장음표시 사용
131쪽
Festum universale est hoc , repeto; universalis haec est laetitia : Verum non omnes laetari sciunt, atque gaudere. Quid ZNum forte credimus, cunctos, qui hodiernum Festum recolunt, gaudere, sit debent, & gaudio, quo oportet, exultare Θ Minime profecto. Quam multi hoc Paschae adventu gaudent, quia transiit Quadragesimale jejunium, desilit lex tam longae abstinentiae, tempus poenitentiae & lacrymarum abscessit Z Alii in hae ipsa solemnitate sorte gaudent , sed infelicissime , quia sibi videntur
quodammodo erupisse ex magnis illis angustiis , in quibus vera sabantur , cum ad consessionem peccatorum emittendam parare sese cogebantur : Erat hoc illis loco ingentis tristitiae , & acerabissimae amictionis ; nam ex una parte non deliberaverant , nec ex animo proposuerant Vitare peccatum , ac peccati offendicula auferre; ex altera vero vehemens iisdem stimulus erant, praecepta Ecclesiae, Praelatorum Sacerdotum ac Parochorum diligentia & licitudo , timor confusionis, ne forte praecepto non parentes,
Censuras Ecclesiasticas, Interdicta, & hujusmodi incurrerent; atque ita inter confitendi necessitatem ac inevitabile praeceptum ,& malam ad id animi eorum dispositionem , veluti inter malleum, & incudem positi torquebantur; sicque iam ex hisce anfractibus, ut ipsi putant, emersi, gaudent summopere. Sed maledicta & Diabolica gaudia sunt ista. Alii occasione hujus solemnitatis, S tam venerandi Mysterii laetantur ; sed carnaliter tantum, licere sibi putantes convivari, epulari, ludere, & carnem denique omnimode oblectare , ac Mundi lenociniis & voluptatibus indulgere. Sed neque istud verum est gaudium. O quam longe absunt hi omnes a sincera legitimaque diei hujus laetitia lGaudete, inquit Apostolus: iterum dico gaudete O ; Congruunt rite verba haec hodiernae solemnitati; bis namque prolata duplicem quoque Christianis hominibus proponunt laetitiam , animae scilicet ac corporis, spiritus & carnis: Sed quomodo corporis , & carnis 8 Beata illa spes , excitata & inflammata ab hoc Mysterio in cordibus nostris, nempe nos quoque aliquando in hac carne & his ossibus resurrecturos ad Vitam aeternam , & participes futuros immensae Christi Domini gloriae, ad quam hodie
resurrexit; o quantum etiam corpori nostro oblectamentum d bet insereret David haec a longe considerans, diXit: Cor meum,
132쪽
oe caro mea exi laverunt in Deum vivum a . Dicat hoc idem quicumque de futura carnis suae resurrectione ex animo cogitatii dicat, inquam : laetetur anima mea & spiritus hodie: laetetur cori mcum , ct caro mea ; quia quod semper , quamdiu prosessus sumi Christi Fidem, firmissime credidi me resurrecturum, & quod semper speravi, hodie Dominus meus & Salvator meus , firmius &validius credetre me impellit, atque sperare. Haec vere Christiano homini occasio est dupliciter gaudendi, anim1 simul &corpore; sed non insipienter, ut superius diximus, cum eae mundanis gaudiis omnis oriatur animarum ruina ct calamitas :Porro gaudere docet Apostolus in Domino semper b , non in crapulis, in conviviis, non in ludis, in pompis , non in novis vestibus; imo subdit, ut haae omnia a Christi fidelibus amoveat: Λ destia vestra nota sit omnibus semiuibus e . Jam vero potissimum tempus est hodie, cum ista celebrantur mysteria , ostendendi Christianam modestiam: colloquia, consuetudines amicorum, mores, habitus, cibi, indumenta, studia omnia redoleant modestam, omnia hujus virtutis condita sint sale, omnia plena sint hoc coelesti decore , quem docet veneranda Paschalis Festivitas. Vult ergo Sancta Mater Ecclesia, ut gaudeamus hodie ΘΙmo vult maxime , ideo namque ipsa tot nobis pro temporum diversitate, mysteriorum quoque proponit Varietates atque vicissitudines. In Septuagesima excitat nos ad deplorandum primum Protoparentum peccatum, miseriarum omnium ac calami- statum nostrarum Originem : Quadragesima est proprie tempus poenitentiae, orationis, atque jejunii: Tempus hoc Palchale, gau- ldii & exultationis: Advenilis Dominici tempus alia item varia mysteria proponit. Non semper Ecclesia filios suos detinet in iisdem affectibus, sed per exercitationes spirituales, ad Divinum lobsequium semper illos urgere ac promovere contendit I atque lhoc in omnibus , & omni tempore. Excitat ad laetitiam ad gaudia, ad dolores ad lacrymas, ad consolationes ad moerorem; sed omnia dirigit ad animarum prosectum, ut ex Varietate mysteriorum quae proponit , sumant boni & fideles ejus filii modo lugendi, modo itiJem gaudendi occasiones, nunc doloris, nunc spei, & aliquando etiam timoris. Hic spiritus est Sanctae Matris Ecclesiae.
