Insignium orbis christiani universitatum Sorbonae, Salmanticae, et Patavii responsiones ad consultationem, ... eisdem universitatibus propositam. Adstipulante, quo ad Salmanticensem, pietate regis catholici, quoad reliquas autem duas, eminentissimoru

발행: 1722년

분량: 189페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

tur, invenietur esse postive contrariam variis Sacrae Scripturae Teri bus, & Sanctorum Patrum auctoritatibus . In novo Testamento innuis mera sunt loca , in quibus proponitur Christus Dominus in exemplum imitandum in suis virtutibus, ct ipse ex ore proprio clara locutus fuit dicens : Exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci, ita O vos faciatis. Ita & suis Discipulis exemplum reliquit reciprocae dilectionis ad invicem servandae: sic parisormiter ipse se praebuit in exemplum

nobis ad omne opus bonum, & virtutis genus executioni mandandum,seut ex doctrina Apostoli colligitur: omnia quae, stripta sunt,ad nostram doctrinam scripta sunt. Et s imitari potest Dei Filius in ordine ad vim

tutes , quae conducunt ad statum persectionis , absque praesumptionis , di temeritatis notae incursu ἔ qua ratione vituperandum erit desiderium consecrandi Deo propriam callitatem, sumpto exemplo, imitando in

ordine ad servandam virginalem puritatem , Sanctissima Dei Genitri-μ λ Forsan imitatione dignae dicendae erunt Filii Dei virtutes , quas desecto nobis Iesus Christus reliquit imitandas, virtutes vero Dei Matris, & praecipue illius virginale praeconium non erit imitatione dignum, aut eius imitatio praetergreditur possibilitatis metas λ3o Supra relata arguendi sorma 1 ratione naturali, videtur convinci, eo quia nulla est assignabilis idea , quae maiori securitate desumi possit ad imitationem, quam illa, in qua ipsa elucet virtus in gradu persectiμsmo et cum igitur Beatissimae virginis castitas fuerit in superiori gradu persectionis, illi cupienti servare virginalem castitatem praeostendi potest nobilius exemplum imitationis talis virtutis, quam ipsa virgo Be tissima λ Ita publich manifestant Sancti Patres, qui unanimi fatentur eonsensu , ipsam Beatissimam Dei Genitricem misse pelagum omnium persectionum, compendium, S exemplar , de quo illius amantes possunt desumere omne bonum ab illis operandum, & omne malum ab eisdem fugiendum; ad instar vallissimi aerarii cujuscumque generis vim tutis . Nihilominus. nemo maiori claritate hujus objectionis scrupulosa

dubia solvit, quam D. Augustinus in se . de Sanctis, ubi cum haec replica ponatur: Dicet aliquis, in quis est, qui possit Bearorum Martyrum vestigia sequi λ Sic respondet et Hinc ergo respondeo, quod non solum Martyres, sed γ ipsum Dominum , cum ipsius alutorio, si

volumus possumus imitari; Et suam opinionem confirmat cum attestatione primae, & summae veritatis: Discire a me s ait J quia mitis fam , Er humilis corde, & cum auctoritate Apostolorum Principis: visquis nobis exemplum , ut sequamur vestigia Qus. 31 Haec sententia Magni Patris Augustini ostendit allatae objecti nis debilitatem contra propositum emanatum 1 nostro Uenerabili imitandi virginalem eastitatem Beatissimae virginis, quia sustinendo esse

possibilem in nobis Christi Domini imitationem, S Sanctorum Mamtyrum Diuiti sed by Corale

92쪽

tyrum, proculdubio non erit contrariae opinionis, in ordine ad imit tionem Beatissimae Virginis, quae omnium Sanctorum virginum , &Martyrum appellatur Domina, S Regina; & multo minus nil invenire poterit vituperandum, in eo , qui tam supremum exemplar fuerit

imitatus. De quo idem Sanctus rationem assignat, non solum claram , sed etiam invincibilem, eam reducendo, non ad vires naturae,

