Tractatus de Papa ubi et de Concilio Oecumenico

발행: 1870년

분량: 474페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

TR1cT TUS DE PAPA. poralern Statuum pro objecto immediate non habent, sed tamen consectaria Secum trahunt rem illam temporalem asscientia. Verbi gratia, nequit Romanus Pontifex per depositionis

Sententiam regem aliquem exauctorare, quia reS temporalis

si aluum sub jurisdictionem ejus directe non cadit; sed potest

regem excommunicare ac vitandum denuntiare, necnon declarare jam non leneri ejus subditos ad praestandum ei obsequium. Ex quibus actibus, licet circa materiam mere ecclesiasticam versantibus, sequetur quoad illum principem regiae dignitatis amissio. II. uuinum auctores tertiam illam sententiam propugnent. An quis ex pro sesSo eam propugnaverit, milii non satis comperium. Sed apud eos qui indirectam Ecclesiae potestalem tribuunt, nonnulla vidi ad hunc tertium intelligendi modum accedentia. Quapropter et de tertia ista sententia mentionem feci. III. 0uul de hae sententia videatur. - Εrroneam existimo. ΙΙoc ipso enim quod Christus civilem societatem non instituerit nisi tanquam medium ad finem EccleSiae proprium, ut supra pr0bavimus, Voluit ab Ecclesia corrigi posse in re temporali statuum quidquid dictum finem praepediret Et utique

corrigi per aelus rem illam temporalem directe amicientibus. Utquid enim Christus voluisset Ecclesiam non poSSe sese defendere nisi per ambages, id est, per potestatis spiritualis actus, qui essectum in re temporali statuum secum traherent Τ- Praeterea rejiciendam illam sententiam probat Romanorum Pontificum et conciliorum praxis. Nam statuerunt de re temporali statuum, etiam per temporales actus, quando et in quantum requiri existimarunt ad finem Ecclesiae proprium, Salutem animarum. Verbi gratia, non tantum procurarunt reges ditionibus suis privari eos excommunicando, ei tanquam casum concientiae decidendo jam non teneri eorum subditos ad praestandum istis excommunicalis obsequium, Sed insuper auctoritalixe pronuntiarunt dopositionis sententias, et subdito, ab obedieritiae debito absolverunt.

332쪽

Bomani pontificis supra canones potestaS ex ejus Supra cuncilium secumen istum auctoritate necessario ac evidenter

consequitur. Hinc potuisset lector, quoad illam praerogativam, remitti ad tertium hujusce tractatus partem, qua Papam generali concilio superiorem pe0bavimus. Quia tamen dictae praerogativae negatio unus suit e quatuor infaustis articulis gallicanis anni 1682, et ut, seorsim expensa quaestione, facilius pateat lugendus ille gallicanorum theologorum error, Pontisci supra eanones auct0ritatem breviter prim0 paragrapho vindicabimus. Sequentibus autem paragraphis alias ipsius e iure divino praerogativas eXponemu S.

g 1. - Romano Pontifici competit jure divino potestas supra canones.

Cunonum vocabulo intelligi solent, decreta seu leges lum Romanorum pontificum, tum etiam generalium conciliorum. Cum autem apud theologos canonislasve expenditur quaestio an Papa Sit Supra canones, non agitur de canonibus seu decretis dogmaticis, Sed dumtaxat de canonibus in materia disciplinae, et quaeritur an Stet penes Romanum Pontificem potestas ejusmodi canones disciplinares, tum praedeceSsorum suorum, tum etiam generalium conciliorum abrogandi, aut

in eis dispensandi. Et gallicani quidem sSstematis sequaces

333쪽

510 TRICTATUS DE PAPA. potestatem hanc Papae non denegant quoad canones ab ipsius praedecessoribus editos, sed dumtaxat quoad canones a generali concilio vel per generalem Ecclesiae praxim firmatos. Quo praenotato, sit :PROPOSITIO P. - Papa est supra canones a praedecessoribus

suis conditos. - De fide est potestatem Petro datam, universam Ecclesiam pascendi, regendi atque gubernandi, in successores ejus Romanos Pontifices integram atque aequalem transire, et usque ad finem mundi transituram vide probatum Supra, parte I, Sectione li, cap. xm; et Sectione III, cap. xvj. - Ergo quilibet pro tempore Ecclesiam gubernans Romanus Pontifex, eamdem omnino potestatem habet quam habuerunt antece fores sui. Atqui non eamdem haberet, sed inferiorem, si legem quam tulit aliquis ex antecessoribus circa res disciplinae mutabiles, ipse non posset immutare aut abrogare; ergo nullus est canon circa disciplinam mutabilem ab aliquo Papa statutus, qui non possit, suadente temporum et circumstantiarum diversitate, a successoribus immutari atque abrogari.

