장음표시 사용
81쪽
., sitate in ossicio concedimus permanere . Idem autem in eoncilio Romano anno Io 39. rom. 9. Com. pag. II Oo. Erga simoniacos , i
is quit, nullam misericordiam in dignitate servanda habendam esse deo cernimus ; sed juxta canonum sanctiones & decreta sanctorum Pari trum eos omnino damnandos ac deponendos esse apostolica auctoriis tale sancimus. De iis autem qui non per pecuniam, sed gratis stantis a simoniacis ordinati, quia quaestio a longo tempore est diutius venis tilata , omnem modum seu nodum dubietatis absolvimus; ita ueti super hoc capitulo neminem deinceps ambigere permittamus . Quia is igitur usque adeo haec venenata pernicies hactenus inolevit , ut vix is quaelibet ecclesia valeat reperiri, quae hoc morbo non sit aliqua ex parteis corrupta , eos qui usque modo gratis sunt a simoniacis consecrati , se non tam censura justitiae , quam intuitu misericordiae , in acceptis is ordinibus manere permittimus λ nisi sorte alia culpa ex vita eorumis contra canones eis existat . . . . . De caetero autem si quis hinc in is posterum ab eo quem simoniacum esse non dubitat, se consecrari peris miserit; & consecrator & consecratus non disparem damnationis senis tentiam subeat, sed uterque depositus poenitentiam agat, & privatus se a propria di3nitate persistat. Cujus quidem decreti meminit etiam Petrus Damiani opusc. go. cap. a. pag. 6r9. Ibi porro distinctio varia inter simoniacorum genera adhibetur et cum enim ex utraque parte o dinantis scilicet & ordinati , aut ex parte saltem ordinati simonia intervenit, ordinatio reprobatur; cum autem ex Parte ordinantis tantum smonia praecessit , qui gratis ab ejusmodi simoniaco ordinati sunt , in acceptis gradibus pro temporis necessitate , misericordiae intuitu manere permittuntur, noc duntaxat discrimine praeteritum inter & suturum tempus constituto, quod omnes id genus praeteritae ordinationes ratae habeantur, sive ordinantis simonia nota esset ordinandis , sive ignota in posterum autem sanciatur, ut ratae illae tantum sint quae citra hanc smoniae conscientiam peractae fuerint . Atqui neutro modo potuissent ejusmodi Ordinationes probari, si per simoniam charactere suo Episcopus excidisset. Vigesimo nono Alexander II. in concilio Romano anno Io63. tomyia Conciti pagz IIII. can. a. idem quoque & iisdem sere verbis decrevit .
Trigesimo Gregorius UIL in alia synodo Romana anno IOI eas ordinationes quae intervenis cujusdam pretii factae erant rescidit ; de aliis autem quae citra hujusmodi pactum factae erant etiam a simoniacis prorsus silex. Hujus concilii decretum extat in ipsius apologetico
cap. I. tom. IO. Conc. pag. 3 6.
Trigesimo primo Synodus Placentina sub Urbano II. anno Ioς ad eandem quam secuti erant Clemens II. & Alexander regulam accessit In hac quoque synodo, inquit Berthoidus coaetaneus scriptor tom. I O. ,. Conc. p. ro I. haeresis simoniacorum penitus damnata est, ut quidquia Diuitigod b Ile
82쪽
is in steris ordinibus & ecclesiasticis regulis data & promissa meunia
,, acquisitum simoniace videretur, pro irrito haberetur, nullasque vires,, habuisse & habere judicaretur : his tamen qui non simoniace & ne-- scienter a simoniacis ordinati sunt , misericordia in servando ordineis concessa est qui vero scienter ab hujusmodi ordinati sunt, cum suish ordinatoribus irrecuperabiliter damnati sunt. Trigesimo secundo Urbanus idem II. in concilio Romano III. an. I yy. rom. Io. Conc. pag. 6I Si qui, inquit , a simoniacis non m se moniace ordinati, si quidem probare potuerint, se , cum ordinarenisse rur, eos nescisse simoniacos, & si tum pro catholicis id est non Gis moniaeis habebantur in Ecclesia , talium Ordines pro misericordia is sustinemus; si tamen eos laudabilis vita commendat. Nempe antis quis Ecclesiae legibus omnes simoniacorum ordinationes reprobabantur e dio autem prolapsa erat tum temporis disciplina , ut nonnullae pro Ecclesiae necessitate tolerarentur : non poterant autem tolerari, si charactere destituebantur.
