Insignium orbis christiani universitatum Sorbonae, Salmanticae, et Patavii responsiones ad consultationem, ... eisdem universitatibus propositam. Adstipulante, quo ad Salmanticensem, pietate regis catholici, quoad reliquas autem duas, eminentissimoru

발행: 1722년

분량: 189페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

re coe Vis oeci Hanc rationem, quam Vasquea, Basilius , Suarer, &alii Doctores dicunt esse essicacem, fatentur esse imperceptibilem, eo quia eis videtur dari non posse dominium directum supra eorpora, abseque eo quod nullus subsequatur effectus, & iste tantam potest esse in ordine ad usum matrimonialem; Propter quod, si in traditione hujus dominii traderetur impeditum cum voto, aut emcaci proposito servandi perpetuam castitatem, in tali casu Contractus esset nullus, quia nullius valoris esset traditio facta talis dominii absque ullo essectu habendo os 6 Respondet P. Suarea 3. pari. quaestion. 29. disp.7.sect. I. quod

etiam dato, quod tale dominium corporum tradatur cum impediamento in ordine ad usum, suo tamen debito non caret effectu, ideo que Contractus est legitimus. In primis eius effectus est inhabilitare consortem ad aliud Matrimonium contrahendum. Alius effectus est. quod in eventu si operaretur contra Votum, aut propositum, non operaretur contra iustitiam, sed solum contra Voti religionem, & contra perseverantiam propositi facti. Et pariter in isto casu nullus Conjugatorum reus esset crimine Brnicationis, aut alio reatu simili. Omnes istos effectus causare potest Contractus matrimonialis iactus cum in tua , & reciproca traditione Corporum, esto remaneat impeditus usus,& dominum utile, & indirectum: Sunt ergo divisibilia duo dominia τ& dominium directum sussiciens est ad valorem contractus . Talis fuit Contractus Beatissimae virginis cum D. Ioseph iuxta communem Doctorum opinionem, & ad illius imitationem suit pariter nostri vinnerabilis Contractus in eius duobus repetitis Matrimoniis . 1 Ex usque modo dictis, deducitur resolutio Argumentorum, qua in principio fuerunt proposita in favorem contrariae sententiae . Ad priamum respondetur, tale argumentum falso laborare supposito; supponit enim Matrimonium inter Beatissimam virginem,& D.Ioseph non

fuisse verum Matrimonium, Omnes enim Doctores Moderni uni sommiter eum D. Thoma docent in contrarium 3. pari. quaest. 29. ari,a. snec non Antiqui , simul cum Mag. Sententi in A. dist.3o.,&est omnium Theologorum communis opinio, excepto Michaele de Nedina, ut observat VasqueZ in 3. parti disp. Ias. n.2 a. Et quamvis aliqui dicant Sententiam assirmativam in ordine ad validitatem huius Matrimonii esse de fide tenendam, & contrariam manifeste erroneam ς hoc tamen non obstante , cum nihil in hoc puncto sit ab Ecclesia definitum, neque super hanc veritatem habeatur Sanctorum Patrum firma,& co sans traditio, dici non potest, quod sit Dogma de fide tenendum . Sententia tamen contraria aliqua censura digna reputatur, neque defendi potest, absque temeritatis nota, cum opponatur communi opinioni ,

ct iudicio Saactorum Patrum, & Doctorum . Et ad id, quod in Arg

72쪽

mento adducitur aliquos Sanctos indicare D. Ioseph non fuisse verum Beatissimae virginis Maritum, neque rigorosium Matrimonium fuisse ab eo contractum; respondit D. Thomas in duobus verbis, explicans mentem in qua sunt intelligendi supradicti Sancti Patres. Negant enim ipsi in Beatissima virgine, Si D. Ioseph fuisse Matrimonium consummatum,&omne id, quod importat exercitium matrimonialis actus δ& hoc est verissimum, imo de fide tenendum. Verba D. Thomae sunt sequentia: Ad primum dicendum , quod D. Hieronymus accipit ibi Matrimonium ab actu Matrimonii eonsummati. Ad secundum diem. dum, quod Nuptias Hieronymus vorat nuptialem e culatum Haec eadem nomina, quae negant Sancti Patres, velut exprimentia unionem carnalem conjuges, si intelligantur de sola animorum unione, quae est essentialis ad valorem Matrimouit applicari possunt Matrimonio inter

