Tractatus theologici quos in scholis sorbonicis dictavit D. Carolus Witasse ... In septem tomos distribuiti. Tomus primus septimus De sacramento ordinis

발행: 1738년

분량: 445페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

s4 DE CHARACTERE

Ambrosiaster gratiam unicuique ordini propriam & donum justificationis agnoscit. Auctor quaestio m veteris ac novi Tinamenti , donum Spiritu sancti. Innocentius Primus , Spiritus sancti plenitudinem et & se de cae.

ceris .

PROBA Tu R. 3. Ecclesiae precibus . Cum enim sacrae ordinati nes celebrantur , in eo tota est Ecclesia ut gratiam iis annexam impetret a Deo , & ordinandis conciliet , atque id omnibus retroactis temporibus semper usurpavit , ut ex antiquissimis Rimalibus liqueL . PROBATUR 4. ratione. Sacramenta enim , ut omnes confitentur , gratiam conserunt. Sed Ordinatio , ut jam evicimus , est verum ac germanum novae legis Sacramentum. Ergo.

ARTICULUS II.

An Ordinatio imprimat characterem. GRavis est ac late diffusa ea , quae de Ordinum charactere institubtur disputatio . Tota enim fere historia ecclesiastica revolvenda est , cum quaeritur an character imprimatur Ordinatione , ac ita quidem imprimatur , & haereat , ut etiam in hominibus scelestis , imoniacis , eontra ias intrusis , & invasoribus , depositis , aut atommunione seclusis , schismaticis ae haereticis perseveret ; nec in iis maneat tantum , sed etiam ab ipsis communicari , & aliis tradi possit . Quapropter ut in tanta rerum copia necessarium ordinem tenea. mus , sit

An in Ecclesia carbolica sacra Ordinatione character

LUtherani ae Calviniani negant ullum ordinatione characterem in sculpi r neque vero id mirum , cum omnem in Sacramentis characterem evertant , & Eeclesiae hac in parte doctrinam , ut merum Innocentii commentum abjiciant , quemadmodum alibi Theologi ad monent . Verum ut quam temere illud fiat in hac parte apertum sit omnibus, esto AS

62쪽

sACRAMENTI ORDINIS. Is

Ordinatio in EceIesia catholi ea ritu legitimo collata characterem imdit, quo fit ut iterari nequeat. PROBATuR 1. pluribus Patrum testimoniis ae Conciliorum decretis, quae dilucide patefaciunt hae de re Ecclesiae sensum. Primo enim ea non apostolicus 67. eam ob rem ordinationes iterari gravi poena eonstituta prohibuit r Si quis Episcopus , inquit , vel ,, Presbyter vel Diaconus secundam Ordinationem ab alio susceperit ,

is deponatur, & ipse, & qui ordinavit.

Secundo Synodus Capuana anno χ8ρ. tom. a. Conc. mg. Io 3'. eadem

etiam de causa ut rebaptizationes, sic reordinationes fieri vetuit. Tertio Synodus Carthaginensis III. anno 397. can. 38. Illud au- D tem suggerimus , inquit, mandatum nobis, quod etiam in Capuensiri plenaria synodo videtur statutum : non liceat fieri rebaptizationesse & reordinationeS. Quarto Augustinus characterem hune & indelebilem notam hanc luculentius adhuc exponit; & quidem multis in locis . Libro de bono com iugali cap. 24. num. 32. tom. 6. docens vinculum matrimonii illaesum semper consistere , etiamsi sorte non sequatur generatio, in exemplo Ordinationem affert r Quemadmodum, inquit, si fiat Ordinatio Cle-M ri ad plebem congregandam, etiamsi plebis eongregatio non subsequa D tur, manet tamen in illis ordinatis saeramentum ordinationis ; & siri aliqua culpa quisquam ab officio removeatur , sacramento Dominiis semel imposito non carebit, quamvis ad judicium permanente.