Trigesimo tertiol Synodus Lateranensis I. sub Callixto II. an. Ira 3. n. I. - Si quis , inquit , in Ecclesia ordinationem vel promotionem is taliter per pecuniam acquisiverit , acquisita prorsus careat digni-h tat . . Trigesimo quarto Synodus altera Lateranensis sub Innocentio II. an. II 39. can. I. Si quis inquit, simoniace ordinatus fuerit, ab om-- cio omnino cadat quod illicite usurpavit. Utraque haee synodus Lateranensis ossicium quidem ac dignitatem adimit , non vero characterem et secunda autem ordinationem illicitam esse definit, non invalidam. Trigesimo quinto Concilium Constantiense fess. 43. rem. Ia. Cone. pag. 233. Μultae, inquit , contra simoniacam pravitatem ab olim fa-- ctae sunt constitutiones, quibuε morbus ille non potuit competenteris extirpari : nos volentes de caeter , ut possumus attentius providere,
si sacro approbante Concilio declaramus , quod ordinati simoniace ab se executione suorum ordinum snt eo ipso suspensi . Executio itaque ossicii suspenditiire, sed ordinatio non judicatur irrita. Quae eum ita sint, ex his jam satis liquet quae circa hoc eaput Eeclesiae mens semper extiterit.
PROBATUR a. judicio Theologorum. Primo enim Hugo Victorinus de sacramentis lib. a. parte Id. cap. 3. ui ordines sacros, inquit, emunt Vel vendunt, convicti sine misse sericordia deponuntur . . . . Sciendum vero est quod qui a smonia is eis nescientes ordinantur , quia eos catholicos , non smoniacos p se tant, spiritualem gratiam per ministerium illorum accipiunt . . . Sed is dicis mihi : Quomodo . . . . Audi quomodo .... N; nister, malusis est largitor , bonus tamen minister est : . . . malus, in eo quod mri moniacus est; minister , in eo quod in ossicium ordinatus est di m
83쪽
lus, in eo quod pretium dedit ; minister , in eo quod ossicium &is ordinem accepit. Ac proinde ordinis character Hugone judice ais simoniacis accipitur & in ipss manet. Secundo Robertus Pullus parte 6. sentent. cap. 13. pag. 228. Si in is ovile, inquit, Christi minister male inῖressus es, age poenitentiam , si & ministra; nisi forte detestabilis introitus scandalum secerit , haud se aliter sopiendum, nisi quod male coeperas dimittere velis ; cujusmo- is di est gradus actu limoniae habitus. Scandalo autem satisfactione eor se recto , ministrare licebit; nisi sorte res adeo sit execrabilis, ut vix autri nunquam m. inisterio admitti oporteat; quale est aut homicidium aut pro- is ditio, maxime causa dis nitatis habendae patrata. Porro ministrare non liceret post poenitentiam, si character non mansisset. Tertio Petrus Lombardus dist. 23. lib. 4. sentent. De simoniacis , is inquit, non est ambigendum quin sint haeretici, qui tamen ante senis tentiam degradationis & ordinant & consecrant . . . . Differt tamenis inter eos , qui ordinantur a simoniacis scienter & eos qui isnoranis ter : qui enim scienter a simoniacis se permiserint Consecrara, . . . . ,, eorum consecratio omnino irrita est; qui vero ordinantur a simonia-
is cis , quos , cum ordinantur , nesciunt esse simoniacos , qui & tuncis pro catholicis habentur; eorum ordinatio misericorditer sustinetur. Quarto Alexander de Ales parte a. quaes. I 67. membro I. pag. 769. l. r. ubi de simonia ex professio agit, Quinto, inquit, quaeritur de se poena simoniae. Circa quod notatur, quod aut simonia est in ordiis ne , aut in beneficio : si in ordine , non recipit executionem, sedis est ipso jure suspensus quoad se & quoad alios ἔ punitur etiam deis positione , s de crimine judici suo per inquisitionem aliquo modo
is constiterit : si vero est simoniacus , quia contulit ordinem simonia- ,, ce, vel quia dedit vel recepit beneficium simoniace; . . . . si est och cultum, . . . . suspensus est ipso jure quoad se tantum.
