea solis Episcopis . ordinario jure com peteret, idque ex apostolica traditione, ut. ipfernet: notat in eodem comtra Luciferianos dialogo . Quorsum ergo illami ordinationi: noni adjungitὶ quia nempe ex Ecclesiae concessione ac dispensatione presbyteris :committi potest. Ergo contra ordinatio ita Episcopis amxa est , ut ne Ecclesa quidem eam possit presbyteris concedere: posseta autem dubio procul, si jure tantum humano Episcopis: addicta foret . Ergo haec o dinandi facultas Episcopis propria ex divina . voluntate & auctoritate :

profluit. ' .

Quartum , quod juxta eundem , Episcopi sint in Ecclesia id quod . Μoyses in populo Israel, & presbyteri quod septuaginta viri a Μoyset delecti. Atqui Μoyses, haud dubie ipsis divino jure superior, erat . Er-go & presbyteris Episcopi . i intum, quod, ut idem ipse ait id in Ecclesia, sint Episcopi, presbyteri.& diaconi, quod Aaron olim & filii ejus atque levitae. Atqui re--

liquis divino jure superior erat. Aaron summuS, POnvise X. Ergo . . Sensiet Blondellus, postremit hujus s argumenti, Vimri: itaque pag. 8. poIlicetur se hanc epistolae Hieronymianae partem sectione 6. olucidaturum - . Interim tamen- opus suum tribus a sectionibus absolvit , . desperans nimia. rum fore ut facere satis posset.-

Sensit & Salmasius, cum sub fictilio , Walonisi Μessalinii nomine de ecclesiastico ordine scriberet, .& istius dissicultatis solutionem jubet ut a Salmaso expectemus; quasi vero alius: ipse' a a Salmasio esseta sed hanc

frustra omnes expectarunt.

Sensit denique Alphonsus a Castro , qui idcirco dicere ' ausus est , , Nieronymum sibi non. constare. At quanto satius suisset. ipsum ita ex-plicare, ut secum. cohaereret PyEt Vero Theologi, qui superiores esse: presbyteris jure divino Epis eopos: definiunt, nullis aliis , quam Hieronymus , , exemplis. aut argu

mentis utuntur.

INsTABIs. 3. Contra fgnificat Hieronymus nullum' hactenus: suisse Hectum e presbyteris, quis superior: omnibus foret o ait enim . Inu

353쪽

. SUPERIORITAT E. 347

toto orbe decretum est, ut unus ex presbyteris electus superponere- D tur caeteris. Ergo.

DisTINGUO. unus e presbyteris electus, idest, qui jam electus erat; concedo e qui sum primum eleesus fuerit; nego. INsTABis 4. At U:dem addit Hieronymus : Sicut ergo presbyte- se ri sciunt se ex Ecclesiae consuetudine et , qui sibi praepositus fuerit. se esse subjectos; ita Episcopi noverint se mapis consuetudine , quam dispositionis dominicae veritate presbyteris este majores , & in coinis mune debere Ecclesiam regere. Ergo &c. REsPONDEO r tria hic amrmat Hieronymus diligenter obsedi

vanda.

Primum est , presbyteros esse Episcopis subjectos r id autem n bis favet. Secundum, Episcopos esse presbyteris majores partim Ecclesae con- suetudinε, partim dispositionis dominicae veritate utramque enim commemorat & agnoscit quod jus divinum luculenter probat. Tertium vero, quod nempe Episcopi sint magis consuetudine, quam dispositionis dominicae v ritate majores; distinguo : iquoad jurisdictionis modum; concedo : quoad potestatem ordinis aut ipsam mel jurisdictionem praeci se; nego. Tria ergo in Episcopis sunt distinguenda : ac x. quidem potestas ordinis , qua fit ut soli ordinare & confirmare posis

sint e ea autem a Christo est, utpote cujus solius fuerit Sacramentorum . ministros designare r a. potestas jurisdictionis generatim : illa vexo ab eodem Chri o proficiscitur : ab ipso enim positi sunt Episcopi

