Tractatus de Papa ubi et de Concilio Oecumenico

발행: 1870년

분량: 474페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

298TR1CTATUS DE PΑΡΑ. necesse est alteram alidri cedere. Ergo vel potestas spiritualis erit sub temporali, vel e contrario. Primum nec dici nec cogitari potest secundum reclam rationem; quia temporalia omnia ordinari debent ad spiritualem finem. Ergo dicendum e contrario eSt, poteStatem temporalem Subjeciam esse Spirituali, ut a suo sine non deflectat. Nam ita subordinantur potestates sicut et fines. Ideoque merito dixit divus Tliomas

Suarer, loco cit., n. 7. in dioposITIO IlΡ. - Auctoritas Papae reges dirigendi quoad usum etiam regiae suas potestatis, non est mera facultas dandi eis eo n-silia, eo e monendi aut rogandi; sed est auctoritas obligandi. - sola enim oritur ex auctoritate a Christo collata oves et agnos paSeendi. Sane pavor, non tantum jus habet oves rogandi eisve consilia dandi, sed etiam eas coactive ducendi. Inferiores etiam, imo et minimae vetulae, facultatem ac jus habent in Ecclesia rogandi ac consilia dandi. Γnde ad ejusmodi sacultatem restringere supremam Romani Pontificis jurisdictionem, idem est ac eam negare ac supprimere . a per potestatem enim direetivum, inquit Suareet, non intelligimus Solam polesialem consulendi, monendi, aut rogandi. Haec enim non Sunt propria superioris potestatis. Sed intelligimus propriam vim obligandi, et cum morali efficacia movendi, quam aliqui solent coactivam appellare. D Deo eit., Π. 1. PROPOSITIO IV . Potest Papa e 1' leges ottiles, bonis moribus seu religioni norias, irritare rei de se irritas declarare; 2' pronuntiare an bellum aliquod sit injustum, et, eaSu quo injMtum, judicet, prohibere regi ne bellum istud inserat; 5' reges obligare ad praestandum Leelesiae braehii saecularis auetilium. - Sequiture praecedenti propositione. Nam haec ad usum regiae potestalispertinent; et ad Papam , ex dictis, spectat quoad istum usum reges dirigere; ea nempe prohibendo quae vel ipsorum regum, vel subditurum ipsis populorum aeternae Saluti obStarent.

Ad leges in particulari quod altinet. Primo, leges civiles de

322쪽

PARS 0ΓΑRTA. 299 rebus ecclesiasticis disponentes ipso jure sunt irritae; si quia in aliena materia, inquit Suarez, ut extra sphaeram jurisdictionis temporalis versantur .n Secundo leges civileS, quarum materia, etsi sub aliquo respectu subsit polestali temporali, sub alio tamen spirituali subest, ut sunt leges circa matrimonia, circa su nera, circa legata pia, et similes, a per potestatem Spiritualem tmendari et irritari possunt. 0uia materia illa, vel est directe spiritualis, vel est mixti sori; et ideo spiritualis potestas directe circa illam verSatur. Ideoque omnes leges civiles, quae in talibus materiis versantur, si contrariae sint juri canonico, per illud corriguntur, quia ab excellentiori potestate superantur ... Et illae solae valorem habent, quae leges canonicas juvant, modo eis permisso. v Suareg, Defensio fidei contra Anglos, I. III, c, xxv, n. 11. Tertio si quando materia legum civilium est pure temporalis, tunc solum indirecte corrigi vatur per Pontifices, quando vel peccatis favent, vel illis

occasionem praebent. Ut sunt leges concedentes praeScripti nem cum mala side, quae per canones Sublatae sunt, ut constat. Idemque est de legibus permittentibus usuraS, concubinatus. Vel etiam quando sunt minus consentaneae aequilatinaturali, ut sunt leges negantes alimenta filiis spuriis ... Αtque, eadem Servata proportione, Si lex aliqua civilis ad spirituale bonum regni judicaretur convenienS, et reges in ea serenda negligentes essent, posset Pontifex authoritate sua illam ferre; ut secit Pius Vi dando formam constituendi cen-Sus, quae materia Satis temporalis est. Forma autem visa est conveniens ad pericula usurarum vitanda, et ita intervenit eadem ratio indirectae pol Stati S. v Suareg, loco cit., n. 12.)- 0uod possit Papa regibus interdicere ne bellum injustum inserant, a res eSt per se evidens, ait Suareet; quia, ut dixit Innocentius tertius in capite Novit, de judieiisi cohibere peccata proprium est spiritualis potestatis. Κt maxime ad id tenetur quando sunt publice nociva et contra commune bonum. Sed talis est abusus ille potestatis regiae ad nocendum et in-