Quinto S. Thomas 2. a. quas. Ioo. art. o. in resp. ad I. Ille, in-
,, quit , qui simoniace recipit ordinem , recipit quidem characteremis ordinis propter emcaciam sacramentii non tamen recipit gratiam neque is ordinis executionem, eo quod quasi furtive suscipit characterem comis tra principalis domini voluntatem, & ideo est ipso jure suspensus, &is quoad se, ut scilicet de executione sui ordinis se non intromittat , si & quoad ad alios , ut scilicet nullus ei communicet in Ordinis ex is cutione , sive sit peccatum ejus publicum sive occultum. In resp.ri ad a. Nec propter praeceptum ejus Episcopi, inquit, ... nec ,, etiam propter excommunicationem debet aliquis recipere ordinem is ab Episcopo quem scit smoniace promotum : & si ordinetur , nonis recipit ordinis executionem, etiamsi isnoraret eum eme simoniacum;
si sed indiget dispensatione: quamvis quidam dicam , quod si non po-- test probare eum esse simoniacum , debet obedire , recipiendo Ordi-- nem, sed non debet exequi sine dispensatione. Sed hoc absque rati
84쪽
s RAMENTI ORDINIS. 77l ι, ne dicitur a quia nullus debet obedire alicui ad communicandum mi is hi in facto illicito : ille autem qui est ipso jure suspensus, & quoad se se & quoad alios illicite consert Ordinem : unde nullus debet sibii se communicare , recipiendo ab eo quacunque ex cavsa . Si autem ei se non constat , non debet credere peccatum alterius ἱ & ita cum bonat se conscientia debet ab eo Ordinem recipere. Si autem Episcopus sit sit se moniacus alio modo quam per promotionem suam simoniace factam, , potest ab eo Ordinem recipere. Si sit occultum, quia non est suspense sus quoad alios, sed solum quoad se tantum . Qui sancti Doct i ris locus veluti compendium est eorum omnium quae hactenus disputa
PROHATUR 3. auctoritate Eugenii IU. in synodo Florentina, &con-eilii Tridentini, quorum 1 uper ea re decreta adduximus. PROBATUR q. multis rationibus quas affert Petrus Damiani , de hoc argumento disputans in libro qui Graiis tu inscribi
Prima est quam desgnat cap. q. pag. 484. quod nempe, ut Baptismi, sic & Ordinis sacramentum Christi sit , non hominis r ergo Sicut es Baptismus, inquit, ita & .... sacerdotalis consecratio nulla sorden- ,, tium ministrorum labe polluitur . . . . Quod eum ita sit, quid cauis De sit, inquit cap. s. ego non video , cum baptizatus etiam ab hae
is retico non rebaptizetur, cur Promotus a simoniaco. . . . denuo con is secretur.
Secunda est ibidem , Quod sicut canonica testatur auctoritas , in- is quit, idcirco prohibetur rebaptizatio fieri, ne sanctissimae Trinitatis is nomen, in quo baptizatus est, videatur annullari. Quod si haec est D causa cur rebaptizari quisque non debeat cui manifestius quam odiis clinato cuilibet a simoniaco congruit, qui non modo in sanctissimae ,, Trinitatis nomine consecrat , sed & omnem prorsus ordinem castinis licae consecrationis observat Tertia est cap. χα quod si baptizare simoniacus possit , nihil sit cur nequeat similiter ordinare. Quarta est cap. 28. quod simoniaei dicantur vendere Spiritum-sam ctum : quod dici non posset, nisi sacramentum ipsum conficerent. Quinta eap. 29. quod multi visi sint a simoniacis ordinati, qui mira' culis exinde coruscaverint. Sexta cap. 32. quod simoniaci jubeantur ab Ecclesia deponi i at depositio laici non est , sed Cleriei ac Sacerdotis ergo qui simoniacus est, is pro Sacerdote ab Ecclesia habetur.
