Insignium orbis christiani universitatum Sorbonae, Salmanticae, et Patavii responsiones ad consultationem, ... eisdem universitatibus propositam. Adstipulante, quo ad Salmanticensem, pietate regis catholici, quoad reliquas autem duas, eminentissimoru

발행: 1722년

분량: 189페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

Deum tentando, periculo perditionis exposuit victoriam, quam in primo Matrimonio reportaverat; eo quia valde alienum vicietur ab ulnana prudentia, ex una parte desiderio flagrare servandi virginalem castitatem , & ex alia, eodem tempore tam improprium eligere medium ad illam servandam , negligens in hoc Matrimonio iterato in Pauli eonsilium: Solutus es ab Drare, noli quaerere Uxorem; Scidem consilium praebet mulieri, quae libera per mortem sui viri , ne iterum Matrimonii vinculo subiugari curet; Dum tale respuere conmlium , facit, quod secundae nuptiae, magis vituperio, quam laude dignae reputentur; eo quia per ipsas perdidit libertatem, ut totam suam im penderet occupationem ad Deo tantum serviendum , sibi iterum eligendo statum matrimonialem, & Uxori se subiecit, studens quomodo placere possit, non tantum Uxori, verum & iis, quae sunt hujusmodi, dividens suum obsequium , quod totum potuisset integia Deo consecrare, nisi ad secundas nuptias transivisset, quod est contra Apostoli consilium .s Ultra supra adductas considerationes, opponi pollunt contra duo relata Matrimonia periculosissimae occasiones, quas verissimile crindendum est perpallas fuisse duas sponsas, cum evidenti earum anima rum salutis periculo, dum nullum dubium est, quod assidua cohabitatio cum viro debebat saepe saepius concupiscentiae flammas accendere, qui bus verisimile est, ipsas resistere non potuisse sine miraculo et Hinc est, quod Sancti Patres perpendentes periculi gravitatem, credunt sibi verba deesse sufficientia ad exprimendum , & exaggerandum temera riam illorum praesumptionem, qui non elongantur a familiari societate,& mutua cohabitatione, & conversatione cum steminis. Optimε e

pressa sunt Divi Hieronymi verba quaest. q. ad Tou. Quomodo si ignem attigeris, ita viri tactus , O foemime naturam suam, diversitatem sexus intelligit. Neque minoris ponderis sunt verba Magni Basilii lib.

de ver. Virg. Gravis , O vehemens virorum , erga seminas urget con

cupiscentia , O msuliuis corporibus est indita, ut non possit evelli , qua nisi vi quadam opprimatur; pudorem omnem paulatim excuxit, i umque Iudicium, insanitatem mentis evertit. Verba, per quae illumagnus Sanctae Ecclesiae Pater manifestum facit quanti sit periculi materia, de qua loquitur. Sed magis mani suste apparet illius mens s

vera, ct rigorosa admonitione, cum qua in loco supra citato admonet etiam eos, qui ab eodem ventre nati sunt, ut omnein adhibeant ca telam , ne satis confidenter ad invicem versentur, & tractent , ne deplorabilia damna eis eveniant.

6 Haec etiam Magni Augustini erat opinio , dum censebat evitandam esse intimam familiaritatem, frequentemque communicationem statrum, etiam cum propriis sororibus; nam quando per eas haud essent

82쪽

laeonvenientia, nihilominus resultari poterant , occasione aliarunitaminarum, quae ad eas visitandum venirent: Ac Demum omnes Sanis cti Patres, ita concordes sunt in monendo de hac cautela, ut si eorum sententiae scriberentur, magnum conficeretur volumen . Ex quo i

fertur , dicta Matrimonia fuisse valde periculosa , ct insurgit gravis d ditatio, quod malε operatus sit, qui ea contraxit; quoniam videtur, quod poneret Deum in occasione patrandi miracula, vel operandi cum extraordinaria providentia ad impediendum, ne illae animae periculum

tempestate tentationum subirent.