sed ad virtutem divinae protectionis, & ad gratiae specialis privilegia,

uae tantam vim habet, ut jullis sacram conserat fiduciam, ut cum Ap olo dicere valeante omnia possim in eo qui me confortar.3 a Neque magni reputanda est alia obiectio, quae adducitur in ordine ad litigia, Be contentiones parentum duarum sponsarum, cum non sint ad propositum : Quia noster Venerabilis Apparitius in contrahendo Matrimonia cum illis , non fecit contractum , neque sponsalia celebravit cum negotiis 1 uorum Socerum, neque obligationem co traxit arridendi, & adimplendi eorum vota , seu desideria , neque ad eorum beneplacitum sbi vitae praescribere formam. Neque contra eum insurgere poterant, ut Tutores suarum filiarum, quia ambae

erant iam a patria potestate absolutae, & liberatae et & dato quod indiguissent Curatore , seu Advocato, in hoc nulla aderat necessitas: &injullum sui Iet obligare, & adltringere ad thalamum nostrum Vener bilem Apparitium, quia supradicti genitores duarum sponsarum illius non ei adversabantur instigati, & provocati 1 duabus filiabus instantibus, S proclamantibus contra sponsum illarum, 'sed illecti a proprio lucro , de a cupidine, qua afficiebantur erga bona ipsus Uen rabilis, vel ut magis verismile creditur, a maligno spiritu instigati,

Cui obedire non tenebatur; in quo casu ad magnum meritum ei adstris hebatur moderatio, de tolerantia , singularisque patientia, qua utebatur in Soceros suos sufferendo tam molestos, & importunos.

33 Cum igitur ad solas sponsas spectabat proclamare, & instare, utpote earum erat negotium, S istae nullum dederunt inditium non consentiendi in continentia sponsi, & eius modo vivendi; culpabilis Prosecto non erat in eo perseverantia in castitatis emisso proposito ;quia est principium absque controversia, virum non teneri ad solutionem debiti matrimonialis, quando talis debiti solutio , aut redditio expresse ab Uxore non fuerit petita, aut tandem nullum signum Praemittit expressum, ex quo deduci possiit illius desiderii intentum in ordine ad matrimonialis debiti solutionem ordinatum. Ita docet Doctor Angelicus in supplemento ad 3. partem quaestione 6q. art. a. Cum omnibus Scriptoribus hujus tractatus , & de obligatione Coniugatorum . In qua suppositione Venerabilis Apparitius nullatenus censetur culpa notandus in observantia sui propositi, eo quia cum non esset contrarius voluntati Uxorum ejus, quae cita se abstinuissent a praemi G a teu

93쪽

tendo aliquod signum reprobativum eiusdem propositi, indicarunt ira lud ab eis fiuisse approbatum ; Ipsasque extitisse contentas, de castitat: sui sponsi, Sipsum perseverare in suo proposito servandi illam; hine

dici valent non levi fundamento, molelli as hujus viri iusti, non ab alio fuisse exortas, quam ab eo, quod adducit Apostolus in illa magna sententia: Omnes,qui piὸ vivere volunt in Christo,persecutionem patientur.3 In ordine ad difficultates propositas de secundo Matrimonio, facilis est responsio danda nonnullis earum, quae sunt extra casum in quaestione propositum, & nullam important oppositionem in ordine ad re ctitudinem , de qua fit disputatio; Quia in praesenti non disputamus,

neque examini subjicere intendimus, an melius , seu expedientius fuisset, vel non, transire ad secundas nuptias, sed solum inquirere intendimus , an bene, vel male operatus fuerit noster venerabilis in eo