OBIICIES I. Gregorius Nazianzenus , ut resertur decreti parte z. causa I. quaest. r. cap. II. Qui studet, inquit, donum Dei pretio mer cari,
85쪽
eari, in sacro ordine nulla ratione de caetero permanere, aut revoca ri posse, dubium non est, .... quia nemo retinere potest, quod Ven didit. Ergo. RESPONDEO I. neque haec Verba, neque his quidquam simile apud Gregorium Nazianzenum reperiri, neque compertum esse unde ista deprompserit Gratianus. REsPONDEO 2. nedum hic evertatur character Ordinationis simoniacae , eum contra aperte astrui : qui enim dicitur non possie in Ordine suscepto permanere , is eo ipso significatur Ordinem suscepisse , ut & habuisse quod non possie retinere pronuntiatur : quis enim in eo permaneat, in quo nunquam fuerit, aut retineat quod non habuerit PQuapropter haec Gregorii, sive cujusvis alterius, sententia deponendos quidem eme simoniacos statuit, nec unquam restituendos ς eos autem omni charactere eme destitutos non assirmat. OBIICIEs a. Ambrosius de dignitate sacerdotali cap. s. tom. a. inoppendice, pag. 363. de Ordinationibus simoniacis agens, Cum ordis
is naretur Episcopus , inquit , quod dedit, aurum suit; quod perdidi eis anima fuit et cum alium ordinaret, quod accepit, pecunia fuit ; quodo dedit lepra suit . Ergo characterem non imprevit. RESPONDEO I. hoc opus non esse Ambrosii, sed ignoti cujusdam auctoris quem nonnulli volunt esse Gerbertum, primo Remensem , ac deinde Ravennatensem archiepiscopum, postea denique summum pontis ficem nomine Silvestrum. REsPONDEO 2. nomine leprae illic intelligi characterem ordinationis a simoniaco acceptum in propriam perniciem e se enim statim subjicit i Haec sunt mercimonia iniquorum in perniciem eorum .....is Nempe, inquit ibidem, hoc est quod doleo, quia Archiepiscopus Ca
se naliter Episcopum secit et nam & propter pecunias spiritaliter Ie- is prosum ordinavit : Pecunia, inquit, tua tecum sit in perditionem, quia is donum sancti Spiritus pretio comparasti, & commercium miserabile in
,, animarum exitium peregisti, ..... Oculis quidem carnalibus videturis quasi Episcopus magnus, ω divinis obtutibus inspicitur leprosus ma- is gnus : per pecuniam acquisivit indebitum ordinem, & apud Deum se perdidit interiorem hominem : caro suscepit dignitatem , & animais perdidit honestatem . Ac proinde juxta hunc auctorem simoniaci reipsa suscipiunt Ordinem & acquirunt dignitatem , licet gratiam non
consequantur, sed eam potius amittant. OBIICIEς 3. S. Leo, ut resertur apud Gratianum a. parte causa I. quas. I. cap. I. Gratia , inquit , si non gratis datur vel accipitur , is gratia non est e simoniaci autem gratis non accipiunt et igitur gra-- tiam , quae maxime in ecclesiastiuis Ordinibus operatur , non accisis piunt : si autem non accipiunt ; non habent : si autem non ha-
ω. Dent, nec gratis nec non gratis cuiquam dare potant . Quid ergo. is dan h
86쪽
is dant profecto quod habent. Quid autem habent ρ spiritum utique' ,, mendacii. Ergo non conserunt characterem. REsPONDEO I. ista apud Leonem non comparere.
