Tractatus de Papa ubi et de Concilio Oecumenico

발행: 1870년

분량: 474페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

beratum suisse in Assemblea Cleri, de modo removendi ai liculi a tertio ordine propositi; hac de re perorasse cardinalem Perronium; et toli ecclesiaStico ordini adeo placuisse, ut electus fuerit in deputatum cleri simul et nobilium, ad propugnandam causam apud tertium Statum. Ipsum postea retulisse de expleto mandato, et laudes ecclesiastici ordinis consecutum. Igitur id propugnavit Perronius, ad quod propugnandum depulatus fuerat. Proinde non suam lantum, sed cleridoctrinam expoSuit. - uuarto, narrat Grammoni, partamenti Tolosani praeses ad annum 1615ὶ, quomodo Parisiense Partamentum adhaeserit articulo tertii ordinis, et quomodo istud Partamenti alientalum ingentem ecclesiastico ordini indignationem moveri l. si Excanduit clerus, inquit, addito non eas esse Paria menti partes ut ultro respondeat. Comitiis Galliae generalibus convocalis, regium omne jus iranslatum in ipsis; adeo ut velut justitio indicio cessare debet magistratus. Clerum et nobilitalem in eamdem sententiam convenire, nec ideo contrariam sententiam valere, quia ita populus censet. Duorum vola et calculos uni praevalere. v IIaec sane non suSpecti auctoris verba leslanlur, non solius cardinalis Bu Perronsuisse doctrinam articulo tertii ordinis eontrariam, sed in eamdem elerum et nobilitatem convenisSe. - Quinto, Comitia

cleri anni l675 jussit actis inseri cardinalis Perronii concionem ; ergo tunc etiam clerus dictae concionis doctrinam suam secit. - Seato, concio cardinalis Perronii coram tertio ordine, illa ipsa fuit quam pronuntiaverat coram ordine nobilium, mulatis dumtaxat exordio et peroratione. Id testatur monilum praefixum editioni authenticae Parisiis 1615ὶ in quo sic hahetur e u 0r s'est-il contente Du perronὶ de reprθsenter celle ita harangueὶ qu'il prononca en ta chambre du tiers etat,d'aulant quo Ι'une et Ι'autre, c'est-a-dire tant cello qu'il sit enla chambre de la nobiesse que celle qu'il fit en ta chambre dulters hiat, furent une meme cho8e quant uuae ruisons, et ne dissi,

82쪽

Igitur quod propugnaturus erat Ρerronius in camera tertii ordinis, jam audiverat et probaverat camera nobilium. Quanto

magis camera. clerit Ergo concione sua expressit Ρerronius, non Suam tantum, sed lotius cleri doctrinam.

. Objectio 2 . - Camera cleri anni 1615 voluit solummodo impugnare competentiam tertii ordinis quoad hanc materiam; non aulem voluit impugnare opinionem qua Ecclesiae denegatur potestas in rem temporalem statuum vide librum Besensionis, loco citato . Respondetur. - Miserum si quod unquam effugium t Non suo Perronius, sed cleri et nobilitatis nomine locutus est; nec suam dumtaxat, sed cleri et nobilitatis doctrinam asseruit. Id jam luce meridiana clarius probatum fuit. Igitur id voluit propugnare ordo cleri, quod de facto propugnavit cardinalis DuPerron. Quid autem propugnavit Τ Legatur ejus concio. In ea totus est cardinalis Perronius ut demonstret doctrinam do ecclesiastica in rem temporalem regum potestate, usque ad Calvinum, in toto orbe catholico indubitatam viguisse; oppositum vero errorem a tertio ordine propositum approbare, non aliud lare quam certum jus Sedis Apostolicae conculcare. ΙΙanc esse totius concionis summam persuaSum habuit Grammoni, Tolosani Partamenti praeses, ut patet ex sequenti ana-ITSi ab ipso exscripta, in sua Galliarum historia ad annum 1615 : Vindieabat uir doetus Summi Ponti ieis in regum sceptra potestatem: pobabat potestuli romanae sedia in reges haeretieulabe inseetos subscripsisse quotquot ante Calvinum theologieu traciadere : contrariam opinionem novam esse, Luthero et Calpino fautoribus nuper natam: saeramento vinciri reges Galliae ubi inaugurantur pellendis regno suo haereticis: in haeresim, si ipsi degeneres, Si fautores haeresiareharum, si novi dogmatis aggertorra,

deberi ultionem Vieario Dei, ad quem unum spectat eae lege per-jurii poena ; in eam sententiam Maelis saetulis itum; iri et hodie passim toto orbe catholico ... Eo errore primam fuisse Henrieo VIII

