S. Carlo Borromei ... Homiliæ nunc primum e mss. codicibus Bibliothecæ Ambrosianæ in lucem productæ Joseph Antonii Saxii præfatione, et annotationibus illustratæ. Tomus primus quintus

발행: 1747년

분량: 327페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

86 ΗΟM1L1Α CVIII. S. CAROLI BORRO ME Ierat Christus, videbatur, ab ipsis animas eorum tollere a Facti sunt jam voti compotes, idcirco Deo gratias egisse illos a bitror pro tanto dono , quod se putabant assecutos. O infelicissimi ac stultissimi caecit de quo tristari opus esset, Vos laetamini , & de vestra infelicitate ac miseria gaudetis. Non semper tamen saudebitis : brevissimus risus hic vester, heu quam amaro nimium dolore miscebitur , & extrema hujus vestri gaudii, acerbissimus luctus occupabit b lCoepit primum Caiphas Dominum, uti laesae Divinae & humanae Majestatis reum, subjicere examini, oe de Discipulis, ae do trina ejus interrogare e . Iesus autem , quia de Discipulis nihil praeclari proserre poterat, utpote quorum infirmitatem non tam vidisset recentissime, sed etiam expertus foret, de doctrina tantum respondit, quam se publice , & non privatim , aut in an-l gulis & conventiculis docuisse amrmavit prout miserrimi Hri retici faciunt ; ideo ab ejus auditoribus , quos habuerat plurimos, posse haec omnia facile intelligi d . Quidam vero Caiphae adulator & minister, illic adstans, quod magnam domino suo injuriam a Christo irrogatam autumaret, ut maledictam domini sui gratiam aucuparetur, Dei odium incurrit, & Dei Filio alapam impingere est ausus, inquiens: Sie respondes Pontifri e flo ingratissima Domino conditori tuo terra , quomodo tantam labem Deo illatam tulisti Τ Cur non statim aperta temerarium illum vivum deglutisti Z Quid agis o ignis 3 Cur non e C odescendis , & hominem hunc , omnemque domum illam incolentes non consumis 8 Ubi est , mors , justitia & aequitas tua ΤOZa, eo quod labentem Arcam , calcitrantibus bobus manu apposita sustinere voluisset, statim mortuus cecidit I : Et impius iste nequissimus, qui non Arcam sustentare voluit, aut a lapsu defendere, sed vivam Divinitatis Arcam, Coeli & terrae Regem, Deum ipsum alapa praesumpsit impetere, adhuc Viviti nec temeritatis suae poenas gravissimas luit Z Et quae umquam poenae, qui ignes, quae supplicia , tanto puniendo facinori non erunt minima atque levissima λSed multo majora pati pro me paratus est Dominus; unde non illi, sed mihi potius succensere debuissem , propter quem

92쪽

N alapam & omnia pertulit Dominus ; qui tamen mitissime &benignissime respondit : Si male locutus sum , testimonium perbibe demulo : si autem bene , quid me caedis a ' Potuisset ipse, qui ventis imperabat , oe mari, oe obediebant ei b , imperare tunc creaturisOmnibus, ut Creatori illatam ulciscerentur injuriam ; sed remissionis & mansuetudinis voluit ipse nobis exempla praebere , ut quemadmodum ipse fecit, et nos faciamus se). O tempora, o morest Impingat jam quispiam alapam in aliquem , licet vilissimae conditionis hominem, imo potius ignobilissimum vermem. Sed quid dico alapam 8 Inserat contumeliam etiam Verbo: apparebit-ne in illo ista Christi mansuetudo & benignitas Θ Nequaquam profecto : Verum pro verbo alapas , vulnera, & mortem reddet , imo et quandoque non in eum solum , qui contumeliam intulit , iratum & injuriosum se ostendet, verum etiam in omnes ejus liberos , consanguineos, domesticos , & amicos. Obone Deus, quis stupor hic est Z Rex Coeli S terrae , Dei Filius alapas patitur; & saccus stercorum, cibus vermium, Vas putredine plenum, scedissimus peccator ne verbum quidem pati potest8 Et sunt hi Christiani3 Et adeo erunt impudentes, ut ante hunc Dominum audeant accedere , & pro peccatis suis Veniam petere 3 Homo homini reservat iram ; & pro eo quis deprecabiatur d)8 Nescio quidem quid magis admirer, an immensam Christi patientiam & tolerantiam , an vero inexplicabilem hominum superbiam. Cum vero plura falsa testimonia adversus Iesum quaererentur, & advenissent, & a se ipsis dissentirent , interrogavit denuo Caiphas Dominum super his, quae ei objiciebantur. Ipse vero siluit semper, & nihil respondit e . Sed non silebat cor ejus , imo lamentabatur & dolebat super populi sui ingratitudine & caecitate, atque illorum delicta & poenas, quas pro iis daturi erant , acerbissime deplorabat ; dicens ipse , quod in ejus persona prius dixerat David : Afflictus sum , ω humiliatus sum niamis , rugiebam a gemitu cardis mei: Domine ante te omne desiderium meum, oe gemitus meus a te non es absconditus ). ει qui in7uirebam mala mibi locuti sunt vanitates , oe dolos tota die meditabantur e Ego autem tamquam surdus non audiebam, oe sicut mutus non aperiens os suum. Eς