REspo NDEo a. hoc intelligi de gratia sanctificante , quam reverasmoniaci non impertiuntur, non autem de charactere. Et vero haec ratio nihil probat, quia justo plus probat inde enim sequeretur impro bos, dum baptizant, aut alia sacramenta administrant, gratiam non dare, utpote quam non habeant ό id autem absurdum est. Osai CIEs 4. Gregorius maὀnus libro 7. indict. a. Fid. Do. tom. . pag. 28 o. Quicunque hoc , inquit , pretii studet donatione mereari , se dum non ossicium sed nomen attendit , Sacerdos non esse sed dici tam ,, tum modo inaniter concupiscit. Ergo Sacerdos non est, sed tantum di citur, qui simoniam admittit. DIs TINGUO consequens: Sacerdos non est quoad osticium & finem sibi propositum ; concedo : quoad rem ipsam i nego . Gregorius ait eos , qui dis nitates ecclesiasticas pecunia comparant , non ad officium spectare quod exercere debent, sed ad nomen quo insigniri ambiunt: quid autem interim de charactere ordinis Gregorius sentiat ex supradictis per spicuum est. Os IICIEs s. Tharasus patriarcha Constantinopolitanus in Epistola ad Adrianum Papam apud Gratianum supra , cap. 2I. Eos , inquitis qui propter pecunias manus imposuerunt Vel imponunt . . . . . Pe-- trus divinus Apostolus deponit. Et procul dubio in eis non est ora si tia Spiritus-sancti , id est sacerdotii dignitas p nam quod non accepe- is runt, non habent. Erso. RE spoNDRo his in verbis, eum de gratia dumtaxat & dignitate proserantur, ne umbram quidem esse dissicultatis.' imo ex depositione colligi esssuisse sacerdotes. 5Ossici Es 6. Summus pontifex Leo IX. teste Petro Damiani opusc. s. petat 9.col. l .M.A. Plerosque simoniacos & male promotos, tanquam no-
is viter ordinaVit. Ergo. DisTINGuo antecedens : tanquam noviter ordinavit ordinatione
improprie dicta ; concedo : proprie dicta ; subdistinguo : majoris cautionis gratia concedo et secus nego . Itaque primo id exponi potest de ordinis ae fradus , e quo jam illi ejecti fuerant, restitutione: cum enim simoniacis depositis & ejectis reddebantur gradus , iidem
serme adhibebantur ritus qui in ipsamet usurpabantur ordinatione: se impositionem manuum Nicolaus II. 'pra, pag. 79. commemorat . sic Fulbertus Carnotensis supra , pq. 7 I. eadem instrumenta ac vestimenini ta & quandam insuper benedictionis formulam esse tunc frequentatami docet . Ad haec ex Gregorio Magno supra , pag. 6ρ. discimus eum i dici ordinari , qui an ecclesia ali ua constituitur , licet jam fuerit oms dinatus . Non mirum erso si ejusmodi caeremonia , quae tantam habe.bat cum ordinatione similitudinem , Ordinationis nomine aliquando do
87쪽
elux . Et vero Petrus Damiani non asserit eos ordinatos iterum liu1- se sed ipsos tantum Tanquam noviter ordinatos et quod non Veram ac permanam ordinationem , sed adumbratam duntaxat ordinationis speciem arguit . Quod si quis pertinaciter contendat id esse de vera ac minime adumbrata Ordinatione interpretandum , reponemus Leonem IX. id cautionis gratia , non animo definiendi, lectile. Nempe confitemur varias ea aetate super ea re suisse doctorum sententias ecum enim plerique , juxta veteres Ecclesiae Patres , opinarentur ejus modi ordinationes non esse iterandas , nonnullI contra existimabant eas esse necessario repetendas e & vero repetebant , quemadmodum testatur Petrus Damiani in ipso libri , qui Gratissimus appellatur , limis ne i De iis , inquit , qui gratis sunt a simoniacis consecrati, quanta jam per triennium in tribus Romanis Conciliis suerit discepta-'' tio ; quamque perplexa atque confusa dubietas , & in us partibus' quotidie ventiletur , sanctitatem vestram latuisse