Prophetae minores ex recensione textus Hebraei et versionum antiquarum Latine versi notisque philologicis et criticis illustrati a Joanne Augusto Dathio

발행: 1779년

분량: 260페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

1. Futurum est aliquando, ut Israelitae numero P res sint arenae maris immensae et innumerabili , utque eo ipso in loco , quo eis dictum est, vos non estis meus populus, vocentur filii Dei viventis. a. Judaei enim et Israelitae una congregati constituent sibi 'unum caput, atque ex terra captivitatis suas redibunt. Dies ille Israelitarum insignis erit.' 3. Gratulaminia fratribus & sororibus vestris hanc felicitatem, gratiae nempe meae et misericordiae restitutae. q. Matrem vero vestram. reprehendite , reprehendite eam, nam neque ipsa mea uxor, neque ego maritus ejus sum, ut abstineat a scortationibus et adulteriis suis. Ne ego eam vestibus detractis denudem, talemque sistam, qualis die suo natali suit. Ne terram ejus vastem et

in solitudinem redigam, ipsam vero siti perimam.

a Posteris vestris in captivitate reducibus. b Populum tempore prophetae viventem, quem in sequenti

versu tropo mutato comparat cum terra vastanda, ubi ego

versionem genio latinae linguae accommodavi. Eam igitur matrem suam reprehendere debent Judaei , h. e. omnes hane sibi eommunem culpam agnoscere, quod a Deo per idololatriam defecerint. Sequentia verba in parenthesi sunt. accipienda, et probant populum dignum esse, qui a Deo rejiciatui et quia fidem conjugii non servavit, inquit Deus, ideo eam non amplius habebo pro uxore mea.

32쪽

6. e Nec liberorum ejus miserebor, nam ex edulimrio nati sunt. T. Meretricatur enim eorum materi, impudice agit eorum genitrix. Dicere enim solet: Sequar amatores meos, qui mihi panem, aquam, lanam, linum, oleum et potum praebent. 8. Propterea viam ejus spinis obstruam, et sepimento objecto saeiam ut exitus non inveniat. 9. Dum igitur amasios suos , licet persequendo , non assequitur, aut i quaerendo eos, non invenit : ita tandm dicet: redibo ad maritum meum priorem. Nam melius tune mecum agebatur , quam nunc. Io. Ista quidem noluit agnoscere , me esse eum, qui sibi frumentum, mustum, oleum suppeditaret, magnamque argenti et auri copiam donaret, quam in Baalis cultu absumsit. II. Propterea frumentum et mustum meum suo tempore repetam. Lanam et linum meum auferam, neverenda tegere possit. 12. Mox ejus lasciviem amato rum oculis exponam. Et nemo in eo me impediet. . I 3. Omnibus ei gaudiis ereptis, festorum, novilunio rum, omniumque solennitatum finem faciam. Iq.

Vastabo vites et ficus ejus, quas suum quaestum esse, sibique a suis datas amatoribus dictitat, et in silvam redigam , sera animalia eas consument. Is. Λ-Α et nim

is i

e Liberi illius matris sunt singuli Israelitae, qui simul sumti

matrem h. e. . universum populum eonstituebant. , Vocantur

ero ' P h. e. a. pueritia idololatriae addim et assueti, ut Cap. s,7 filii peregrini.

33쪽

nimadvertam in eam propter eultum Baali exhibitum, cui sessitum obtulit, inauri et monili se ornavit, et siemei oblita amatores suos seeuta est, inquit Iora. -- 16. db Uerum enim vero deinde eam ad saniorem mentem revocabo, atque in deserto, quo a me deducta est, consolabor. I . Reddam ei tune vineas su- as, atque o) vallis illa Aehor spem etiam ei ostendet,

postquam ibi assiicta suerit sicuti in iuventute sua,

nempe eum ex Aegypto esset egressa. I 8. Eo igitur tempore, inquit Ioua , vocabis me maritum tuum, non amplius Baalem. I9. Auferam enim ista Baalum nomina ex ore tuo, nec amplius eorum siet mentio. Ito. Tum compescam seras agrestes, aves et terrae re pulia, ne tibi noceant, fractisque in tota terra arcu, gla- ου Totus hie loeus usque ad finem repitis mihi videtur eon

solatorius et promissionem eontinere de reditu aliquando futuro ex eaptivitate. Modo N' non propterea Vertatur, quasi rationem reddat praecedentis versus. Est particula asseverandi, ec Zach. XI, 7. et saepe novam 'pericopam incipit.