96쪽

quod ad tempus attinet, quo haec acta fuerunt, nox erat & frigus, oe calefaciebat se Petrus ad ignem a impiorum ministrorum. Si nox erat, quid mirum , si justitiae Solem non videbat 8 Si frigus erat, quid mirum, si caritate non ardebat Si impiorum igne calefiebat, quid mirum , si eorum participabat operibus ZVere, ubi nox est peccati & ignorantiae, ubi deficit caritatis calor, ubi calefacit ignis concupiscentiae, nil superest, nisi ut negetur Christus. Verum ad ea, quae Petrum propius attingunt, & ad potiores criminis hujus circumstantias descendamus. Quis est , qui negavit Z Is prosecto , qui designatus fuerat petra, supra quam fundaretur Ecclesia b), qui futurus erat mystici corporis Christi caput visibile; is, qui alias tam fuerat caritate servidus, ut fraeno in peccatis puniendis egere potius videretur, quam stimulo; qui toties tam multa de se ipso spoponderat, quod , etiamsi mori oportuisset, numquam Dominum Dum negauer e ; qui antea tam aperte consessus fuerat: Tu es taristus Filius Dei vita do; qui debebat alios confirmare e ; qui demum in se ipso & viribus suis

tantum confidebat. Quem vero negat Z Negat, se ejus esse Discipulum , imo nec eum hominem nosse, quem Dei Filium fuerat antea consessus, quem olim tanti fecerat, ut diceret: Exi a me, quia bomo peccator sum, Domine ); a quo prius in aeternum nolebat pedes suos lavari g ; quem paulo ante in monte Thabor transfiguratum , mortuos suscitantem , caecos illuminantem , infirmos sanantem , Daemones expellentem, & mirabilia alia innumera operantem conspexerat , quem relictis omnibus , fuerat sequutus ; cui dixerat: Domine, ad quem ibimus' Verba vitae aeterisne habes c b): Hunc, inquam, negat. Et sorte minis impulsus, tormentis coactus, maximis praemiis inductus, vel a Iudicibus jussus 8 Nil horum fuit in causa, sed sola mulierculae vox eum ad Christum negandum adduxit. O quam periculosus fuit semper& perniciosus hominibus , hujusinodi sexus muliebri si Mulier primum Parentem ad peccandum incitavit , peccati fuit origo ,

& per peccatum , mortem & mala omnia in mundum invexit, atque calamitatum omnium nostrarum & miseriarum fuit occasio.

Mulier fortissimos Samsones , sapientissimos Salomones , justissi-

Tom. IV. M II mos

97쪽

sa HOMILi A CVIII. S. CAROLI BORRO ME Imos Davides, imbecillimos, stultissimos, & peccatores maximos effecit. Mulier quoque postremo, ut etiam ipsa in Christi Pacsione partem aliquam haberet, ejusque doloribus amictionem adderet, Petrum, pGcipuum Christi Apostolum in denegationis &perjurii delictum conjecit. O quam fugienda sunt omnibus, dilectissimi filii, mulierum consortia, per quae tam dilectus Christo Apostolus, Magistrum suum minime se nosse miserrime affirmaviti Nec id semel tantum, sed ter; culpam suam semper

augens juramento, detestatione , periurio. Eum denique tripli-l citer negavit, cui constantiam in Fide, triplici illa tam insigni protestatione spoponderat, dicens : Aisimam meam pro te ponam υ ἰω si omnes scandalirati fuerint, sita non ego b); etiam si oportuerit me mori

tecum, non te negabo se . Quam Verum esse, facto comperiit Petrus, quod antea dixerat David: Cum Sancto Sanctus eris e oe cum pereeris