Hoc totum videtur opponi posse facto , quod in praesenti nostra

Consultatione continetur. Hoc non obstante consideratur modus, α

circumspectio Uenerabilis Apparitii in celebrando suos contractus, in quibus inveniemus multa laudabilia, & nullum vituperabile , dum illius propositum eum illis circumstantiis, factum , nullatenus praeiudiciale dici poterat naturae, & essentiae veri, & legitimi Matrimonii; Ipsumque propriam servasse virginalem puritatem, fuit opus heroicae virtutis specialissimae divinae gratiae adjutorio corroboratae. Istae duae conclusionis partes opponi videntur rationibus adductis ad dubitandum in ordine ad praesentem casum, de quo fit disputatio; Et ad hoc ut

meliori methodo, minorique confusione videantur consolidatae, eas oportet ut .dividamus, & recto cum ordine illius probemus .

8 Incipiendo igitur a prima, sciendum oportet, nostrum Venerabilem non suisse operatum contra naturam veri, & legitimi Matrimonii in ordine ad propositum emanatum conservandi in quantum ei posita Ie foret perpetuam virginalem castitatem ,& habet tot Testes sibi favorabiles , S sui defensores , quot habet Matrimonium contractum inter Beatissimam virginem, & D. Ioseph, i quibus, ut verum , & Iegbtimum Matrimonium extat approbatum . inaestio, ita communi Om nium voto approbatum . inaestio, ita communi omnium voto approinhata , ut benignior censura ad temeritatis notam reduceret sententiam Oppositam; Et cum certe appareat, multos Sanctos Patres, Doctores

Scholallicos primae classis, quos citat P. VasqueZ, & Reverendissimus Dominus D. R. Ioseph de Zerda, Basilius, ct alii, eos sentire, & i dubitanter tenere, Beatissimam virginem, antequam esset desponsata Ioseph, emisisse votum absolutum conservandi in perpetuum illius virgioalem puritatem ; insertur per consequens manisessum , quod si tale votum absolutum non fuit contrarium essentiali valori, & legitimitati illius Sancti Conjugii, I sortiori neque contrarium reputandum erit Venerabilis Apparitii emanatum propositum, sub hac conditione, si .eipossibile serer, observandi perpetuam castitatem. 9 Hujus clara ratio est, quia in eventu quod aliqua esset difficultas, magis opponitur fini propagandi prolem votum absolutum virginitatis,

F quam

83쪽

m in opponatur propositum conservandi virginalem puritatem, me quantum possibile esset et S ratio est, quia votum absolutum aufere possibilitatem 1 persona vi obligationis verbo dato, aut promissae fidei. quod non solet evenire in proposito conditionato; Ac ideo in eo nulla

apparet oppositio, quae sit contra persectionem Matrimonii, ut verum .di legitimum dieatur; quando secundum sententiam multorum Sanctorum Patrum videamus hanc perfectionem salvari, etiam cum voto

absoluto ω1o Nihilominus, quia Sancti Patres non videntur concordes in opi nione voti absoluti Beatissimae virginis, & Angelitas Doctor sensit v tum illud suisse sub conditione factum , hanc sententiam sequentes . nostra Conclusionis pars, magis consolidata, & fundata remanebit doctrina Angelici Doctoris . Multis in locis Sanctus Doctor asserit, fleassirmat, Beatissimam virginem verum contraxisse Matrimonium, cum voto conditionato consecrandi Deo illius virginalem puritatem, & ita expresse sensit in 3. pari. quaest.2q. arti A. in corp. Et ad solutionem

illius argumenti ad primum, ubi ait: quia videbatur esse 2 lege prohibitum non dare operam ad relinquendum semen seper terram deo non simplicito virginitatem vovit Dei Genitrix, βed sub conditione, si Deo