133쪽
Quid hinc ergo colligimus ' numquam discedendum esse ab hoe Sanctissimo Christi Sepulcro ; nec licere nobis , cum Quadragesimales jam elapsi sint dies, Paschali etiam hoc tempore inde recedere. Bono animo estote filii; hoc namque idem Sepulcrum, ejusque iugis meditatio abunde gignet in nobis hos omnes , licet inter se dissidentes , affectus. Quam merito de hoc Isaias predixit: Et erit Sepulcrum ejus gloriosum a s Flet, ut hoc mane audivistis ad hoc Sepulcrum Maria Magdalena; &apud idem maximam recipit consolationem, viso Domino. Ιllinc ergo lacrymae, illinc itidem gaudia solidaeque consolationes proveniunt i tales siquidem fontes sunt, cuncta Christi Domini mysteria, diversas quidem aquas, sed omnes suavissimas , eL
Haec ipsa Sacrosancta Sodalitas Rosarii Beatissimae Virginis Dei Matris , quam octavo ab hinc die instituimus, & sodie
promovere conabimur, multis Indulgentiarum & gratiarum spiritualium thesauris opulentissima, quid, obsecro, est, nisi Christiano homini maxima occasio & potissimum auxilium , quo invitatur & juvatur ad facillime ducendam vitam Christiano Lomine dignam , & ad meditanda Dei Filii , ejusque Beatissimae
Matris Sacrosancta mysteria , indeque percipiendos omnes illos, quos jam memoravimus , pios cordis affectus 8 Hos producunt illa tam varia themata, quae gaudii, doloris, & gloriae nomina gerunt , ac proponuntur ad contemplandum. Horum sacrosancta meditatio, erit lautissimum convivium , quo animae nostrae pascentur, & replebuntur cibis opportunis, & omni tempori b accommodatis, sive Adventus, sive Quadragesimae, sive Paschatis; sive eliciendae sint lacrymae , sive spes erigenda, sive dolor augendus, sive timor incutiendus, sive gaudium denique sit
Statuat ergo hodie omnis Christi sectator , gaudium suum esse non debere sicut gaudium hominis Ethnici , jumentorum insipientium more viventis, aut sicut gaudium eorum, qui Deum non agnoscentes, in edendo, & bibendo, aut ludendo laetitiam reponunt ; sed sibi imposterum semper in Domino esse gaudendum cum Ecclesia Sancta Matre sua , in his Domini mysteriis seria meditatione excolendis : Statuat Spiritum suum conformare spiritui Ecclesiae, cui semper Christus assistit, cujus Sponsus est
134쪽
Deus, & Magister Spiritus Sanctus , cui ideo non satis est, solemnitatem hanc Resurrectionis Dominicae celebrare hodie tantum , aut duabus his sequentibus feriis , sed per totos quadraginta subsequentes dies , usque ad Domini in Coelos Ascensum
illam recolere prosequitur. Neque vero hoc solo contenta, designare etiam voluit, qualibet totius anni hebdomada , diem unum ad memoriam Christi resurgentis celebrandam, diem, inquam , Dominicum , in quem ex Ritu Sanctissimorum Apost lorum, ut ex priscis Veterum Patrum monumentis didicimus antiquum diei Sabbati transtulit cultum: Eo autem die, exulare jussit a Christianis apothecarum curas, mercimonia, lites, & negotia omnia secularia , ut huic praesertim memoriae renovandae tantum incumberent , Deoque soli inserviendo, ac animae suae juvandae uacarent. O quam magnum est igitur istud mysterium , cujus ipsa Ecclesia , Schola vere Sapientiar, Doctore SPromotore ad id Dei Spiritu , jugem adeo in filiorum suorum
cordibus voluit recordationem vigere, tam multa adhibens media , totque dies per annum eiὸem excitandae ac conservandae
designans lo Christiane , si Deus Optimus Maximus diem hunc statuit , ut a mundanis negotiis ac seculi curis , alias etiam honestis & licitis, suscipiendis abstineas , tibique ipsi ac caelestibus
