S. Carlo Borromei ... Homiliæ nunc primum e mss. codicibus Bibliothecæ Ambrosianæ in lucem productæ Joseph Antonii Saxii præfatione, et annotationibus illustratæ. Tomus primus quintus

발행: 1747년

분량: 327페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

1os ΗΟM1LIA CUIII. S. CAROLI BORRO MEI ipsos jus competit. Nolite in alienam messem manus injicere: Ipsi vestri sunt Iudices ; vos oves estis & pedes; ipsi Pastores,& superiora mystici Corporis Christi Ecclesiae membra. Non est vobis data )esuper tanta auctoritas , ut in ipsos animadvertatis ; vestrae potius auctoritatis moderatrix esse debet Sancta Mater Ecclesia , vosque ab illius arbitrio opus est omnino pendere. Propterea, o Pilate Christum audi qui me tradidis tibi , --jus peccatum habet a . Non certe culpa tu cares , & quidem gravissima ; neque enim possum ego , qui veritas sum , Veritatem reticere : Sed Iudaei , qui me tradiderunt , multo gravius, quam tu, peccarunt. Quibus umquam lenioribus verbis, benignissime Domine, alloqui potuisses eum, a quo tunc tam dire flagellandus traditus fuerast In hoc tamen , sicuti in ceteris, hic tuus erat scopus , ne scilicet videreris ambire , ut a suppliciis eximere riS. His omnibus permotus Pilatus, exinde quierebat dimittere eum D.

Tribunal solemne & publicum conscendit , qui locus dicebatur graece Lisb rotos , eo quod esset lapidibus stratus , vel Gabbatha, quod esset altus & conspicuus, ne quemquam Christi Domini

innocentia posset latere. Iudaei vero Pilatum aggrediuntur expugnandum ex ea parte, qua ipsum noverant esse infirmiorem, clamantes : Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris I omnis enim , qui

se Regem facit, contradicit Caesari e . Validior fuit apud Pilatum vox ista , quam omnis Christi innocentia. O utinam multos jam non haberent haec tempora Pilatos, qui Deo praeserunt hominum gratiami Quam multi plura pie operarentur , nisi eos a bene agendo Mundi vel hominum respectus retrahereti Sed

juste in hoc, ob quod peccavit, punitus fuit Pilatus; nam apud

Caesarem accusatus, exilio mulctatus est, in quo e X tremum vitae

suae diem in selicissime clausit d) , Dei & Caesaris gratia destitutus. Hic ergo pro Tribunali sedens ad Iudaeos ait: Ecce Rex

vester e illi autem clamabant : tolle , tolli , crucifige eum. Non habemus

Regem, nisi Caesarem e . Ergo iam Messiam tamdiu expetitum

d ) Eusebius in Histor. Eeelesiast. Libro II. l , , mortem lini consciicere , tuorumque 1ple ice- ap. VII., iuxta versionem Henrici Valesi, ita i is terum vindex esse eoactus fuerit: Divina stiliis torem nostrum morti addixit, postmodum ,, imperante Cato, cuius nune temPOra proseis,, quimur, in tantas incidisse calamitates, utili mortem sibi consciscere, suorumque ipse sce- ,, Ierum vindex esse eoactus fuerit: Di .ina stili- scriptum reliquit: ,, Neque verb illud prae- se eet iussitia in illum, ut par erat, saeviente. M tereundum est, Pilatum ipsum , qui Serv a ) Isann. XIX. v. is.

112쪽

recusatis 3 Nemini jam subesse vultis, nisi Caesari Z Caesaris ergo

tyrannidem sponte suscepistis 8 Sed tanta erat in vobis concitata irae & invidiae flamma , ut omnibus licet crudelissimis Tyrannis ultro potius vos ipsos subjicere parati essetis , modo crucifigeretur Christus. Et ecce judicium Dei super vos mani sectissimum: cum enim liberi esse possetis, qua libertate venerat Dei filius vos liberare a , servire maluistis , & ideo servitis, & in perpetuum servi eritis: Noluisis benedictionem, oe elongata VI a υobis: dilexi Iis mulidietionem, oe ecce venit vobis b . :Pilatus itaque videns, quod non posset furorem Iudaeorum sedare , multa etiam pro Christo a se peracta existimans pro quo tamen mori potius debuisset, quam in eum mali quidquam statuere veritus Caesaris odium, publice verbo & facto protest, tus est Christi innocentiam, manus suas lavans, & dicens: Iun cens ego sum a sanguine Iulii butus et vos videritis e . Sed videris etiam tu, imo jam vides, sceleste, an tunc innocens fueris. Et ubi in te illa animi constantia , & legum servandarum inviolabilis firmitas , quae Iudicem decet 8 Ergo, ut hominibus placeas, effundendum sanguinem justum putasti 8 Ah miseri