83쪽

60 TRACTATUS DE PAPA. Angliae regi viam in haeresim; eae injuato repudio juste condemnatum , rebellasse contra judicem suum ; non aliud praecinere

thesim l'arlicle du liers elatὶ quam rebellionem in solium Petri. Igitur certo certius est, a comitiis cleri anni .1615 rejectam fuisse illam ipsam doctrinam, cui infauste adhaesere comitia cleri anni 1682.

1 11. - iis etiam scholae doctoribus, qui audaciores extitere in deprimenda Romani Pontilicis auctoritate, aliqua Ecclesiae tribuitur potestas in rem temporalem Statuum.

Ut magis pateat aSSerta Scholae consensio, eos hic seorSim doctores indigitabimus, qui insensiori animo Papalem auctoritatem corrodere nisi sunt, et hac de causa merito apud catholicos omnes pro suspectis ac deviis notari solent. Praecipuos recenset Agor; sed antea ipsis praeivisse haereticos enarrat in hunc modum :u In primis Lutherani, Calvinistae et alii haeretici negant

ullam esse in Romano Pontifice potestatem in temporalibus. Fuit Marsilius quidam Patavinus qui docuit duas esse in Miundo potestates Supremas a se invicem distinctas, imperatoriam et pontificiam; quarum' neutra penderet ab altera. . . Deinde aiebat ille, clericos omnes, et ipsum etiam Romanum Pontificem in causis civilibus et temporalibus esse imperatori subjectos, nisi imperatoris ipsius privilegio exciperentur. . . Addebat postremo, in causis et criminibus ecclesiasticis imper tores et caeteros christianos Romani Pontisieis auctoritati Subjici . . . Insuper Si imperatores aut alii christiani laici in hujusmodi crimina prolaberentur, posse quidem dicebat ab Ecclesia puniri, sed tantum poenis ecclesiasticis, videlicet excommunicatione et inferdicto : non tamen aliis paenis civilibus . . Si rex vel imperator sit haereticus, vel impius, potest Ecclesia eum a sacris et societate piorum amovere ut resipiscat. . . Quod si anathemalis vinculo obstrictus parere et re-

Sipiscere recusaverit, nequibit Ecclesia eum ditione et impe-

84쪽

rio dejicere, sed penes populum ipsum, cujus suit principem creare, erit jus et potestas eidem principi imperium abrogandi. nuane protestantium et haeretici Marsilii opinionem vocat Agor temerariam et errorem continentem. Tum ita subjungit quinam doctores catholici propius accesserint: et Non longe ab his suerunt Guillelmus Oham et Ioannes Parisiensis theologi, et Dantes poeta .Florentinus. 0hamum et Joannem parisiensem seculi sunt Almain. . . et Major. Agor, Institutiones morales, t. II, parte II, l. IV, c. xix. His addendus Roselli et celebris Gerson. Porro ab his omnibus, etsi haeretico Marsilio proximioribus, asserta est aliqua Papalis potestas in rem temporalem Statuum.

I. Boetrina 0hami et Almaini. - Utrumque conjungimus quia Almainus. 0kami opera commentariis illustravit, et salis sest citari Almainum, ut habeatur utriusque doctrina. Floruit Oham angius, ordinis Sancti Francisci, Scoti discipulus, sub sinem saeculi xiii. Schismatico Regi Ludovico Bavario, necnon Antilapae Petro Corbario pertinaciter adhaesit. In eum excommunicationis sententiam pronuntiavit Ioannes XXII, ac pius scripta Sacrae Congregationis indicis decreto confiixa sunt. Almainus vero, docior Sorbonicus, se totum addixit partibus Regis Galliae Ludovici XII, in ejus conflicto cum Iulio Papa II. 0biit anno 1515. Haec porro ipsius, necnon magistri eius 0hami doctrina :u Christus numquam dedit auctoritatem Petro aliquem regem temporalem a jurisdictione sua deponendi, et non dedit potestatem laicos suis proprietatibus et dominiis privandi, nisi in casu si contingeret Principem saecularem abuti re sua in perniciem christianitatis vel fidei, ita quod ille abusus esset

in maximo nocumento pro consecutione felicitatis aeternae.