non arbitror ; praesertim cum crescente fluctuationis ambiguo , eatenus sit procellum,' ut nonnullos constet Episcopos ab illis ordinatos Clericos denuo consecrasse . Potuit ergo seri ut circa Id anceps haelerit aliquandiu Limmus Pontifex ; & , cum nosset in dubio tutiorem partem esse sequendam , cautionis gratia nonnullos id genus , de quorum ordinationibus ambigebatur , rursus ordinaverit . Caeterum , si ita res le habet in hoc dubio diu non haesit : ut enim supra monuimus , Cum Omnes 'simoniacas ordinationes primum cassasset , statim rediit ad lententiam Clementis II. qui eas tolerari posse , saltem ex parte , Jud D
OBIICIΕs 7. Gregorius VII. In concilio Romano V. Ordinatio-h nes, inquit , quae interveniente pretio , Vel precibus, vel obsequio aliis cujus personae ea intentione impento, Vel quae non communi consensu, cleri & populi secundum canonicas sanctiones fiunt, & ab his, ad quos' consecratio pertinet, non comprobantur, infirmas & irritas esse dijudi-
DisTINGUO antecedens: infirmas & irritas , quoad ordinis exec tionem ; concedo r quoad ipsum characterem nego . Certe illic Ordinationes simoniacorum cum iis comparantur quae non fiunt communi consensu cleri ac populi , aut quae ab his ad quos pertinet consecratio non probantur: quis autem putet hasce postremas irritas esse quoad characterem Osaici Es 8. Urbanus II. in epise. ad Petrum Psoriensem episcopum o Rusticum abbatem Vallis umbro di , qui aegre ferebant quod summus ille pontifex Daibertum quemdam a Neetelone simoniaco Diaconum ordinatum in eundem ordinem consecrassiet , Daibertum , inquit
apud Gratianum a. parte decreti , causa I. quaes. 7. cap. 24. a NeZelone , licet simoniaco, non simoniace ejusdem consessione reperimusis in Diaconum ordinatum , & Sancti Innocentii papae sententia
88쪽
SACRAMENTI ORDINIS. ' 8t se eonstat declaratum quod NeZelon quem constat ab Haereticis oriais dinatum , quia nihil habuit , nihil dare potuit ei cui manusis imposuit . Nos igitur tanti Pontificis auctoritate firmati , & Da. si mali Papae testimonio roborati , qui ait , Reiterari oportet quod is male actum est , Daibertum ab Haereticis corpore , & spiritu digressum , atque utilitatibus Ecclesiae pro viribus insudantem , ex is integro Ecclesiae necessitate ingruente Diaconum constituimus r,, quod non reiterationem existimari censemus , sed tantum integramis diaconii dationem; quoniam, ut praediximus, qui nihil habuit , nihil se dare potuit. Ergo simoniacorum ordinationes nullae sunt, & iterari
REspoMDEo hunc esse, sive historiam , sive theologicam doctrinam spectes, intricatissimum ac difficillimum locum. Quod enim pertinet ad historiam , qui hic commemoratur NeZelo, an idem sit cum eo , quem idem Urbanus II. GueZelonem appellat, ut plerique sentiunt , ambigitur . Nempe ejusdem Urbani ad eosdem Petrum Pistoriensem episcopum , & Rusticum abbatem Vallis-umbrosae
super eodem argumento duae seruntur epistolae . r. est quam exhibet Gratianus de Daiberto a Neetelone primum Diacono facto , ac deinde in Diaconum ab eodem Urbano rursum consecrato : a. est quam exhibliotheea Uictorina ad se missam vulgavit Binius cum epistolis Urbani, quas inter extat num. I9. tom. Io. Conc. pag. 442. in hunc modum contexta : Scripsistis nobis , inquit , maximum apud vos scanis datum emersisse , quod Pisanum epitcopum consecraverimus , quan-- doquidem a GueZelone haeretico Diaconus fuerat ordinatus . Et nosse profecto scimus Gueaelonem haereticum fuisse , Μoguntinumque epiis scopatum simoniaco credimus facinore invasisse , propter quem autis alium acquirendum , Regi sub anathemate posito diu servierat , &is propter quem acquisitum , omni Vitae suae tempore deservivit. Eun- ,, dem & apsi nos pro eadem causa , quia ab excommunicatis conse-- cratus , & ab omni ecclesiastico officio ac sine spe restitutionis aliari qua deposuimus . Haec Urbanus in epistola a Binio vulgata . Anditur ambae genuinae sunt an ad eundem Daibertum referuntur anem NeZelo, qui GueZelo nuncupatur' tum si idem, an non potius we-1elo quam Mezelo dicendus est notum est litteras G & w. in sese invis