Idem probari posset ex perpetua Ecclesiae praxi. Sed illa

thesis a nullo negatur. Apud omnes siquidem in consesso est, Sicut rex praedecessoris sui leges, et quilibet Episcopus anteriorum in eadem sede praesulum statuta, mutare poteSt, ita quemlibet Romanum Ρontificem ad immutanda praedecessorum decreta potestatem habere.

conditos. - Ρ ut supra, sub tertiae partis initium monuimus, conserri potest Romani Pontisicis auctoritas sive cum concilio cujus decretis non accessit Papae assensus, Sive cum concilio cujus decreta Romani Pontificis assensu roborata sunt. Prius

Gallicani autem sIstematis sequaces Romanum Pontificem concilio inferiorem propugnarunt; atque id etiam de concilio-

sin Papa intellexerunt, licet tale concilium nunquam esse possit Stricto sensu generale seu cecuinenicum. Contra quem

334쪽

51 1p1RS 0UINTA. lugendum errorem tota sectione secunda partis tertiae Romano Ponti si ei vindicavimus auctoritatem Supra concilium- sine-Papa. Ex qua Sectione simul probala remanet Papae auctoritas Supra canones a concilio-Sinelapa conditos. Insupersequenti sectione, capite II, eadem Romani Pontificis superioritas probatur in particulari quoad disciplinares concilii-

eonditos. - Id probatum vide supra, parte tertia, Sectione quinia, propositione quarta. PnoposiTio V'. - Papa est supra canones per generalem Ecclesiae dispersae acceptationem et prataim Armatos. - Nam major non est auctoritas Ecclesiae dispersae, quam Ecclesiae tu concilio cecumenico congregatae. Sed, ex dictis, Papa est Supra

canones a concilio secumenico editos; ergo et Supra canones

ab Ecclesia dispersa receptos. Igitur circumstantia haec, quod aliqui disciplinae canones in generalem a multo tempore ecclesiarum praxim transierint, id tantum efficere potest, ui papa, vi juris naturalis, licite nequeat eos abrogare vel in eis dispensare, nisi gravissimis de causis. Enimvero generalis et antiquae disciplinae immutatio, nisi prudenter et gravissimis ex causis fieret, fideles conturbaret et in animarum damnum cederet; quod prosecto, de jure naturali, summus Pontifex

vitare tenetur. PROPOSITIO I'. - Papam esse supra canones consimat Eeel

Siae praetis. - Ι. Antiquis canonibus et communi disciplina jubebantur clerici ab Episcopo quique suo, et Episcopi a Metropolitano formatas litteras accipere . quando volebant a dioecesi peregrinari. Porro Z0gimus Papa legem illam quoad Eeclesias Galliae inulavit, ita statuens : Placuit apostolicae sedi, ut si quis eae qualibet Galliarum parte sub quolibet ecelesiastico gradu, ad nos Romam venire contendit, vel alio terrarum ire disponit, non aliter prosiet seatur, nisi Metropolitani si elatensis episcopi formalus ueceperit epistolae R. P., editae a D. Cou-

335쪽

Slani, l. I, col. 955 . Ergo Zogimus Papa existimavit sibi

datam esse potestatem supra canones etiam conciliares. Et notetur non parvi momenti fuisse hanc canonum immutationem, qua obligati sunt tum clerici, tum Episcopi, tum Archiepiscopi omnes Galliarum, ad obtinendas litteras a praesule Arelatensi qui tunc vicarius sanctae sedis pro lota Gallia constitutus fuerat , quoties vellent extra Galliaris iter suscipere. Id autem statuit dictus Pontifex, non quia placuit alicui concilio se eum enico, sed quia placuit apostolieae sedi. II. SImmachus Papa in SI nodo Romana vi, anno 504 Labbe, t. IV, col. 1571ὶ: Nos enim et apostolicae sedis moderamine

eompellimur et eoelesiasti earum rerum dispositione constringimur, sic canonum pateranorum decreta librare, et retro praesulum antecessorumque noStrorum decreta metiri, ut quae moesentium necessitas temporum restaurandis ecclesiis relaXanda eaeposcit,

adhibita diligenti eonsideratione, quantum sileri potest auriliante

Domino temperemuS.