Beatissimam virginem, & D. Ioseph contracto, & realiter sub hoc sensu sunt a D. Augustino applicata, scuti apparet ab Auctoritatibus adductis. Videatur P. UasqueZ in loco citato, ubi diis ε disputat super mentem Sanctorum Patrum,quos omnes ostendit concordes, esto alios cum aliqua minori claritate in ordine ad communem sententiam

circa valorem, S realitatem Matrimonii Beatissimae virginis. Ex hoc insertur validitas, & eertitudo Matrimonii, huius nolirae praesentis Consultationis, quod fuit 1 nostro Venerabili contractum ad imitationem Matrimonii contracti inter Beatissimam Virginem, & D. Ioseph. 38 Ad secundum iundamentum respondetur, quod in illa verba D. Augustini contra Faustum, dicere non praesumit Sanctus Doctor, quod omne Matrimonium contrahi debeat cum animo legitimae su cessionis habendae . Id quod Sanctus Doctor dat intelligendum, est solummodo reprobare omne genus unionis earnsis, quod legitimi Matrimonii non sit; & ideo ait hujusmodi unionem in Mulieribus fieri deberet non ad finem expIendae concupiscentiae, sed solummodo, ut fiant Matres legitimae. Haec doctrina, quae tantum procedit in o dine ad Matrimonia communiter accepta, non opponitur Matrimoniis specialibus, S de quibus agit praesens nostra Consultatio, quae sicuti visum est, habet in sui favorem mentem expressam Sancti Patris nostri Augustini. 19 Ad tertium fundamentum respondetur verissimum esse, quamcumque conditionem oppositam substantiae, & fini primario, & principali Matrimonii, illud invalidare, & nullum reddere; negamus tamen propositum observandi perpetuam castitatem opponi substantiae,

ει primario fini Matrimonii, sicuti diffvsh probatur i P. Vasquea loco supra cit. in. 6O. usque ad n. I. Et supponens , quod ad esse tiam Matrimonii spectet mutua , & reciproca corporum traditio, &ordinis radicalis ad successionem, quaecumque conditio supradictae tra-

73쪽

ditioni opposita, utique secunda erit contraria, & opposita substantiae Matrimonii; At conditio se abstinendi a quocumque conjugali actu potest esse duplicis generis, una ob devotionem, & ob propositum v luntarium contrahentium; & haec non opponitur cum directo dominio , & cum traditione corporum, eo quia solum impedit dominium utile, & indirectum, sicuti supra probatum est. Nullatenus, si conditiose abstinendi ab unione eamali est posita cum suppositione, quod dicta unio futura sit contraria justitiae , & erit usus rei alienae, talis co ditio ita considerata, opponitur dominio directo, & mutuae traditi ni corporum contrahentium, & consequenter erit conditio opposita substantiae, & fini Matrimonii. 6o In hoc sensu loquitur D. Thomas in η. dist. 28. quaest. unica art. q. ad 3. 8c dist.Jo. quaest. I. art. I. quaest.2. ad I. R I. Sanctus Bois naventura, Riceamus, re alii et & sicuti observat P. VasqueZ , ob caiisam non discemendi tali modo hanc conditionem , oppositam sententiam tenuerunt Adrianus, Solus, Capreolus, Covarruvias. In praesenti casu hujus Consultationis, adsuit propositum perpetuae castitatis , si huius observantia filisset proponenti possibilis; Ergo in eo adsuit propositum implicitum deveniendi ad usum Matrimonii, in eventu, quo ei non fuisset possibilis observantia emanati propositi castitatis se vandae. Igitur in eo contractu fuit propositum, quod non solum destruebat , sed supponebat, & confirmabat mutuam, & reciprocam trinditionem corporum Contrahentium, quae reciproca, & mutua traditio est necessaria , S essentialis ad valorem contractus. Ultraquam quod, sicuti remanet probatum iuxta doctrinam D. Thomae, & P. Sa chea , quod quando intentio se abstinendi ab usu Matrimonii nor oreducitur ad pactum expressum , non invalidae Matrimonium; quia in tali casu sollim dicitur simplex intentio continentiae, Rc castitatis, quae non opponitur obligationi boni prolis in suis principiis, quae obligatio dicitur essentialis in contractibus matrimonialibus e Fides, ct proles , secundum quod eonsiderantur in suis principiis, sunt essentialissima in Matrimonio. D. Thom. in A. dist. 3I. quaest. I. art. 3. in corp. In casu noliri Venerabilis propositum castitatis perpetuae, ultraquim Cinnnon fuisset absolutum, suit simplex propositum, seu simplex intentio, minime reducta ad pactum expressum, tunc quando contraxit Matrimonium .