rebus attendas ; putabis-ne , te muneri tuo satisfecisse , si tantummodo mane Missam audieris , ac totum postea diem in tabernis & cauponis, in commessationibus & ebrietatibus , ac ludis insumpseris: cum haec omnia sint adeo contraria fini, propter quem , ut audisti , institutus est Dominicus dies Z Absint
haec a te, obsecro; procul ista ab hac Civitate; procul ab omnibus Christianis regionibus. Sit dies hic, ut nomine Dominicus, sic etiam re ipsa Domini, & Animae tuae: Frequententur Ecclesiae mane, & sero; audiantur Sacrae Conciones, & Divina officia; doceatur Christiana Doctrina , ac sacris hisce occupati nibus horae impendantur: Haec sit Christiani hominis recreatio& gaudium, ac exultatio. Iuvabit hanc & augebit Sacra Ro-sarii Supplicatio , quam modo inchoabimus, & deinceps, prima quaque cujuslibet Mensis Dominica, adjuvante Domino agere
Praeterea vero mementote, dilectissimi filii, sacrarum exemcitationum , quas Vobis Dominus proponit singulis sextis seriis Tom. IV. R cujus-Djsitir Corale
135쪽
cujusvis hebdomadae , quibus in hac Ecclesia mane & sero de
Passione Sacratissima Domini nostri, bonorum omnium nostrorum unico fonte, & sola selicitatis nostrae origine , sermones
habentur a : Piarum itidem Supplicationum, quae iisdem diebus , vespere ad Ecclesiam hanc fiunt a Sodalibus Sanctissima Crucis b): Mementote Ecclesiae Sancti Sepulcri, in qua singulis hebdomadis , quarta scilicet & sexta feria tam sancta proponuntur animabus Vestris adjumenta , dum adeo facile & perspicue de Dei Filii doloribus pro nobis toleratis, ac de aliis ad aeternam vitam spectantibus , illic a piis religiosisque Sacerdotibus disseritur. Nolite negligere haec media validissima , quibus animae vestrae invenire possint Dominum Iesum Christum, eique sentino bono, indissolubili quodam nexu conjungi ; nam etiam duobus illis Discipulis euntibus in Emmaus, & de Christi Domini morte tractantibus , ut nostis , associatus est Dominus Ie
Haec Omnia igitur simul nectamus, ac studeamus pro Viribus proficere in vera spiritus vita , ut sicut hodie Redemptor noster Iesus Christus resurgens a mortuis acquisivit nobis vitam & resurrectionem a peccati morte , sic et nos voce & operibus testemur ac profiteamur, i eamdem vitam vivere: quam hic simul in Domino, & cum Domino viventes, tamdem etiam perpetuo in Domino simus , & cum eodem conjungamur in unitate per
fecta, cui sit sempitema laus, honor, & gloria in secula secu
a J Joannes Bantista Poslevinus in Vitaipere publice orarent , iis et Iam indixit, ut Sancti Caroli Cap. IX. narrat, inter praecla. Supplicationem ad Templum Μaximum subra pietatis Cpera ab ipso primiim instituta ad extremam diei Veneris noram inirent , audi- amorem erga Christum patientem in Medi, turi ibidem sermonem de Dominicae Passioni, sanens populo succendendum, id etiam suisse M steriis. Perseuerat adhue praeclara haec conia statutum, ut singulis sextis Feriis in Temploisuetudo, plurimumque prodest ad excitandam Maetimo sermo de Passione Domini a sacro in Civibus erga crucifixum Dominum religi
aliquo Cratore mane haberetur, vespere a inem . siquidem sub primas noctis tenebrastem alter ex Canonicis idem argumentum peris erumpere conspiciuntur ex omnibus Urbis viis tramret ; sique is defuisset, consueuisse Samipraelatae Cruces cum accenss cereis , comictum Antistitem , e suggestu , eiusdem vices,tante virorum caterva , Psalmos & Hymnos explere , ne salutari hoc pabulo Grex suus canentium , donee simul omnes in Ecclesiam defraudaretur. Maiorem conveniant, & saeras ad Deum pres s ) Cum sanctus Carolus ann MDLxxv m. ees ante sanctum Clauum effundant.