III. S. Srmmachus Papa ad S. Avitum Episcopum Viennensem: Quod sit praeser regulam, modo εit eae justa causa, non infringit

regulum, quam Sola pervicacia et antiquitatis contemptus laedit. Nam quamvis a putribus statuta diligenti observatione et observanti diligentia sint custodienda: nihilominus propter aliquod bonum de rigore legis aliquid relaetatur, quod et ipsa leae cavisset si praevidisset. Et saepe erudele esset insistere legi, cum observantia ejus esse praejudiciabilis Ecelesiae videretur : quoniam leges ea in lentione latae sunt ut prosiciant, non ut noceant. Labbe,

t. IV, epist. xii, col. 1512. IV. Sub sinem speculi iv Episcopi Africae recurrerunt ad S. Anastasium Papam, ut mutaretur quoad ipsos lex quaedam a concilio transmarino, ut ipsi dicunt, id est Romano, lata. Eorum epistolam vide apud C0uslant, col. 5754. V. Initio ejusdem speculi iv S. Melchiades Papa pariter immutavit pristinum canonem de non servando gradus honore iis episcopis, qui in schisma lapsi postea ad unitatem reverte-

336쪽

515p1RS 0ΓI TA. bantur. Quod sactum his verbis memorat coustant p. 5754ὶ : Iste prudentissimus Papa schismalis radieitus ratirpandi gratia eonstituerat, ut in his latis in quibus duo erant Episeopi, unussehismaticus, alter catholicus, ille eonfirmaretur qui fuisset ordinatus prior, et alteri plebs alia regenda provideretur. Sed ubi erat unitatis compensatio, ter pristina de non servandis honoribus, ut in Innocentio alitisque pontificibus visuri sumus, integra illibataque permanSit. II. Sanctus Gregorius Magnus dispensavit cum Siculis quoad canonem 5 concilii Nicaeni, praecipientem bis in anno concilia

celebrari. PR0posaio VP. - Tenetur aliquo vero sensu Romanus Pontis ad observantiam eanonum, licet potestatem habeat illos immintandi. - Duplici titulo omnino diverso intelligi potest obligatio Romano Pontifici incumbens servandi canones: id est vel quia ipse est subjectus legi et potestati qui legem tulit, vel quia licet non sit subjectus, tenetur tamen, ad dandum

bonum exemplum et ad vitanda immutationum nocumenta, canones firmiter servare ubi non urget mutationis necessitas

vel utilitas. Porro jam probatum est nullo modo Romano Ρontifici incumbere obligationem, in priori sensu intellectam, servandi canones. At vero obligationem in secundo sensu esse assirmandam, et ratio diciat et persaepe Pontifices ipsi proclamarunt, ut in sequenti propositione ostendetur. Unde quaestio de Romano Pontifice quoad canones ejusdem naturae eSt 3c quaestio de supremo principe temporali quoad leges. Hoc ipso quod princeps temporalis sit suprema auctoritas, leges vel a se vela praedecessoribus latas valide mulare potest, nec eis legibus tanquam subditus constringitur. Cum tamen mutatio legum absque rationabili causa nociva sit, et nocivum pariter exemplum principis leges non servantis, oritur ex altiori jure, nempe naturali seu divino, obligatio principem adsti ingens ad legum jam vigentium observantiam, extra ca Sum negeSSitariae aut utilis mulationis. De quo jure Valentinianum monebat

