Tractatus de Papa ubi et de Concilio Oecumenico

발행: 1870년

분량: 474페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

potestas est sibi solum in ministerium data. Et si inveniat quis aliquos imperatores dedisse aliqua temporalia summis Pontificibus, sicut Constantinus dedit Sylvestro, hoc non est intelligendum eos dare quod suum est, Sed restituere quod injuste et tyrannice ablatum est. Eodem modo, si legat quis aliquos summos Pontisiices dare bona temporalia imperatoribus et regibus, hoe non est intelligendum eos sacere in dominii recognitionem, sed magis in pacis ecclesiasticae com servationem; quia servum Dei non oportet litigare, sed man-Suetum esse ad omnes. - Tertio sic : illa potestas est in ministerium data alteri, quae est subdelegata respectu eius. Sed omnis potestas imperatorum et regum est subdelegata respectu potestatis Papae. Nam ut dicitur XI, q. i, c. 0uicumque litem habensi cuilibet licitum est sacrosanctae sedis antis- litis judicium eligere. Ergo omnis potestas saecularis eSt in ministerium data polestati spirituali. - 0uarto sic: illa potestas est in ministerium data alteri, quae est restringenda, amplianda et executioni mandanda ad imperium illius cui est in ministerium data. Sed talis est omnis poteStas Saecularis. Dicit enim Bernardus . . . Potestas ergo iurisdictionis spiritualium et temporalium immediata est in solo Papa. Berirata vero est in omnibus Episcopis et Praelatis. Sed in omnibus saecularibus et principibus est in ministerium data. Et ista est

concluSio quam nunc ad praesens teneo de quaestione. - Ad Primum nunc ergo dicendum ... - Αd secundum est dicendum quod verum est potestatem imperialem eSSe a Deo, quia non est a Papa ut est homo, sed a Papa ut gerit vicem Christi in terra, qui fuit verus Deus et verus homo. - Ad tertium est dicendum quod praedictae potestates sunt distinctae, quia non conveniunt uni eodem modo. Quia potestas jurisdictionis spiritualium convenit Papae secundum immediatam institutionem et executionem. Sed potestas iurisdictionis temporalium convenit sibi secundum institutionem et auctoritatem, non lamen Secundum immediatam executionem, nisi sorte in

62쪽

quibusdam casibus qui notantur stati . Qui sint legitimi, e.

Per venerabilem . v Meerptum eae articulo um quaestionis primae. - a Utrum p

testas Papae sit simul temporalis et spiritualis. -Αd octavum sic proceditur : videtur enim quod in Papa non sit potestas corporalis et spiritualis, quia scribit Matth. xxii: Reddite quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo. Sed Papa gerit vicem Dei in terris. Ergo ad ipsum pertinet cura Spiritualium lan-lum. Et ad Caesarem vel imperatorem pertinet cura temporalium. Praeterea ... - In contrarium est, quia qui potest iu majus, potest in minus. Sed majus est posse in spiritualia quam in corporalia et temporalia. Ergo cum Papa habeat potestatem super spiritualia, habet etiam potestatem super temporalia. - Bespondetur dicendum, quod bona temporalia et spiritualia ad tria possunt comparari : primo ad eorum productionem ; secundo ad eorum ordinationem: et tertio ad eorum molionem vel actionem. Et secundum ista tria tribus' rationibus ostendi potest in Papa esse polentia Super omnia bona temporalia et corporalia. - Et primo quidem proptere0rum productionem, quia non ab alio producia Sunt lemporalia et ab alio spiritualia, ut manichaei putaverunt, sed ab eodem Deo a quo producia spiritualia, ab eodem etiam producta sunt corporalia et temporalia. Ergo Papa qui gerit vicem Dei in terris, ex quo habet potestatem spiritualium, habebii similiter rerum potestatem temporalium et corporalium. Secundo hoc patet propter eorum ordinationem. 0rdinantur enim ipsa bona temporalia et corporalia ad bona spiritualia

tanquam organa et tanquam instrumenta . . . Componitur enim homo ex anima et corpore. Unde sicut ipsum corpus ordinatur ad animam et est instrumentum ejus, mediante quis exercet operationes suas, sic ipsa bona temporalia ad bona

spiritualia ordinantur mediante Papa. Papa ergo qui habet providere suis fidelibus de spiritualthus, habet eodem modo providere de temporalibus et corporalibus, sine quibus Spi-