6I Ad quartum fundamentum respondetur concedendo adessentiam Matrimonii spectare mutuam , Se reciprocam traditionem corporum Contrahentium, quae traditio de sua ratione, O ex vi contractus est ordinata ad usum coniugalem, & ad finem successionis. Hoc a misso, restat postea difficultas , an inter Contrahentes necessario requiratur consensus implicitus ad usum conjugalem 3 omnes Doctores

74쪽

eonveniunt non esse necessarium consensum expressium, sicuti advertuMagister Basilius lib. q. de Matrim. cap. I 8. num.3. in ordine ad consensum implicitum, & virtualem. Aliqui DD. amrmant esse necessarium ad validitatem Matrimonii, sed difficulter possunt explicare in hoc sensu, quomodo fuerit validum Matrimonium contractum a Beatissima Virgine cum D. Ioseph; quod contractum suit cum voto absoluto perpetuae castitatis. Hoc tamen non obstante si bene explicetur quid sit consensus implicitus, 1 D. I horna requisitus, veluti essentialis ad Matrimonii valorem, maniseste apparebit hujusmodi consensum sic bene explicatum nullatenus opponi perpetuae castitati virginali et Videatur ergo doctrina adducta a P.Sanchez, ubi distinguit duos consensus implicitos iu copulam: unum ex parte contractus , & alterum ex parte eontrahentis: Hic opponitur voto perpetuae castitatis, quia importae exercitium, seu actum oppositum virginitati; sed quia consensus immplicitus se tenens exparte contractus, solum importat actum, seu exe eitium in suis principiis, hoc est actum volendi dominium, & potest tem ad tale exercitium, & usum matrimonialem, non opponitur virginitati , ita neque opponitur consensui, cum quo admittitur, seu per quem quis vult tale dominium, & potestatem ad talem usum exercem dum . Et hoc modo salvatur consensum implicitum ex parte contra ctus esse compossibilem cum proposito effcaci servandi perpetuam cinstitatem. In hac sententia convenit communis opinio aliorum Doct rum ; solum aliquale discrimen, S differentia reperitur in diversa te minorum explicatione; Dicunt enim non esse necessarium consensum formalem, bene vero radicalem in mutua, ct reciproca corporum traditione comprehensum , & inclusum, quae traditio fit in actu contrahendi sponsalia; Et sicuti cum hae corporum traditione compossibilis est voluntas sormalis, & directa abstinendi se in perpetuum ab exercitio usus matrimonialis, ita neque consensius radicalis opponitur virginali puritati. Videatur P. Sanchea loco sup. cit. sect. I. infin. D. Thom. 3.Part. quaest. 29. art. a. ubi loquendo de Beatissima Virgine ait: Non autem consensit expresse in eopulam earnalem , nisi sub conditisne, si Deo placuerit. Hic Sanctus Doctor admittit consensium expressiam conditionatum, quem reputat necessarium ad validitatem Matrimonii. Eumdem consensum conditionatum praestitit noster Venerabilis in i