Et non negat doctor id est DLamus , quin in tali casu Papa possit eum deponere, etsi alii doctores hoc negeni, quamvis doceant Papam habere solum potestatem declarandi ipsum

85쪽

v Notal doctor 0kam in quod imperator potest esse dignus

depositione dupliciter : uno modo propter crimen spirituale, ut propter haeresim, quia haereticus et schismaticus, et u litur potestate sua in detrimentum christianitatis; alio modo propter crimen civile, utputa quando negligit administrare justitiam ... Tunc si imperator sit dignus deflositione propter crimen primi generis, pula propter crimen Spirituale, potest deponi a Papa, cum habeat plenam potestatem in puniendispoccatis spiritualibus .n De Potestate effI. et laic., quaeSt. Π, ad cap. viii doctoris 0kam. - In Bibliotheea Pontisteia, t. II

p. 14. u Dicit doctor 0kami quod Papa potest imperatorem deponere in duobus casibus : primus, pro crimine pure spirituali, ut est haeresis : secundus, quando illi ad quos spectat jure ordinario sunt negligentes ipsum deponere. Unde dicit doctor III pari. , dial. nin quod universaliter Si negligat judex saecularis exercere jurisdictionem Iaicam pro loco et tempore, devolvitur potestas exercendi ad judicem spiritualem. Ergo ubi ad quos spectat depositio imperatoris non possunt au-serre, vel negligunt, devolvitur potestas auferendi ad summum Pontificem. . . Dicit doctor intellige semper Ohamum quod Papa potest iransferre imperium, Sed hoc est solum casualiter. Unde Papa potest exercere jurisdictionem in pure temporalibus casu aliter, hoc eSi quando non est judex saecularis. Ita si desit Congregatio populi, potest Papa trai Sserre, et hoc casualiter. Secundo potest pro crimine pure spirituali, ut si gens illius imperii essiceretur haeretica, vel transferret se ad aliam sectam, dimittendo Sectam christianam, posset

propter hoc Papa illam gentem privare dignitate imperiali, et

sic transferre in aliam gentem, Sed hoc non est regulariter, sed casualiter. η De suprema poteSt. eccle8. et temp., quaeSt. H,

86쪽

Igitur 0kamo ei Almatrio, licet Apostolicae sedi insensissimis, indubitata fuit Romani Pontificis multis in casibus polestas in

rem temporalem Regum. II. Ioannes de Parinis. -0rdinis Ρraedicatorum, in universitate Parisiensi doctor et professor, lotus adhaesit Regi Galliae Philippo Pulchro contra Bonifacium Papam VIII. 0biit anno 1504. Ipsi ut theologo nulla auctoritas; ut historico nulla fides apud eruditos. Ipsi nihilominus indubitata Romani Ponliseis

aliqua potestas in rem temp0ralem regum, ut palet Sequentibus textibus :si Papa Vero, quia est Supremum caput, non Solum clericorum, sed et generaliter omnium fidelium, ut sideles sunt, tanquam generalis informator fidei et morum, in casu summae necessitatis fidei et morum in quo casu omnia bona fidelium sunt communia et communicanda, etiam caliceS ecclesiarum in habet bona exteriora sidelium dispensare et exponenda decernere, prout expedit necessitati communis sidet. n Joannes de Ρarisiis, Traei. de potest. rest. et pupui., c. Vii.