Sed longe miseriores Iudaei clamant : Sanguis ejus super nos,

ω super filios nostras d . Ah crudelissimi in vestros etiam filiosi

Saltem, ipsis praetermissis, tot pcenas in vos solummodo deprecareminit Ecce quia venit super vos hic sanguis; quia quaecumque Christo intulistis , eadem vos etiam , & gravissima passi estis, cum posteris vestris ; scissum est enim, & ablatum a vobis Sacerdotium , velati oculi vestri , ne Scripturas intelligatis e ;fum estis opprobrium vicinis vestris si , & cunctis gentibus; subverasa est Synagoga vestra; facti estis omnibus populis vectigales;& spreto vero Messia , alium , qui numquam venturus est , eX-pectatis. Iusto Dei judicio , sicut Pilati Idololatrae deprecatione, ablata est ultio sanguinis Christi a populo Gentili; ita Iudaeorum imprecatione recidit illa in populum Iudaicum. Perseverat enim usque in praesentem diem haec imprecatio super Iudaeorum filios, & sanguis Domini non auferetur ab eis. V rumtamen sicut Pilatus ultionis deprecatione non penitus a se

sanguinem Domini avertit nam et ipse justo Dei judicio di-

Duiliaco by Corale

113쪽

1o8 HOMILIA CVIII. S. CAROLI BORRO ME Ignam pertulit ultionem, qui a sanguine Domini non erat, sicut videri volebat, innoxius); ita Dei misericordia, quae sementior fuit in Iudaeos, quam isti in se ipsos fuerint, effectum est, ut illorum imprecatio non in omnes firmaretur ; multi enim ex eis, eorumque filiis postea per poenitentiam conversi sunt ad

Dominum

Securitate hac & cautione a Iudaeis accepta, tamdem Pilatus Salvatorem nostrum tradidit Iudaeorum voluntati sa et mansuetissimum Agnum lupis ferissimis dilaniandum concessit ; posuit Christum Dominum nostrum direptioni: Sicut enim castellum a militibus & hostibus captum diripitur, & in illa expugnatione & direptione, nulla est in militibus pietas, nulla milericordia , sed hic dejicit, ille extollit, quidam frangit, alter pedibus conculcat, unus rapit , alius secum affert, omnes demum truculento vultu cuncta furibundis clamoribus implent; sic lat1 a Pilato horribili illa, immanissima atque injustissima sententia, ut Christus crucifigeretur, & Iudaeorum voluntati traderetur, omnes in eum irruerunt, & impetum fecerunt. Hic eum alapis caedebat, ille crines evellebat; quidam eum dejiciebant in terram; alii pedibus conculcabant; quidam sputis pretiosissimam& pulcherrimam ejus faciem deturpabant; alii barbam convellebant, in manibus eam asportantes , Omnes denique vociferabantur, impiam exercentes immanitatem, & innocentissimum Agnum ad crudelissimam & acerbissimam mortem trahentes. Quid plura ZFuit Deus noster commissus direptioni, & voluntati suorum hostium traditus , & in medio luporum mitissimus Agnus constitutus. Quid umquam sub Sole factum fuit indignius 8 Quod fuit umquam tam impium facinus Z Vicisti tamdem, maledicta invidia ; obtinuisti , quod tamdiu optaveras pessima obstinatio. Ecce Agnus, cujus sanguinem tamdiu sitisti ; discerpe jam , c mede, ὸilania, saturare, bibe, inebriare. O felicissimam nobis

Iudaeorum contumaciam , quae tot nobis thesauros impertivit, quae tales nobis sanguinis fontes aperuiti Fateor prosecto, o Judaei , multum me debere pertinaciae vestrae , illis vestris toties seminatis acclamationibus crucifige, crucifige ; vobis denique ipsis, quibus veluti instrumentis usus est Omnipotens Dominus , ut me e peccati, Daemonis, ac Inserni faucibus liberaret. Ecce, Domine , ex tam atroci istorum peccato , quam grandia bona eli-