lius contrahendo Matrimonium, quia illius propositum servandi perpetuam castitatem non fuit absolutum, sed sub conditione datum: si pose sibile foret, ergo implicitε assensus fuit ,& etiam explicite in ordine ad coniugalem usum , in casu, quo se abstineri non potuisset; Et in ordine ad contrahenda Matrimonia praestitit consensum formalem, & absolutum in reciproca, ac mutua traditione corporum,& consensum Vir-

75쪽

ctores; neque illi defuit consensus implicitus ex parte tantractus , quem asserit Thomas Sancter esse in contrahentibus necessarium. 6a Ad primam confirmationem respondetur, nam aut propositum perpetuae castitatis servandae fuit mutuum, & reciprocum in ambabus partibus contrahentibus , aut tantum ex parte solius Venerabilis, cui assensum praestitere ejus Sponsae; De suo consensu patet ex relatione saeti, in quo apparent diligentiae, quas ipse adhibuit ad inveniendamsbi sponsam sibi proportionatam, desiderium habentem observandicastitatem in statu matrimoniali. Ita dicebat, & ita se declaravit Sponsabus ejus, cum quibus contraxit Matrimonium; Igitur si ipsae cemtiores factae de proposito nostri Uenerabilis , voluerunt cum ipso Matrimonium contrahere; Sequitur ipsas assensum praestitisse impliciatum proposito nostri Venerabilis . Confirmatur haec sententia doctrina D. Thomae in A. dist. 34. quaest. I. an. a. ad A. Ubi explicans impotentias , quae possunt dari in solutione debiti coniugalis, inter ipsas visum est propositum perpetuae castitatis emissum ab uno Conjugat rum, S tale propositum, sive impedimentum non invalidare Matrim nium , una semel quod alter conjugum de eo notitiam habeat; Et ratio huius est, quia si unus eorum de tali proposito notitiam habet, &hac non obstante notitia , secum Matrimonium contrahit, signum sevidens est ipsum illius proposito praestare assensum ,& assentiendo illius proposito, & consequenter tali admisso impedimento, per tale impedimentum, Matrimonium non remanet invalidatum . In hoc propo-sto casu, d et D. Thomas finem contractus matrimonialis non esse

actualem successionem, sed unionem animorum, simul cum aliis finibus honestis , quos supra explicavimus, &sufficiunt ad valorem contractus: Ostenditur quod alium finem ex contractu quaerit, ct ideo contractus stat. Ex hoc infertur nostrum venerabilem non fuisse injustum , neque malitiosum erga suas sponsas in observando castitatem. Patet ipsum nullum adhibuisse dolum, neque dolosε egisse, dum antequam cum ipsis Matrimonium contraheret, illis suam patesecit intentionemra , ejusque mentem declaravit, factumque propositum , cum quo. M trimonium contrahere desiderabat. Propter eamdem rationem patet nullam commisisse injustitiam, eo quia una semel, quod illius Sponsae , antequam secum contraherent non ignorabant illius propositum , cum quo contrahere volebat, & ipsae assensum praebuerunt, nullum eis ill tum praeiudicium, & gravamen adducere potuerunt , eo quia , volenti, & consentienti , aut Icienti, nulla sit injuria. Ita pariter , quia

quando non concurrit consensus explicitus in contractu matrimoniali ad unionem carnalem, aut cum actu interno, cum quo contrahitur in

ordine ad supradictam unionem carnalem, nulla adest obligatio ex iu sitia ad petendum, aut ad solvendum debitum matrimoniale, iuxta opis Diuiligod by Corale