placeret. Et in quaeli. 29. are. 2. in corp. assirmat duos Sanctissimos Coniuges celebrasse verum Matrimonium, quia uterque eonfensit in eopulam conjugalem, non autem expresse in eopulam earnalem, nisi subronditisne, si Deo placeret. In cuius causali, observandum est Anginticum Praeceptorem non Donere assensum absolutum ex parte copulae

carnalis, sed conditionatum, scilicet si hoc esset Deι beneplacitam ; αeertum est nostrum venerabilem Apparitium non fuisse oblitum huius eonditionis, cum tantam servasset circumspectionem in suo proposito , quod semper adscriptum tenebat suppositioni, qua ei possibile foret servandi illius Deo promissam virginalem castitatem .it Idem resolvit in diveres aliis artieulis in suppIemento tertiae partis, & in quaest 'et. ubi expresse assirmat eopulam carnalem non O ctare ad integritatem Matrimonii, in ordine ad persectionem , & essentiam ejusdem. Et in quaest. 8. art. r. ait assensum ad copulam cam Iem non constituere Matrimonium, & adducit exemplum D. Ioannis Euangelistae, qui numquam ipsi copulae praestitit assensium ς & rationem assignat in argumento sied contra. Et tandem in quaest. 38. art. I. in so- Iutione ad quartum argumentum sensit, quod ille qui tenet impedime tum ex naturae desectu, seu naturali impotentia solvendi debitum matrimoniale, optimε potest legitimum contrahere Matrimonium, una semel tamen, quod illius impotentia st Uxori manisesta, quia in tali c.

sv c utor verbis Angelici Doctoris) ostenditur quod alium finem in eontra tu quarit, O ideo contractus stat .

84쪽

xa Supra relati textus Angelici Praeceptoris videntur adeo esse ianvorem tacti nostri Venerabilis in ordine ad validitatem, & eertitudianem duorum Matrimoniorum , quae ipse e traxit, ut hoc solo fundis mento, dari possit & sussicientissima, certa resolutio hujus causae. Qisia in aliquibus sensit,& affirmat, nonnullos contrahere verum Matriamonium cum voto conditionato emisso ante contractum, servandi virginalem puritatem . In aliis tenet, & docet copulam carnalem, fit mensum ad ipsam non spectare ad essentiam eiusdem: dc tandem, neque desectum, seu naturalem impotentiam ad copulam carnalem esiit impedimentum ad contrahendum, neque iuvalidare contractum, neque essentiam Sacramenti, utpoth ordinatum ad alios fines, ad quos tendere possunt Contrahentes. Ex quibus praemissis insertur, absque testium violentia, quam irreprehensibile esse propositum servandi casti. ratem in statu coniugali, cum innocenti conditione, ut in casu nostro

apparet suisse factum sub hac conditione, si possibile foret.

I 3 Sed ut magis appareat huius relati propositi justificatio, consi mari potest expressis auctoritatibus D. Augustini ad quarum appositi nem quiescere valebit omnis scrupulosus; ob quod suppono, quod i rem id, quod adduci potest in oppositum, reducitur ad desectum intentionis , seu consensus ad copulam carnalem in Matrimoniis nostri V nerabilis: Verum tamen cum Matrimonium contractum cum intentione servandi castitatem per quantum ei possibile effet, non opponatur cum consensu implicito in voluntate contractus, sine hac conditione adi venit modum D. Augustinus ad defendendum tale Matrimonium, tam

