Tractatus de Papa ubi et de Concilio Oecumenico

발행: 1870년

분량: 474페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

588 TRACTATUS DE PAPA. apparet in s0ptima orientali synodo , ubi in secunda actione monachi pariter advocantur ad Suam sententiam pro serendam. Et in actione quarta Archimandritae et degument, huc est, ductores, unius Vel plurium monaSleriorum praefecturam gerenteS, una cum Episcopis sua nomina decretis fidei subscribunt. Huc accedit, abbates, cum inaugurantur, obstringere se jurejurando, itidem ac Episc0pi solent, ut concilio intersint, ubi a Pontifice advocentur. In Romanae pariter clesiae ritualibus, connumerantur abbates inter eos qui jussuffragii obtinent in conciliis; additurque, id postea merito ad religiosorum summos praesides inductum. Ex quibus liquet id quod dicebamus, hujusmodi auctoritatem, ut ad Episcopos ex ordinarii juris potestate ea pertinet, perinde abbatibus ex privilegio veteris consuetudinis tribuendum. n Historia eoneilii Tridentini, lib. Vt, cap. n, t. Ι, p. 528, Αn

In concilio Tridentino id est in quibusdam coetibus praeparatoriis ante primam sessionem, et cum paucissimi adhuc patres advenissenti disputatum quidem fuit an abbates cum decisivo suffragio essent ud millendi. Sed longam eorum possessionem quoad dictam decisivi suffragii praerogativam allegabant Legati Pontificii. Qui vero exclusos abbates volebant, non negabant ejusmodi possessionem, Sed contendebant revocanda esse talia regularium jura, utpote nociva. Id nempe mihi colligendum videtur ex Pallavicini narratione ilib. VI, c. uJ. Igitur unanimis tunc fuit sententia de aequisito ab abbatibus per longam possessionem decisivi suffragii iure, et disputatum dumtaxat an ea praerogativa continuenda foret. De sucio a Tridentinis patribus revocata non fuit.

Item sententia suit Romani Pontificis Pauli IlI, abbatibus in

concilio secumenico decisivum Suffragium competere. Nam,

teste Palla vicino l. VI, c. u u 'uli sex collaudavit praesides

Nicaena secunda, anno Ibi.

412쪽

quod eam judieundi potestatem in religiosis sustinuissent;

simul etiam cohortatus est ad eorum causam propugnandam; quippe non modo rerum conditionibus opportunam, sed rationi conSentaneam. nIgitur communis revera sententia haec dici potest, quamvis nonnulli auctores contrarium tenuerint. Objicies. - Contrarium tenuit Suareg, Sequens Cardinalem Jacobatium et Cardinalem Albanum. Sic nempe habet in suo tractatu de side, disputati0ne undecima, II. 18 : si Tertio, generales ordinum, ex consuetudine et concessione Pontificum, habent suffragium, quamvis ex jure communi n0n oporteret illos vocare. Quarto, de Abbatibus non viget talis aliqua consumtudo, nec Pontisiera illis hoc coneesserunt, nec eorum digni lastalis est ut putandum sit, jure divino hoc ad ipsos pertinere. Et quamvis aliis in rebus videatur eorum jurisdictio similis episcopali, non tamen in omnibus quia id ex jure humano

descendit. Videatur Jacobalius reserens multos, libro Secundo, capite secundo, Versiculo dubium tamen est; Albanus, prima parte de Coneilio, capite LVI. BRespondeo. - 1' Longum schisma in Constantiensi concilio extinctum, mentes perturbaverat, et mullis erroneis opinionibus priesertim circa ea quae Ecclesiae constitutionem et Sedis Apostolicae auctoritatem respiciunt, ortum dederat. De Aberrationibus Gersonii et Petri de Alliaeo jam supra disimus parte II Sect . ia, cap. vi, k 5 et 4j. Sed et illi qui proximis post Constantiense concilium temporibus scripserunt, utpote antecedentium errorum caligine nondum satis expediti, caule quoad

dictas materias legendi sunt, etsi caeteroquin erga Sedem Apostolicam bene assecli fuerint, et bona fide utilitatem Ecclesiae pro scopo habuerint. Inter quos recensendus potissimum Cardinalis Iacobalius; cujus proinde auctoritas in multis merito recusari debet. Et meo quidem judicio, non debuisset Labbe in suo conciliorum apparatu, Jacobalii tractatum de Coneiliis edere. Et etiam Cardinali Albano applicanda sunt