76쪽

PETRI MANso. 3

opinionem Ugonis Victorini: Hujus debiti necessitas illas eonjugatos pH invicem non subjicit, in quibus, dum eonjugium contraheretur, hujus operis consensus non praecessit. In praesenti Matrimonio contracto cum proposito observandi castitatem, si possibile foret , non adsuit

consensus formalis absolutus ad exercendum usum matrimonialem,

sed solum adsuit in suis principiis , & talis dicitur consensus radicalis

fundatus in mutua, & reeiproca traditione corporum, juxta comm

nem opinionem Doctorum; aut adfuit consensus implicitus exparte contrahus, S solum adfuit consensus expressus conditionalis, S iuxta doctrinam D. Thomae nullus ex his consensibus absolute obligat; flenon obligando cessat quaecumque injustitiae apparentia. 63 Ad secundam confirmationem, scilicet ad argumentum Gratiani , qui impugnat Matrimonii valorem contracti ob solam animorum uni nem, quae unio dari potest inter duos iratres, & nemo affrmare potest esse validum Matrimonium contractum inter fiatrem, & sororem. Idem argumentum urget, & larmari potest inter masculum, & mast Ium , foeminam, & sceminam, qui sunt inhabiles ad Matrimonium eo trahendum , esto non sint inhabiles ad servandam mutuam, & recipr cam animorum unionem. Hoc argumentum prout respicit personas ejusdem sexus, non militat in casu nostro proposito, quia Matrimonium, attenta sui primaria institutione debet esse inter personas divers sexus , inter masculum, & foeminam; sicuti habetur ex Gen. & 1 Sancto Euang. Masiculum, σμminam fecit eos. Constat etiam ex definistione Matrimonii , Iure Civili, & Canonico tradita, ubi apparet ta tummodo personas divers sexus, puta masculum, & sceminam esse subiecta legitima, & capacia ad contrahendum Matrimonium. Remanet responso, seu resolutio. an validum dici debeat Matrimonium , i ter statrem, & sororem contractum . Noster Basilius Ponc. lib. I. cap. ys. n. a. ait non esse alidum, stante prohibitione Iuris Divini, α

Ecclesiastici, sed addit quod nulla possit assignari ratio convincibilis invalidans tale Matrimonium, secundum legem naturae. Observat Ugo Victorinus,quod in institutione Matrimonii, Dominus Deus solum πω hibuit non debere contrahi inter Patrem , S Matrem, quod sundatur in illis verbis, Gen. Propter hoe relinquet homo Patrem, o Matrem, O adhaerebis Uxori sua ; Sed quod inter Fratrem, & Sororem, & in gradu prohibito consanguinitatis, Matrimonium esse invalidum, &nullum, solum fundatur in Iure Ecclesiastico . In casu nostro nullum interfuit impedimentum consanguinitatis, sed solum adfuit propositurn perpetuae castitatis , quod conuituit Conjugatos in ea vivendi Brma, sub qua convivere habent ad invicem fiater, & soror. Talis vitae status, seu forma vivendi ad modum , quo vivere solent stater , & soror nota

invalidat Matrimonium contrahendum, neque eontractum solvit; sis E a cuti

77쪽

euti in simili casu suit ab Ecclesia decisum Cap. consutatioηibus de frigidis, O maleficiatis et ubi decidit Lucius Papa et ut quas tamquam

uxores habere non possunt, habeant ut sorores Coelestinus III. Cap.

Requisiti , ait: Quod si ambo eonsentiant simul esse, Vir eam, O si non

in Uxorem, saltem ut Sororem habeas. Videatur Magister Basilius Ioc. cit. cap. 38. Ita decisit causam ob unionis carnalis desectum ex impotentia nat si exortum; Igitur eodem modo intelligendum est, quando currit casus idem ob impotentiam voluntariam ex com muni exortam consensu . Neque invalida reputanda sunt Matrimonia , cum contrahentes ad modum statris, S sororis se gerant; Ultraquim quod, si frater, & soror sub hac vivendi forma viverent, di essent incontinentes , graviter peccarent, sed in casu, quod noster Venerabilis venisset ad copulam coniugalem, neque incestus peccatum commisisset, neque aliud peccatum fecisset; eo quia ipse non emisit votum castitatis, neque propositum absolutum eam servandi, sed sub conditione, &absque eo quod se obligaret ad aliquod peccatum. Argumentum Gratiani supponit solummodo unionem animorum sine reciproca, & mutua traditione corporum, neque consensu dominii, & potestatis alusum, & actum conjugalem, quae omnia sunt requisita Matrimonii,& haberi non possunt later fiatrem, & sororem : quidquid sit repugnans vi legis positivae , seu naturalis; & sic nullius est probationis