Dehine vero alia rursus quaestio subit , quis ille Guezelus Μoguntinus fuerit . Qui enim notas ad Gratianum addiderunt , ii innuunt Gueetelonem seu NeZelonem istum non alium esse a weZelino Magde burgensi episcopo , cujus meminit Μarianus Scotus in chronico tio. 3. aetate 6. ad anuum IIo 3. pag. que ues. editionis Pisorii , & quem ait in praelio occubuisse : sed illi dubio procul hallucinantur : quocirca longe probabilius est hunc Guezelonem eundem esse cum illo Archiepiscopo Μoguntino , qui per ea tempora maximi nominis suit, que . sntasse de ordine. F que
89쪽
que Dodechinus Μariani continuator Uezelonem appellat ibidem Pam43 . Coniadus autem Abbas Uripergensis in chronico ad annum Io 85. pag. I73. Wectionem . Eundem refert Trithemius in chronico Hir-s augiensi ad eundem annum in vita Guillelmi Abbatis tom. r. pagina 164. & weallum nominat . Idem ille Ueetelinus vocatur a quodam seriptore qui in gratiam Henrici Imperatoris IV. adversus Gregorium. VII. apologiam conlcripsit pag. 2oo. editionu Freberi. Varia autem ejas nomina conserit Serarius lib. s. historιπ Moguntinae pag. 7oo.
Sed quis ille ir , ac quantus extiterit , alia iterum dissicultas est . Quod enim eruditione & eloquentia insignis fuerit , quodque addictus fuerit Henrico IV. Germanorum imperatori , regno primum ac deinde etiam communione Ecclesiae privato a summis Pontificibus, Greo rio VII. Victore , & Urbano II. id quidem extra controversiam est sed ambigitur an haereticus reipsa dicendus sit. Nempe in synodo Quintilineburgensi anno, Io 83. aut serius ) , rom. Io. Conc. pag. 399. ut haereticus damnatus est o v In eadem synodo , inquit Bertholdus, orsi dinatio Mectionis Moguntini invasoris, & Sigefredi Augustensis, &- Norberti Curiensis , imo omnes ordinationes, & consecrationes ex- , , communicatorum penitus irritae judicatae sunt , juxta decreta sanct is rum Patrum , scilicet Innocentii , Leonis I. Pelagii, atque ejus su is cessoris Gregorii I. Item secta praedicti Wectionis Moguntini inva- ,, seris ejusque sociorum sub anathemate damnata est . quae asserit seia is culares suis rebus expoliatos ecclesiastico non subjacere judicio , ne
is excommunicari posse pro suis excessibus , quaeque' excommunicatosis absque reconciliatione recipi posse contendit. Atque eodem sere modo loquuntur plerique scriptores mox adducti. Attamen ex antiquo illo Henrici IV. defensore , quem modo allegavimus , elicere quis sorte Iosset weetelonem , cum illis qui Henrico favebant , id non conte isse ex novi cujusdam dogmatis norma, quod ille procudisset , sed ex veterum canonum sententia, qui volunt eum , qui suis rebus spoliatus est, in eas restitui antequam in judicium vocetur . Certe Serarius supra wectionis haeresim in dubium videtur revocasse.
Quidquid autem ea de re statuas , necdum omnes nodos expediveris eidem enim Serarius assirmat ex antiquis monimentis wectionem ante
obitum resipuisse , & Henrici partes deseruisse ; imo & ab eo multat asitim esse . CRntra autem Urbanus II. in epistola a Binio edita aserit eum omni vitae suae tempore Henrico sub anathemate posito deserviisse.