413쪽

590TR1CTATUS DE PAPA. quae dixi, licet mullo minus, seu quoad pauca dumtaxat, placita. Unde vis objectionis lola stat in auctoritate Sua res ii, quae revera maxima est. - At 2' nolare poterit lector a Sua resio quaestionem hanc ex professo non expendi, Sed pauculas lan-lum citatas lineas per transennam exscriptas. Si attendisset Suares ius ad id quod in concilio Tridentino emtigerat, immo vel ad id. quod Bollarminus docuerat, sane non incunctantersie asseruisset: de Abbatibus non viget tulis aliqua consuetudo; quod assertum salsum prorsus eSse apertissime constat monumentis et sactis historicis. Igitur quantacumque sit Sua resti auctoritas, omnino dicendum est eum hac in re in errorem timductum suisse. Qui error non impedit quin contraria Sentemtia communis vocari possit. Si quis lamen, ob lanii viri auctoritatem, non simpliciter communem eSSe Vocandam, Sed Sintummodo communiorem, aut magis receptam contenderit, laud dissentiemuS. ARGUMENIGM ΙΙ. - ΕΣ possessione plusquam mille annorum.

- Quod abbales cum sui fragio decisivo interfuerint concilio cecumenico Lateranensi anni 1180, et subseculis omnibus generalibus synodis usque ad Tridentinam inclusive, Satis constat ex citato Cardinalis Pallavicini testimonio, et quisque compertum habere potest dictorum conciliorum acta, id est, Subscriptionum catalogos pervolvendo, in collectione, verbi gratia, quam ediderunt Labhe et Cossari. Quod aulem etiam in concilio oecumenico Nicaeno secundo, anni 787, abbates dicta praerogativa jam potiti sint, paucis ostendamus. Sic legere est sub sinem actionis secundae Labbe, t. AII, col. 151, edit. Parisiis, 1671ὶ : u Sancta synodus dixit: justum est ut reverendissimi monachi pronuntient. Reverendissimi monachi dixerunt: si ordo est talis i τάξις εοriv), ut nos monachi pronuntiemus, sicut jubeli S. Tarasius sanctissimus Patriarcha dixit : 0rdo est unicuique qui reaeritur in Synodo, ut pronuntiet consessionem suum. Sabbas reverendissimus monachus et Heguinenus Studii dixit: secundum antiquam et pris-

414쪽

pa RS TAVΑ. 59lcorum temporum illibatam fidem ..., et secundum destinatam fritabam a ler Beato et Apostolico Papa Hadriano ..., confleor et credo, et adoro sacras imagines. Eos autem qui non ita sentiunt anathematigo. Gregorius reverendissimus monachus et Hegumenus sancti Sergii dixit:... Ioannes Hegumenus Pa-gurii similiter. n Et ibi septem alii Hegumeni nominantur cum eadem formula similiter. Ac tandem additur: u Et caeteri omnes monachi pronuntiaverunt similiter. v Notetur autem eamdem prorsus esse sormulam qua usi sunt Episcopi. Verbi gratia: Sisinnius sanctissimus Episeopus Curiatii similiter Labbe, loco cita lo). Pariter sub sinem actionis quartae post subscriptiones Episcoporum et cum eadem distia formula, leguntur

subscriptiones centum et octodecim Hugumenorum seu abbatum, quarum prima haec est: α Sabbas monachus et Hegumentis monasterii Studii similiter. n Labbe, citato tomo VII, col. 559. El ex iis 118 Regumenis, sex vocantur simul grehimandritae; verbi gratia : Theodorus russumenus et grehimarmitrita Bodi similiter fLabhe, ibid. , col. 559j. Quod autem denominatio illa rugum euus idem omnino apud graecos significaverit ac latina vox abbas, constat ex eo quod unus e duobus Hadriani Papae Legalis, qui erat abbas sancti Sabbae in urbe Roma, in actis eodem ΙIegumini nomine designetur. Sic, verbi gratia, se habent subscriptiones dicturum Legatorum, quae

praecedunt subscriptiones patriarcharum et caeterorum omnium, quamvis ii Legati non essent nisi simplices presbrteri :α Petrus indignus primus presbrier Sedis sancti Apostoli Petri, et locum supplens Hadriani Papae senioris Romae, des-niens subscripsi. - Petrus indignus presbSter et Hegumenus monasterii saneti Patris Sabbae siti Romae, et locum supplens Hadriani Papae senioris Romae, definiens subscripsis Labbo,

t. VII, col. 558, edit. Parisiis, 1071 . Igitur jam ab anno 787

politi sunt abbates dicta praerogativa, quae ipsis in omnibus subsecutis conciliis secumenicis continuata suit, et quae proinde ab annis saltem mille et septu0ginia perdurat.