a Si esset Rex in haereticus et incorrigibilis et contemplor ecclesiasticae censurae, posset Papa aliquid facere in populo, unde privaretur ille speculari honore, et deponeretur a populo : et haec saceret Papa in crimine ecclesiastico, cujus cognitio ad ipsum pertinet, excommunicando scilicet omnes qui ei ut domino obedirent; et sic populus ipsum deponeret, et Papa per accidens. η Ibid., c. Xu. Equidem subjungit Ioannes de Parisiis posse vicissim Papam a Bege deponi per accidenε; sed istud delyramentum ipsi oliam Gallicani systematis sequaces rejiciunt. Et remanet admissam ab isto scriptore Papalem potestatem reges deponendi certo modo et in certis casibus. Quam ejus doctrinam sic exhibuit Almain, in hac re non SuSpectus :a Dieit Ioannes de Parisiis breviter quod propior nullum crimen spirituale, sive civile, spectat ad Papam imperatorem deponere, nisi de per accidens. . . Non potest Papa ferre Sen-

87쪽

ientiam, qua lata ipse imperator Sit a potestate pristina depositus. Sed per accidens poteSt, quia potest excommunicare illum .pro crimine et singulos cum eo participantes; et sic inhibere subditis ne participent cum illo, et per illam excommunicationem illos cogere ad depositionem imperatoris. Ideo dicit non spectat ad Papam sententialiter deponere ipsum. licet spectet sententialiter excommunicare, et finaliter per censuram excommunicationis cogere ut illum deponant; et sic de per accidens deponit solummodo, et non directe. v Biblioth. m ima pontificia, t. II, p. 15. III. Ioannes Major. - Is quidem plus caeteris ad errorem haeretici Marsilii accessit. At licet quaedam ejuS verba, Seo sim sumpta, omnem Romani Pontificis potestatem in temporalia excludere videantur, admittit tamen aliquam indirectam. prout e collatis invicem textibus facile colligitur. Verbi gratia expresso tribuit Romano Pontifici potestatem abrogandi leges civiles quae somes peccati forent: si Et quamvis, ait, leges civiles de praescriptionibus tot Ial Papa , ut patet in capite sinali

de praescriptionibus, vel aliquas alias, hoc non arguit Pontiscem habere dominium super reges; sed idcirco facit, quod lex illa nutrit peccatum; et actus ille non est actus jurisdictionis civilis, sed ecclesiasticus. η In quartum librum Sententiarum, dist. XXIII, q. m, solio 160 verso, col. 1, impressore Iodoco Bodio. 1516. Potestas abrogandi leges civiles, id est, a rege vel imperatore editas, ex ea ratione quod religioni adversentur, est ipsissima potestas indirecta in rem

temporalem Statuum. -Ρaulo ante occurrunt haec Ioannis Majoris verba : a Si dicatur quod Papa in habet dominium in temporalibus casualiter . . , non esset remota Opinio a dictis nostris. n0uisnam autem sensus istius easualiter' Idem sane ac si dixi set : In easu quod id erigit interesse religionis. - Αlibi propugnat hasce conclusiones: a Christiani Principes possunt quascumque terras quas Sarraceni tenent vel gentiles occupare,

dato quod ipsi sinsidelesin habeant illas terras per. .. justum

88쪽

lilulum gentilium; et hoc auctoritute Ecelesiae. - Πac lege potest Eeelesia concedere Principi uni capere terras quae erant abolim alterius Principi S, quas nunc occupant Sarraceni, quando alius Princeps potisSimum non potest eas capere. v Hanc ultimam conclusionem probat ex ea ratione, quod dominia sint juris humani, et quod Ecclesia possit pro justa

causa in tota republica juris humani dominia transferro :u Distinctio dominiorum, inquit, est de jure humano ... duo jure ergo pro rationabili eausa in lola republica Ecclesia dominium transferre potest. n Et ita subjungit: a Nolumus tamen dicere quod ad nutum ejus iid est Eeelesiae regna christianorum principum, in quibus dominium in temporalibus non habet nisi regitivum, iransferre potest; sed ubi essent haeretici et sidem evertere molientes, Rex christianus deponendus esset v ad secundum librum Sententiarum, disi. XLIV, quaest. ni, solio 96 verso, edit. in aedibus Ascensianis, 1510ὶ . Ibi palam Ecclesiae tribula potestas largiendi christianis principibus infidelium terras; imo et deponendi ipsum etiam Galliae Regem, si foret haereticus et fidem evertere moliretur. IV. Antonius de Bosellis. - Is anno circiter 1580 in Tuscianalus, denegatam ab Eugenio Papa IV cardinalitiam dignital sim