115쪽

HOM1L1A CV ΙΙΙ. S. CAROLI BORRO MEI plurimi ad diem festum, tum etiam ut spectaculo huic tam novo interessent: novo quidem, propter genus mortis, Reis non crebro inflictum; sed multo magis novo, propter illum qui Cruci affigendus erat, cujus fama mirum in modum gentes eas pervaserat. Iam te, benignissime Domine, Verum hominum, quos redemisti, Principem agnosco; nunc enim factus est principatus tuus

super bumerum tuum a . Iam Regni tui sceptrum ipse gestas , quod non multo post in Regum etiam coronis fulgebit, & hominum frontibus imprimetur: Illud etiam defers , quia sponte suscepisti; imo si quod inter tot dolores solatium habuisti, quo tamen penitus tibi carere placuit hoc unum tibi exultationi

maximae fuisse, affirmare auderem; te nempe ita Voti compotem factum, ut non amplius anxio animo dicas : Baptismo babeo b

tirari, ω quomodo coarctor, urique dum perficiatur b 8 Audio ego te enixius, quam Andream, tuosque alios Servos, in Crucis amplexus & oscula praecurrentem, ac ex intimo corde dicentem: Salve Crux, tamdiu mihi desiderata; salve gaudium & corona mea, nobilissimum vexillum meum, thronus ti stratum meum: Salve Arca , in qua homines a morte eripiendos recipiam : Te mihi

nihil gratius, nihil dulcius, nihil jucundius: quam magnos ego

fructus miseris mortalibus sum in te producturust In te Patris ego obsequar voluntati; in te Deo ablatus per peccatum honor

restituetur ; in te inimicorum meorum capita conterenturi novissime autem omnium , et ipsa inimica mors destruetur . In te ego totius mundi peccata delenda suscipiam , firmissimam inter Patrem & homines pacem statuam , vacuas Coeli sedes instaurabo. Tanto desiderio ac caritate excepit, dilecticsimi , Dominus noster hanc Crucem , ut immensae lassitudini suae etiam vim ingereret maXimam: O quam gravis & ponderosa Crux illa erat, quae , Divina exigente Iustitia, omnibus totius Mundi heccatis pneponderabati Cogitet quilibet nostrlim,

quam suis solum peccatis aggravetur. Audiamus Davidem, virum alias secundum cor Dei, pium & justum : Hic clamabat :Sicut onus Irave gravatae sunt super me iniquitates meae 0. Quid e go erat tam multorum millium hominum tam gravia pondera portare8 Attamen dulcia efficiebantur gravissima haec Onera ab infinita ejus in nos dilectione, qua etiam si multo gravior fuisset

116쪽

set Crux illa, libentissime tamen eam humeris imposuisset. O Ierosolymar & Mundi Aulae , quam male meritae fuistis de Coeli terraeque Rege ac Dominoi In vobis reliquit ipse honorem, sanguinem, crineS, Vestes, amicos i e vobis extulit tan- ltum pondera , Crucem , & mortem. Haeccine igitur aufertis a

Christo ; hae ccine redditis Christo P Imo ita etiam vos geritis lcum iis , qui in vobis excepti Principibus deserviunt nam in vobis plerumque aut Christum millies negant, aut honoris & lvitae jacturam faciunt, aut virtutibus expoliantur, aut animas per- ldunt : E vobis vero nihil asportant , nili lacrymas cum Petro, vel Cruces & mortem; non quidem Christi , sed latronum potius, quia ad aeterna Inserni patibula pertrahuntur. Vobis ergo jam per me in aeternum vale sit dictum ; nil mihi ultra vobiscum, quia e vobis ejicitur Christus, quia in vobis sic in Deum delinquitur. Seo jam abjectus esse in domo Dei mei , magis quam

bubitare in tabernaculis peccatorum a .

Bajulat igitur Christus Crucem. Sed heul quia spiritus quidem promptus Vi , caro autem infima b : Succumbit oneri Dominus, fame confectus, sanguine pene vacuus, siti exhaustus, vigilia long1 ac doloribus innumeris & praeviis cruciatibus aegre vitam trahens. Unde non miseratione commoti Iudaei, sed metu compulsi, ne aut sententiam mutet Pilatus, aut imminens Festum ipsorum vota impediat, Simonem quemdam angariaeterunt c , ut Crucem deserret. Verum, cur improbissimi canes, invito

illi Crucem imponitis Θ Ecce, angariate & cogite me: Ego libentissime Crucem illam portabo ; mea est y jure, quod meum est, repeto ; mihi debetur. Sed jam progrediuntur ad locum supplicii ; sicque comitatus ille disponitur. Precedunt milites, turbae quae exclamarunt: Crucifige , crucifige , & qui funibus illum pertrahunt : Sequuntur

carnifices, & latrones duo, simul cum Christo crucifigendi. Succedunt custodes, dire illum verberantes etiam calcibus & pugnis, ut iter festinetur ; exinde Principes ac Sacerdotes , quasi triumphantes de antecedente eos praeda Praeda sacratissima ; quae Infernum praedaberis , & mortem . Hi omnes , sicut temerarius ille Semei patientissimo Davidi improperabat, mille calumnias& injurias evomentes Christum impellunt. Denique mansueti D