Alludit propheta ad bistoriam, quae legitur Jos. VII, 24.

Ob festum Aehanis clade assecti fuerant Israelitae in valle ad septentrionem Hierichuntis quam propterea vallem Achor h. e. eonfusionia s perturbationis vocarunt. Regiones igitur eas, in quibus Israelitae ut exules vivere debebant, vocat Pro pheta vallem Actoris, quae tamen et ipsa Ostium' spei esse debebat, h. e. bene sperare poterant iisdem in locis, quod aecidit etiam Israelitis in eadem illa valle eommorantibus, tune enim finem itinerum suorum videbant.

34쪽

CAPUT II

gladio et bello, te in tuto eollocabo. 2I. D Igitur te mihi in aeternum dessensibo. aa. g Desponsabo vero te mihi, iuste te puniendo, deinde vero insigniter miserando atque omnia promissa praestando: tu vero me tantum coles. 23. Eodem illo tempore h) emorabor ego, inquit Jova, exorabor caelo, et caelum terrae exorabitur. 24. Terra exorabitur frumento, musto, oleo , et ista omnia Israeli exorabuntur. 23.

D Altera pars hujus perleopae incipit, in qua propheta eandem proinissionem repelit sub tropo desponsationis s. novi eonjugii eontrahendi Deo eum populo suo. g Diversa tempora indieanmr, quibus illa desponsatio quasi

inchoari, deinde contrahi, tandem eonsummari debebat. Initium ejus prπheta ponit in ipsa abdumone in eaptivitatem. Habebat enim pro scopo emendationem populi, ejusque eum Deo reconciliationem, atque idem est , -quod vers. 26. dixerat. Alteram periodum hujus desponsationis pro pheta faeit tune, cum Deus populi esset misertus, h. e. eum libertatem redeundi in patriam suam iterum consequerentur. Tertiam eum secunda conjunetam, nempe fellam et fici rentem statum reipublieae post illa tempora.

ἡ Est elegans Prosopopoeia in hoe Ioeo, quam retinendam putavi in versione, quod sensus ejus intellemi non est dissi. cilis. Planius ita dies pomisset: Admodum benignum me praebebo, inquit Jova, dabo eaelo optimam constituti nem, caeli temperies terrae erit exoptata, terra largos fractus emittet frumenti, musti, olei, et sie ista omnia Haesis vo tis respondebunt.

35쪽

Effetam ut late se diffundat, miserebor ejus cui misericordia denegata fuerat, improbatum mihi adhue populum amore amplectar, ab eo vicissim colendus.

r xlio deinde tempore Iova hunc in modum me est

allocutus : iterum abi atque ama mulierem aliis amicam et adulteram. Eadem enim ratione amat Jova Israelitas, quanquam alienos Deos respiciunt, et vino eis consecrato delectantur. 2. Igitur eam mihi comparavi quindecim nummis argenteis, atque uno et dimidio chomero hordei. 3. Et dixi ei: tu aliquandiu ita mea eris, ut neque meretriceris, neque tu

virum, nec ego te habeam. 4. Etenim diu Israelitae sine rege, sine duce, sine sacrificiis , sine simulacris,' sine Ephod et Teraphim erunt. s. Deinde vero ite rum quaerenti Jovam Deum suum, et Davidem regem suum, et properabunt ad Iovam felicitatis seae aucto

rem extremis temporibus.