Io perverteris d 1 Quis enim adeo probus & innocens, qui, si

cum improbis versetur, in magno semper periculo non existat 3

Sed hic est , o Aulici & ambitiosi , Aularum plerumque fructus praecipuus, ut illi, qui studiis hisce sunt immersi , sepe ob minima quaevis Christum negent ; & , ne quis Domino suo

displiceat, neve rei privatae aut honoris jacturam aliquam patiatur, profiteatur & juret, se Christum non nosse, nec scire quis scit, ejusdem contemnendo praecepta. Imo non modo Christianum, sed hominem etiam plerumque exuat, & si non Verbis,

facto saltem dicat; non sum, non sum homo, non sum Chri ctianus, non sum qui esse deberem, quia mihi non expedit, quia aliter honor suadet ac Mundus. Denique semper Christo inimicus fuit Mundus , quia in Chriso non babet quidquam ce ; &qui in Principum domiciliis diversari volunt, ut Mundo ad- saereant, Christum frequenter despiciunt. Fugiendae prorsus sunt hujusinodi occasiones: sui enim amat periculum, in illo peribit f . Ac si quis hactenus Petrum peccantem est imitatus , imitetur

etiam, obsecro, eumdem poenitentem; & qua ratione ac via ille peccatum suum deleverit, aspiciat: In ejus namque poenitenti

dolore Christus operatus est cum Petro, & cum Christo Petrus; neque enim sine Christo quidquam poterat Petrus g , nec sine Petro sat fuisset , quod fecerat Christus . Primo Gallus cantavit,

98쪽

vit, tum Petrum Christus respexit benignissimo illo Divinitatis

oculo, quo justos intuetur, & peccantes ad pomitentiam revocat. Subinde vero Petrus recordatus est verbi Iesu, quod dixerat: prius quam Gallus eantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit ama- a); nec freti solum , sed amare. Tunc coepit luctus ille , qui ab ejusdem oculis fluere , quamdiu Vixit, numquam cessavit, adeo ut prae continuis lacrymis defossos haberet oculos, & arentes genas, ac in eis continui lacrymarum torrentes quosdam veluti canales excavassent b): Atque hoc etiam, postquam tam multis signis certo novisset, peccati sui veniam se a Domino obtinuisse. Opeccator, putas-ne, quia possis, quandocumque volueris , a peccato statim viribus tuis resurgere , qui tam facile peccas Θ palleris profecto , haec enim omnia concurrant necesse est : primo cantet Gallus , divina scilicet inspiratio cordis tui auribus insonet ; tum aspiciat te oculis infinitar misericordiae suae Dominus Iesus , benignissima te gratia praeveniens: Insuper egrediendum est tibi soras , relinquendae Occasiones omnes , quae ad peccandum hactenus viam aperuerunt ; S demum flendum amare , eo quod peccaveris. Quid ni amare deploretur, quod in tantam amaritudinem animam tuam induxit Z Scito, scito peccator, γvide quia malum oe amarum est , reliquisse te Dominum Deum tuum, oetimorem ejus non esse apud te e); scito, inquam, quia nulli alteri rei lacrymae debentur, nisi peccato. Non infirmitatibus, in quibus sepe virtus elucet , non tribulationibus, quae hominem purgant; non paupertati , quae vitiorum alimenta resecat , non morti, quae miseriis finem & terminum imponit : Sed sola deflenda sunt scelera, quia sola sunt mala, miserum hominem reddunt, aeternis nos bonis expoliant; sola Iesum Christum Dominum meum in Crucem evexerunt. O quanta vis est hujusmodi lacrymaruml Hae balneum sunt animarum , Angelorum deliciae, Deo carissimae: Hae conscientias emundant; peccata omnia extergunt, atque eos, qui prius scedissimi fuerant ac te terrimi , candidissimos reddunt. His propitius redditur Deus , gratias tribuit, dona cuncta largitur. Ploremus ergo quamdiu lacry a ) mrib. XXVI. v. 7s. ι ) Traditione ista usi sunt nonnulli saeri

Evanseliorum Interpretes ad ea verba Sancti Marci Cap. XIV. carpit fere. Henricus autem Engelgrave Parte prima sui operis , inscripti Geiam Empreum , ubi de Festo sandiorum Apostolorum Petri Ae Pauli agit, haee habet ris Petrus coepit lacrymas profundere, & numinis quam flere desiit it , adeo ut , magno teste M Clemente, canales in oculis eius exarati enis sent. e Ierem. II. N. IO.

99쪽

s Ho Mi LIA CVIII. S. CAROLI BORRO ME Icrymae prosunt dilectissimi, ante Iudicem, flectamus iram vindicem , ne , morte praeveniente, tunc flere velimus, quando flere non licebit; sed temporalibus his & momentaneis lacrymis, aeterna nobis gaudia comparemuS.