323쪽

500 TRICIATUS DE PAPA.justum bellum inserendum; ergo sine dubio in hoc subditur rex pontifici, qui ei possit talem potestatis Suae usum prohibere. n Suareg, ibid. , n. 15.ὶ-Tandem potest Papa exigerea regibus auxilium brachii saecularis, ad Ecclesiae defensionem necessarium. si Probatur quia principes christiani, vel ex ossicio suo, vel ex justitia quadam legali qua membrum reipublicae illi subvenire obligatur, vel ex charitate christiana, Ε - clesiam defendere eique auxilium conserre tenentur. Ergo, necessitate vel causa exigente, potest Pontifex, ut spiritualis pastor tam universalis Ecclesiae quam ipsorum principum, eos movere ad usum potestatis Suae, eos excitando, et obligando per imperium . . . Unde Leo Papa, epistola 75 ad Leonem augustum Debes, inquit, incunctanter advertere regium po-t tutem tibi non solum ad mundi regimen, sed muXime ad Ecelesiae praesidium esse eollatum . . . Unde concilium Parisiense, sub Ludovico et Lothario : Reae, inquit, primo defensior esse debet Leclesiae ... n SuareZ, ibid. n. 16.)PROPOSrrio V . - Regeδ per suum gubernandi modum Ecclesiae norios potest Romanus Pontis communicatione coercere, acetium' si eausa subsit regno privare. Remissire. - Id ex pro- sesso probat Suarer in supra citata Defensione sidei contra Anglos, i. III, cap. XXIII.

Argumentum istud evolutum reperies in meo tractatu de Iure liturgieo sparte II, Seel. Π, cap. m, prop. V .

324쪽

SECTIO VII

QUALIS SIT ECCLESIA POTESTAS IN REΜ TEΜPORALEΜ STATUUM, ID EST, DIRECTANT AN INDIRECTA Praecedentium sectionum scopus fuit Ecclesiae ac Romano pontifici vindicare veram in rem temporalem Statuum poleS- latem; qua reges etiam jure deponi possint justa de causa, id est, si sine in Ecclesiae proprium impediant. Neque id mera opinio est, sed doctrina certa, omnino tenenda, et quae siue temeritate, quidquid in contrarium gallicani recentiorum lemporum theologi essultant, negari non potest. Ast in praesentiquaestione, qualis sit dicta potestas, an Scilicet, et quo sensu Vocari debeat direeta vel indirecta, dantur variae opiniones, quas liberae scholarum disputationi Ecclesia hucusque reliquit. De iis nunc breviter disserendum.

g 1. - De prima sententia, quae directam Ecclesiae tribuit potestatem in rem temporalem statuum.

I. seponitur. - Ιllam describit Suarer hoc modo : u Fuit itaque quorumdam catholicorum, praesertim jurisperitorum Sententia. . . in universa Ecclesia catholica unum tantum esse supremum principem temporalem, habentem per se et directe supremam potesialem civilem in universam Ecclesiam, eumque esse Summum Pontificem ex Christi institutione. Unde consequenter collegere, nullam reinpublicam, nullum regem