trahendo illas, & sunt assumpta valdε differentia , & disparata ; S sic est extra propositum, & materiam, de qua tu praesenti agitur , addu cere excessum persectionis status liberi, facta comparatione cum statu matrimoniali; adducere dissicultates conservandi castitatem, in quo se custodierat, praeservatusque fuerat in primo Matrimonio: & adducere in tali casu consilia, quae assignat, & praebet Apostolus illi, qui liber remansit ob mortem Uxoris; eo quia totum hoc desumi potest tamquam bonum antecedens ad inferendum, quod si melioris conditionis est status vitae liberae, quam subiectae matrimoniali vinculo, & coniugali debito ς de quo non est dubitandum ἔ sed improportionatum videtur ad deducendam aliquam illationem , per quam malae reputandae sint secundae nuptiae nostri Uenerabilis,in quo prilens consistit dissicultas. 3 s Sub hac consideratione adaequath satis Et primis motivis secundo Matrimonio oppositis; eo quia etiam in hoc secundo Matrimonio remansit contrahens cum eadem libertate, & facultate , cum qua pri mum contrahere valuit Matrimonium, absque ulla contra ventione alicujus legis ἔ cimi nullum si praeceptum prohibens Matrimonium, neque esse prohibitum illi, qui est in statu libertatis transire ad secunda nuptias ; Etsi ob hanc rationem licitus suit primus contractus , non est differentis reputandus conditionis, secundus, in quo eadem concurrunt privilegia , quae illum non reddunt vituperatione dignum. 3 6 In protestando ε contra pericula , non servandi castitatem, &triumphum illam servasse periculo exponere , & totum id quod superadditur, videlicet, velle Deum tentare, eligere medium tam imprincrtionatum ad custodiendam castitatem, est falsa objectio, & falso la- orat supposito, quia non valet ad concludendum, nostrum Venerabilem peccata in contrahendo secundas nuptias, ob motiva, quae Dyponuntur; una semel quod non supponatur ipsum fuisse adstrictum ad observandam castitatem ob causam alicujus voti; Quia aliis videtur Dissiligod by Coral

94쪽

imperceptibile ei concedere libertatem contrahendi secundum Matrimonium , & in executione illum velle vituperare, in quo ipsimet Adversarii sibi contradicunt. 37 Non adest principium, neque propositio adeo stabilita, veIuti illa, quae ait, quod subjectunt habens libertatem super aliquam rem

faciendam, illam executioni mandare, sit sinε culpa, cum executio cenis statur actus dominii, in quo nulli gravamen infertur; & per cons quens non videtur rationabile, aliquem habere facultatem contrahendi,& eius executionem esse culpabilem; & sic implicat asserere nostrum venerabilem in contrahendo secundum Matrimonium , vi iuris, &ratipne legitimae facultatis habitae ad illud contrahendum, & malε postea egisse in assentiendo illi. 38 Non negamus, neque denegari possunt pericuIa fini contraria boni propositi, sed advertendum est ea non suisse pericula committendi aliquod peccatum, sed solum conservandi castitatem, cuius inobservantia, dum non adsit votum castitatis, non est peccatum in conjugatis; Et in hoc consistit aequivocatio, seu fallacia argumenti confundentis istas difficultates, cum illis, quae sunt conditionatae; quae exponunt spirituali perditioni personas, quae eas non evitant , & proprie vocantur occasiones proximae. Ulterius, quod ob observationem, ut nemini liceat sibi eligere statum, neque in aniso concipere ad actum praeticum devenire virtuosarum actionum; eo quia status persectiores non sunt liberi a dissicultatibus occurrentibus in exercitio virtutis, quale exercistium non assequitur sinε labore necessario ob superanda impedimenta,

quae impediunt executionem bonorum operum. 39 Cum hoc eodem argumento respondetur ad extremum tentandi Deum, aut ut melius loquar, ad improprietatem exponendi hoc vitium in facto, de quo loquitur ; quia cum secundae nuptiae sine deis tu, S ulla impersectione fingent, & honestissimum propositum semvandi eastitatem in ipsis , si ei possibile foret, eit irrationabile asserere

hunc operandi modum esse Deum tentare . Falsum est pariter, & mera inventio nostrum Venerabilem castitatis amantissimum elegisse M trimonium , tamquam medium ad illam servandam; & ratio vult, quod fateatur, ipsum Uxorem duxisse ob illos honestos fines , ad quos Matrimonii conducit beneficium; & perpendens non esse incompossibilem statum castitatis cum statu Matrimonii in Conjugatis, libere, &sponte assentientibus ad illam servandam, emisit propositum servandi illam et quod valde differt asserere; ipsum reputasse Matrimonium, tamquam medium expediens ad castitatem servandam. Neque ad inserendam culpam, aut imperfectionis notam in f cto venerabilis Apparitii, adducere valet D. Pauli Auctoritas, quin