quam validum , verum, & legitimum ἰ Ita hunc modum explicat, &declarat in lib. de bono coniugali cap. I. per haec verbat Consequens ergo est connexio societatis in Aliis, qui unus Miussus fructus es , non eo uactionis matris, o semina , seed concubitus: poterat enim esse in utroque sexu, etiam μὰ tali commixtione acterius regentis, alterius obsequentis amicabilis quaedam, o germana conjunctio . 14 Ubi isse magnus Ecclesiae Pater docet, quod esto filii dieantur finis, seu fructus honestus Matrimonii, quod celebratur in ordine adeoncubitum et nihilominus potest etiam subsistere sine ordine ad cara Iem conjunctionem ἔ cum salvari possit ratio contractus in aliis mare monialibus obsequiis, & fraterno amoris vinculo; & id cum maiorieoniugalis status persectione, & Coniugatorum gloria, sicut exprimit in eodem lib. cap.3. profunde arguens, quod quo persectiores sunt Conjugati, tanto maxurius d commιxtione earnis, sive pari consensu se continere coeperunt ἰ non ut necessitatis esset postea, non posse, quod vellent, sed ut laudis esset primum no spe quod possent; qualis lententia, facta etiam parva reflexione , elare ostendit, quam longh a Divi A gustini mente esset sustinere , esse absolutis, di simpliciter necessariam

85쪽

voluntatem , & assensum ad copulam carnalem ad subsistentiam, Aevatorem veri Matrimonii; quando ad mentem illius , huius earnaliseopula anticipath evitata , refertur ad meritum voluntatis, S non ad desectiun vigoris in natura, in honorem, & gloriam cedit Coniugat

rumo

r s Non minori claritate id reperitur expressum in lib.23. contra Faustum ea 8. ubi verum fuisse defendit Beatissimae Virginis Matrimonium cum in Ioseph contractum, & in hujus Sancti Patriarehae dein ensionem , illi honorem veri Mariti tribuit. de quo ille dubitabat et Nee enim, ait, qura conmbitu non permixtus, ideo non maritus ἔ e plicans excellentius bonum, quod summopere magna facere debent conjugati, & inter illos, qui in statu matrimoniali vivunt, suam sententiam, S Opinionem manifestat in fine capituli, istis verbis, quae mirifichad rem faciunt in nostro casu: Et ne homines fideles christi, id quod sibi Muges miscentur, tam magnum an eo ugio deputarent, ut sed hiseonyries esse non posse non erederent; βed potius dicerent fidelia eometia, multo familiarius se adhaerere membris Christi, quanto potuissent imiatari Parentes Christi. I 6 In cujus auctoritate clarε videtur, Matrimonia fidelium adeo maiori legalitate, de persectione subsistere, quanto magis facta sunt ad imitationem Christi Parentum, qui est eorum caput supre.num,ae nobilissimum ς qua de causa iste meclarissimus Doctor scribere non dubitavit in lib. a. de consensu Evangelistarum cap. a. Hoc exemplum magnifice insinuatur fidelibus tonjugatis, etiam strvato pari e sensu, posse permanere, vocarique conjugium , non permixto torporis s xu, sed custodito mentis assectu . Sententia, quae indicare videtur, quod sevit 1 Christo insinuata, S commendata fuit virginitas ad exercitium animorum, ita cognoscens non esse illius assecutionem impossis hilem fidelibus conjugatis , eamdem reliquit imitandam in Matrimonio suae Santissimae Genitricis ad majorem gloriam illorum , qui sequi de

derarent tam singulare, celeberrimumque exemplar, ex quo insertur . quod de peccato arguere contrahentes Matrimonium cum proposito

in eo perpetuam servandi callitatem, sipossibile sit, hoe esse a mente D. Augustini omnino alienum, illiusque tam fundatae doctrinae oppo

tum .