325쪽

302 TRICT TUS DE PAph. aut imperatorem habere supremam potestatem in temporalibus, quia non possunt esse duo suprema capita in eodem ordine. Igitur si Ponlisex habet supremam polestalem directe ac per Se, necesse est ut in reliquis omnibus principibus lemporalibus non sit suprema potestas, quia nullus erit qui superiorem in temporalibus non recognoscat. Imo aliqui etiam addunt, omnia jura regnorum et dominia Petro collata esse

tanquam Christ i vicario, et ita Romanum pontificem in illo jure succedere; ideoque supremam p0lestatem ci vilem in habitu ut ipsi loquunturi solum esse in Pontifice; quamvis per alios reges ex tacita vel expressa concessione illam administret. Ita loquuntur praecipui ex antiquis juris Pontificii interpretibus Glossa, Innocentius, nostiensis, Joannes Andreas, Panormitanus, Felinus et Decius. . . Et ex interpretibus juris Caesarei, Bortholus, Didradus, Paulus de Castro, et alii quos Navarrus et Covarruvias infra citandi reserunt. Quibus accessit divus

gius, et Augustinus de Ancona , cum aliis mullis a praedictis relatis. η Defensio sidei contra Anglos, lib. III, cap. v. n. 4. Supremam potestatem civilem ita Romano Pontifici compe-lere, ut a per alios reges eae tacita vel erpressa eoneessione administret. n si qui directae potestalis propugnatores dixerint, at perpauci, ni salior. Communis mihi potius videtur durum doctrina, de altribula principibus immediata supremae potestatis civilis ereeutione, ab ipsomet Christo Domino. Docent nempe voluisse Christum, ut supremam po- testatem temporalem, quam Suo in terris vicario simul eum spirituali contulit, is per se ordinarie n0n exerceret; sed immedialam ejus administrationem regibus aliisque principibus relinqueret. Ne scilicet a principali missione sua averteretur. Pro quo adducere solent dictum Apostoli : Nemo militans Deo implicat se negotiis sa eularibus. Unde nequit

3 In Iloatoriam album relatus est Augustinus Triumphus, qui et Augustinus de Ancona frequenter Vocatur.

326쪽

505pARS 0sART . legitime Pontifex in haec saecularia negotia intervenire, nisi exceptionaliter, si causa religionis exposcat. Notet autem lector praecipua opositae sententiae placita. videlicet: 1' Ad Papam pertinet reges, aliosve societatum civilium rectores deponere, si perperam ossicio Suo fungantur. Nec tantum ob rationes mox sub secunda Sententia uxponendas, Sed insuper cx eo quod non sint nisi ministri jurisdictionis ecclesiasti eae.

2' suo gladii de quibus in sivangelio intelligendi sunt doulraque potestate, ecelesiastica nempe ac civili. Uterque Petro datus. Sed de gladio quo significatur potestas civilis, dicit Christus : Converte gladium tuum ita vaginam; quia nempe gladius iste non est exerendus ipsa manu Pontificis, sed manu militis, licet ad nutum Pontificis; id est, civilis potestas, licet sit penes Romanum pontificem quoad jurisdictionem, non tamen est penes ipsum quoad immediatam executionem. 5' Ecclesia quam instituit Christus constat simul religiosa et civili christianorum societate. Et sicut anima et corpus efficiunt hominem, ita religiosa et civilis potestas emciunt regnum Christi seu Ecclesiam. Toli autem huic regno praefecit Christus Petrum, et unumquemque ipSius pro tempore

successorem Romanum Pontificem. Noluit tamen suum interris vicarium immediate per seipsum res civilis societatis administrare; sed sub eo ad id constitui reges aliosve societatum civilium rectores, qui proprio nomine rim temporalem regerent; a Papa lamen si male agant corrigendi aut etiam deponendi. II. 0uinam dotiores huic primae sententiae adhaesisse videantur. - 1' Consonare videtur sanctus Bernardus vide textus supra,

seci. 3, ἶ 1 . Aperte siquidem per gladium quem Petrus jussus est reponere in vaginam intelligit potestatem in temporalia;

et quinquies asserit ad Petrum seu Romanum Pontificem perlinere hunc etiam gladium: licet non exerendus Sit manu Ροntificis, sed manu militis: ad nutum tamen Pontilicis. Intelli-