Atque haec sunt quae ad historiam spectant.
Iam vero ut theologicam doctrinam expendamus, variae sunt ad hunc Urbani locum responsiones.
PRIMA est Roberti de Flammesburg canonici Victorini , qui non ita multo post Urbanum II. vixit, sub finem videlicet XII. saeculi ob. 3. paenitentialis manuscripti in bibotheca Victorina asservata : is enim apud
90쪽
apud Μorinum parte 3. de sacris Ordinationibus, exercit. s. cap. I. num . Urbanum interpretatur de Haereticis legitimam Ecclesiae Armam non serrantibus . Quaevionem enim hanc instituens , Utrum Episcopus
se haereticus ordines conserat, Hugo , inquit , dicit quod quili- ,, bet Episcopus , sive exterius sive non , sive catholicus sive haer ,, ticus, sive ultimam manus impositionem acceperit in Ecesesa siveis extra, ordinem confert; similiter & ordinatus ab illo, & sie in imis finitum d .... hoc autem dico , si forma conserendi Sacramenta se ri vetur; alioquin nihil aῖitur, arg. I. quaesi. I. cap. Si qui confugerint, is cap. 3 a. oe quaest. 7. Daimbertum . Unde si cum talibus dispensetur , is oportet reordinari ordinatos ab illis, ut habetur in praedictis capit se lis. Idem respondet Glossa ad eadem Urbani verba : Daibertum videlicet fuisse ordinatum a NeZelone praeter Ecclesiae formam , atque adeo non valide: mirum itaque non esse, quod rursus ab Urbano Pomtifice Diaconus ordinatus fuerit. Verum haec responsio non una ex parte nutat. Is enim NeZelo non
videtur illic alia de causa haereticus nominari quam quod simoniacus
esset : id enim pervulgatum tunc erat ut .smonia haeresis nomine V
caretur & smoniaci dicerentur baeretici , quod nempe illi Spiritum- sanctum quasi pro servo babere viderentur , quem venderent : sc quippe rem istam explicat Tharasius in epistola ais Adrianum o Nosti, inquit, ,, longe toler biliorem esse Μacedonii & eorum , qui ab illo , san4tiis Spiritus in*pugnatorum haeresim, quam simoniacorum. Nam cum si illi sanctum Spiritum Dei & Patris creaturam & servum nugentur, is hi suum ipsorum quantum putant, servum ipsum faciunt : omnis is enim dominus quidquid habet , cum libuerit, vendit &e. Nihil porro aliud in Neaelone reprehenditur ab Urbano, vel notatur, quam quod simonia laboraverit. Sed quidquid tandem de ejus haeresi existis
metur , haeresis illa sane circa Sacramentorum formam non versabatur.
Quocirca gratis omnino ac sine fundamento fingitur Urbanus ideo Ne-Εelonis Ordinationes abjecisse ac rescidisse, quod ille formam legitimam ac necessariam inter ordinandum non adhibuisset. SECUNDA est quam momine cujusdam Ioannis ac Rudolphi refert S. Raymundus in sutnma, lib. I. cap. i. de Haereticis & ordinatis ab eis , Urbanum nempe intelligi oportere de Haereticis qui extra Ecesesiam consecrati erant et eas porro Ordinationes, quae ab illis peraguntur; irritas plane ac nullas esse . Ad istius quaestionis intelligentiam nota,
is inquit Raymundus, quod Ioannes & Rudolphus dixerunt , quod E- is piscopus haereticus, qui recepit ultimam manus impositionem, id estis Ordinem episcopalem, in Ecclesia, ordines conseri , sed non ordiis nis executionem; si autem extra, nihil conseri, nec Ordinem , necis ordinis executionem, quia nihil receperat, arg. I. quaeli. . Daimber
,, tum. Ac proinde epistolam Urbani accipiebant illi de Haereticis extra Ecclesiam in Episcopos consecratis , quorum ordiuationes cassas F a Pror