Lib. 2. contra e solam Parmeniani cap. I 3. m. 28. tom. 9. hac de

re ex professo disputans adversus Donatistas , qui ajebant Baptismum uidem non amitti ab eo qui recedit ab Ecelesia , sed jus tamen dani Baptismatis ab eo in amitti r Illud inquit, multis modis apparetis frustra & inaniter dici r Primo quia nulla ostenditur causa , cur ibis le , qui ipium Baptismum amittere non potest , jus dandi amittere

se possit . Utrumque enim sacramentum est , & quadam consecratione,, utrumque homini datur; illud cum baptizatur, istud cum ordinatur :is ideoque in catholica Ecclesia utrumque non licet iterari . Nam si ,, quando ex ipla parte venientes etiam Praepositi pro bono pacis, cor se recto schismatis errore suscepti sunt, & si visum est opus esse ut is eadem Officia gererent quae gerebant, non sunt rursum ordinati; sed si sicut Baptismus in eis , ita ordinatio mansit integra . . . . Et cum,. expedire hoc judicatur Ecclesiae , ut Praepositi eorum venientes adis Ecclesiam , honores suos ibi non administrent ἔ non eis tamen se ipsa ordinationis saeramenta detrahuntur , sed manent super eos zis ideoque non eis in populo manus imponitur , ne non nomini ,

63쪽

3 6 DE CHARACTERE

si mo quod per eos dari possit; sic in Ordinatione, jus dandi: utrum- is que quidem ad perniciem suam, quandiu charitatem non habent uniis talis: sed tamen aliud est non habere ; aliud perniciose habere ; aliudis salubriter habere . . . . Quod si non correxerit , manebit ad poenam se quod datum est e non tamen pro non dato habebitur , nequeis ullo modo per devotum militem, quod a privatis usurpatum est, si- gnum regale violabitur . . . . Aut si quisquam sive deserto, , sive quiis nunquam Omnino militavit, nota militari privatum aliquem signet , is nonne ubi fuerit deprehensus ille signatus pro desertore punitur, &is eo graVius, quo probari potuerit nunquam omnino militasse , simuIis secum punito, si eum prodiderit , audacissimo signatore λ aut si sor-- te illum militiae characterem in corpore suo non militans pavidus se exhorruerit, & ad clementiam Imperatoris confugerit , ac prece ii se sa & impetrata jam venia, militare jam coeperit , nunquid homineis liberato atque correcto character ille repetitur, ac non potius agni is tus approbatur An sorte minus haerent Sacramenta christiana quam is corporalis haec nota λ cum videamus nec apostatas carere Baptisma-

re, quibus utique per Poenitentiam redeuntibus non restituitur , &is ideo amitti non posse judicatur. is Lib. I. de Busismo cap. I. tom. 9. Sacramentum baptismi est, in- is quit, quod habet qui baptizatur e & sacramentum dandi baptismiis est quod habet qui ordinatur. Sicut autem baptizatus, si ab unitateis recesserit, sacramentum Baptismi non amittit ; sc etiam ordinatus , se si ab unitate recesserit sacramentum dandi Baptismi non amittit eis nulli enim Sacramento injuria facienda est . Si discedit a malis ,

si utrumque discedit . si permanet in malis, utrumque permanet. Sicutis ergo acceptatur Baptismus, quem non potuit amittere qui ab unita-- te discesserat; sic acceptandus est Baptismus quem dedit ille qui sa-

is cramentum dandi, cum discederet, non amiserat. Nam sicut redeun-- tes, qui priusquam recederent baptizati sunt , non baptizantur ἱ ita is redeuntes, qui priusquam recederent ordinati sunt , non utique ruris sus ordinantur; sed aut administrant quae administrabant, si hoc utiis litas Ecclesiae postulat; aut si non administrant, sacramentum tamenis Ordinationis suae gerunt, & ideo eis manus inter laicos non impo- is nitur . Sermone denique de gessis cum Emerito Donatinarum episcopo . Non, inquit, sic illos suscipimus Haereticos ut sunt , absit a se nobis, nam haeretici sunt : suscipimus autem catholicos e mutantur,

,, suscipiuntur . sed propter malum quod habent, non in iis possumusis persequi bona quae agnoseimus. Malum enim dissensonis, schismatis, is haeress , malum situm habent e bona vero quae in illis agnoscimus , is non sunt sua. Domini nostri habent bona r Ecclesiae hasent bona o Baptismus non est ipsorum, sed Christi . Invocatio nominis Dei subis per caput ipsorum, quando ordinantur Episcopi , invocatio illa Dei

is est, non Donati . . . . In errante & deserente milite , crimen est deis se Diuitig