327쪽

304 TRACTλTUS DE PAPA.gebat nempe a Christo collatam Romanis Pontificibus utramque potestatem: ita tamen ut deberent sordinarie seu extra urgentis necessitatis casum potestat sem in societatum civilium temporalia non immediale per semetipsos exercere, sed regibus et principibus exercendam relinquere. 0uae ipsius mens adhuc

satis patet ubi loquens de discipuli sui, Lugenti III, assumptione ad summum Pontificatum, dicit eum assumi ad praesidendum principibus, ad imperandum Episcopis, ad regna et imperia disponenda. Multi tamen et gravissimi doctores S. Ber-

nardum interpretantur in sensu secundae Sententiae mox exponendae, id est, in sensu potestatis indireetae. Quibus nolim absolute contradicere; sed saleor mihi videri sanelissimo viro potius tribuendam sententiam primam. - 2' Adscribenda etiam videtur priina sententia Beato Petro Cluniacenti videtextus supra. Secl. I, ἶ 23. Docet nempe collatum Ecclesiae super ipsos etiam reges et imperatores imperium; et constitutam eam super gentes et regna ut evellat et destruat et disperdat et dissipet et aedificet et plantet. - δ' Item cum prima sententia

quadrare videtur docti tua IIugonis a Sancto Victore ividetextum supra, Sect. I, ἶ 4ὶ. - 4' Item Alexander de Ales libid. , ἶ 5ὶ. - 5' Ιtom S. Thomas vide textus supra, Sect. I, ἶ 7 . 6' Item ac praecipue Beatus Augustinus de Ancona vide iextus,ihi d. ἶ8 . - Τ' Ιlem Durandus a Suncto Porciano vide textum, ibid. , ἶ 9, n. 6j. - 8' Item Petrus Berirandus vide lexium, ibid. , n. 7j. - 9' Item Joannes duintinus ilaeduus, qui obiit anno 1561 vide textum, ibid. , n. 17 . - 10' Generaliterii praecipui ex antiquis juris Pontificii interpretibus, s prout

latetur Suareet, etsi primae huic Sententiae adverSetur. III. 0uid de prima ista sententia videatur. - 'Non repugnat Christum ita Ecclesiam suam instituisse. Equidem etiam possibile percipitur quod Eccitiam juxta secundam sententiam instituerit; sed nec impossibilo percipitur quod instituerit

juxta primam; nempe quod ambas potes lates Romano Pontifici contulerit, cum ea conditione ut civilem regibus et prin-

328쪽

305P1RS QUARTA.cipibus exercendam ordinarie relinqueret. Immo id divina Christi erga Ecclesiam munificentia dignius videtur. - 2' Nec erronea peremptorie probatur prima illa sententia e traditione Patrum sancto Bernardo anteriorum. Nam ad textus quidistinctas ambas potest tes asserunt, respondetur distinctas etiam esse et dici posse juxta primam Sententiam; siquidem immedi ala executio seu administratio rei temporalis pertinet ad Caesarem, n0n ad Papam. Etiam textus Patrum, quibus dicitur sacerdotes Caesari subjici debere in temporalibus, Caesarem vero sacerdotibus quoad res ecclesiasticas, in sensu primae sententiae intelligi possunt. duum nempe ad Caesarem pertineat immediata societatis civilis administratio, tenentur alii praeter Papam sacei doles huic administrationi sese subjicere. Et quamvis Papa non sit eidem Caesaris administrationi

subjectus ratione jurisdictionis siquidem etiam in his lem-p0rolibus, juxta primam sententiam superior est ejus jurisdictio), tamen directive tenetur dictae admi uistrationi Sese subjicere, sicut et propriis suis legibus, quando ex Caesareis statutis nihil in Ecclesiam detrimenti redundat. Dicti lamen

veterum Patrum textus videntur ad sensum Secundae Senten-

lite lacilius aptari. - 5' propugnata suisse videtur prima sententia, non tanquam ex obligatione tenenda doctrina, Sed solum lanquam opinio inter doctores catholicos disputata. Adeat, verbi gratia. lector praecipuum primae Sententiae de- senSorem, Beatum Augustinum de Ancona. qui mihi videtur dictam melam non excessisse. - 4' Ingenue fateor mihi evidentem non esse primae hujus sententiae salsitatem. Imo gravissimam existimo, tum in se spectatam, tum etiam ratione auctoritatis; eoque diligentius a theologis expendendam, qu0dp0sterior de indireeta putestate opinio, nonnisi post exortum prolestantismum piaevalere coeperit.

329쪽

G2. - De secunda sententia, quae propugnat indirectam solummodo potestatem, quae lamen per actus etiam temporales exerceri valeat.