Quid reliqua tota ea nocte de Christo sit actum ; quot sit passiis ab hostibus suis injurias & illusiones , ipsi soli esse potest compertum. Hoc certe nemini dubium esse debet. nullam ei quietem fuisse inter saevissimos eos Ministros , qui Sacrificium se prusare Deo a existimabant , si illum novis &inusitatis modis amigerent. Mane summa diligenti 1 ac solicitudine ad domum Caiphae Magistratus conveniunt i denuo producitur Dominus; interrogatur, si Christus sit, & Dei Filius. Non negat : iterum unanimes clamant, blasphemum esse , &reum mortis b . Concilium igitur ineunt, ut statuant, quaenam Christo objicienda sint coram Pilato , non enim quascumque ille querelas acceptasset. Tum illum rursus vinctum & alligatum ad Pilatum ducunt; sed ipsi non ingrediuntur Praetorium , ob scrupulum Paschae, ne contaminarentur e . Haec erat Pharisaica iustitia , ut gravia praecepta contemnentes in eX-terioribus quibusdam atque levissimis essent accuratissimi. Properant ad sanguinis justi effusionem , & verentur ingredi Praetorium , sicque in Omnibus excolebant culicem , glutiebant autem camelum d): Timebant contaminari loco, & non potius colloquio cum homine profano , propter quem domus ipsa polluta erati nec timent effundere sanguinem innocentem , quo tamen timore maxime angebatur Pilatus Idololatra, cujus omnem culpam,& Christi sanguinem in se ac filios suos converti postulabant e): Timent, ne impediantur celebrare Pascha i & occidunt Agnum, quo Pascha illorum perpetuo sublatum est. Sic peccatores semper trepidaverunt timore, ubi non erat timcir I . Pilatus igitur, relicto Iesu in Praetorio, a militibus excepto, exiit ad eos foras; cumque ipsi contenderent, eum statim esse con

100쪽

bominem hune a ' Iudaei subterfugiunt objicere crimina, quia illis non suppetunt, quae cum veritate possint objicere , sed superbissimi se ipsos tanti faciunt, ut absque alia circumspectione sibi velint credi, & quem ipsi condemnaverunt, inaudita etiam caus1 condemnari: Si non eser ajunt bis homo malefactor , non tibi tradidissemus eum b : Tantum illi religioni suae & auctoritati temere tribuebant. Verum Pilatus non ita sentiens, sed juris servato ordine quantum in ipso esset volens procedere, quod tamen nec ipse postea secit indignatus quodammodo:

Accipite, inquit, eum vos , oe secundum legem vestrum judicate. Illi vero responderunt : Nobis non licet interficere quemquam e , eo videlicet mortis genere , scilicet Crucis 3 nam lapidarunt Stephanum, & alios sine Praesidis auctoritate , sive decreto: Hoc autem totum , Divina disponente providentia fiebat , ut impleretur

sermo praedicens, qua morte esset moriturus d . Cum igitur necessarium esse cognoscerent exponere , pro

quibus delictis illum damnari vellent, noluerunt ei opponere crimina contra legem & religionem commissa , aut legis Mo- saycae non servata praecepta, eo quod haec Pilatus nihili fecisset; sed ea excogitarunt, quibus Romanorum jura, & majestas laesa videretur , & quibus Romani Magistratus in Iesum magis redderentur insensi. De tribus ergo illum accusant , nimirum: Hune iuvenimus primo subvertentem gentem nostram, scilicet prava doctrina ; secundo probibentem tributa dare Caesari ; tertio dicentem, se

risum Regem esse ce : Quae tamen omnia falsissima erant :Ιpse siquidem salutarem semper doctrinam populo tradiderat: Ipse didrachma , insigni illo praecedente miraculo , pro se &Petro solverat i & biduo ante fraudolenter interrogantibus Pharisaeis dixerat: Reddite quae sunt Caesaris Caesari t e Ipse demum, cum quaererem eum Regem facere, fugit in montem b ; cumque ea nocte adiuratus, se Christum esse, fuisset consessus, declaravit, se non Regem temporalem esse, dicens: Videbitis Filium

bominis sidentem a dextris virtutis Dei, venientem in nubibus tali i . His ergo auditis accusationibus , introivit Pilatus Praetorium,

oe vocavit Jesum ). Jesus autem fletis ante Praesidem l), Crea-

SEARCH

MENU NAVIGATION