II Neque oppositum credo sentire D. Ambrosum, qui in lib. euius titulus Institutio virginis ad Eusebium, impugnat execrandam temer talem illorum, qui negant Beatissimam virginem fuisse m virginitate praeservatam post Matrimonium , quando haee proponitur ad exemplum ad finem excitandi fideles omnes ad illius puritatis cultum: Cum omnes ad cultum Virginitatis Beata Maeria admoeentur exemplo, Demur, qui eam negarent Virginem perseverasse; S ad convincendum

86쪽

magis adaequate hanc perversam opinionem, excludit a natura contra ctus sacri, totum id, quod in quocumque modo adaptari Possit ad vi lationem virginalis sigilli. Cum enim s ait iste Sanctus Pater I initi tur eonjugium, tune eomugii nomen addisicitur: non enim des ratio vim givitatis facit eonjugiam , fedpactio conjugatis ς denique cum jungituν Puella, remetium est , non eὰm virili admixtione cognostitur. Quiligitur admittendo id, quod ad mentem D. Ambrosii, rigoroia, & sus.1lantialiter est contractus matrimonialis, invenire poterit aliquod , d. quo accusari possit venerabilis Apparitius in ordine ad illius propostum conditionatum servandi castitatem p Cum elarissimh ex hoe Sancto D ctore appareat coniugale , seu matrimoniale pactum esse illud, quod constituit Matrimonium, quod, s ut bene ait doctus Zerda a voluntate,

uou voluptate contrahitur.

I 8 Esset numquam sermoni velle finem imponere, si adducere vellem totum id, quod ab innumeris aliis Doctoribus refertur ad comprohandum nostrum iniimptum; nihilominus referre non omittam doctrinam Sancti Petri Damiani, quam valde adamatam reputo materiae , de qua loquitur. Scribens igitur ad Clerum Faventae, quae epistola est undecima libri s. ad Ceros, & postquam retulisset quamdam opini

nem afferentem concubitum eta summam contractuum matrimoni

lium, re sinε ipso denominari non possie Matrimonium; hujus sente tiae falsitatem impugnans cum exemplo Beatissimae Virginis , S auctoritate D. Avibrosii, & Venerabilis Bedae, suam subsequentibus verbis sententiam proponit. Nos ratem E diverso liberὸ profitemur, oe eone

bitum posse sin8 nuptiis fieri, σ siue concubitu rectὸ nuptias appellari;

funt enim aliquando nuptia caelibes, sunt qua dign8 dicantur nuptia.ιrginales, in quibus scilicet sic uxor viro dotali foedere Iungitur, ut pratato caelestis Halami desiderio carnali nullatenus misceatur; Ad quod etiam uuptiarum genus Apostolus auditores suos videtur invit re , eum ait: de quibus scripsisti mihi bonum est hominι mulierem non rogere: propter fornicationem autem unustusque suam Uxorem haheat , cir una quaeque Mulier suum Virum habeat: tum enim mulierem non tangere, bonum esse primo perhibeat, deinde propter fornicati nem Uxorem habere unumquemque decernat, ad eriises procul dubio nuptias discretus Doctor invitat; ut si laqueum fornicationis dumtaxare dere possumus, earnale commeretum in nuptiis non quaeramus. is Et reflectens Damianus ab initio Mundi Matrimonium misse i 'situtum, ob finem speciei propagandae, S quod tunc temporis cum tali principali intentione celebrabatur ad propagandam humanam naturam in suis individuis, adducit discrimen, quod est admittendum inter illa primitiva legis antiquae saecula, & legem gratiae. Nunc autem sale ipser

advesperascente jam mundo, oe illius eoruscante doctrina, qui de Vita

87쪽

ne Virgo es , ad vitandam spectar procul dubio fornicationem r Tum etiam salvo altiori m sterio, dicebatur ; maledictus vir, qui non habueriris semen in Israel; nune autem dieituri Viri diligite Uxores vestras, sitia clisus Ecelesiam; Er Apostolus: Tempus est, rapula, q-