I. Exponitur. - 1' Instituta immediate a Deo spiritualis potestas quae Ecclesiam regal. Instituta et temporalis auctoritas ad civilis societatis regimen. Ecclesiam non instituit Christus ad hunc finem ut societates civiles regeret; nec ei proinde competit directa potestas in rem temporalem si aluum. At quia Christus civilis societatis snem sub ordinavit sini Ecclesiae proprio, potest Ecclesia in re temporali statuum ordinare quae

necessaria sunt ut sinem Suum spiritualem, salutem anim rum, convenienter proSequi et attingere valeat. Quae potestas, cum non proveniat o mi SSione gubernandi temporalia, sed

ex ossicio promovendi spiritualia, indirecta dicitur. - 2' Licet autem in directa sit, seu ratione solius sinis spiritualis, exemceri lamen pole St per actus ordinis temporalis, verbi gratia legem aliquam civilem annullando, depositionis sententiam in aliquem regem pronuntiando, et hujusmodi; non autem restringitur ad solos actus ordinis Spiritualis, quales Sunt,

regem exeommunicare ac eIcommunicatum ilandum denuntiare, declarare jam non teneri ejus subdilos ad praestandam ipsi obedientiam, legitime a civibus regi excommunicato alium substitui posse, etc. Equidem Bella inus, Suareg ac alii praecipui in directae potestatis de sensores, adeo certum Supposuerunt, eam per dict0S temp0rolos actus exerceri posse, ut ne in quaestionem quidem id vocaverint. Al recentiores nonnulli subtiliter excogitarunt defendi posse indireetum in

temporalia potestatem, quae ad Solos actus Spirituales restringeretur. Dicunt nempe plures actus Spirituales, ex natura sua, varios in re temporali flatuum essectus secum trahere. Verbi gratia, decisio hujus casus conscientiae, talem populum jam non constringi juramento sit delitatis erga regem suum, est actus potestatis spiritualis; et tamen ex eo, datis certis circum Stantiis, sequetur dicti regis eiectio et alterius clectio. Unde licet

330쪽

507pΑRs QUARTA. auctoritas ecclesiastica hos tantum spirituales actus hxercere possit, indirecte lamen vera in rem temporalem statuum potestate potietur. Quae opinio valde dissert a doctrina Suaresit et aliorum praecipuorum indirectae potestatis propugnatorum. Et ideo illam distinguendam et tertio loco ponendam duximus.

II. 0uinam doctores secundam sententiam propugnaverint.

Respondeo breviter : ante protestantismum sere nulli; paulo ante Bellarminum et Sua resium pauci; post Suaresium paulatim sere omnes. Quod tamen non affirmo absolute; quia nec satis diligenter, hec sat magno numero horum temp0rum scripta theologica pervolvi. Interim lectorem remitto ad clarissimum Suaresium. Defensio sit dei contra Anglos.

III. 0uid de illa seeunda sententia rideatur. - Magnam Sane auctoritatem consecuta est ex Sua resto ac seculis sere omnibus doctoribus. - 0uod dixere priorum saeculorum Patres de

institutis a Deo duabus polesialibus, et de subjectionis debito quod agnoscunt Episcopi erga principes in re lemporali, dinscitius cum prima, facilius cum hac secunda Senientia componi videtur. - Αttendenda eliam haec argumentatio: non censendus est Christus Ecclesiae suae plus potestatis in lemporalia concessisse, quam requirebat spiritualis ejus snis; sed ad istum sinem sussicit indirecta potestas; ergo censenduS eSt Christus s0lam indirectam contulisse. - Insuper apud principes infideles,. haereticos, ac etiam catholicos si pravi sint, secunda sententia minorem invidiam consat quam prima.

g I. - De tertia sontentia, quae propugnat indirectam potestatem per solos spirituales actus.

I. seponitur. - Prout jam supra diximus, concorda cum Secunda Sententia, in eo quod Ecclesiae non vindicet potesta tem in temporalia, nisi ratione missionis suae ad regenda spiritualia, ac proinde nisi indirecte. Ast ab ea dissert in eo quod indirectam illam potestatem totam concludat in exercendis jurisdictionis spiritualis actibus; qui nempe actus rem tem-

SEARCH

MENU NAVIGATION