337쪽

514TR1CTATUS DE PAPA. sanetus Ambrosius sepist. xxxiij, dicens a principe fieri de beri leges quas primus ipse eustodiat. In Ecclesia aesem magis adhuc nociva soret frequens et non utilis a Romano pontifice canonum Seu legusti ecclesiasticarum immutatio, ut salis patet; et hinc est, ipsum multo graviori obligati0ne constringi ad perpetuo firmandas et in suo robore retinendas praedictas leges, sive quas ipse tulerit, sive quaS Sanxerint praedecessores sui aut concilia incum enica. Peccabit ergo et ossicio suo supremi pastoris deerit, si canones disciplinam mulabilem respicientes extra casum necessitatis aut utilitalis abroget, aut si ipse, qui sorma gregis esse debet, eoSdem non servet. Quia vero illis non subjicitur, nec deest abrogandi potestas, valebita tirogatio. Ergo obligatio qua vere et in vero sensu tenetur Romanus Ρontifex ad observantiam canonum, nullatenus obest quin ipsi vere etiam competat potestas eoSdem moderandi alque abrogandi. Caeterum idem servata proportione dicendum de episcopo quoad statuta dioegesis tum ab ipso, tum a decessoribus promulgatast: quae scilicet mulari ulique possunt si potestatem legislativam Episcopi spectes, non tamen licite mutabuntur absque rationabili causa, quamvis certo valida sit

mulatio.

ΡRoposiTio VII'. - fluetoritates quas Gallicani urgent tanquam praecipuas ad probandum Romulium Pontisicem subjici eanonibus, nec posse ab ipso canones conciliares abrogari, eorum intentum nequaquam probant. - Gallicani videlicet systematis de- sensores Summo verborum apparatu, et quasi de certa jam victoria Deli, sequentes textus in medium adducere Solent: 1' innocentius Ι ad clerum Constantinopolitanum : Longe praestiterit vel ea condemnare quae recte sucta Sunt, quam ea robur ullum sortiri quae adver8us canones gesta sunt. Apud So-ZOmenum, l. ylli, c. XVI.)2' Prosessio sidui Romanorum Pontificum, juxta antiquissimam sormulam quae reperitur in libro diurno: Nihil de traditione quod a probatissimis praedecesSoribus meis Serdulum re-

338쪽

peri, diminuere vel mutare, aut aliquam noritatem admittere; sed ferventer ut vere eorum discipulus et sequipeda, totis viribus meis conatibusque tradita conservare ae venerari; Si qua vero emerserint contra diseiplinam eanonicam emendare, sacrosque canones et constituta pontisteum nostrorum ut divitia et eoelestia

mandata custodire; utpote tibi, beate Petre, redditurum meseiens de omnibus quae profiteor distrietum in divino judieio rationem, ei us locum divina dignatione perugo. 5' Zorimus Papa ad Episcopos Λ Dicae, Galliae et Hispaniae

epist. viij : Cum adversus Patrum statuta venitur, non tantum illorum prudentiae atque sententiae, qui in aevum victura sanae runt, sed quodammodo et Catholieae irrogatur injuria. - Idem epist. v : Contra statuta Patrum, et saneti Trophimi reperentium, qui primus Metropolitanus Arelatentis civitatis eae hae sede directus est, confedere vel mutare, ne hujus quidem sedis possit auctori as. Apud nos enim inconpulsis radieibus vivit antiquitas, cui decreta Patrum sanaeere reverentiam. 4' Martinus Ι epist. xi Canones ecclesiallicoS solvere non possumus, quia defensores et custodes canonum Sumus, non tranS-

Porro ex hujusmodi monumentis quid sequi volunt gallicanismi Patroni Τ Teneri Romanos Pontifices ad firmiter servandos canones 3 1si illud non tantum admillimus, sed in propositione sexta modo ipsi probavimus: excipiendo tamen casum necessitatis vel utilitatis, mulationem aliquam Suadentis. Quaestio non est utrum Romanus Pontifex teneatur servare canones, Sed an sit subjectus can0nibus, ita ut invalida sit eorum immutatio aut abrogatio a Romana sede lacia. Porro allati textus exprimunt tantum summam illam obligationem qua tenentur Romani Pontifices leges ecclesiasticas sirmas

retinere et observandas urgere, quoties non occurrit eaS moderandi necessitas. Quae ol,ligatio, cum inde oriatur quod alia S magnum pateretur Ecclesia detrimentum, est juriS naturalis et divini; quam proinde tollere, ut dicit Z0gimus Papa,