64쪽

sACRAMENTI ORDINIS. 37

M sertoris; character autem non est desertoris, sed Imperatoris o is non enim desertor characterem suum fixit . Iesus Christus quaeritis desertorem, delet erroris crimen, sed non exterminat suum chara- is cterem. Quinto Gregorius Magnus lib. 2. epist. 32. indict. I . tom. 3. pag. 33. ad Joannem episcopum Ravennatensem , qui de quadam ordinatione iteranda cogitabat. Illud autem quod dicitis, inquit , ut is qui or-- dinatus est , iterum ordinetur, valde ridiculum est, & ab ingenii ve- is stri consideratione extraneum r nisi forte quod exemplum ad medium

se deducitur, de quo & ille judicandus est, qui tale aliquid secisse perhi-- betur. Absit autem a fraternitate vestra sic sapere : sicut enim baptiis Eatus semel , iterum baptizari non debet ; ita qui consecratus est se- is mel, in eodem iterum ordine non debet conseerari: sed si quis forsiis tan cum levi culpa ad sacerdotium venit, pro culpa poenitentia indiciis debet, & tamen ordo servari.

Sexto Synodus Toletana VIII. anno 6 3. tom. s. Conc. pag. 394. ca 7. declamans adversus eos, qui eum e matrimonii statu, urgente necessitate ad Episcopatum assiimpti essent inviti, contra leges Ecclesiae ad pristinum conjugii usum redibant. Nosse nos convenit, inquit, quod epis is copalis eminentiae divina auctoritas non immerito sacris omnibus esse is summa percensuit, quae caeteris Sacerdotibus exercenda prohibuit ....is Scilicet templorum Dei sacrationem , chrismatis benedictionem , sa- is crorum ordinum institutionem, quae tam divinaliter ordinata persiis fiunt, quam excellentissime conseruntur .... Quomodo ergo quod in is se recipit a se rejicere poterit; cum haec a nullo altero conferri, quam se a solis Pontificibus novit, a quibus nec ligata solvi, nec soluta pote , , runt ab aliquo religari λ .... Nequaquam ergo aliquando poterit pro se sanari, quod divina jussione, simulque apostolicae traditionis audi oritari te lacrum noscitur extitisse. Uerum sicut sanctum Chrisma collatum , ἡ & altaris honor evelli nequeunt ita quoque sanctorum decus hon is rum, . . . . qualibet tuerit occasione perceptum, manebit omnibus minis dis inconvulsum. Septimo Synodus Tricassina II. anno 878. tom. 9. Conc. pag. 3 9.

cui aderat Joannes VIII. summus pontifex, id etiam agnovit teste Aimonio seu Almonii continuatore: se Ipso jubente Pontifice, inquit, , , lecti sunt in synodo ea nones Sardicensis concilii, sed & AD,

is cani canones , ut non fiant rebaptizationes , vel rςordinari tiones.

octavo Arnoldus Bona vallensis abbas , seu quis alius , de operibusCMissi ordinalibus apud S.Cyprianum, ubi de ablutione pedum , is Ba tilmum repeti, inquit, ecclesiasticae prohibent regulae , & semel sanis ctificatis nulla deinceps manus iterum consecrans praesumit accedere.,, Nemo sacros ordines semel datos, iterum renovat: nemo sacro Ole is lita, iterum linit aut consecrat; .... quia contumelia esset Spiritui

65쪽

s 8 DE CHARACTERE

sancto, si evacuari posset , quod ille sanctificat ; vel aliena sanctificat loemendaret, osod ille semel statuit & confirmat. Haec illi Latres e quibus quidem sententiis Ecclesiae de charactere doctrina ita aperte continetur, nihil ut esse queat disertius. Quid enim est character quem admittimust nempe nota quaedam se iritualis a gratia distincta & ita animae haerens, ut in viris etiam improbis ac iis qui ad siunctiones ecclesiasticas nullum jus habent , ad judicium perseveret; quo fit ut ordinatio non iteretur. Atqui haec omnia in allegatis modo veterum restimoniis reperiuntur . I. enim conceptis verbis characterem hunc agnoscunt. 2. Illum cum nota militari, quae corporibus imprimebatur olim, comparant. 3. Talem characterem etiam in

malis perseverare asserunt, nec in malis tantum quibuslibet, sed etiam in Haereticis, licet non ad praemium, sed ad supplicium . 4. Eo fit , juxta illos antiquos, ut Ordinatio inconcussa sit & iterari nequeat. s. Hac in parte ordinatio consertur cum Baptismo δc Confirmatione. Et