contravenire dicatur menti ejusdem Apostoli, indubitabilibus principiis et

95쪽

' piis, cum certum sit, quod eodem tempore, quo exhortabatur ad vi ' - ginitatis statum eliciendum , & non se Matrimonio subiugandum , con ullum praestabat ad persectiorem statum eligenduci, absque eo quod 3 illicitum reputaret Matrimonii contractum; Dicere enim volo, quod Apostolus proponebat tamquam meliorem, S persectiorem statum liberum , minime tamen reprobando, & prohibendo statum coniugalem ;scuti ex ipsus depositione apparet: Si autem acceperis Uxorem non

peccasti, O si nuserit Virgo, non peccavit. Et valdε distat a rati

ne , adducere culpam, aut imperfectionis notam ex hoc capite , no

frum Venerabilem non fuisse secutum doctrinam, aut Apostoli co situm, quando idem Apostolus illum 1 peccato defendit: Si autem ac ceperis Uxorem non peccasti.

At id autem, quod postea deducitur in ordine ad id, quod respicit secundas nuptias , & quod de toto rigore tantum dici potest, ipsum elegisse statum minus persectum, sed minime incurrendo in aliquam culpam, cum esset licitus status, quem sibi elegit. Neque aliquid aliud potest inferri a di visione, aut i compartitione obsequii, resollicitudinis, quale obsequium, S sollicitudinem erga Deum mini me impendere valeat integre, & totaliter, qui alligatus Uxori, Matri

monii pondera sensit; quia hoc tantum probat maiorem libertatem, S commoditatem, quam habere potuisset noster Venerabilis in totaliter se dicando Divino servitio, & obsequio extra statum matrimonialem, sed mininae tamen obligatus ad non posse sibi eligere vitam conjugintem . esto minus liberam, & persectam ; quia alias sequeretur nullat nus licitum esse in saeculo vivere , & non sibi eligere statum religi mis, qui status procul dubio minora habet impedimenta , & occasiones dividendi sollicitudinem, occupationem, & obsequia inter Deum.& mundum. qa Propter quod remanet concludendum, Dominum Deum neminem obligare, nullamque a nobis petere sollicitudinem, & occupationem , quam eam , quam quisque nostrum servare debet in observat tia divinorum Praeceptorum; & dum S.D.M. instituit Matrimonium, certissimum est, quod ipse non imputabit ad culpam illud contrahere, neque neminem conjugatorum redarguet de illa obsequii divisione, cui necessitatem imponit status Matrimonii. 43 Et tandem ad id, quod adducitur in ordine ad innumera pericula sponsarum ob causam concupiscentiae stimulorum , quorum semitem adaugere solet cohabitatio cum viris earum, pariter respondetur, negando talia adfuisse incentiva, seu concupiscentiae stimuli; quia cum ipsae nullum dedissent, aut praemisissent inditium, neque levissimum se malo animo perseverare sub tali vivendi norma, puta in statu continentiae, & castitatis cum earum DOMO; validum potest confici argu

96쪽

mentum, ad probandum, Divinam gratiam in ipsis causare tantam mincem , passionum concordiam, atque serenitatem; quia effemis adeo prodigiosus, & naturali usui oppositus referri debet ad principium superioris ordinis, seu supernaturale; & sicuti haec Matrimonia fuerunt singularia in ordine ad virtutis castitatis praerogativam , quam Coni ges habebant, validiora pariter sunt motiva, ad suadendum ipsos his huisse specialissimam Dei assistentiam , mediante eius divina gratia, qua faciliora redduntur, quae difficillima humanis viribus reputantur. M Huic superadditur alius convincendi, & respondendi modus, qui corresbondet doctrinae, de qua egimus in alia parte, & est adducere distinctionem inter pericula peccandi, & agendi rem aliquam, quae neque in se mala, neque prohibita dicitur; in quo est manisestum, & n tum discrimen, seu differentia ς quoniam admittendo non adluisse concupiscentiae incentiva, neque carnis illinuli vehementes, sicuti de facto constat non adfuisse, sed solum quod esse potuissent, & ad huiusmodissimulos possibiles aderat occasio naturaliter proxima et Respondetur negando ibi adesse periculum artemar, & spiritualis salutis, sed solum adesse periculum se continendi a Thalamo; & in hoc manifestatur ca tela , & circumspectio , quam venerabilis adhibebat in celebratione Contractuum, quia non obstante, quod summopetit antasset castitatem, noluit se obligare legi, quae ad peccatum adstringeret ad illam servandam , solum contentus, in emissione conditionati propositi, quod eum relinquebat in libertate praestandi remedium imminenti periculo aeternae salutis, quod adesset sibi, aut duabus ejus sponsis. 3 Haec responsio, quae clara videtur, efficaciter solvit confirmationem fundatam in Authoritatibus Sanctorum Patrum; quoniam si in