339쪽

516 IRACTA S DE PAPA. ne hujus quidem sedis possit auctoritas. Et certe jus naturale et divinum mutari a Sancta Sede nequit. Episcopus etiam, quando non urget aliqua necessitas vel utilitas mutandi suorum dessessorum statuta dioecesana, ita ut ex tali immutalione secutura esset tantum nociva turbatio, bene p0sset mutationem flagitantibus respondere : Non possum. Qui S autem illud Non possum intelligeret de sufficientis potestatis legisla- lixae desectu Non potest utique licite: non potest eo sensu quod non debeat. Et eodem Sensu, quamvis ex multo majori ratione, dicunt quoad sensum in citatis textibus Romani Pontifices,

Non possumus, quia scili et non recte ageremus. Adde multos esSe canones qui, utpote cum dogmale connexi, nec a Papae nec a concilio secumenico valent ullo modo immulari. De quo

sic disserit eruditus Zaccaria Dissertat. sulla mutabilita della disciplina, p. 8l, edit. Faeneta, 1787ὶ :u Citata testimonia non probant summos Pontifices non potuisse absolute derogare canonibus; sed tantum probant hane eorum auctoritalem arctari ex summa convenientia et gravibus rationibus, quae urgent ut canones illaesi Serventur. Et revera, generaliter loquendo, multi canones conlinent Slatula iuris divini, vel quae jure divino landantur: in lalia porro nullam extendi quantumlibet Sacram terrenam potestatem certum est. Et ideo S. Zorimus post supra citata verba sex epist. vii in subjungit : uuid enim tam sanetum ac venerabile est

quam penitus non erorbitare ab itinere majorum, quorum canonica instituta velut quaedam fundamenta sunt serendis Aulei jacta

ponderibus. Sunt praeterea canones quos Ecclesia habuit tamquam a Spiritu sancto dictatos. Tales fuere Nicaeni. Unde S. Leo Magnus firmiter recusavit admittere canonem quemdam Chalcedonensem, utpote Nicaenis contrarium: Tanquam

refutari nequeat inquit in Epist. ad Anatoliumὶ quod illieita

voluerit multitudo, et illa Nicaenorum canonum per spiritum vere sanetum ordinata conditio in aliqua cuiquam sit parte solubilis. Et iterum in Epistola ad Maximum Antiochenum epiScopum :

340쪽

Tanta spud me est Nicaenorum canonum rederentia, ut ea quae sunt a sanctis patribus comtituta, nec permiserim nec patiar aliqua novitate violari. u Alia autem ratio maxime valebat apud Romanos Pontifices, ut can0nes Summa cura stuSlodirent. Ipsi nempe canonum custodes cum sint et vindices caeteris diligentiori obse xantia praeire debent. Confidimus, aiebat GelaSius papa epist ad Episc. Bard. , quod nullus jam veraciter christianus ignoret,

uniuscujusque synodi cor titutum, quod universalis Leelesiae probarit assensus, nullam magis eae ut Sedem prae caeteris oportere sex convenientia et ob bonum exemplum in quam primum, quae

unumquamque Synodum et Sua auctoritate confirmat, et continuata moderatione custodit. u Ergo tenentur et Romani Pontifices canones observare :asl unde illis obligatio haecΤ Non ex vi ipsorum canonum, prout necesse foret ut dici possent subjecti canonibus; ast ex aequilate naturali et ex divina ordinatione, quae a quolibet principe, maxime vero a summis Pontificibus requirit ut sint justi et justitiae exemplo populo praeluceant. Quod est dicere, tam Romanos antistites legibus ecclesiasticae disciplinae, quam principes legibus regni sui teneri, non ipsarum legum p teStale coactiva, sed directiva. Quod cum principes legibus Suhjectos non faciat, cur subjiciet canonibus Romanos Pontifides Τ nNon parum etiam hallucinantur nonnulli gallicanae opinionis sequaceS qui, quoties in monumentis ecclesiasticis occurrit euntinum vox, illam de conciliasibus tantum decretis, non autem de Pontificum Romanorum constitutionibus intelligunt. Apud eruditos siquidem explorata res est per eam VO-cem designatas praecipue suisse antiquitus pontificias leges.

Pnopost Tio VIlI'. - Papae competere potestatem supra canones eo sensu quod dispensare valeat in statutis universutis Ecclesiae,

est de side. - Εlenim anno 1489 Sixtus Papa IV tanquam haer lieam damnavit propositionem hane Petri de 0sma : Papa non

SEARCH

MENU NAVIGATION