415쪽

592 TR LTATIIS DE PAPA. Objietes 1'. - Dicti Hegumeni non erant unius monasterii abbates, sed generales plurium m0nasteriorum superioreS.

Proinde hoe exemplum n0n probat quoad abbates de quibus in

thesi. Respondeo: Falsum est assertum. Nam plurium mona Steriorum generales superiores, non Simpliciter rugument, sed Archimandritae vocabantur. Absonum est piralerea in uno concilio adfuisse 1 18 generales plurium monasteriorum superiores. In hoc numero sex dumtaxat Archimandritie reperiuntur. Caeteri 112 suerunt solummodo unius monasterii flegument, id est, rectoreS.

Objietes 2'. - Sallem valde restricta suit dicta possessio abbatum in concilio Tridentino. Nam, teste Pallavicino si. II, c. iij, non admissi sunt nisi tres abbates Cassinenses, et cum hac conditione quod trium suffragia pro unico haberentur. Respondeo : 1' Falsum est tres solummodo abbates Tri. dentino concilio interfuisse, nec hoc dicit Ρalla vicinus. Sed loco citato de solis istis tribus loquitur, quia nondum alii advenerant. Nec mirum cum vix incoepta tunc laret Synodus, et primae sessioni adsuerint dumtaxat Archiepiscopi quatuor et Episcopi 22. Caeterum constat Tridentino concilio intersuisse abbates quatuordecim, videlicet: Isidorus Clarius, abbas Pontidae Bergomensis, Brixiensis. Labbe, ad calcem Sessionis 5. - Chrysostomus Gimilianensis, abbas sanctae Trinitatis

de Caieta, Calaber. Labbe, ibid.ὶ - Lucianus de 0llionibus,

abbas Pomposae Ferrari ensis, Mantuanus. Labbe, ad calcem sessionis T. - Gerardus flamericurlli, abbas Bortini, ordinis Carmeli larum, Germanus. Labbe, ad calcem sessionis 15.)Marcus de Brixida, abbas sancti Vitalis de Ravenna, ordinis sancti Benedicti, Italus. Labbe, ibid. - Εusebius de Parma, abbas sanciae Mariae Gratiarum, dioecesis Placentinae, ejusdem

ordinis, Italus. Labbe, ibid.ὶ - Hieronymus de Solichier idela Souchierei, Gallus, Campanus, abbas ClarevallenSis, postea Cardinalis. Labbe, t. XIV, col. 952, edit. Parisiis, 1672.

416쪽

Simplicianus, abbas sancti Salvatoris Papiae, de Iuliolina, congregalionis Cassinensis Labbe. ibid.ὶ - Stephanus Calanius, Novariensis, abbas Sanclae Mariae Gratiarum Placentinae dioecesis, congregationis Cassinensis. Is interfuit ultimae sessioni. Lahbe ibid. in Rusdem autem monasterii alter abbas, Eusebius de Parma, interfuerat sessioni 15, ut supra vidimus. - Augustinus Loscus, Hispanus, abbas sancti Benedicti de Ferraria, congregationis CaSSinen Si S. Labhe, loco citato. flaudius de Sainctes, Gallus, Campanus, abbas Lunevillanus. Labbo, ibid.ὶ - Cosmas Damianus Hortulanus, Hispanus, abbas Villaeberi randi. Labbe, ibid. - Η is quatuordecim non adjunximus Ludovicum de Baisser, abbatem Cisteretensem,

licet primo loco inter abbates ponatur fLabbe, tomo XIV col. 952, Parisiis, 1672j, quia erat simul generalis lotius

ordinis, unde objici posset eum non quatenus abbatem interfuisse, sed quatenus alicujus religiosi ordinis superiorem

generalem.

Respondeo : 2' Conditionem quod trium abbatum Cassinensium suffragia pro unico compularentur, statulam fuisse transitorie, id est, donec advenisset major Episcoporum numerus. Postea vero de transitoria ista restrictione nullam habitam fuisse rationem mihi certum videtur. Id tamen directe probare omitto, quia prae manibus non habeo necessaria

documenta.