63쪽

40 IBACTATUS DR PAPA.ritualia in vita ista politica exerceri non possunt. Unde apostolis dicentibus : simille turbas ut sibi emant escas, Dominus respondit: Non habent necesse ire : date vos illis manducare. Tertio ... - Ad primum sergo est dicendum, quod per illud , dictum : Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo, non subtrahitur polentia temporalium a papa; sed datur

intelligi quae esse debeat justitia legalis, ut unicuique reddat quod suum est. Modo quo dicit apostolus ad Romanos xini :Reddite omnibus debita, cui tributum tribulum, cui vectigal

vectigal, cui honorem honorem, et cui limorem timorem. Imperantibus autem et regibus reddenda sunt corporalia,

quasi pro stipendiis ipsorum, quia ministri Dei sunt, ut dicit

apostolus. Tenentur enim Ecclesias Dei defendere et christianum populum et rempublicam in pace conservare. Pro quo ministerio stipendiandi sunt thesauro Ecclesiae corporali; quia quodam jure naturae et divino, pro tali ministerio debetur eis late stipendium temporale... Ergo ex tali jure regum et imperatorum accipiendi stipendia non arguitur Papam non habere potestatem temporalium et corporalium, Sed potius oppositum; quod sunt reges et imperatores quasi ministri et stipendiarii ipsius Papae et ipsius Ecclesiae, et per

eum stipendiandi sunt thesauro corporali ipsius Ecclesiae, pro pace et defensione ejusdem, secundum taxationem ipsius. Nec aliter sunt in statu salutis, si ultra stipendia eis taxala volunt horia temporalia a fidelibus subripere. η eerptum eae articulo 2 quaestionis xx. - a Utrum per potestalem clavium Papa praesit temporalibus et spiritualibus. Ad secundum sic proceditur : videtur enim quod Papa per potestatem clavium non praesit spiritualibus et temporalibus. Quia potestate clavium non aperitur nisi regnum caelorum, potestas vero temporalis aperit regnum terrenum. Non ergo Papa praeest temporalibus potestate clavium ... - B Spondetur dicendum, quod sicut duplex est vita, temporalis et aeterna, ita duplex regimen animae et spiritualis naturae de-

64쪽

4lp1R8 ARTA.rivatur in corpora : primo quidem in praesenti vita temporali per virtuosam operationem; quia deserviunt ipsa corporalia et temporalia animae et spirituali naturae ad virtuosa opera tanquam organa et instrumenta ... Regimen igitur spiritualis naturae, in praesenti vita temporali, derivatur in corpora per virtuosam operationem. In vita vero aeterna derivabitur in corpora per glorificalionem . . . Per potestatem ergo clavium, quae spiritualis est, Papa praeest spiritualibus et temporalibus membris Ecclesiae. - Ad primum ergo dicendum, quod potestate clavium aperitur regnum caelorum, et regnum terrenum per ejus institutionem, et confirmationem si rite et juste administretur, per ejus depositionem et condemnationem si ab aliquo injuste usurpetur vel male administretur. D cerptum eae arti Io 4 quaestionis xxvi. - α Utrum Papa

debeat punire tFrannos poena temporali, vel spirituali solum. - Ad quartum sic proceditur. Videtur enim quod Papa non debeat tyrannos punire poena temporali, sed spirituali solum. Scribitur enim . . . Praeferea dicit Gregorius, et ponitur XIII,

q. viu: Si in morte Longobardorum me immiseere voluissem,

hodie Longobardorum gens nee regna nee ducem haberet. Sed quia Deum timeo, in morte eujuslibet hominis me miseere fommido. Papa ergo tyrannos non debet punire poena temporali sed spirituali. - Respondeo dicendum quod ordo divinae justitiae requirit ut secundum multiplicationem culparum fiat multiplicatio poenarum ... Est autem in Ecclesia duplex unitas : una membrorum ad invicem, alia membrorum ad caput, ut supra dictum est. Si ergo tTranni inveniantur turbare primam unitalem, propter eorum tIrannicam violentiam puniendi sunt poena spirituali. Sed si in tantum progressi fuerint malum, ut velint perturbare unitatem secundam per eorum manifestam resistentiam, puniendi sunt poena temporali. Dicit enim Augustinus, in libro III de vera Religione, quod quanto homines dulcedine bonorum inferiorum magis decipiuntur, tanto magis amaritudine poenarum debent erudiri. . .