vero quidnam illud est quod sancti illi doctores etiam in perditis hominibus adeo firmiter, & ad perniciem manere definiunt ρ Tria enim duntaxat in Sacramentis secerni queunt , ritus scilicet externus , 8ratia, ac character. Quidnam ergo illud est de quo Patres loquuntur Pan gratia Z minime profecto e non enim illa est in improbis ac Haereticis et an ritus externus P at ille statim evanescit : ergo character est quidam indelebilis, quem volumus ac probamus. PROBATUR a. consensione Tlleologorum , v. g. Guillelmi Parisiensis cap. 3. de Baptismo Alberti in di β. 6 an. 3. P Alexandri Alensis q. parre, quaest. 8. membro 8. an. I Petri Pictaviensis in distineῖ. 24. Scoti in A. disi. 6. quaest. 9. Durandi in disinct. 4. quaest. i. Gabrielis in m dist.

PROBATUR 3. auctoritate Pontificum, qui id pro certo habuere, a CConciliorum quibus idem definitum est. Primo Innocentius III. extraυ. de Baptismo ρο eius effectu, cap. Μajores, lib. 3. decretalium Gregorii , tit. 42. pag. 32 o. id pro re constanti& ab omnibus concessa statuit : ex quo duo consequuntur : primum ab Innocentio III. excogitatum non esse hunc characterem, quod Hae retici imperite contendunt et alterum, de eo a nemine tunc fuisse du

bitatum α

II. Eugenius IV. in decreto pro Armenis tom. I 3. Conc. pag. 333. de clarat in Sacramento Ordinationis, sicut & in Baptismo & Confirmatione, characterem imprimi, qui nec deleri nec auferri possit. Etenim post recensita Sacramenta. M Inter haec Sacramenta, inquit, tria sunt, ,s Baptismus, Confirmatio Ec ordo, uuae characterem , id est spiritua-h le quoddam signum a caeteris distinatuum imprimunt in anima in- is delebile; unde in eadem persona non reiterantur. Tertio Synodus Tridentina fess. 7- can. 9. de Sacramentis in genere ,

illud idem in fidei dogma ius cepit Si quis dixerit, inquit, in tribu S

66쪽

sACRAMENTI ORDINIS. 39se bus Sacaeamentis , Baptismo scilicet , Confirmatione & ordine nonis imprimi characterem in anima, hoc est, signum quoddam spiritaleis & indelebile, unde ea iterari non possiunt; anathema sit. Sessautema a. eap. 4. hoc ipsum quoad ordinationem repetit : Quoniam vero, si inquit, in Sacramento Ordinis, sicut & in Baptismo & Coctem si tione, character imprimitur, qui nec deleri, nee auferri potest; m is rito sancta Synodus damnat eorum sententiam , qui asserunt , nouris testamenti Sacerdotes temporariam tantummodo potestatem habere , si & semel rite ordinatos iterum laicos Mei possie, si verbi Dei misi nisterium non exerceant. Quod quidem iterum decernit eam. is Si quis dixerit, inquit, per sacram ordinationem .... non imprimiis characteremῆ vel eum, qui sacerdos semel fuit , laicum rursus fieriis posse i anathema sit. PROBATUR A. ratione . Illud enim Saeramentum characterem ima. primere intelligitur , quod ita haeret in hominibus perditis, desertoribus , schismaticis & haereticis , ut iterari non possit. Atqui tale est ordinis Sacramentum , ut jam innuimus Sc fiuius deinceps evince

SECTIO SECUNDA .

An character etiam in improbis maneat m ab ipsis

tradi possit. NON pauci quondam extiterunt Haeretici, qui Sacramentorum vim e ministri probitate suspensam esse docuerint. Ac Primo quidem Donatistae, quos Augustinus eam ob rem pluribus