quam vehementer ambiebat, aegre serens, Suum composuit

tractatum de Monarchia, sacrae Congregationis Indicis decreto confixum. In quo libro, limi insensissimum Sedi Apostolicae animum exhibeat, haud lamen negare ausus est indireclamin temporalia potestatem. Nimirum ad quaestionem, an apud Papam sit potestas utriusque gladii, haec ipsius doctrina :u Fateor quod Papa habet administrationem temporalium quatenus ancillantur divinis ... Papa necessitat Caesarem ad Spiritualia, ei occasione eorum disponit in consequentiam de temporalibus . . . Principaliter tamen non disponit Papa de temporalibus ad alios respectus quam ipsius sinis; et sic est imperator subjectus Papae in temporalibus ratione spiritualium;

non autem mere ratione ipsorum lemporalium . . . Nec nos do

89쪽

66 TRACTATUS DE PAPA. imperatore negamuS quin, si deviet a debito ordine suae administrationis, a Pontifice poSSit regulari et corrigi. . . Non potest imperator) ab eo a Papa privari, nisi staret in sua obstinatione et incurreret haeresim . . .: nam tunc posset privari et declarari. s De Monarchia, quaeSt. I. - ribliotheca marisma

Pontilicia, t. II, p. 16.

V. Quoad celebrem Gersonem, jam ejus doctrinam expο- suimus supra, ' 8 n. 45. Igitur ad eatholieos scholae doctores quod attinet, ne unus quidem reperitur, etiam ex eis quos ad corrodendam Romani Pontificis potestatem insensus animus et partium studium quam maxime impulit, a quo admissa non fuerit in directa saltem et in certis casibus Pontificia potestas in rem temporalem statuum Immo ipsi etiam sehismatici, licet contrariam opinionem propugnaverint, non tamen ausi sunt doctorum scholae sententiam. quam unanimem Sciebant, erroneam aut aeternae animarum

Saluti nocivam asserere. Sic, verbi gratia, Uiddrington in sua defensione juramenti schismatici, quod sibi praestari exigebat Rex Angliae IIenricus VIII: α Notre intention n'est pas d'assurer que l'aul re doctrine soli repugnante a la sol Ou au salui. puisqu'elle a site propugnee par tant et de si grands theologiens, tesqueis a Dieu ne plat se que nous prelendions con- damner d'uia si grand crime .n s De Iuramento fidei., cap. Ill, Sect. xIx. - Gallice citatum a Cardinali superron, concione habita in generalibus comitiis anni 1615. Schismaticum Widdringtonem hac in re longe praetergressus est Bossuet. Is nempe, omnem modum excedens, de scholae doctoribus, Ponlisicis in temporalia potestatem propugnantibus, haec et similia declamare ausus est: Veritati evangelieae et antiquae traditioni reVignabant: catholicos in errorem inducebant, nedum in fide eonfirmarerit.

90쪽

g 12. - Etiam iurisconsultis Galliae, usque ad saeculum deeimum septimum, indubitata suit Romani Pontificis potestas in rem temporalem statuum.

Hac de re sic Cardinalis Du Perron. in celebri concione quam habuit coram tertio ordine sie iters hiati, in comitiis generalibus anni 16l5 :

auquel le Pape peut avoir action eontre le Prince, it peut aussi absoudre les vanauae si sement de fidesit qui plus est, trapeut deelarer absous; eomme en eas d'hernie, de division de Iasol, ou de contum e contre ι'gglise de Rome. Et quand te chan- celier du mome roi Charies V composa en saveur de son ina, tre te dialogue de la puissance rorale et sacerdotale, ii sit rδ-pondre, par celui qui tenait te parti de la puissance rorale, que la puissance spirituelle ne commande potnt a la ssiculiῆre, excepisi quand la iaculiere se meste des choses spirituelles audsitriment du salut siternet. Volci ses paroles : Mais Iu ou te

SEARCH

MENU NAVIGATION