x. Audite verba Jovae, o Israelitae. Reos agit Iova huius terrae incolas : nulla fides , nulla pietas , nulla religio inter eos deprehenditur. 2. Perjuriis, mendaciis, homicidiis, furtis, adulteriis dediti sunt, eaed,

um nullum finem iaciunt. 3. Propterea etiam lugebit terra, omnesque terrae incolae lugebunt, eum bestiis

36쪽

agrestibus, avibusque. Atque adeo pisces eon tentuR4. Nee est quod alius alium reprehendat, a) omnς' enim capitalium . criminum rei sunt. s. Brevi igitur corrues, conuet etiam tecum propheta ex improviso. Exstindam matrem tuam. 6. Exscindetur populus meus salutari eognitione destitutus; et re quoque, b) s rarias, qui eandem illam cognitionem spernis, te quoque rejiciam, quo minus ulterius sacerdotis munere . sungaris: et quoniam tu legis meae oblitus es, ego quoque liberorum tuorum obliviscar. 7. Quotquot eorum sunt, tot etiam adversus me peccant, gloriam eorum in ignominiam convertam. 8. Uictimis, quas

a Verba textus sant Indi et populus tuus

sicuti contendentes eum sacerdote. Sacerdotibus contradicere eorumque monitis refragari crimen erat, eui capitis poena dicta suit Deut. XVII, Ia. Species igitur pro genere posita videtur. Similis phrasis est Cap. V, Io: principes Ja.daeorum stant sicuti qui terminos mutant, h. e. pessimi homines. cf. Deuti XIX, I 4.

D Subjectum hoe, h. l. supplendum esse ex vers. 8 et 9 apparet, in quibus sacerdotes, aeque impii ae universas po.' pulus dicuntur, eandem propterea eum illo poenam exper, turi. Quodsi versiam sextum tantum de populo velis explicare , quod fieri posset, tamen ad versum 8 subjectum it. lud supplendum esset, in quo illa ellipsis durior videtur quam in versu 6 , in quo siabiectum ex verbis: te reiiciam et z saeile potest divinari.

37쪽

populus meus pro peccatis offert, vescuntur et tant, ut quam plurimum peceet. 9. Qualis igitur

populus, talis etiam sacerdos erit : animadvertam inieorum astiones, et rependam illis mores eorum. Io. Comedentes non saturabuntur, scortantes prolem non accipient, etenim me legesque meas contemnunt. . .

II. Seortationes et compotationes populo meo omnem intelligendi vim abstulerunti Ia. Lignum suum consulit et stipes ejus oracula edit, adeo cupiditas libidinosi eum seduxit ut omisso Deo suo meretricetur. 13. In verticibus montium sacrificant, in collibus os ferunt sussitum, sub quercu , therebintho et populo umbrosa. a) Propterea etiam filiae vesti ae scortantur

eta Omnes , quos quidem vidi, Interpretes existimant, hareverba et sequentem versum comminationem eontinere propter idololatriam in illis loeis commissam. Mihi vero non ita videtur. Continuatur commemoratio scelerum , non solum a patribus, sed etiam ab eorum liberis commissorum. Non' obstant tempora sutura verborum , quae non semper tem

pus fiaturum indicant sed saepe, uti et praeterita, signiri fleationem Aoristi habent, sive tempus continuum indieantiquo observato omnis hujus loci dissicultas tollitur, in qua Temovenda interpretes parum selieiter versati stat. - . N ' νpropterea, hoe est: seeundum illud pebsimum vesraem exempla quod filiae et nurus vestrae vident, eadem scelera commi rant. α nota b .