libris eoarsuit, asseruerunt a malis pollui Sacramenta , iis presertim qui eriminibus manifestis tenerentur , aut qui ab Ecclesia se uncti essent. Quin etiam nonnulli eo progressi sunt , ut pro majori vel minori Sacerdotum sanctimonia copiosiorem aut paretorem gratiam a Deo conserri arbitrarentur. Meundo Naidenses smili errore censuerunt improbos Sacerdotes omni auctoritate excidere, & adjecerunt sacerdotii ossicio iungi poste quemlibet e lateis, modo vir probus seret o qua de re consule Bernardum de Fontecaldo adversus Waldenses; Alanum contra eosdem lib. 2. Phyliedo sum east. I. Reinerium cap. 3. Emericum in Directorio parte a. quis. I . Inquisitionem , quae in eos facta legitur apud illustrissimum Episcopum Μeldensem, Variatιonum lib. Q. num. Ior. denique Mysselium archiepiscopum Taurinensem de iis disserentem. Tertio in eundem scopum impegit Ioannes Wiclesus , ut constat ex ejus Trialogo lib. q. cap. ro. 4. 23. 23. σ32. Certe in bulla Martini V. summi Pontificis , tom. 22. Conc. pag. I 164. is est decimus e damnatis Wielefi articulis ἐν Si Episcopus vel Sacerdos existat in peccan to

67쪽

so . . DE . CHARACTERE M to mortali , non ordinat , non consediat , non conficit , non

is baptizat . . . ' ν . si . . . l

Quarto Hussitae non tantum in eodem luto haeserunt , sed etiam addidisse visi sunt, eos non esse veros ac genuinos Ecclesiae pastores aut Pontifices, qui praedestinati non serent : de quo synodus Consta

Quinto Antonius de Dominis lib. a. de Republica chrisiana cap 4. num. 33. his ex parte adhaesit o quamvis enim non existimet per quodlibet lethale peccatum amitti characterem; sentit tamen tunc illum radicitus extirpari, cum scelera gravia sunt, ac tanta, ut excommunicatio ne aut depositione plecti mereantur. Contra hos omnes pugnabimus, sed breviter, quod ista disputatio m gis ad eos pertinere Videatur, qui de Sacramentis generatim scribunt.

ASSERTIO.

ORDINATIONI s character in hominibus etiam scelestis manet & ab iis conferri potest.

PROBATIONES.

PROBATUR I. auctoritate Scripturarum, & iis potissimum locis quibus Augustinus ad Donatistas revincendos usus est . Nempe Scriptura satis ostendunt unum Deum essse , qui inter Sacramenta administranda auctor gratiae sit; homines vero tantum esse Dei ministros , sacrorumque mysteriorum dispensatores duntaxat, non dominos : Ioan. I. 33. de

Christo. Hic est, inquit Ioannes Baptista, qu3 baptizat in Spiritusancto Isaiae 43. 23. Ego sim, inquit Deus, ego sum ipse qui deleo iniquitates

tuas propter me. I. Cor. I. I 2. Unusquisque veserum, inquit Apostolus, dieit : Ego quidem sum Pauli : ego autem Apollo et ego vero Cephae: ego a

tem Christ. Divisus es Chri ius 8 nunquid Paulus crucifixus es pro mobis aut in nomine Pauli baptietati e sis Cap. 3. 4. Quid igitur es Apollo i quid mero Paulus Θ ministri eius cui credidissis Ego plantavi, Apollo rigavit ; sed Deus incrementum dedit. Itaque neque qui pisentat in aliquid , neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus . Cap. q. r. Sic nos exissimet homo tii mnnsros Christ dispensatores seriorum Dei. Jam autem probus sit aut malus procurator, non interest rei, quam nomine Domini agit; modo id exequatur, quod sibi mandatum est. Eroo. Et vero Iosue a 4. 1 o. Deus de Balaam viro notae impietatis , qui maledicere tentabat Israelitis, loquens, Ego, inquit, nolui audire eum ἐθd e contrario per illum benedixi vobis : ac proinde per malos etiam ministros suis benedicit Deus. Adde quod eadem hac ini parte ratio sit Sacramentorum ac praedicationis EVangelii. At ex Scripturis praedonum

68쪽

Evangelii vitia non ossiciunt audientium saluti. Philip. r. sue. Quida--

inquit Paulus, . . . propter invidiam ct contentionem ; quidam autem oe prop'ter bonam voluntatem Christum praedicant : quidam ex charitate, qui dam autem ex contentione .... Quid enim ρ dum omni modo, sive per oceasonem, sis per veritatem Christus annuntietur O in He gaudeo , sedo gaudebo. PROAATUR a. Ecclesiae judicio, quae istos omnes, Donatistas dico, Waldenses , Wiclesistas & Hussitas tanquam haereticos eam ob rem proscripsit . PROBATUR a. decretis concilii Constantiensis & constitutione Martini U. adversus wiclesum & Iohannem Hus supra allatis: quibus adjungere licet synodum Tridentinam fess. 7. can. I a. de Sacramentis in genere ita loquentem o Si quis dixerit, inquit, ministrum in pecca-

is to mortali existentem, modo omnia ementialia , quae ad Sacramen se tum conficiendum aut conferendum pertinent, servaverit ; non com,, ficere aud conserre Sacramentum; anathema sit. PROBATUR Patrum testimoniis , ex quibus duos adduxisse sat erit.