Αuom Tin III. - D formula indietionis a Romanis Ponti-βeibus adhiberi solita. - Sic bulla indictionis Tridentini concilii : u 0mnes omnibus ex locis, tam venerabiles si a tres nostros Patriarchas, Archiepiscopos, Episcopos, et dilectos filios abbatra, quam ali 0S quoscumque, quibus jure aut privilegio in conciliis generalibus residendi, et sententias in eis dicendi permissa potestas est; requirentes, hortanteS, admonenteS, ac nihilominus eis in vi iurisjurandi quod nobis et huic Sanctae Sedi praestiterunt, ac sanctae virtute obedientiae, aliisque Sub pinnis jure aut consuetudine in celebrationibus conciliorum

417쪽

394IR1CTATUS DE PAPA. adversus non accedentes ferri et proponi solitis, mandantes arcteque praecipientes ut ipsi mei, nisi sorte justo detineantur Impedimento, de quo lamen fidem sacere compellantur, aut certe per suos legitimos procuratores et nuntios, sacro huic concilio omnino adesse et interesse debeant. η Labbe. t. XIV, col. 750 et 751, edit. Parisiis, 16 2. Nolet lector ibi expresse convocari abbates; de generalibus autem ordinum Superioribus haud seri expressam mentionem, etsi comprehendantur sub Verbis, quam alios, etc. - In bulla indictionis concilii secum enici Lateranensis quinti, anno 1512, sic loquitur Julius papa II: u Insuper praesalis et aliis venerabilibus Dalribus Putriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, monasteriorum abbatibus et praetutis ... Mandamus ut ad ipsum concilium Lateranen Se accedere. . . debeantn Labhe, t. XIV, col. 57, Parisiis, 1672j. - Ιn bulla indictionis Constantiensis concilii a Joanne Vigesimo tertio : a Venerabiles fratres nostros Ρatriarchas, Archiepiscopos, Episcopos, et dilectos filios electos abbates, et caeteros egclesiarum et m0nasteriorum praelatos, n etc.

Labbe, t. XII, col. 12, edit. Parisiis, 1672.ὶ - In bulla indictionis concilii secumenici Viennensis a Clemente V : a Venerabilibus fratribus nostris Archiepiscopis, Episcopis, ae dilectis filiis eleetis abbatibus, prioribus decanis, praep0SitiS, n etc. Labbe, t. XI, parte II, cul. 15 45, Parisiis, 1671.ὶ - Ρaulo post scol. 1556ὶ apud eumdem Labbe videre est nomina duodecim abbatum, ad quos indictionis bulla directa est. - Εllandem bulla qua Pius IX seliciter regnans mox celebrandum concilium Vaticanum indixit, vocatos pariter meminit, immediale post Episcopos, dileetos silios abbates hulla Aterni Patris, 29 junii 1868. - In diario PUni persi , 5 juillet 1868.

Igitur consuetudo seu constans praxis abbates ad concilia secum enica vocandi, est sactum certissimum AncuMENTUM IV. - ΕΤ jurejurando ab abbatibus, eum inaugurantur, praestito, eundi ad concilium Oecumenicum. - Nam, ut

videre est in Pontificali, ejusmodi juramentum eodem modo

418쪽

praestant ac Episcopi. Sane nisi Sedes Apostolica, inter eos qui vocari ad concilium debent, abbates etiam computaret, dictum jusjurandum ab ipsiS non exigeret.

Αvci MENTO V. - ritualibus Ecelesiae Romanae libris. - In eis enim, teste supra citato Pallavicino, connumerantur ab-bales inter eos qui jus decisivi suffragii obtinent; et additur

eam abbatum praer0gativam, merito postea extensam fuisse ad generales ordinum superiores.

objicies 1'. - Allegata documenta commode intelligi possunt de solis abbatibus qui jurisdictionem quasi episcopalem obtinent in aliquem populum. Unde isti soli vocandi sunt et

cum suffragio decisi vo admittendi. . Respondeo : Absona prorsus eiusmodi interpretatio. Abbales enim tales n0n sunt per episcopalem in aliquem populum jurisdictionem, sed solummodo per jurisdictionem in subjectos sibi monachos. Si haberent dumtaxat jurisdictionem in p0pulum, essent quidem praelati, abbates nullomodo. 0uod sint abbates totum ipsis venit e subjectis quibus praesunt mona his. Iurisdictionem autem in populum, nec acquirendo magis fiunt abbates, nec amittendo minus. Igitur ubi doctores, ubi indictiones conciliorum, ubi libri rituales ac caelera documenta de abbatibus simpliciter et sine addito agunt, eisque in concilio jus decisivi suffragii ex privilegio ac vetustissima consuetudine tribuunt, id intelligendum est de omnibus abbalibus qui essentialia seu requisita ad constituendam dignitatem abbatialem habent; ac proinde intelligendum est etiam de abbatibus in solos monachos jurisdictionem oblinentibus. Et sane si vocand0rum abbatum ratio fuisset eorum in aliquam plebsim jurisdictio, id in bullis indictionis expressum

occurreret. Legeretur nempe : Et dilectos filios abbates jurisdietionem in populum oblinentes. Atque idem canonislse diligenter adnotassent. - Idem caeteroquin facto solo plenissime constat. Inquiratur, tum de illis quatuoi decim abbatibus qui concilio Tridentino interfuere, tum de aliis successive anti-