65쪽

TRλGLTUS DE PAP1. - Αd secundum est dicendum, quod Papa et alii Praelati non debent se immiscere in morte hominis per immediatam executionem, ut propria manu pugnent et interficiant, quia arma eorum militiae principaliter Sunt Spiritualia, non carnalia. Sed mediantu potestate saeculari possunt et debent dotyrannis et turbantibus pacem Ecclesiae juStitiam exercere. Dicit enim Augustinus, in epistola ad Vincentium : In tali primitus Sententia eram, neminem ad unitatem Christi esse cogendum. Verbo esse agendum, disputatione pugnandum, ratione vincendum; ne siclos catholicos haberem quos apertos

haerelicos noveram. Sed haec opinio mea, non contradicentium lanium, sed demonstrantium superabatur exemplis:

Nam proponebatur mihi civitas mea, quae cum lota esset in potestate Donati, ad unitatem catholicam legum imperialium timore conversa eSt. Quam nunc videmus ita illius animositatis perniciem detestari, ut in ea nunquam fuisse ere

datur. B

Ereerplum eae articuIo 4 quaestionis xxxvi. - a Utrum imperator in dominio temporalium sit major Papa. - Ad quartum sic proceditur: videtur enim quod imperator sit major Papa in dominio temporalium. Dicit enim Nicolaus Papa, et ponilur XLVI dist. can. Cum ad verum : quod ultra nec imperator sibi jura Ponti silealus arripial, nec Pontifex jura imperatorum usurpet. Quoniam idem mediator Dei et hominum homo Christus Iesus actibus propriis et dignitatibus distinctis ossicia potestatis utriusque discrevit. Sed si Papa diceretur major imperatore in temporalibus, usurparet jus ejuS. Ergo nec debet dici major ipso in tali dominio. - praeterea juramentum sidelitatis praestatur ipsis regibus et imperatoribus cum accipiunt administrationem temporalium. Non autem late jur mentum praestatur Papae. Ergo in dominio temporalium Papa

non est major imperatore vel quocumque Bege. - Praeterea

Beatus Ambrosius dicit et ponitur XXIII, q. viii, c. Conpetuor):

TEMPOBALIA IMPERATORΠΗ sunt; ad imperatoris palatia pertinens.

66쪽

est major Papa. - In contrarium eSt... - Respondeo dicendum quod Hugo, in decreto supra allegato Cum ad verum, tria videtur dicere de dominio imperiali et papali contraria supradiclis. Primo namque dicit quod imperator potestatem gladii et dignitatem imperialem non recepit ab Apostolico, sed a principibus et populo per electionem. Cujus contrarium supra determinatum est. Quidquid enim fuerit de imperatoribus praeteritis, modernorum tamem imperatorum electio planum est quod pertinet ad summum Pontificem, vel immediate per Seipsum. Vel per electores quos ipse summus Pontis ex ordinavit. Seeundo dicit quod ante suit imperator quam Papa, et dictae potestates, imperialis et Apostolica, sunt discretae et

diverSae. duorum utrumque indiget distinctione. Verum est namque imperatorem fuisse ante Papam, quantum ad personam ; sed non quantum ad ossicium et si uram. Successit enim Papatus et sacerdotium Christi sacerdotio levitico ... Nec dictae potestates sunt ita discretae et diversae, quod una non reducatur ad aliam. Utraque enim est a Deo, imperialis et Apostolica. Sed Apostolica et sacerdotalis immediate : imperialis vero mediante Apostolica et sacerdotali. Tertio dicit quod Papa est major imperatore in spiritualibus; sed imperator est major Papa in temporalibus. Sed si sic esset, pari ratione imperator posset dici major Christo in temporalibus. Non enim est imperatur major Papa in temporalibus nisi propter immediatum usum et immediatam executionem temporalium, se- tcundum quem modum imperator major Deo dicitur. Quia Deus non habet immediatum usum et immediatam executionem temporalium. Non enim ipse manducat carnes laurorum aut sanguinem hircorum potat, nec equitat equOS praecedente turba famulorum et armatorum, et tamen ipse dicit in psalmo, ubi ista leguntur: Meus est orbis lem de et plenitudo ejus. Et dominum universorum se nominat. Nec quia caelos Sibi reservavit, terram autem concessit ad usum siliis