Sodalitatem piorum hominum instituisset, qui e Lutae AXIV. v. I 3. I ante Cruces in Compitis erectas quolibet vec
136쪽
LoRIosus est triumphus, dilectissimi filii , quo hesterna die Salvator noster
Dominus Iesus e Sepulcro surrexit; gloriosae itidem dotes ac prerogativae ejusdem Sanctissimi Corporis , in quo Vitae restitutus effulget: procul enim a doloribus, a spinis, a flagellis , a cruce , a morte, jam incipit Mundo nomen suum manifestare , paulo post etiam Coelos ascensurus cum potestate magna , plenaque Iudicis vivorum &mortuorum auctoritate. Sed eo sunt haec omnia magis gloriosa, quo licet excellentissimae Humanitati suae , prout erat Divino Verbo unita, multo prius deberentur, etiam a primo ipso Conceptionis suae in utero matris momento eidem complacuit
per Crucis ignominiam, & sepultum vilitatem, ea sibi quoque promereri. Congruum igitur est, ut Sancta Mater Ecclesia tamquam Christi Corpus, & Sponsa, nosque ejus membra de tanta Capitis nostri sublimitate, & exaltatione consolemur atque gloriemur. Numquid enim Sponsi ἡ & viri honor ac dignitas in uxoris, & suae dilectissimae Sponis decus etiam non resul lat8 Si Caput nostrum ita extollitur & glorificatur , refluit hoc etiam in honorem & solatium maximum amantissimae Sponse, & omnium nostrum , qui viva illius existimus membra. Est ergo Christi triumphus, noster quoque triumphus: Aliqui tamen adhuc magis peculiares frumis ex illo proficiscuntur , qui p cipua quadam ratione sunt specialiter nostri, de quibus hodie singillatim agemus. Inter hos autem duobus potissimum Christus
resurgens homines donavit i Resurrectione scilicet corporis , at- Tom. IV. R II que Diqitigod by Cooste
137쪽
Ηo Mi Li A C X. S. CAROLI BORRO MEI que animae. Ut autem ab hac postrema initium sumamus, non sine mysterio Christus Dominus noster in Sepulcro jacuit diem unum, & duas noctes : Dies namque ejus mortem designabat , quae meridie clarissimo erat splendidior, utpote ab omni peccati labe sejuncta; duplex vero nox, mortem nostram spiritualem &corporalem p figuravit : utrique autem Resurrectione sua triumphali , remedium attulit Dominus. Parum quidem esset nobis gaudendum, quod resurrexerit Christus , si nos adhuc in morte permaneremus , si necdum a peccati interitu Animae nostrae reis surgerent : ideo hic totius est cardo negotii; hic noster potissimus fructus , hoc summopere interest. Merito igitur de hoc nonnulla hodie proseremus, cras juvante Domino Deo, de comporum nostrorum universali Resurrectione verba facturi. Aliqua heri attigimus, quae ad praesens Institutum maxime facere videntur , nempe quod summa clementia Salvator nosteri conatus est hoc suae Resurrectionis Mysterium hominibus com-l mendare: hic idem fuit scopus totius fere Apostolicae praedical tionis. Petrus Apostolorum Princeps in ceterorum conventu det eligendo successore in locum Iudae, qui praevaricatus fuerat & proditor extiterat, agens, ejusdemque ossicia recensens dixit: Oportet ergo ex bis viris, qui nobiscum sunt congregati in omni tempore , quo intravit , ω exivit inter nos Dominus Jesus , incipiens a Baptismate Dam nis usque in diem , qua assumptus est a nobis , restem Resurrectionis ejus
nobiscum fieri unum ex illis a . Hoc praecipuum erat , quia ma-
xime conducebat ad confirmanda reliqua omnia Fidei mysteria, quae nobis credenda proponuntur. Quam inanis esset spes nostra, quam dissicile crederentur omnia Fidei dogmata, nisi manifestata esset Christi Domini gloria & magnitudo per sacratis j simam ejus Resurrectionem b l Videre Christum illusum, con- sputum, mille injuriis affectum, comprehensum, ligatum, ad tribunalia pertractum , accusatum nec respondentem, interrogatum& tacentem, spinis coronatum, flagellis dire contusum, inter i
trones suspensum, factum spectaculum Deo, Augelis, oe bominibus ce);