117쪽

ΗΣ ΗΟM1L1A CVIII. S. CAROLI BORRO ME Isimus Agnus ad mortem trahitur cum peccatoribus , inter pe cato S , per manuS peccatorum, tamquam peccator, ad locum supplicii peccatorum, montem, inquam, Calvariae, quae circum- stipatio multo magis illum pungebat, quam acutissimae spinae. Verum, ecce medio in itinere obvia fit Maria mater, omnium

afflictissima, cum aliis Mariis. Hic ego quid jam loquar, penitus ignoro ; hactenus enim Christi me dolores excruciabant, nunc praeter hos , Virginis Sanctissimae singultus & ecstases , ac aliarum lamentationes transfigunt. Ubique ingeminatur dolor; Christo Matris & mulierum aspectus addit dolorem; Matri miserrimus Filii intuitus animam sauciat. O Mater sacratissima :ne in Coelum, obsecro, oculos tollas, quia Patrem adversus Filium tuum indignatum pro me aspicies, & Angelos, ac Coelos lacrymas stillantes. Ne in terram oculos demittas , quia omnia sunt cruentis Filii vestigiis respersa ; ubique omnia sanguine ube rime fluente rubent. Iam vere dispersi sunt lapides Sanctuarii in eu-pite omnium platearum a . Quid sunt enim guttae illae, nisi maragaritae pretiosissimae, nisi inaestimabiles thesauri 3 Ne Filium in

tuearis, quia Vivere, eo inspecto, non poteris. Ne illius comi-tcs & custodes, quia te etiam cum ipso verberibus caedent. Sed Iesum omnia videntem latere non potuit Maria, non potuerunt latere mulieres; ut qui ab omnibus creaturis patiebatur, ab ipsa etiam Matre, ac piis mulieribus maximam amictionem reciperet.

Videt ergo, & lacrymae illae abrumpunt Christi silentium: Tantum possunt lacrymae, quae a vera caritate , vel peccati dolore proficiscuntur : quamobrem inquit : Filiae Ierusalem , nolite fere δε- per me, sed 'per vos ipsas fete b) ; non quod damnem vestrum propter me fletum, ex pio procedentem miserationis affectu; sed nolite me sere, tamquam si ex impotentia aut infirmitate haec pa-i terer, nec ea possem effugere : patior enim, quia Volo, & quael patior , in maximam mei gloriam , & Mundi totius utilitatem convertentur. Vel non Iam super me fete , quam super vos ipsas, oe super flios vestros. umnium ecce venient dies, in quibus dicent: A

ce seriles, oe ventres, qui non genuerunt, oe ubera, quae non lactaverunt. Tunc incipient dicere montibus: cadite super nos, ct collibus et operite nos.

uia si iis miridi liguo Lee faciunt, in arido quid fer e ' Verum, quomodo possimi non flere amarissime propter te hae sanctae Mulieres, Domine mi λ O si illis profuisset dicere, quod viduis de Tabitha

118쪽

Tabitha ad Petrum , cui eae omnes sentes ostendebant tunicas, θ' v ses, quas illis faciebat Tabilia, rogantes, ut eam mortuam suscitaret a i Quam multa ct istae dicerent, ac ostenderent aeterno Patri, ipsisque etiam carnificibus, ne ad mortem trahererisi OD tenderent hae mortuos, quos suscitasti; caecos, quos illuminasti;

obsessos a Daemonibus, quos liberasti; languidos & infirmos, quos curasti; turbas, quas panibus sitiasti: Iplae pro te vitam exponerent, ut a te mortem aVerterent. Sed quid dicam de Matre tua λOstenderet ipsa ubcra, quae suxisti, Ventrem, in quo te portavit, dolores, quos pro te pertulit : Rogaret ipsa , ut millies sibi

vitam carnifices adimerent , modo parcerent tibi. Sed cessate a fletu , sanctae Mulieres , quia lacrymae vestrae non proderunt. Cessa Virgo sacratissima, quia atrociora hodie videbis spectacula;