67쪽

hominum secundum illud psalmi: Caelum caeli Domino, temram autem dedit filiis hominum), propter hoc dicendum est quod silii hominum sint majores Deo in terrenis, et Deus sit major homine in caelestibus. Quod enim simpliciter dicitur,

sine additamento dicitur. Et ideo sicut Deus Dominus unive forum et temporalium et Spiritualium quantum ad univerS lem jurisdictionem, sic Papa, vicarius ejus, in spiritualibus et temporalibus est major quocumque alio rege vel imperatore. - Ad primum ergo est dicendum quod Papa non debet usurpare immediatam executionem vel administrationem temporalium, ne propter talem executionem implicet se negotiis saecularibus. Sicut nec imperator immediatam executionem spiritualium debet habere. Tunc enim illa abusio oriretur, quod carnalis homo in rebus divinis praesidere videretur, et spiritualis homo carnalibus implicaretur. Sed ex hoc non subtrahitur dominiusti temporalium ipsi Papae, quin in delictis et violentiis non possit imperatores et regeS corrigere, et eos dominio temporalium privare, si contingat eos fore sacere. -- Ad Secundum est dicendum, quod juramentum sidelitatis ab Episcopis non debet praestari regibus, quod ab eis recognoscant temporalium immedialam jurisdictionem. Tale enim juramentum solum praestandum est Papae, qui Super temporalia et spiritualia hujusmodi jurisdictionem universalem habet in toto orbe. Sed bene potest eis praestari juramentum ut ab eis recognoscant immedialam temporalium executionem vel administrationem, potissime in terris et regnis ubi Ecclesia immediatam administrationem temporalium non habet. - Ad tertium est dicendum quod Ambrosius intelligit

temporalia esse imperatorum quantum ad usum et executionem, non quantum ad universalem dominationem et trans-mulationem. Dei enim solius et Vicarii Iesu Christi est tale dominium; quia ad eum spectat temporalia et regna terrae

transmutare et ordinare. BQuaestione xisi Papae jus adscribit Beatus Augustinus Trium-

68쪽

PARS QUARTA. 45phus, reges cum malefaciunt corrigendi; eos cum causa sit, est deponendi, et regem in aliquo regno instituendi.

8 9. - Doctrina aliorum vigintitrium e celeberrimis Galliae doctoribus.

I. rum leus Candensis. - Fuit is Sorbonae prosemor, archidiaconus Tornacensis, dictusque Doetor solemnis. 0biit anno 1295. Sic legere est in ipsius theologia quodlibetanara Sacerdos apostolicus se habet ad reges et principes sicut architectus civilis ad alios artifices in civitate. Sicut enim architectonis civilis est praecipere qui et quales debeant exercere scientiam medicinae, rhetoricam et alias artes, sic sacerdos apostolicus debet considerare qui et quales regna et principatus regere debeant, et bonos honorare, malos autem et mala regentes deponere et alios loco illorum substituere. v filalum

a Paramo, de origine inquisitionis, i. III, q. I, opinio 5, n' 26, - edit. Matriti 1b98, p. 45 I.

H. Henricus de Suta. - Is ab Episcopatu Sisieronensi ad Archiepiscopalum Ebredunensem translatus suit anno 1250. Postea vero Cardinalis et Episcopus 0stiensis creatus est; ex quo ipsi Ostiensis nomen inditum. Insignis canonistae famam sibi comparavit, in tantum ut ejus opus Summa aurea nuncu- palum sit. Sic habet titulo de Haereticis, qua poena puniantur,n. 11 tu Nola quod domini temporales, non solum propter suam haeresim, sed etiam aliorum, quod cum possunt admonili exterminare negligunt, excommunicari possunt, et terrae ipsorum exponi catholicis occupandae. Idem si princeps negligens inveniretur circa regimen et iustitiam faciendam r unde Zacharias Papa deposuit Chil dericum regem Francorum. v filatum a Bellarmino, in Barelatum, sub initium tomi I, edit. Milani 17 21.