419쪽

596 TRACTATUS DE PAPA.quiorum conciliorum, usque ad supradiclos 1 2 Regumenos seu abbates concilii Nicaeni secundi anni 787; et comperietur ex ipsis quam plurim0s solis religiosis suis potestate seu jurisdictione praesui SSe. 0 ieies 2'. - Restringendum saltem est dictum privilegium ad abbates plurium monasteriorum, seu lolius alicujus monachalis congregationis generales superiores. Ut proinde non quatenus abbatibus hoc eis competat; sed sicut caeteris ordinum religiosorum generalibus praepositis. Respondeo : Haec etiam restrictio fundamento caret. Equidem ex quo, in Benedi clina familia, per Cluniacensem resor-' malionem, caeperunt plura m0nasteria in congregationem coalescere, orta etiam eSt abbatum diversitas. Antea scilicet monasteria omnia erant singularia; id est, unumquodque ab omnibus aliis independens erat, et completam familiam constituebat, cujus caput abbas. Ortis variis congregationibus,

verbi gratia, Cluniaeensi. Cassinensi, Anglicana, distingui debuit abbas primarius seu monasterii primarii, tum ab abbatibus monasteriorum secundariorum ejusm0di congregationum, tum ab obbatibus monasteriorum quae singularia, id est, extra omneIn congregationem remanserant. Si valeret objectio, praerogativa decisivi suffragii in concilio solis abbatibus

primariis competeret; non autem abbatibus seeundariis monachalium congregationum, nec abbatibus monasteriorum quae singularia remanserunt. Porro,1' Competit dicta praerogativa omnibus monasteriorum sin- ρυlarium abhalibus. Nam hi sunt in vero ac stricto sensu abbates, siquidem exercent in suos monachos potestatem, nulli alteri abbati subjectam. Primarii autem congregationum abbates, licet habeant majorem potestalem eatensive Seu in plura monasteria, non tamen majorem habent intensive. Igitur nulla est ratio cur, sub denominatione abbatum, in indictionibus conciliorum aliisve documentis, et canonistarum scriptis adhi

420쪽

apud Labbe, verbi gralia j abbates qui concilio Tridentino et

aliis retro conciliis aecumenicis usque ad Nicaenum secus dum interfuerunt, et de facto quam mulli reperientur qui nonsuerunt generales congregationum Superiores. 2' Λn autem in monachalibus congregationibus, non tantum primario lotius congregationis abbati, sed etiam secundariis ejusdem congregationis abbatibus dicta praerogativa compelai, aliis expendendum relinquo; tum ne nimis volumen crescat, tum quod multa ignorem, quae sore ut ad illam

enucleandam quaestionem Scitu necessaria Ρn0PosiTio VII . - Generules ordinum religiosorum superiores, eae privilegio et consuetudine, sunt vocandi et cum suffragio eisivo admittendi. - Constat 1' ex unanimi doctorum Sententia; quae salis innotescit ex dictis supra quoad abbates. Constat 2' ex eo qu0d de facto ad ultima concilia cecum enicavo ali fuerint, et suffragium decisivum habuerint, prout indiciorum conciliorum actis videri potest. Concilio Tridentino, verbi gratia, intersuerunt octo ejusmodi generales, videlicet :

ventualium, - Εremitarum sancti Augustini, - Servorum sanciae Mariae, - Carine litarum sper procuratorem , - Iesu i-larum, - et Capusscin0rum eorum nomina vide apud Labbe,

t. XIV, c0l. 955, edit. Parisiis, 1672ὶ . In congilio Vaticano

Sedent pariter cum Susiragio decisi vo generales ordinum religiosorum SuperioreS. PROPOSITIO IX'. - Procuratores Episcoporum in concilio Pridentino non habuerunt suffragium decisivum, sed dum laetus con-

Sullirum. - usubitari potest fuit Selimal grueber, disseri. prosem ., ἶ 8, n. 550ὶ de pra latis vel aliis clericis, qui loco

Haec de abbatibus scripseram antequam convenisset Vaticanum concilium. Certum autem est in hoc concilio admissos dumtaxat fuisse generatos congregationum Abbates. Derogatum proinde suit caeterorum praerogativae, Si revera praerogativa haec Penes alios etiam abbates antea steterit. prout evincere videntur supra deductae rationes.

SEARCH

MENU NAVIGATION