quia levissima haec sunt & dulcissima , si cum iis , quae hodie

cernes & audies, comparentur. Eo devenies, ut Filiu in Deum videas inter latrones pendentem, se tibi adimentem, ac sui loco servum tibi dantem in filium; denique in Cruce cum lacrymis,& clamore valido expirantem. O quot lanceis anima tua discerpetur, quam acerbe lacerabituri Sequere, sequere Mater, &vide, quia ego sum qui Filium tuum sic male habeo: pro me

omnia illa patitur. Ut autem ad locum patibuli fuit perventum , vinum ei Hutum dederunt bibere b , cum ceteris sicariis atque latronibus vina generosa propinarentur ad alleviandos dolores; hoc poculo innocentissimus Agnus hic refocillatur. Tamdem vestibus spoliatus, nudus Cruci configitur manibus, & pedibus, ac una manu confixa, cum ad foraminis locum altera non perveniret, per vim brachium eo usque protenditur. Horreo, filii, ista recensens. Tacere cogor, quia haec narrari non possimi ; ineffabilia sunt. O vita mea, o Deus meus & Dominus meus; quo ego ingratissimus Majestatem tuam adduxit O Coelum , o terra, quomodo me scelestissimum fertis Z O creaturae omnes, cur de me iniquissimo vindictam non sumitis Z Tantam ergo Domino vestro illatam injuriam, inultam esse patiemini Z O Pater aeterne , ecce post multa tamdem Unigenitus Filius tuus, tibi aequalis, animam efflat, expirat, moritur. Desine mihi jam irasci; tuae enim justitiae abunde est satisfactum. O manus, pedes, ne vi , & ossa , o corpus totum inci Redemptoris , nimio dolore m. IV. Ρ Gu-

120쪽

do, omnem captum nostrum in infinitum illum excedere: hunc, inquam , Deum quis umquam putasset egressurum a luce illa

inaccessibili, & praebiturum Angelis, & toti Mundo in summitate montis Calvariae, in sublimi & patenti loco tale spectaculum, quale hodie nobis exhibuit 3 Admirabatur Bernardus Sanctissimus a Dominicae dignatio- lnis spectaculum , verbis illis : is Ludebam ego foris in platea , si & in secreto Regalis cubiculi super me ferebatur judicium momis iis . Audivit hoc Unigenitus ejus , exiit , posito diademate , is sacco Vestitus, aspersus cinere caput, nudus pedes, flens & eju-- lans , quod morte damnatus esset servulus ejus. Intueor il-- lum subito procedentem , stupeo novitatem , causam percun-- ctor, & audio: Quid famarus sum 8 Adhuc ne ludam, & de-- ludam lacrymas ejus si Z Haec Bernardus, conspectans egressum illius Filii , ad ostensionem suam Mundo , per adventum suum in hac humana nostra natura , cum semetipsum exinanivit, abscondens Majestatem Dei, & accipiens formam servi b , induens saccum hujus nostrae carnis, suscipiens vigilias , famem & labores; haec, inquam, dicebat, dum contemplabatur solum Christi paupertatem in diversorio nascentis, ac deinde illum vagientem, &lacrymantem in praesepio. At quid facturus eras Bernarde , si contemplatus suisses exeuntem a Coena Paschali cum Discipulis celebrata, ad acerbissimam Passionem S mortem subeundam;

exeuntem, inquam, modo ex horto orationis, pertractum etiam

funibus & vinculis ad domum Annae; modo hinc ad domum Caiphae; modo e domo Caiphae ad domum Pilati Praesidis, ibique

nunc ingredientem, nunc egredientem Praetorium; inde Vero exiseuntem ad Herodem, & rursus ab Herode ad Pilatum , ibique iterum eductum a Pilato coram omnibus; demum exeuntem in atrium Praetorii, ut ibidem vestibus exutus coram omni cohorte flagellis tunderetur, multisque modis illuderetur 3 Quid dicturus , quid facturus , si vidisses exeuntem post haec omnia in conspectu populi, eductum a Pilato soras verbis illis: Ecce homo pQuid, si iterum conspexisses eumdem, a Pilato exhibitum Populo verbis illis: Ecce Rex vester, toties exclamantibus turbis: Crucifige, crucifige eum ' Quid, si inde exeuntem, damnatum, inique traditum voluntati rabidissimae suorum hostium , ut crucifigere-

s . S. . III. in die Natalis Domini pag. c ι Ad Philippens. II. v. 7.

SEARCH

MENU NAVIGATION