habent Uxores, tamquam non habentes sint. Et concludit cum hae consequentia ex Apostolo deducta . Enim vera, qui , sicut superius diximus, Uxorem dueendam praedicant, o non tangendam, nec is inescentem uterum, infantumque vallatum, sed immaculatum eubile, o coirialis eontinentia desiderat eaelibatum; qui nimirum dum dicit , si ρ non eontiuerit, nubat, & alibi: revertimini in id ipsum, ne tentet vos Satanas pro re incontinentigm vestram : patenter ouendit , quia mutuus isteν Conjuges institatis es babitus; admixtionem vero carnis permittit invitus. Usque huc Cardinalis Sanctus Petrus Daresanus , qui in toto contextu suae auctoritatis adeo expressε apparet quam fise miter ipse defendat duo Matrimonia nostri Venerabilis, & quia nullam relinquit rationem adducendam in illis verbis: Sunt erum aliquando Nuptia Caelibes,sunt qua digia dieantur 2 Uria Virginales, quae sunts ut ait ipse I nuptiae , in quibus mulier iungitur cum viro suo cum pamcto dotali; itaui praeferens Thalamum Coelestem, nullo modo intemveniat accessorium carnale . In quo casu necesse est condemnare hoc genus contractus, ut ponatur suspicio, seu ut suspecti dicantur illi .co tractus nostrae quaestionis, quia respicit propositum, quod defendere studemus, & excitaere E linea liciti Matrimonia virginalia .ao Neque minoris ponderis reputanda est expliciatio, quam adduincit ad mentem D. Pauli in illa propositione: Cum enim mulierem uoutangere, bonum esse primi perhibeat; ad casibes proculdubio nuptias, discretus Doctor invitat, ut si laqueum fornicationis dumtaxat evadere possumus, earnale eommercium in nuriis non quaeramus . Ubi cI. re videtur Apostolum invitare fideles ad Matrimonia virginalia , Beevitare valentes fornicationis laquea, minim8 quaerere carnale commercium in statu Matrimonii, quod est idem, absque ullo discrimine , quod executioni mandatum fuit 1 nostro Venerabili in ejus duobus Matrim niis ab eo contractis. Et quidem dissicile reputatur Apostolum invitare fideles ad Matrimonia virginea , & in dubio ponere, an bene se gerant illi, qui ea contrahunt cum proposito in illis servandi castitatem . at Sed etiam validior, & robustior est conclusio, cum qua terminattextum. Parenter ostenditur, quid mutua inter conjuges eastitatis est avidus; admixtionem vera earnis permittit invitus . Talis erat Apostoli mens iuxta Sancti Damiani doctrinam in ordine ad vivendi normam coniugatorum in statu matrimoniali; desiderabat enim reciprocam C stitatem conjugatorum , S contra suam voluntatem permittebat copu-

Iam carnalem ; ex quo deducitur inculpabilitas nostri Venerabilis ia

88쪽

eelebrando eius Matrimonia cum proposito conditionato, quod eon. formabatur cum desiderio D. Pauli, & tantum se abstinebat ab illo e tremo , super quod Apostolus quasi coactus dispensabat. aa invenimus,quod Ecclesia cum hac consideratione approbat, ve, uti Sanctissinia Matrimonia multorum Sanctorum filiorum eius, qui Iermanserunt in virginali puritate apud Cornel. 1 Lapid. tom. I. in uangel. Huiusmodi fuerunt illa Sanctae Pulcheriae, di Marciani Imperatoris, Sancti Iuliani, & Baslissae, qui ut refert Surius in eius vita s. Ianuarii, promeruerunt, quod Coelum ipsum approbavit Victoriam, quam fuerant consecuti in se conservando in statu virginitatis r Vicisti Iuliane 'est . Idem gessit Eduardus Rex Angliae cum Edita eius sponinsa: Sancta Caecilia cum valeriano, Sanctus Henricus primus imperat cum S. Cunegunda et Quorum Matrimonia, si resultarunt in honorem

Sanctorum Consortium, negari non poterit ea non confirmare , & a

ctorietare nostri venerabilis duo Matrimonia, consimile secum ferens exemplum , ubi nititur rectitudo illius propositi; eo quia data veritate illa supra relata Matrimonia Sanctorum extitisse gloriosa ob servatam

castitatem Coniugatorum ἰ neque apparenter criminanda erunt nostri

Venerabilis Matrimonia, stante desiderio , quod ipla habuit in illis

servandi eastitatem.