casu, quem defiendimus, nullum interfuit periculum , per consequens, attestationes, & ipsol um sententiae de illo non loquuntur, neque cum eorum defenditur doctrina. Sicque noster Venerabilis Apparitius, &illius sponsae haberent ficilem , & promptam defensionem contra te lationum tempestates, in eventu, quod adsuissent. Et cum mens Sanctorum Patrum sit condemnare, & reprehendere familiaritatem,&co suetudinem, periculosissimis expositam tentationibus; eis fieret praeiudicium, si non distinguerentur, aut exceptuarentur illorum sententiae, quae non sunt intelligendae de commercio, & familiari consuetudine, , qua Matrimonii libertas auferebat omne aeternae salutis, & animarum

periculum .

6 in Conclusione , Ecclesiae Patres, rationabiliter prohibent familiaritatem , & commercium , quod excusari potest inter personas s Iutas, & dissimilis sexus, cum sit adeo periculosum, ut nulla grandis possit adhiberi praecautio , ad evitandos fatales effectus, E contrario Provenientes; sed numquam in eorum mente ruit reprehendere,& vitupe

97쪽

tuperare sociabilem vitam inter virum, & Uxorem, neque censurare casta, & virginalia Matrimonia, quae iuxta eorum senium laudibus aetemis digna reputantur ἔ quaeque solum a virtutis Hemis in praxi inveniuntur ; & Divina gratia ea recognoscit tamqvim unum ex maj ribus suis operibus. Ita sentio. A S. Vincentio Salmanticae. Magister M. Mishael de Herce .

Ob rationem, quam in sequenti sua Fidei legalitate

perhibet Notarius, non habet hic locum alter Doctor ex dicta Universitate .

EGO instincriptus Norarius Apostolicus, istius Alma Universitaris

Salmanticensis Secretarius, fidem facio, o testimonium veridieam omnibus praesientes literas inspecturis perhibeo, quatenus resolutio dicta Universitatis bie apposita a numero tertio, quod incipit: Regi Catholico nostro obtemperantes, supra causam Ven.μ.Sebastiani de Ap νicis Ordivis Seraphici, fideliter eontardat eum suo originali, prout habetur in R esto ejusdem unisestaris, ad quod me remitto. In eadem forma; qua de jure requiritur, fidem facis , oe testimonium perhibeo, quod tres Reverenia mi Patres, nempe fleverendismus P. M. M. Petrus Mans Augustinianus, Reverendi mus P. M. M. Michael de Herce Benedictinus, Reverendi mus P.M. Emmanuel Genereis, v nola ordinis Clericorum Minorum, quorum suffragia hie apponuntur, fuerunt ex Deputaris ab Universitate in claustro pleno ad mature , i

ferio investigandam quaestionem de primis, θ' secundis nutris eontra ala d V. H. Sebastiano de Aparicis ordinis Seraphici s dum liberesset J prout exigebat Carbolici Regis Decreιum ad bane Universitatem direc um . Iterumque fidem facis, O testimonium perhibeo, quod e rum suffragia Originati a vidi propria eorum manu firmara, quorum

stemmatasaris eunosiora' eogηovi , cum quibus ad literam eoneor me, quod in hoc eodice impressa reperiuntur, qua remanent in meo ossicio, ad quod me remitto. Excipis tamen suffragium Reverendi . P. M.

is Emmamuelis Genereis, oe vinola, eujus suffragium Me appositum , is tametsi satis prudenter judicare possum, quod eum originali concoris dat, ex rationibus feris persuadentibus, originale tamen non .idi , is quia, oe in meo Ossicio non star , O ipse fleverendissimus longὰ emis tra universtatem parar, muneri Provincialatus satisfaciens, im