Augustinus, praeter illa quae locis modo allegatis docuit, fract. I. in Joan. Si fuerit, inquit, superbus minister, cum Diabolo computatur: ,, sed non eontaminatur donum Christi. Quod per illum fluit, purum is est; quod per illum transit, liquidum venit ad sertilem terram: . . . se per lapideum canalam transit aqua ad areolas , in canali lapideo nio nil generans; sed tamen hortis plurimum fructum affert. U Lib. autem a. de Baptismo contra Donatistas cap. Io. tom. 9. pag. II . Ipsa se ejus sacramenti sanctitas, inquit, pollui non potest, & Sacramem se to suo divina virtus amistit, sive ad salutem bene utentium, sive ad se poenam male utentium . An vero solis vel etiam lucernae lux , cum

se per coenosa dii sunditur, nihil inde sordium contrahit ; & baptismusis Christi potest cujusquam sceleribus incuinari At quae Baptismi ,

is eadem est ordinis ratio. Bernardus Magistro eonsentiens serni. 66. in Cantica , pro haereticis habet qui dicunt , . Peccatores sunt Episcopi , ac per hoc necis dandis nec aceipiendis idonei Saeramentis. Adde Nicolaum Papam ad consulta Bulgarorum hoc ipsum apta coinparatione illustrantem Cerea sax accensa , inquit , sibi quidem de-- trimentum praestat, aliis vero lumen in tenebris administrat; & un-- de aliis commodum exhibet, inde sibi detrimentum praebet. Sic vide-- licet malus minister bona Sacramenta administrando aliis est utilis sed quia sacro sancta Sacramenta pollutis manibus tractat , sibi nocet eo ipso opere, quo aliis prodest. Porro ex istis sontibus in scholas manavit haec doctrina, cujus quidem eximiam causam assert S. Thomas 3. parte, quas. . an. I. in cor

pone : Dicendum , inquit, quoi ministri Ecclesiae instrumentaliter

69쪽

6E DE MATERIAE, ET FORMA.

operantur in Sacramentis , eo quod quodammodo eadem ratio emri ministri & instrumenti : instrumentum autem non agit secunis dum propriam formam, .... sed secundum Virtutem ejus a quo mo- se vetur : & ideo accidit instrumento in quantum est instrumentum , se qualemcunque formam Vel virtutem habeat, . praeter id quod exigituose ad rationem instrumenti : sicut quod corpus Μedici quod est in-- strumentum animae habentis artem sit sanum vel infirmum; & sic- ,, ut quod fistula per quam transit aqua sit argentea vel plumbea: u is de ministri Ecclesiae possimi Sacramenta. conferre etiamsi sint boniis Vel mali. PROBATUR I. multiplici insuper' ratione γPrima est , quod potestas conferendorum Sacramentorum sit gratia ut loquuntur Theologi, gratis data, in aliorum videlicet commodum& Ecclesiae utilitatem concesssa. Ejus autem generis gratiae etiam cum

peccato consistere possunt , ut de facultate miraculorum ac vaticini rum edendorum constat ex Matth.. cap. 7. 22. Domine , Domine , non rein nomine tuo prophetavimus , ct in nomine tuo daemonia ejecimus ,. in nomine tuo virtutes multas fecimus.

Secunda , quod juxta haec Christi verba Matth. 23. Super ealbedram Mys sederunt Scribae o Pharisei. Omnia ergo quaecunqtie dixerint vo-θισ, facite, secundum opera vero eorum nolite facere: qui mali sunt sacerdotes non ideo potestate sua excidant. Tertia est quod incertus admodum seret Ecclesiae Sc singulorum mdelium status, si effectus & character Sacramentorum ex m nistri pro-hitate penderet. Quis autem sibi persuadeat Christum,. Dei sapientiam di virtutem, Ecclesiam sponsam suam tanto objecisse discrimini Quarta , si quae crimina gravia. dint, ea maxime quae depositioni ,&excommunicationis poenis assiciuntur , ut simonia , sellisma ,. haeresis ..Atqui, ut modo ostendemu5, character perseverat etiam in simoniacis , depositis, schismaticis, haeretiias. Ergo A