23 Quod tandem fundatur ratione, quia relatum propositum se vandi castitatem, si posbile foret, non opponitur substantiae, neque fini Matrimonii, & consequenter ex hac parte contrahens cum tali proposito ab omni culpa immunis, & liber est reputandus, quia in prae senti easu praescinditur etiam a dissicultatibus, quae occurrere possunt in ordine ad alios punctos, seu ad alia capitula. Proposita dissicultas est illa, quae illationem antecedit, & probatur ἔ & soluta remanet 1 definitione Matrimonii, quod dicitur vinculum insolubilis vitae inter vis' rum, & Uxorem , seu sub aliis terminis r est e sensus in se includens mutuam , & indivisibilem vitae consuetudinem, una cum mutua, & r ciproca corporum traditione, & potestate ad copulam carnalem, sine postiva praecisione, eam in usu ponendi, neque cum expressa intenti ne illam absolui volendi; & sic consideratum , nullum opponitur impedimentum ab eo, a quo fuerit contractunt eum proposito servandi ea. sitatem, si ei possibile fuerit; dum tale propositum non opponitur, ne que auseri facultatem, aut libertatem usus copulae earnalis, quam in sua libertate relinquit, & solum respicit ad non exercitium actus, &non potentiae, seu facultatis, qui actus iuxta opinionem Omnium reli

qui potest:& notum est hunc de facto a multis Sanctis coniugatis suisse dimissum in sanctis, & persectissimis eorum Matrimoniis .a' Ulterius, cum sit hoc propositum cond;tionatum , idest obse

vandi eastitatem I in eventu quod ei sit possibile a solum proponit eam

89쪽

conservandi sub conditione, quod possit se continere . odque eo Bes praebeat assensum, & in terminis, in quibus nil reperiatur, quod impossibilem reddat conservationem puritatis. Quo supposito, sollini requiritur castitas in solis terminis, in quibus permittitur in Matrim nio . quia nullus obligat Conjugatos ad copulam carnalem , data supinpositione , quod illi se volunt abstinere ab illa ; & ita nulla vituper tione dignus reputari debet Venerabilis Apparitius in suo proposito ab eo emissio servandi cassitatem, in quo nil aliud voluit, nisi id quod est licitum, de permissum in satu matrimoniali. a s Cui superadditur pro ultima probatione impugnatio motivorum,

quae occurrere possunt contra dictum propositum, quae motiva principaliter reducuntur ad desectum intentionis copulae carnalis, & voluntatis ad ipsi copulae assentiendum, quae motiva videntur esse extrema opposta illi, quod in Matrimonio requiritur. Et incipiendo a defectu imtentionis copulae carnalis , impugnari potest hujus carnalis copulae n cessitas ad subsistentiam contractus, sundamentali discursu unius indubia tali principii et & est , quod universaliter loquendo in nullo statu necesse est intendere finem , ad executionem cuius non dicitur adstrietus ille, qui talem finem intentat; quia intentio, est voluntas exequendi finem,S quamdam inducit obligationem ad illum assequendum, ad instar promissionis , & specialiter in solemnitatibus contractuum . Clim igitur certum sit, quod ille, qui contrahit Matrimonium non remanet austris elus ad copulae carnalis usum procurandum, imo valde laudabile censetur ab illo abstineri. una semel, quod possit se continere; ex hoc vis detur inferri hanc suam intentionem non esse ex necessariis ad contractus subsistentiam. 26 Et hanc emidem rationem adhibere possumus in responsione secundi motivi, dum non est vituperabilis animus non contentiendi copulae carnali , dum non adest obligatio illam procurandi, neque ullus adest in voluntate defectus se abstinendi ab actu, qui s data suppositi ne quod nullum adsit periculum incontinentiae a cum merito omitti Pintest . Neque contrarietas relati propositi in ordine ad propagationem, Matrimonii substantiam invalidat; Primo, quia, cum hoc oppositionis rnus dirigatur ad finem minus principalem, S non necessario compre