98쪽

is visendo sua Provincia. Similiter testificor, quod tres ReverendissΠini PP. supradicti sutir DP. γ Cubedratici istius Suiversitatis: Reverendis. P.M. Fr. Petrus Mans Ord. S. Augustini Calceati, Cathedrati eus S. Thoma : Reverendisi. P. M. D. Michael de Herce Ord. s. Benedicti, oe fui collegii Abbas, cathedratiens Vespertinus Theologis Reverendis. P. H. Emmanuel Genereis, ct vivola, cathedraticus Sacra Scripturae. Omnes gravitate, O auctoritate magna in hac Alma Universitate fulgentes. Si ergo hie contentis fides adhibeatur , tamquam ipsis originalibus d me visis ad instantiam Seraphicae ηel gionis praesens exhibeo testimonium mea manu firmatum sigillo Univer sitatis munitum. Salmantica die II. Decembris Anui Domιni IIII. Loco Q. Sigilli. In Testimonium Veritatis . Didacus Garita a Paredes Secreti Deus veritas est. Nos infraseriti publici tarii Apostolici in hac civitate Salmantina degentes fidem facimus, O testimouium perhibemus quatenus Stemma suprapositum ,sic subscribens: Didacus Garςia a Paredes, Secretarius, est usdem Didaei manu, O calamo exaratum . Qui quidem Secretarius est inius Salmanticensis Universitatis fidelis, in legalis , omnique fide dignus: suis insuperscriptis, O instrumentis semper exb bita suis, oe exhibetur integra fides, tam intrὰ quam extrajudicium. Sie testimamur. Salmantica die decimineptimo Mensis Decembris Antio Domini millesimo septingentesimo vigesimo primo . Ut supra. In Testimonium Veritatis. Loco Φ Sigilli. Ioannes Antonius Moreno Not. Apost. tu Testimonium Veritatis . Loco Φ Sigilli. Antonius 1 Fontaeva & Venero Not. Apost.

100쪽

RESPONSIO

SACRI THEOLOGORUM COLLEGII

Die Sabbati 3I. Ianuar. I ar. Paduae in Aula S. Collegit.

convocatum, oe congregatum fuit Sacrum DD. Theologorum collegium cui Revereὴdissimus, in Excellentissimus D. Bartholomaeus Giustina Deeanus expoisit Factum tenoris sequentis roraussa Vir eximiae Virtutis &α Prout extat sub initio hujus liber cub. Quo Facto ex libello typis impresso, & omnibus D D. D ctoribus distributo, recitato, & exposito, fuit de mandato RR. Dinde Banca a me instascripto lecta petitio tenoris sequentis: qua quidem petitio hie ex Idiomate Italico, pro communi intellectione, in latinum vertitur. )Reverendissimi, O Excellentissisi Domini. UNiversalis conceptus Virtutis, & Sapientiae huius s. Collegii

compulit in Curia Romana intervepientes Beatificationi cuiusdam Venerabilis Servi Dei recurrere ad Eminentissimum, S Reverendissimum Dominum Card. Cornelium Nostrum Episcopum, ad hoc ut dignetur eisdem obtinere ab illo considerationem, S Votum super quodam casu, qui impressus exhibetur Sc. Qiso circa reflectens Eminen tia sua praesenti coniunctura in unum convenire, S major Dei gloria in Operibus Servorum Suorum, & honor hujus S. Collegii reprae-- sentare facit ipsi suam pressuram, ad hoc ut modo illo , qui videbitur prudentiae ipsi iis aptior &c. plena cum libertate sit approbata illa censura, quae judicabitur solidior fundamentis,& rationibus justior. Quam & Quibus perlectis, auditis, O intellectis , Reverendise. Dominus Dec nus nomine totius Exeellentissimae Bancha ex more in similibMS. Collegii proposuit Relatores casus, O sententia 'Reverendissimum, & Excellentissimum P. M. Hyacinthum Serry D ctorem Sorbonicum ordinis Praedicatorum publicum in via D.Tho mae S. Theologiae Prosessorem. Id a Ra-Diuiti sed by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION