S. Carlo Borromei ... Homiliæ nunc primum e mss. codicibus Bibliothecæ Ambrosianæ in lucem productæ Joseph Antonii Saxii præfatione, et annotationibus illustratæ. Tomus primus quintus

발행: 1747년

분량: 327페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

tor, tamquam reus, coram creatura sua , Deus coram peccatore

iniquissimo Pilato ; oe interrogavit eum de iis, quae ad ultimam querelam affectati Regni spectabant, & dixit ei: Tu es Rex Iu- deorum a ' Dominus autem rem audiens adeo in se futilem ac novam, respondit: A te metipso hoc dicis, an alii tibi dixerisis deme Z Pilatus vero ait: Numquid Judaeus ego sum Z Gens tua , ω

Pontifices tradiderunt te mihi : quid fecisti' Tum aperit Iesus, qualis Rex sit Dei Filius, & quale ipsius sit Regnum, subdens : Regnum meum non es de Me Mundo: si ex Me Mundo set Regnum meum, misy i mei utique decertarent , ut non nraderer Judaeis I nunc autem Reiagnum meum non es bine b . Sed numquid non Coeli & terra Rex es, Domine Iesu 8 Es quidem; sed cum Rex esses, informa servi venire dignatus es, ut nos miseros servulos, Reges efficeres Coeli ; innuis enim his verbis, non quidem te Regem non esse , sed Regnum tuum non terrenis aut humanis legibus constare, quo Pilato suspicionem auferas affectati a te Romano rum Regni. Pilatus hoc audito inquit: ergo Rex es tu Z Tu respondit Dominus dicis e . Ne vero jactabundus aut superbus videatur, se praedicans Regem, cur hoc dixerit, causam addit: nimirum quia in hoc ipse in Mundum venerat, ut veritati testimonium perhiberet d ; suis tamen verbis fidem a Pharisaeis &Scribis adhibitam non fuisse , quod ex veritate non essent, &qUOS, antequam in eorum manus deveniret , ex Patre Diabolo esse dixerat, qui mendax est ab initio , & pater mendacii e . Cum igitur Pilatus eum interrogasset: quid est veritas p non ex- pestato responso exivit ad Judaeos, ct Principes Sacerdotum, dicens: Ego nullum iuvenio in eo causam D. Illi autem multo magis clamabant, in multis accusantes eum , confidentes in multitudine,& clamore magis, quam in Veritate. Iesus Vero silet omnino, etiam provocante Pilato , ut aliquid responderet, quem sciebat posse facillime objecta diluere, cum ipsi de illius innocentia satis constaret. At illi ab admirabili hac mansuetudine adversus innocentissimum Agnum magis efferebantur: Ipse vero qui sponte se morti obtulerat, verbis se tueri, cum posset, recusabat; nobis

102쪽

nobis patientiae in calumniis admirandum praebens exemplum. Utinam tibi, o Christiane, cum te quispiam injuriis ac contumeliis lacessit, in mentem stati in subiret, quale-nam Dei Filiustam multiplicibus & 'gravibus calumniis responsum reddiderit; ipso etiam Pilato admirante a mansuetum ejusdem silentium& mortis contemptum , ncc ei indignante quia sileret, & se Regem dixisset; quod Caypham mire ad iracundiam provocaverat b). Iudaei validius clamare aggrediuntur: Commovit populum per uuiversum I iudaeam, incipiens a Galinea usque Me c) , addentes Galilaeam , ut eum in majorem suspicionem seditiosi hominis inducerent: prodierant quippe alias, complures ex Galilaea

seditiosi homines, sit Iudas Galilaeus, & Theodas d); ita ut

Patria illa contra Christum etiam non leve faceret indicium. Pilatus vero libcnter judicio se se eximere cupiens , audiens, quod de Galilaea esset, arbitratus se hinc opportunitatem nactum , Iesum ad Herarim remisit se . Verum iniquissime egit, eum non liberans , quamvis comperisset ac testatus fuisset esse innocentem , scd ad tyrannum remittens : hoc ipso etiam Iim daeis occasionem tribuens , magis. in Christum Dominum insaniendi. Herodes, viso Iesu, gaudet plurimum; erat enim ex multo tempore cupiens eum nosse , & videre aliqua ab ipso edimiracula, quorum fama ad illum pervenerat G . Etiam impii, dulcissime Domine, in tuo gaudent aspectu, licet ligatum,& illusum, ac inter satellites veluti latronem te Videant. Qua

te ergo mihi erit gaudium , si te in Coelo gloriosum & triumphantem intueri merueroi Superat longe tui visio jucundissima omnes mundi , & Coeli delicias , . ac Voluptates i in ea quippe omnis felicitas nostra consistit. Sed gaudebat ex curiositate Herodes , ideo parum ei prosuit, quod te viderit, licet inde salutis suae procurandae occasionem debuisset arripere. Itaque nec miracula vidit, nec ullum a Domino responsum accepit g , cum illa non pro vindicanda propria innocentia , nec ad sulcommodum, sed pro Patris gloria , & nostra salute Christus facere consuevisset, curiosos vero in primis scrutatores majestatis, Tom. IV. N Deus

104쪽

rima passias apud Annam & Caipham , apud Herodem & Ρilarum i unde aequum fuit etiam , ut a quatuor Evangelistis , eius

gloria & majestas Mundo innotesceret, cujus vita improperiis &contumeliis apud quatuor iniquissimos Iudices exposita fuerat. Quae quidem licet gravissima fuerint, sunt tamen nulla, si cum

iis conferantur, quae, ut modo audietis, ipse a Pilato pertulit, qui de cetero ei maxime omnium favere videbatur. Hactenus

verbis & sputis achim est tecum, mansuetissime Iesu , nunc ad verbera, ad spinas, ad sanguinem transitus fiat. Probe noverat Christi innocentiam Pilatus quam et sepius testatus fuerat ; idcirco quaecumque se se offerret occasio eum liberandi, ab ipso non intermittebatur. Et haec Illi optima visa fuit, quod ad Herodem transmissus , remissus etiam esset, quin aliquid morte dignum illi actum fuisset. Emendatum igitur , inquit, illum dimittam a , ut rabido Iudaeorum odio aliqua ex parte , si posset, satisfaceret. Sed Iudaeorum saevitia veluti hydra implacabilis, nulla umquam ratione potuit sedari, omnesque conatus irriti fuerunt ; quin potius obfuit Salvatori nostro qua cumque fuerit Pilati misericordia; nam cum dire ad placandos Iudaeos flagellis d1laniatus fuisset, nec quidquam veniar apud illos esset consecutus, praeter mortem, etiam flagella est passiis ;quae non pertulisset, cum illum tantum crucifigi postularent Iudaei. Itaque ab omnibus omnium generum hominibus pati D minus voluit, & sibi non minus obesse Iudaeorum invidiam ac crudelitatem, quam Pilati clementiam atque misericordiam. Aliam igitur adhuc occasionem liberandi Dominum optimam nactus Pilatus , uti proficuam admodum adhibuit. Mos tunc erat, ut in Pascha liceret Iudaeis petere, sibi dari unum ex iis, qui in carcere detinebantur, quemcumque maluissent. Pilatus , cum multos haberet in Vinculis , non expectans , ut ipsi quemquam peterent, ex omnibus scelestiorem proposuit Barabbam quemdam, seditiosissimum virum, cujus omnibus erant nota facinora; existimans, quod propter istius improbitatem eum liberum dimitti numquam essent petituri. Barabbam igitur, & Iesum proposuit: quod tamen iniquum admodum turbis ipsi visum fuit, cum in aliquas angustias se dejici viderent. Itaque diu ancipites deliberabant, quis ex iis esset petendus. Inclinabant in Iesum; sed Principes Pharisaeorum & Scribae congregan-

Tom. IV. N II tes

105쪽

Ioo Ho Mi LIA CVIII. S. CAROLi BORRO ME Ites turbas, persuaserunt, ut peterent Barabbam, Iesum vero perderent σ . Interim vero aliud etiam testimonium redditur innocentiae Christi ab Uxore Pilati, quae a Deo potius monita, quam a malo

spiritu , ad Maritum misit, dicens: Nibit tibi, oe justo illi b .

Iterum ergo petente Pilato, quem vellent e duobus sibi dimitti, acclamare Omnes coeperunt: Non me r sed tolle bure , ω dimitte nobis Barabbam e); duo requirentes, nempe Iesum tolli , & Barabbam dimitti. O infelicissimae Turbae, qualem vestro Messiae intulistis injuriami Virum sanctum oe iustum negastis, oe petisis virum homicidam donari vobis : Auctorem vero vitae interfecisis d . Nec mirum , si vos homicidae, homicidam petistis; si ex patre Diabolo eum seris ,

qui ab initio bomicida fuit e & seditiosus, scelestissimum seditio-ῖum , Dei Filio pretulistis : Sic , cum jam Christum in Patris

nomine ad Vos venientem recipere nolueritis , recipietis tamen

postea Antichristum , in proprio nomine venientem. Sed nec decebat, ut occasione Festi Paschatis liberaretur Agnus Paschalis, qui pro nobis omnibus tunc erat immolandus. Moritur ergo innocens, liberatur seditiosus; ille exolvit, quod iste rapuit Heul quia nos Barabbas sumus 3 nos mortis eramus rei, nOS seditios, nos debitis obstricti: Ipse vero innocens, quid mali fecerat Θ Sed voluit nostra debita exolvere, & sua nos damnatione ab aeterna morte eripere. Quid ergo Iudaeis succenseam 8 Tu Pater aeterne, tu, inquam , Barabbam Filio tuo pretulisti; tu, ut se vuna redimeres, Filium tradidisti; tu fite nos dilexisi, ut Unigenitum

Filium tuum pro nobis dares in mortem g . Verum utinam nos quotidie indignissimam hanc commutationem non renovaremuSi

Quid est, o avare, lucrum & pecunias justitiae anteponere Θ quid est, o libidinose , carnis illecebras & voluptates Divinis praesem re praeceptis Z quid est , o iracunde, honori tuo Dei honorem postponere; nisi Barabbam amplecti, Barabbam liberare, & Christum rejicere , Christum denuo crucifigere λ Et utinam peccatum tuum non sit gravius Turbarum peccatot illae enim ignorantes fecerunt, suadentibus Principibus; & Christum scelesto quidem, sed homine, commutarunt: tu vero utinam Christum non commutares re multo viliori, quam homine, nempe exiguo lucetis

107쪽

Milites ergo Iesum apprehendentes , sive Pilati permissis ,

sue militari quadam licentia, ut Iudaeorum benevolentiam captarent, diversimode Regem gloriae coeperunt amigere, eique illudere: quae profecto sine maximo doloris sensu nequeunt enam rari. Hujusmodi probrorum & cruciatuum novem genera adhibita fuere: Primo enim cohortem convocarunt, quasi ad spectaculum , quod ipsis foret jucundissimum. Secundo coram tot hominibus etiam vilissimis, vestibus eum denudarunt, qui pudor fuit gravissimus, licet in Christo non adesset caro pudenda, cum ea numquam Spiritui rebellis fuisset. Tertio irridentes , veste coccinea illum induerunt; veste Imperiali, inquam, aut Regali, juxta militum Romanorum morem a . Quarto coronam spineam capiti ejus imposuerunt, huic perfidae irrisioni acutissimum dolorem addentes; durissimae enim illae spinae, non modo cutem totam perforabant, sed ossa ipsa transfigebant, ac sanguine ex omni parte defluente , sacratissimum Christi vultum &corpus rigabant. Quinto arundinem in ejus dextera collocant, veluti sceptrum Regale. Sexto illudentes, genua flectebant, ei

dicentes: Ain Rex Iudaeorum. Septimo conspuebant. Octavo alapis illum plurimis caedebant, ut ex magno militum, qui illic aderant, numero conjici potest. Nono caput arundine eadem percutiebant, spinas venerandae ejus Divinar cervici altius

infigentes b . O sacrosancta ludibria pro me susceptat O Christianorum omnium inaestimabiles thesauri I Quis mihi det , ut quae in vobis latent arcana mysteria intelligere possim 3 Detege tu, qui ea pertulisti Domine, tu enim solus haec omnia nosti. Vestis, qua primo exutus fui, Divinitatis fuit Majestas &gloria, quam sponte ipse exuisse sum visus; eum enim in forma Dei essem, exinanivi memetipsum, formam servi accipiens, in similitudinem bominum

factus , ω babitu inmentus ut homo se . Chlamys coccinea, vestra peccata fuerunt, o homines, rubra quasi coccinum & vermiculus; quae ego suscepi, ut sanguineos colores vestros sanguine meo

expiarem. Hoc fuit Martyrium simul & triumphus in effuso meo sanguine; quem admirabatur Propheta dicens r uuis es iste, qui venit de Edom tinctis ve)tibus de Bosra 8 his formosus in sola sua, gradiens in

. Iulius C sar Bullenserius describensitum Hostilium Romae usum ei fuisse, ut Cassi, Imperatorum vestes, Libro II. Cap. IV. ait,idorius testatur in Chronico. Insigne proprium & peculiare eorumdem suisse b ) μιιb. XXVII. O. a . seqq. mrpuram , sicuti etiam Regiae & Sacerdotalis c e Psiliis. II. s. . Dignitatis ἔ primum autem ex Regibus Tulis

109쪽

ro Ηo Mi L 1 A CVIII. S. CAROLI BORRO MEI dicis 3 Ipse erat Deus ; ecce homo est. Triginta & octo annos iam in peccati paralysi perseverasti, non poteris amplius dicere, hominem non babeo , qui , cum turbata fueris aqua , mittat me m piscianum a . Ecce homo: Ecce Deus pro te factus homo: Et qualis homo, imo potius monstrum, jam enim non es ei humanus aspoctus b); jam talis est factus, qualem si vi)eremus etiam canem , non possent Viscera nostra non commoveri. Et tamen non commoventur Iudaei, sed crescit eorum rabies, qui magis Christi sanguinem sitiunt, quam lupi fame confecti : Ovis mansuetissimae carnibus saturari cupiunt ; nam alti Lsimis vocibus rursus eum postulant crucifigi. Sed testimonium adhuc innocentiae ejus reddit Pilatus dicens : Accipite eum vos, oecrucifigite: ego enim non inmenio in eo cassam e . Obstinatissimi persistunt Iudaei in sententia, eum crucifigi sive jure, sive injuria volentes; & ad legis suae mandata confugiunt. Nos, inquiunt, legem babemus, oe secundum legem debet mori, quia Filium Dei

se fecit d), quasi blasphemus fuisset. At in hoc etiam hallu

cinantur: nam si blasphemiae reus erat, non in Crucis patibulo occidi debuerat secundum legem, sed lapidibus obrui e . Et profecto hi nescientes , altera ex parte verum dicebant , quod j mori deberet, quia se Dei Filium fecisset; erat enim ab aeterno hoc statutum, & a Sanctis Prophetis praedictum, debere Dei Filium pro hominibus mori. Hoc autem Pilatus audiens, magis timere capit , ne is, quem innocentissimum videbat, Dei Filius

esset :ει ingressus iterum Pinetorium ita Iesum interrogavit : Unde est lup Jesus autem responsum non dedit ei , jam enim nota erati Pilato ipsius innocentia, quam toties fuerat testificatus, unde supervacaneum Domino viilebatur, ei ultra respondere , praeteri quam quod prius etiam responderat: Regnum meum non es de Me Mundo, & sciebat nihilominus obstinationem & furorem Judaeorum apud Pilatum praevaliturum. Ob haec omnia siluit Dominus Iesus: atque insuper , ne videretur , se laborare ut Crucem effugeret ; imo ut manifestum omnibus fieret, quod ultro &sponte mortem amplectebatur. Tum Pilatus: Mibi, inquit, non loqueris p Mihi viro tantae auctoritatis S potestatis; qui tan

SEARCH

MENU NAVIGATION