regere Ecesesam Dei r 3. jurisdictionis istius exercendae peculiaris modus , presbyteris nempe adscitis vel exclusis r in eo autem ultimo capite mutatio facta erat. Cum lenim primo nihil omnino in Ecclesia gereretur, nisi communi presbyterorum ' consilio , illud postmodum ex arte mutatum est. Ea vero Ecclesiae gubernandae ratio ad disciplinam pectat, & varia esse potest, atque ex Ecclesiae decretis suspensa est . Quapropter cum de hoc ultimo duntaxat capite loqueretur Hieron mus, haud mirum quod dixerit presbyteros .ita esse Episcopis sublectos magis ex consuetudine. Ecclesiae, quam disposit onis dominicae veritate. Prae oeulis enim habebat eam , quae aevo suo invaluerat, consuetudinem. Iam vero quod ad hanc jurisdictionem pleniorem, qua tum seuebantur Episcopi, Hieronymus respiceret, id ex consequentibus patet et statim enim subdit; Et in commune debere ecclesiam regere, imi-

,, tantes ΜΟysen, qui eum haberet solus praeesse populo Ilrael elegitis septuaginta, cum quibus populum judicaret . Quibus verbis episcopos S. Cyprianus epist. s. Ad id quod scripserunt , mihi eompresbyteri nostri ,

i, inquit, ... solus te scribere nillil potui, quando a primordio episcopatus meis, statuerim nihil sine consilio vestro Be sne consensu plebis, mea ivrivatim sens, tentia gerere . Sed ctim ad vos per Dei gratiam venero, tuae de iis - . . . iuri commune tractabimu .

354쪽

3 3 DE EPISCOPORUM.

topos hortabatur sanctus ille doctor ut pristinum morem revorarent . di communicatis cum presbyterorum coetu consiliis Ecclesiam gube

narent.

INSTABIs 3. Atqui, quod ibidem subjicit Hieronymns ecclesiae lexandrinae exemplum, id evincit nullum suisse jure divino episcopos inter & presbyteros discrimen.

NEGo subsumptum. Imo vero duo sunt in hoc exemplo , quibus Blon dedi doctrina pessundatur. I. enim eum Hieronymus asserat a Marco evangelista ad Heraclam & Dionysium usque , unum semperfuisse episcopum Alexandrinum, in excelsiori gradu collocatum , & epresbyteris electum; hinc eonstat & primo saeculo , & ipsa Apostolorum aetate, singulares in ecclesiis epilcopos extitisse , eosque non sortuito antiquitatis ordine , sed libera electione iactos : quae duo Blon-dellus nolit . Cum addat Uidem hune Episcopum ita se habuisse in Ecclesia , qua ratione se habet imperator in exercitu , illinc etiam colligitur quanta ille in omnes auctoritate, primis etiam illis temporibus, esset. INSTABIs 6. At eo loci indicat Hieronyrus ex presbyteris solis factum esse, de ab ipsis solis nominatum esse episcopum e ergo citra novam consecrationem , aut hanc consecrationem ipsi impertiebantur presbyteriὲ quod perinde valet , ad ostendendam presbyterorum cum episcopis jure divino aequalitatem.

DISTINGUO antecedens : factum, id est electum; concedo: id .est , consecratum nego. Hic duo duntaxat ait Hieronymus : primum en presbyteris solis Episcopum Alexandrinum electum fuisse r alterum ab isdem presbyteris, cum in excelsiori sede collocatus esset , fuisse nominatum episcopum de caeteris silet γ Haec autem pertinent ad pec Larem , qui in ea Ecclesia vigebat, electionis modum, non ad consecrationem, de qua ne mentionem quidem facit.

Uerum ut ista dilucidius perspiciantur, jam videndum est r. quid in

electionis hujus ratione esset peculiare ecclesiae Alexandrinae , quo fa- Num sit ut ipsius morem speciatim allegaverit Hieronymus o 1. an ex inde episcopus sic electus ab aliis Episcopis non consecraretur. Quod ergo I. spectat ad electionis modum ipsiussue consectaria, Α- lexandrinae ecclesiae haec propria erant et

Primum, quod statim ab Episcopi morte electio fieret , cum alibi diutius differretur : causam indicat Epiphanius Heres 49. Alexan-o driae autem, inquit , consuetudo est , ut post Episcopi mortem sucis cessor non diutius differatur , sed illico pacis tuendae gratia subr

se getur, ne aliis hunc, aliis illum postulantibus, in populo jurgia &is contentiones existerent.

Secundum, quod Alexandrini praesules ad Heraclam & Dionysium usque ex solo presbyterorum ecclesiae illius collegio assumi possent, cum aliis in ecclesiis ex omni aut saltem diaconorum ordine eliserentur .

355쪽

SUPERIORITATE. 349

Id eoneeptis verbis assirmat Hieronymus. Postea vero etiam ex diaco nis elem sunt antistites Alexandrini, v. gr. Athanasius.

Tertium, quod soli iidem presbyteri jus suffragii olim haberent in ista sui praesulis electione ; cum in regionibus caeteris plebs & clerus

Omnis, ac vicini etiam episcopi, eo gauderent. Id innuit ibidem Hieronymus per idem temporis intervallum viguisse . Eutychius autem Alexandrinus dilerte tradit hune morem obtinuisse usque ad Athanasium : postea vero sine dubio plebs in electione locum habuit. Quartum, quod qui electus esset e presbyteris , statim a designatione sua in excelsiori sede collocaretur, & nulla mora interposita a presbyteris episcopi nomine donaretur , etiam ante consecrationem suam ab Episcopis factam; cum alibi ante hanc consecrationem , qui electi erant, episcopi vulgo non appellarentur . Hoc autem ex Hieronymo colligimus . In eo enim situs esse videtur peculiaris ille ecclesiae Alexandrinae mos quem refert . Addit Eutychius eosdem presbyteros manus imposuisse Hecto. Quod si ita est, adumbrata quaedam & anticipata consecratio fuit, qualis ab ipsis fieri poterat, ut ne sine aliqua specie consecrationis episcopus dici videretur. Quintum, Quod etiam ante hane consecrationem ab Episcopis factam, electus ille presbyter, post aliquot dies, jurisdictione & auctoritate plena frueretur, & quasi episcopus legitime 1 ederet administraretque omnia, quod quidem discimus ex Liberato in breviario cap. 2 o. Mis Consuetudo quidem est Alexandriae, inquit, illum qui defuncto sue-se eedit, excubias super desuncti corpus agere , manumque dexteramis ejus capiti suo imponere, & sepulto manibus suis, accipere collo suo se beati Marci pallium, & tunc legitime sedere. Haec autem, ut liquet, presbyterorum dignitati illustrandae admodum

inserviebant et quapropter ab Hieronymo opportune allata sunt , cum de ea adversus diaconos ageret.

Sed jam eo disputatio recidit, an videlicet ii presbyteri sic electi , deinceps ab Episcopis non ordinarentur eodem quo in alis ecclesiis ritu , saltem per illud temporis spatium quod Hieronymus figit, hoe est usque ad Heraciam & Dionysium , qui tertio circiter saeculo medio floruerunt: nos autem contendimus eos fuisse postea solemni ac vulgari more ordinatos, non ab illis presbyteris, sea ab Episcopis: idque sua

dent multa arὀumenta.

Primum petitur ab exemplis. Ut autem in antiquissimis haereamus, Annianus qui primus post Μarcum ecclesiae Alexandrinae episcopus suit, ab eodem Μarco est ordinatus . Sic enim testatur vetustissimus auctor constitutionum apostolicarum lib. 7. cap. 46. qui seripsisse videtur ante Heraesam & Dionysium 2 Alexandrinae Ecesesiae primus, inquit, is Annianus a Μarco Evangelista ordinatus est . Vetus Marei os ,, riae auctor, B. Μarcus, inquit, Annianum ibidem ordinavit epist is pum, & tres presbyteros, & septem diaconos . Imo Hieronymus in

356쪽

3so DE EPISCOPORUM

M. fessi Chronico ad annis Christ 63. Post Μareum Evangelissam , is inquit, primus Alexandrinae ecclesiae ordinatur episcopus Annianus . Vide Rabanum Maurum & Notherum ad vi I. cal. Maia , Chronicori orientale, Emychium, Nicephorum, Tillemontium in vita Marci, Pea iam, S alios. Anniano successit Abilius , qui a Luca evangelista consecratus suit te ste eodem coiniturrimum apostotic. scriptore , rordem : Secundus auis tem , inquit, Abilius a Luca itidem evangelista . Cotelerium videis ad istum locum . . Abilium excepit Cerdon. Severus porro, qui Arabice de Episcopis Alexandrinis scripsit, apud Abrabamum Erebellensem , memorat ad ipsius . Ordinationem, ut & consequentium praesulum, Episcopos ex ea regione

is accessisse.

Et vero Hiemnymus in eodem chronico ad annum CMisi Io7. Alexandrinae ecclesiae quartus episcopus ordinatur nomine Primus. Secundum sumitur ex testimoniis scriptorum Alexandrinorum qui Heracla & Dionysio antiquiores sunt.

set, Episcoporum nempe , presbyterorum , & diaconorum : ac proinde ipsum ram diversus fuit a presbytefatu Episcoporum ordo , quam terorum a diaconatu e & sicut diaconi ac presbyteri suam singuli consecrationem habuere, ita & Episcopi.

in Lucam An ego, inquit, non subjiciar Episcopo, qui mihi a Deo ordinatus in pater' Tertium ex conciliis Alexandrinis, Epiphanio , aliis Patribus , ipsoque adeo Hieronymo depromitur. I. enim concilia Alexandrina IV. saeculo habita , & a nobis supris memorata, cum de Ischyra asunt, ideo probant ipsum' nec esse , ne esse potuisse presbyterum, quia a presbytero Collutho esset ordinatus . An vero ita locuti fuissent, si in ipsa ecclesia Alexandrina non ita pridem in more suisset, & quidem ab initio religionis christianae, ut presbyteri ipsi facerent Episcopos a. Epiphanius vicinus his locis ac temporibus , cum dimicat adve sus Aerium, qui ex Apostoli loco ad Timotheum ostendere volebat a presbyteris. olim factos Episcopos, id confidenter negat aut unquam factu m esse aut etiam fieri potuisse.

caula est cur has apostoli voces, Cum impositione manuum presb erat . non de presbyteris, sed de Episcopis esse intelligendas docuerint . Atauero cuncti ignorassent celeberrimam illam ecclesiae Alexandrinae con

suetudinem' . a - .

v cepta ordiuatiae, Episcopus , quod presbyter non faciat' Non

357쪽

putat ergo presbyteris inesse iacultatem aliorum presbyterorum, ac multo minus Episcoporum , Ordinandorum. Illic porra ad sus ipsum divinum respieit, ut 'pra n inv mus. ΙωsτAllis 6. Sed Hieronymus iridem asserit ita iactum esse episcopum Alexandrinum a presbyteris, quo pacto fieret imperator ab exe eitu, & archidiaconus a diaconis. Atqui in his postrentis exemplis nulla esset consecratis. Ergo. DisTIMGuo majorem r eodem modo quoad electionis ration- , quia nempe Episcopus eκ presbyterorum collegio assumebatur, qua ratione ex numero militum imperator, dc ex numero diaconorum arch1- diaconus; concedo : eadem omnino ratione, ita ut excluderetur Episeopi sic electi consequens consecratio; nego. Irus TARIs 7. At Hieronymi seἡtentia exinde suit apud seriptores Latinos pervulgata z quippe qui ipsius etiam verba Nerique ediscribant.

De eodem enim argumen IO daiserentes usurpant epist da ad Evagνεum membrum quidem i. & a. Auxilius defensionis suae lib. 2. cap. 26. p. Aleuinus de Humis inciis cap. 37. a. vero Zc 3. Her Varus in caput 1.

eps. ad Philipp. 4. bis duobus posterioribus conjungit Amalarius lib.

a. de di Dinis Uciis, cap. 13. I. cum superioribus membris omnibus addit Gratianus dist. 93. cap. 24. Legimus i Ex commentariis vero in epist. ad Titum proseri membrum quidem I. a. & 3. Sedulius; a. a. & 4. synodus Aquis granensiis,' a. & 3. duntaxat Alcuinus; I. a. 3. 4. & 6. Amalarius; a. 4. 3.&o. Ηervaeus; I. a. Sc 6. Gratianus; integrum vero locum Eneas Parisiensis in opere adversus Graecos , objectione 7. tom. 7. Dicite-8π, pag. II q. Ergo. R Espo NDEo illos omnes, si nihil adjiciant, eodem prorsus modo, quo Hieronymum explicuimus, esse exponendos. IMsTAhis 8. Atqui Alcvinus & A talarius Ecclesiae Alexandrinae morem post Hieronymum commemorantes , satis aperte signifieant nullam accessisse Episcopo e Presbyteris electo , conlecrationem no .

vam.

At cui nus nimirum relata Episcoporum ordinatione , qualis aevo suo in Meesesia usurpabatur, sic addit : Qualis esset antiquitus consecra-- tio Episcoporum ostendit Hieronymus in epistola ad Evagrium, A-- lexandriae, inquiens, . . . presbyteri . . . . unum ex se electum ....is Episcopum nominabant; quomodo si diaconi eligant de se quem in-- dustrium noverint, & archidiaconum vocent : archidiaconus autem is eandem consecrationem habet quam caeteri diaconi, sed electione Da- is trum praeponitur. Amalarius similiter & iisdem sere verbis , Qualis esset , inquit , is eorum ordinatio Hieronymus in epistola ad Evagrium exponit . se Nam & Alexandriae . . . . presbyteri . . . . ex se . . . episcopumis nominant , quomodo si . . . . diaconi arehidiaconum vo- is cent . Archidiaconi consecratio nobis notissima est et archidiaconus

358쪽

3sa DE EPISCOPORUM

is eandem consecrationem habet quam eaeteri diaconi, sed electione fra- is trum praeponitur . . Ergo pariter episcopus Alexandrinus , & eorum judicio quilibet Episcopus, non aliam olim habebat quam presbyteri consecrationem &ordinationem, sed sola electione ab ipsis distabat. DISTINGUO antecedens r qualis esset consecratio & ordinatio , id est ordo, cum eliserentur; concedo : qualis etiam esset imposterum λnego. Consecrationis ergo vox & Ordinationis illic pro Ordine sumitur, cum de Episcopis electis sermo fit, quemadmodum & ubi de archidiaconis. Cum erso jam pridem obtineret, ut non solum ex presbyteris, sed etiam ex diaconis eligerentur Episcopi, Aleuinus & Amalarius no tant olim alium fuisse morem, ita ut Episcopi ex presbyterorum Ordine semper, sicut ex diaconis archidiaconi, assumerentur. Et vero quis in animum suum inducat Alcuinum & Amalarium in antiquis ecclesiae monimentis ita fuisse hospites & peregrinos , ut existimaverint nullam suisse olim Episcoporum consecrationem, quae post electionem ab aliis

Episcopis fieret

INSTABIs 9. Knea Parisiensis respondens Graecis qui Ecclesiae Latinae Vitio vertebant quod diaconos , omisso presbyteratus Ordine, Epi scopos consecraret , ait a nonnullis sorte id fieri consuevisse , sed eos existimare posse hac ipsa episcopali consecratione e diaconis etiam presbyteros fieri ἐν in eamque rem integrum laudat Hieronymi locum in epise. ad Titum. Ergo una eademque erat Ordinatio, eorum saltem ju dicio qui ita agerent. DIsTINGUO antecedens o presbyteros fieri consecratione episcopali, quia, ut putabant , haec episcopalis consecratio eminenter in se continebat presbyteralem λ concedo : quia eadem omnino erat presbyterat ux& episcopatus consecratio; nego. Non ergo ipsorum judicio eadem erat presbyteratus & episcopatus consecratio; nam ad presbyteros quidem faciendos, eorum judicio, satis esse poterat episcopalis consecratio; sed nunquam. existimassent vice versa ordinationem presbyterorum ad Episcopos faciendos lassicere : quia arbitrabantur illi episcopali consecratione presbyteralem eminenter contineri , quemadmodum presbyterali diacon alis continetur : atque adeo tam fieri posse e diacono episcopum omisso presbyteratu , quam e clerico posset fieri presbyter omisso diaconatu . Hoc intelligi volunt , inquit AEneas, quia qui benedietione pontificali persungitur , reliquarum benedictionum honore decoretur . . . FOro sitan . . . . assertioni B. Heronymi . . . . concedere videntur quiis officium presbyteri in aliquo comparticipari affirmat ministerio epis,a scopali. INsTARIs Io. Auxilius supra confert presbyterum qui fit episcopus, eum episcopo qui fit Papa. Atqui cum Episcopus in papam assumitur, non ideo novam suscipit consecrationem sacramentalem . Ergo nee presbyter cum fit episcopus . Cum enim Auxilio objicerent adversarii

359쪽

. . . SUPERIORITATE . . 3s,

Formosum jam episcopum Portuentem . postquam in Romanum ponistificem electus suisset , - Μanus impositionem ita sibi tribui praecepis- se , ac si episcopus non esset: - & idcirco contenderent iplum epil- Copatu propterea excidisse : respondet ille , si id factum sit, In hacn manuum impositione non vulnus , sed dignitatis augmentum conspiti ci ; non detrimentum , sed sacri ordinis incrementum . Ut enim .is inquit , hoc liquidius pateat audi documentum . Nam quod presby- ,, aer ipsum sit quod est episcopus , testis est B. Hieronymus in Epi- ,, stola 83. dicens , Audio &c. . . . . Ecce probabilibus documentis pa- teiactum est , quod ipsum sit presbyter quod est episcopus . Igitur ,, cum presbyter manus impositionem accipit , ut caeteris praeponatur, is & specialiter Episcopus appelletur z nunquidnum in eo quod est D preSbyter , iterum consecratur , .& non potius in ejusdem manus impositione augmentum episcopalis ministerii , quod non habet, acinis cipit Τ Sic itaque Formosus in illa manus impositione , non id quod episcopus erat, perdidit; sed augmentum apostolicae dignitatis, quod non habebat, accepit. DISTINGUO antecedens o comparat quoad aliqua, id est, in eo quod neuter id perdat quod prius haberet , & quod uterque potestatis augmentum , quod prius non haberet , tunc accipiat concedo e quoad

omnia; nego.

ΙNsTABIs it. At juxta Auxilium idem est presbyter quod Episcopus D rs TINGUO r idem nomine ; concedo : re ἱ subdistinguo et ex parte; concedo et omnino ; nego. Solutio colligitur ex Hieronymi verbis quae adducit , cum in iis de Episcopi & presburi nomine agatur ; &ex ipsius Auxilii scopo , qui id unum probat , presbyteratum scilicet in Episcopo superet se , nec epilcopali consecratione amitti . Caeterum idem ipse novam manuum impositionem esse necessiriam agnoscit ad episcopatum, & ea potestatem dari ouae major sit , & quam presbyter

non habeat.

OBIICIEs 6. Hieronymiaster , seu auctor episto ad Rusticum da septem gradibu Ecclesiae , declamans adversus quosdam Episcopos , qui eo superbiae & tyrannidis devenerant , ut neque Eucharistiam a presebyteris consecratam participare vellent, neque ipsis propria munia comcederent obire , sacri nimirum faciendi , benedicendi populis , visitam

di infirmos &e. ait inter caetera e Praedicare prestyteros decet, . . . . D congruum confirmare, . . . . atque omnia Dei sacramenta complere. At sola propter auctoritatem summo sacerdoti Clericorum

se ordinatio & virginum consecratio reservata sit Presbyteri , addit idem , si necesscte est, possunt chrisma conficere , quia in corpo si re ejus Christi chrisma est: siquidem haee regula etiam nunc serva is tur a plurimis, atque in ecclesiis multis sic ista faciunt .... Intelligis e D SQ in presbytero flammam sacerdotii collocari. Ergo non sunt Epis,, icopi presbyteris superiores.

360쪽

34 DE EPISCOPORUM

REsPONDEo hunc auctorem ignotum , & recentiorem, quantumvis

episcopis sit insensus & presbyterorum causam agat, nihil tamen illic commemorare quod presbyteris non competat, aut extra ordinem saltem competere non possit. OA Ii Ci Es 7. Augustinus episola olim I q. nunc 82. ad Hieronymum,num. 33. Quanquam, inquit, secundum honorum vocabula, quae jamis Ecclesiae usus obtinuit , episcopatus presbyterio major sit ; tamen in se multis rebus Augustinus Hieronymo minor est. Ergo recenti solum Ecclesiae ulu epilcopatus presbyterio major evaserat. DIIT IN GUo antecedens : id est , licet episcopatus nomine jam secundum usum exprimatur dignitas presbyterio major ἱ concedo :' id est, licet ea , quae episcopatus nomine exprimitur dignitas juxta praesentem usum major sit presbyterio ; neso . Usus itaque quem commemorat Augustinus , in vocabula , non in rem ipsam cadit e non enim significare voluit eam dignitatem quae episcopatus nomine exprimitur , re centi duntaxat usu elia prestiyterio majorem; sed id unum, quod nem- recentis , non perpetui usus soret , episcopatur nomen tribuere ei ignitati quae major est ac semper suit presbyterio . Is ergo Augustini sensus suit : Quamvis juxta morem Ecclesiae nunc receptum episcopart Fnomine intellieatur dignitas major ea quae jam' vocatur presbteratus iat tamen Augustinus , qui dicitur episcopus , minor est in multis rebus Hieronymo qui presbνter nominatur , minor pietate , eruditione; non Vero charactere aut Ordinatione , de quibus nullatenus agebatur . Nimirum Augustinus existimavit haec nomina fuisse olim promiscua , atque adeo primi ordinis dignitatem ab Apostolis donaram esse presb=reratur nomine , & contra secundi Ordinis gradum dictum esse episeopatum, sed tandem Ecclesiae consuetudine obtinuisse ut nomine episcopatus ea sola intelligeretur dignitas quae presbyterio major est. & presbteratus nomine duntaxat intelligeretur secundi ordinis gradus . Id a tem rebus ipsis nihil officit . . Os 1ici Es 8. Est apud Augustinum in appendice tom. 3. ignotus quidam scriptor quaestionum in vetus o noυum testamentum P IS autem quaes.

Ioo. dum cujuidam Falcidii , levitas sacerdotibus, δc diaconos presbyteris coaequare contendentis , temeritatem retundit , & presbyterorum

dignitatem , quantum potest , amplificat . Presbyterum, inquit, intelligi episcopum probat Paulus Apostolus , quando Timotheum, quem is ordinavit presbyterum , instruit qualem debeat creare Episcopum .is Quid enim est episcopus , nisi primus presbyter , hoc est summusis sacerdos .... nam in Alexandria , & per totam Raytum , si desieis episcopus, consecrat seu, ut in aliis codicibus manulcriptis legitur, is consignat presbyter Μultum distare inter diaconum, & sacerdotem liber approbat , quem dicimus Actus Apostilorum . Cumis enim ex Samaria credidissent Philippo diacono . , . . . . Miserunx , is inquit, ad Petrum ρο Ioannem i. t venirent , o bis qui crederent di

SEARCH

MENU NAVIGATION