contra Doctores, quos impugnat, neque in casu nostro militat. 6 Ad ultimam confirmationem respondetur certissimum esse nuDIum subsistere Sacramentum ex desectu debitae materiae, sed ex hoc eodem principio inseri Basilius P c. lib. 7. cap. 3 3. n. a. Corpora co trahentium ad generationem apta, & ob eumdem finem mutuo tradita , non esse materiam praecisam Sacramenti Matrimonii, eo quia superveniente perpetua impotentia ad generationem, non propterea Matrimonium dicitur solutum, juxta coimunem sententiam Doct rum, & tamen in isto casu solvi deberet, si deficeree materia praecisa Sacramenti. Et confirmatur, quia quando Mulier convertitur in Virum

I quod accidit in Alcata, eo tempore , quo ibi vivebat Magister Ba 1ius I sicuti ipse testatur, & Plinius resert hoc esse possibile; In tali cissu Matrimonium dicitur solutum, quia deficit diversitas sexuum , quae

constituit personas legkimas, easque facit veram Sacramenti Mur monii materiam; Igitur materia Sacramenti Matrimonii,&contractus, non sunt corpora ad generationem habilia, & ad hunc finem tradita ; Hoc tamen non obstante dato quod sint materia remota hujus Sacramenti nil probatur contra praesentem nostrum casum, in quo constat ex facti relatione adsulta in duobus illis Matrimoniis, mutuam , Mreciprocam traditionem corporum , aptitudinem habentium ad gener Iioncm, cum propositum perpetuae castitatis non esset absolutum,sed

78쪽

eonditionatum, non excludit absolute finem generationis, sed sollimeonditionate.

6s Ex hoc insertur resolutio asterius argumenti, quod adduci soleteontra Matrimonium Beatissimae Virginis. Hoc argumentum tangitur ab Ugone Victorino loci cit. & sundatur super illa verba Gen. cum

commentatione D. Pauli: Erunt duo in eame una: Sacramentum hoc

magnum est; ego autem dita in Christo, o Ecclesia. Ex hoc igitur i

fertur Sacramentum Matrimonii ideo esse Sacramentum, in quantum fgnificat unionem Christi cum Ecclesia; Haec autem unio solum rein Iraesentatur in Conjugatis, tunc quando ex duobus, una fit caro, de oc non potest subsistere in iis, qui in perpetua vivunt castitate νῆ igitur sicuti castitas opponitur huic significationi ; ita opponitur Matrimonio, sub Sacramenti ratione considerato. Ad argumentum respondet Ugo Victorinus, quod Matrimonium, ut Sacramentum duas importat significationes, puta uuionem inter Deum, & Animam, quae unio est spiritualis, per quam fit converso in unum, & eumdem spiristum, ut loquitur. Amplius; Qui adhaeret Deo, unus1biritus est. Altera vero significatio est unio Christi cum Ecclesia. Ipsi hypostatice unita, mediante illius humanitate; Et huius corporalis unionis menti nem facit Apostolus; De prima vero unione spirituali agit Propheta