38쪽

II et nurus vestrae adulterantur; I4. ' Atqui ego non animadvertam in filias vestras , quamvis scortentur 3 neque in nurus vestras, quamvis adulterentur8 b) qui'pe eum ipsi cum scortis seredatis et eum prostibulis se. eri elis 3 Immo vero populus iste imprudens c) pro sternerur. Is . Quodsi igitur vos, o Israelitae, scomtamini, modo ne Judaei idem crimen committant. Aut algalam ne abeatis. neque proslaistamini Beth. aven, d) aut Jovam omnino non profiteamini. I 6. Similes sunt Israelitae e) vaccae contumaci, pascet eos

Ιωb In team hebraeo est dri Genus masculinum , cum foemininum praeeedat, indicte patres . esse intelligendos. Atque hoe eomma explieat illud Iz in versu praeee dente. Mutatio personarum sensem reddit paullulum impeditum, qualia in versione non putavi retinendam. e Verbum Ioab praeter h. l. bis extat, prov. t 8. Io. ad quem locum Schullensius probavit, esse Arab. praecep ruit,

corruit.

. Hebri ne Diretis per B U. Haee phrasis saepe, ut species

actus religiosi pro professione verae religionis in genere dieitur, e. g. Jer. 4, a. Vau vero disjunctive explieo: non veniatis in societatem istius eultus idololatrici, ain J vam omnino non, ut Deum quem colatu, profiteamini. e Alludit propheta ad lmegines vitulorum, quae Galgale et Bethele colebantur. Deum vitula assimilarunt, inquit propheta , at ipsi tales sunt, netrape quoad contumaciam, mea tem refractariam et jugi impatientem.

39쪽

Jora in agrum L per loca lare parmaria. II. Nimis

addita sunt Ephraimitae Holis, mirae eos 18. Cominpotationes eos sed rarant , cinetrica ar, atque adeo eorum proceres ista turpirudine ' desectarimn 19. Vem vehit alis suis correptos aestaei, Hinc P. debit eos sacri laetum suorum.

1. Audite hoe Leerdotes, anendite Ioesitae, et Os de domo regia ausaaltare , vobis enim judicia divina indisenda sunt. Vos laqueus suistis Mivae , et rete expansum in Tabore , α ' quale Tmarores prosunde dum. Ego vero istos omnes castigabo. 3. Novi ego Ephraimum, et Isiael me non latet , etiamnum merericatur Ephraim et Israel polluitur. Per pravos suos mores ad Deum suum redire non possunt. Impudicitiae aestu flagrantes Jovam non curant. S. Te statur contra israelitas eorum arrogantia in iis perspicua. Israelitae et Ephraimitae propter peccata sua Corment, corruent Iudaei una cum illis. 6. Tunc cum ovibus et bobus quaesitum ibunt Ioram , nec imonimi. Subtrahet se eis. T. Perfide egerunt in D

in re hoe ambigue dictum. Amant agni late pascere. Disit igitur propheta, Deum dispersurum esse Israelitas per

omnem Assyriam. Duiliaso by Gorale

40쪽

vam. filios spurios genuerunt. a Iam tributa menstrua eos eorumque bona absument. .

8. Clangite bueetna Gibeae, tuba Ramae, Vocifer mini Bethaven , tibi, o Benjamin, imminet. 9.Ephraim vastabitur tempore poenae, certissimum eventum habebunt, quae ego tribubus Israeliticis denuncio. Io. Principes Judaeorum similes sunt his, qui terminos mutant. Iram meam veluti aquam in eos inundam. II. Ephraim oppressus est, severissimo j dieio conquassatus, lubenter enim sectatur vana idola. I 2. Igitur' ego Ephraimitis quasi tinea et Judaeis quasi caries ero. I 3. Uidet quidem Ephraim modibum suum et Iuda suum vulnus; Sed abit Ephraim ad Assyriae regem, mittit ad regem vindicem. Ille vero minime vos sanabit, nec vulneri veho medebitur. I .Etenim ego quasi panther Ephraimo et quasilao Judaeae domui ero: Ego, ego rapiam et abibo, auseram et nemo eripiet. Is . Redibo in locum meum , donec se reos peragant atque in his angustiis suis savorem meum serio quaerant, hae fone formula:

SEARCH

MENU NAVIGATION