III. Guillelmus Durandus, Mimalensis Episcopus anno 1286, dictus Speculator, eo quod ejus opus SpeeuIum juris inscrip

69쪽

a Papa deponit imperatorem propter ipsius iniquitates, ei dat principibus in curatores ubi ipsi sint inutiles ad regendum. s SpeeitIum, lib. I, tit. de Legato, ἶ Nunc ostendendum,n. 17. IV. AEgidius Romanus. - Vocatus etiam Agidius Columnas Gilles de Rome , discipulus sancti Thomae, et Universi latis Parisiensis doctor, ordinis Eremilarum Sancti Augustini generalis praepositus, postea factus Bituricensis Archiepiscopus et Aquitaniae primas, anno 126 . 0biit anno 1516. Sic habet

in suo tractatu de Potestate eeelesiastica : a Causae mixtae, sunt causae temporales quae connexionem quamdam habent cum

spiritualibus : sicut causa laudatis, quae de se temporalis est, caemexionem potest habere cum juramento vel pacto; sicut patet de dissensione mola inter reges Franciae et Angliae, super comitalu Pictaviensi. Papa quia non poterat directe cognoscere de causa laudati, in directe ratione juramenti vel

pacti intromisit se de illa Extra De judieiis cap. Novit . Et

Sic rex Franciae secundum jura non subest summo pontifici, nec ei tenetur respondere de 1eudo sui; potest tamen ei subjacere incidenter et easualiter ratione eonii ionis alie iis causae spiritualis , sicut habetur Extrav. de judiciis, cap.

Novit. n Apud Bianchi, Potesta deIIa Chiesa, tom. I, pag. 96, Romae 1745. et Sed dicet aliquis quod reges et principes spiritualiter, n0n

temporaliter subsint Ecclesiae 2 sed haec dicentes vim argumenti non capiunt: nam si solum spiritualiter reges et principes subessent Ecclesiae, non esset gladius Sub gladio, non essent temporalia sub spiritualibus, non esset ordo in potes- latibus, non reducerentur infima in Suprema per media . n De Potestate eeelesiastica, parte I, c. xxx. Citatum a Bellai mino,

adversus Barelatum, edit. Venetiis, 1721, t. V, p. 26. V. Rodolphus Columna. - IS Carnotensis canonicus suit, et edidit tractatum de Translatione imperii. Ibi postquam memoravit depositum a summo Pontifice Zacharia Childericum re-

70쪽

47p1RS 0EARTA.gem, et retulit interpretationem Glossae, depoSuit, id est, deponentibus consensit, ita subdit: et Sed qualitercumque dicatur, sive ut praedicta Francorum narrat historia, Sive ut Alius loquitur de capite alius, xv, q. vij supra allegatus, salva semper in omnibus veritate, credo auctoritatem Papae in talibus omnibus negotiis priesupponi, ex eo quod omnis poteStas ex eo in hoc dependet. v De Transi. imperii, cap. Iv, in collectione Monar-ehia S. Romani imperii, t. II, pag. 91, edit. Francosordii 1614. Babetur exemplar Parisiis in bibliotheca Sorbonae. a Quantum autem roboris habuerit aut firmitatis nempe translatio imperii ab 0riente in 0ccidentem quidve tunc per Bomanam Ecclesiam factum fuerit de imperio, patet et patere

potest omnibus evidenter. Praedicta enim imperii translatiosacta per Ecclesiam de Graecis in Francos, ex causis et rationibus antedictis, adeo valida est, quod per septem generationes, per septem scilicet imperatores annis centum tribus duravit. v ibid., c. um, pag. 94.3VI. Natalis Doeus. - Cognomine Brito, utpote Oriundus e Britannia minori. Fuit generalis superior Dominicanorum, et obiit Narbonae anno 15 25. Sic habet in suo tractatu de Potestate Papae : u Λd Papam pertinet corrigere omnem abusum tam potestatis ecclesiasticae quam terrenae, in quocumque

existente de populo christiano. n Ila ellatum a Bellarmino, t. V, p. 27, edit. Venetiis 17 21. VII. Durandus a Saneto Porciano. - Universitatis Parisiensis doctor, cognomine resolutissimus, factus Episcopus Aniciensis anno 1518, et Meldensis anno 1526. Sic habet in suo tractatu de origine jurisdietionum, questione III : a Quia utraque potestas, temporalis et spiritualis est necessaria, ideo utramque potestatem contulit Christus Petro ... Isti sunt veri thrmini jurisdietionis spiritualis et temporalis a fundatione Ecclesiae, quos transgredi non licet: quia jurisdictio temporalis nullo modo se extendit ad spiritualia, de quibus nihil novit: jurisdictio vero spiritualis se extendit primo

SEARCH

MENU NAVIGATION