Malachias cap. 2. Magnum est Matrimonii Sacramentum, quatenus in ipso repraesentatur unio Christi cum Ecclesia: Sed longε excerulentius est in reprae lentatione unionis mi cum Anima. Haec sunt verba rionis Victorini: Magnum igitur Sacramentum, erunt duo in eaone una, in Christo, in Ecclesia, sed majus Sacramentum, erunt duo in corde uno, tu dilectione una, in Deo, oe Anima. Inter Conjugatos praesentis nostrae Consultationis intercessit unio actualis, & expressa animorum, per quam spiritualiter uniti significarunt unionem Dei cum Anima, di verum constituerunt Sacramentum. Adsuit etiam in eis verum Sacramentum, mediante mutua, & reciproca eorum corpOrum traditione, in qua radicaliter significata erat unio Christi eum E clesia , esto non esset persecta, & consummata. At Sacramentum ΜΘ trimonii , ut suum retineat valorem, absolute non requirit hanc consummationem , dum absolute est ratum, & non consummatum , ut docent de communi censura metores, &hoc in Conc. Trid. suit deci

sumo

66 M usque modo dictis in duobus articulis controversis in utram. α artem cum Angelico mei. D. Thoma, demonstrando, &susti, duo nostri Venerabilis Matrimonia fuisse licita, & valida, &hoc per ipsas easdem doctrinas, cum quibus probatur Beatissimae vir ginis Matrimonium cum D. Ioseph contractum, suisse validum, & lic, tum, clare deducitur nostrum venerabilem, de quo agit nostra praesens

79쪽

Consultatio, bene suisse operatum in duobus Matrimoniis ab eo conistractis cum proposito servandi in illis perpetuam castitatem, ad imitationem Beatissimae virginis, & D. Ioseph: Ita conveniens in his nostris praesentibus temporibus, sicuti conveniens fuit in transactis, ut in hac desponsatione honorem susciperent Matrimonium, & virginalis eastitas, & confusi remanerent Haeretici, unius, & alterius extremi D tractores . Quia in persona ipsius, O Virginitas, O Matrimonium bonoratur contra Haereticos alteri horum detrahentes. Ita sensit. In

80쪽

SUFFRAGIUM

Reverendissimi Patris Magistri

F. MICHAELIS DE HERCEBenedictim, O Sacra Theologia cathedratiei

vespertini.

Upra casum propositum non est dubitandum, per sonam, quae est praesentis quaessionis subjectum , eligere potuisse statum matrimonialem, cum esset in statu libero, & absque ullo impedimento, quo personae redduntur inhabiles ad Matrimonium contrahendum,& sic tantum adest dubitandi o casio in ordine ad facti rectitudinem, stantibus aliis motivis, quae in

contrarium possunt Occurrere.

a Primum fundatur in proposito conservandi eius virginalem p iitatem in statu matrimoniali, si possibile foret, habita in mente intentione imitandi Matrimonium D. Ioseph , cum Beatissima virgine contractum , ob quem finem se abstinuit a copula carnali, cum una, & a tera sponsa et super quod, cum esset exorta suspicio in Parentibus, non videntibus tacunditatis fructum in filiabus eorum conati sunt illum dissuadere, & removere a suo sibi proposito vivendi modo per eonte tiones , & litigia, comminantes eum, se velle illum, tamquam impotem

tem accusare.

3 In hoc capitulo in primis Oeeurrit dissicultas contrahendi Matrimonium, cum animo I secundum quod apparet I elare opposito propagationi prolis, quae prolis propagatio est unus ex finibus necessariis Matrimonii; Et propositum imitandi exemplar Matrimonii adeo singularis, quale suit illud contraetum inter D. Ioseph, & Beatissimam Virginem, quod cum esset Sacrosanctum, videtur quod potius incurreret temeritatis, & praesumptionis notam, qui vellet illud imita re. Et in ultimo loco litigia, & dissentiones inter illum, & parentes sponsarum propter manifestationem eis factam de eius proposito. Nascitur secundum motivum a transitu facto ad secundas nuptias,

in quo transitu praeter supra relatas dissicultates, multae aliae speciali res superveniunt, & sunt, iterum se novis exponere periculis non conservandi castitatem, quam servare vehementer cupiebat, & quasi Deum Diuitiaso by GOrale

SEARCH

MENU NAVIGATION