nium in intentione, ut dictum est. Secundo, quia haec est contrarietas negativa, hoc est mera cessatio actus conjugalis; non vero ex illis contrarietatibus, quas vocant postivas, quae reserunt Matrimonium ad finem oppositum, ut sunt impedire propagationem , procurando steris litatem, aut abortum ; quapropter, cum nutusimodi naturae haud fuerit

propositum Venerabilis Apparitii, neque reputari debet oppositum persectioni, quam substantia Matrimonii expostulat. 27 Hac prima parte stabilita, non multum immorari debemus indi

90쪽

fusione probationum secundae, cum haec potius quasi illatio sit, S eo sequentia rectitudinis propositi, quam in prima parte stabili vimus τα emaciores probationes quas possumus adducere, est Occurrere momtivis contrariis. Ita faciliori methodo suadere valebimus conservati

nem castitatis in duobus Matrimoniis nostri Uenerabilis fuisse actum heroicae virtutis, S specialem divinae gratiae impulsum. Hoc in primis colligitur quia permansisse, & perseverasse in proposito servandae eastitatis fuit effictus, S executio illius determinationis, aut propositi emissi servandi callitatem, quale propositum ab omni culpa immune

probavimus; Et si propositum in se est bonum, & in sphaera speetalliasmae virtutis, non ei denegandus idem honor actui executo eiusdem virtutis, cui actui correspondere debet maioris gratiae influxus , eo quia executio dissicilior, cum maiorem importet dissicultatem et Cumst indubitatum principium, longε laudabilius esse boni fini intento executioni mandare, quana eumdem finem intendere, & sbi praefigere. 28 Et clarε probatur per descriptionem operum , quae heroico ch ractere insignita celebrantur et eo quia in se talia sunt, quae in se continent specialem, & excellentem bonitatem, S singulari indigent vim tute ut exequantur, S ad actum practicum reducantur. Unde secu dum hanc regulam generalem considerari debet veluti actus eminentis spiritus in nostro Vellerabili Apparitio se perseverasse , & servasse in ambobus Matrimoniis in statu castitatis virginalis, eo quia maximae diseficultates , quae necessario ei objiciebantur superandae in tam arduo negotio, non ab alio, quam ab heroico continentiae animo superari poterant , ut ille suis evaderet passionibus reluctantibus , & recalcitrantis

bus superior; & se verbis D. Bernardi concludor ser.63. in Canticam rcumseminasemper esse, O nou eognoscere seminam, uania plus est, qadm mortuum iusitare In quo fit manisestum meriti pondus, seu qualitas ejusdem; Et quae censura, qualeque judicium erit formandum super praesens assiumptum Sed ad hoc ut solutio solidiori, & vigor

sori remaneat corroborata fundamento, restat satisfaciendum motia vis, seu rationibus, dubitandi motiva praebentibus. Et in Ordine ad primam objectionem in contrarium adductam in ordine ad propositum , hoc ita remanet probatum, & essicacibus rationibus, doctrinis , S a gumentis de sensum, ut alia superaddere superfluum videatur, dum sus-

cienter remanet probata ineffcacia, & debilitas talis obiectionis,& su sistentia veri, & legitimi Matrimonii. as Neque vini habet argumentum se atum in ordine ad tam eleis vatam, &siiblimem ideam sibi praefixam, ita quod praesumptionis nota

censeatur meritorium propositum, seu intentum imitandi exemplumis ita rarum , & magnificum. Haec sorma arguendi, quae ad primum ,

aspectum aliquam habet fundamenti apparentiam , si bene attenda. G tuis

SEARCH

MENU NAVIGATION