CAIICi Es r. Im constitutionibus Apostolicis lib. 8. cap. ' a. dicti vir ii non esse veri episcopi qui docti aut sanin non fuerint : Ne- ω que Vem , inquit .mctor , rex impius , rex est amplius , sed tyranis nus; neque episcopus ignorantia aut malo animo oppletus Verusis. est, sed. falsus episcopus,. non a Deo l. sed ab hominibus promotus , . is ut Ananias & Semeias in Israel, Sedecias, & Achias . Imo &is Balaam Vates poenas exolvit a & Caiphas postea. sibi mortem se conscivit ...... Praeterea reges Israel & Juda ob impietatem poenasis omnis generis luerunt. Liquet ergo falsos episcopos & presbyteros se non evaturos ex supplicio Dei .. Ergo per peccatum sacerdotalis

70쪽

DISTINC Uo anteccdens : non sunt veri episcopi , ratione finis propter quem institutus est episcopatus ; concedo et ratione characteriis nego. Itaque ejusmodi locutio nihil aliud significat , quam eum non asse qui episcopatus finem , qui doctus & sanctus non fuerit , licet revera sit episcopus quoad characterem. Sie dicitur non esse homo, qui juxta rationis normam non vivit: sic diceretur non esse consul, qui publicae bono non invigilaret. Uno verbo in consimulouibus Apostolicis eadem ratione dicuntur illi non esse episcopi , qua dicuntur non esse reges, qui impii fuerint . . An autem idArco principes illi omni regnandi jure spoliantur an vero non erat sacerdos Caiphas quem hic auctor commemorat λ an non legitimi reges erant , quos idem notat Israelitis ac Iudaeis non sancte praefuisse RINsTABIs . Dicuntur illi non a Deo , sed ab hominibus esse promoti. Ergo. DISTINGUO an ecedense non a Deo juxta voluntatem beneplaciti &complacentiae ὀ concedo: secus; nego. Ita ergo loquitur hic scriptor quod hujuimodi episcopi non sint juxta cor Dei. Quod enim aliunde sace dotalem potestatem accipiant ac se event , id docet ex professo ibidem , cap. l. & quidem ea ratione quam supra attigimus ; quod nempe sacerdotium, ut & prophetia & miraculorum patrandorum facultas, sint gra' tiar gratis datae ad aliorum dumtaxat utilitatem. OBIICIEs 2. Dionysius , vulgo Areopagita , vs. 8. quae est ad Demophilum, rom. a. pag. III. Quod si Sacerdotum ordo, inquit, illu-

,, strandi vim habet , profecto penitus abhorret a Sacerdotum ordineis & facultate , quisquis illustrandi vi caret: multoque magis is, qui nec- ,, dum illustratus est. Ac mihi quidem nimis temerarius videtur hujus- is modi, si sacerdotalia sibi vindicet, .... audeatque scelestas blaspheri mias suas neque enim preces dixerim) in divinis mysteriis ad Christiri imitationem pronunciare . Non est sacerdos , non est; sed inimicus ,ri dolosus, illusor sui, & lupus in Dominicum gregem Ovina pelle ar

is matus. Ergo

DISTINGUO antecedens: non est sacerdos, id est officio sacerdotis, ut par est , non fungitur ; concedo : id est sacerdotali charactere non est insignitus ; nego. Sic iniquus judex dicitur vulgo non esse judex, tedlδ rQ ῖ nec pastor, qui non pascit gregem . Nequ8 vero alia Dionysi mens suit, ut colligitur ex primis ipsius verbis: Quod si, inquit, ia- cerdotum Ordo illustrandi vim habet ; profecto penitus abhorret a sa- , , Cerdotum ordine ata facultate quisquis illustrandi vi caret: multoque is magis is , qui necdum illustratus est . Illiteratos enim ac docendi Non peritos ex eo non esse sacerdotes arguit, quod, cum sacerdotum sit alios illustrare, ipsi nee illustrati sint , nec illustrare alios possint: ergo spectatur illic officium non character . Sane Dionysius in hac epistola Demophilum monachum , qui ejecerat quemdam sacerdotem , munere suo abutentem reprehendit , docetque non posse sic ejici sacerdotem , etiamsi

SEARCH

MENU NAVIGATION