ab hoc autem ipso expectare gloriam coelestem, selicitatem perpetuam , Vitam aeternam, O quam arduum Gentibus fuisseti Quis tam sublimia ab illo tradi posse credidisseti nempe a nudo, Vestem immortalitatis; a moriente, vitam aeternami ab illuso con-
138쪽
sputo & irriso, verum honorem & gloriam ; a pauperrimo, sempiternas & immarcescibiles divitias; ab infelicissimo coram oculis Mundi , solidam & sine fine duraturam felicitatem nos esse recepturos 3 Hoc prosecto visum fuisset durissimum , ne dicam ridiculum & stultum , ut est apud eos , qui Deum non noverunt. At, cum Christum resurrexisse scimus & cogitamus, mirum est, quomodo paulatim in profundissimam cognitionem devenimus , quod sub infirmitatibus illis lateat Omnipotentis Divinitas , mirum est, quomodo sortes efficimur in credendis omnibus quae proponuntur , & quomodo confirmamur in sperandis iis omnibus, quae nobis promittuntur. Itaque quidquid consequi possumus , si constantes in Fide permanserimus , adjuvatur admirabiliter ab hoc dogmate Christi Resurrectionis : Illud
enim , inter ea quae ad salutem nostram spectant, praecipuum obtinet locum, cum operum nostrorum, & redemptionis humanae sit quodammodo complementum. Ideo merito scribit Paulus : Truditus est Christus propter delicta noma , ω resurirexit propter iustifcutionem nostram a . Sed quomodo verum est hoc , o Domine ρ Nonne in morte tua , nobis omnia dona , omnes gratias, & gloriam comparasti Z Quomodo ergo Paulus verum dicit, quod justificatio nostra Resurrectionis tuae fructus extiterit 3 Annon hoc est, sanguini tuo pretiosissimo, Passioni , & morti propemodum derogare Z Sed non derogat Apostolus Magistro suo , dilectissimi. Meruit prosecto nobis bona omnia , &vitam aeternam moriens Dominus Iesus, & quidem plene meruit ac persecte; sed Resurrectio ejusdem, medium fuit ad ea omnia executioni mittenda; post Resurrectionem enim deliberaverat nobis elargiri quae in Passione promeruerat; ideo Apostolis suis
dicebat: Vado parare vobis locum b); & si ego non abiero Paraclitus non veniet ad vos e , qui tamen erat nobis pretiosissima dona, atque gratiarum charismata allaturus. Quod ad meritum Reademptionis nostrae spectat, operatus est eam in Passione sua Christus , & ejus mors fuit efficiens causa nostrae salutis ; at illius Resurrectio singulari quodam modo operatur Resurrectionem nostram spiritualem & justificationem, quae tamen, uti a causa efficiente, ab illius Passione processit. Est nimirum Resurrectio Christi causa exemplaris, dans formam & exemplum, secundum
139쪽
134 H o MILIA CX. S. CAROLI BORRO ME I luod et nos surgere debemus per gratiam a peccato ad vitam piritus : Sicut enim Christus a mortuis resurrexit gloriosus &immortalis ; sic et nos non solum corpore in die Iudicii, sed etiam nunc spiritu discimus, quomodo resurgere debeamus: Quod quidem totum , licet , ut diximus , emcienter in morte sua sit
pcratus , eXemplariter tamen in Resurrectione sua tantummodo
complevit. Quae est ergo ista Resurrectio spiritualis 8 Quis hic tantus & tam ingens fructus, profluens a Christi Resurrectione ZHoe didicistis in Epistola Pauli ad Romanos, quam paulo ante in Missa Sanctissima legi audivistis : Consepulti enim sumus cum illo
per Baptismwn in mortem et ut quomodo Cissus surrexit a mortuis per gloriam Patris , ita et nos in novitate vitae ambulemus a . Hoc totum Sacrae Baptisini caeremoniae demonstrant, & innuunt; in eo namque mergitur primo parvuluS quodammodo in aqua, tum e sacro fonte levatur : His autem duobus Christus prius mortuus& sepultus, deinde vero resurgens ostenditur. Sic etiam in eo Sacramento, moritur homo peccato, & per gratiam resurgit ad vitam 3 primum virtuti mortis Christi, secundum ejusdem Resurrectioni tribuitur. Hinc ex his verbis tria sunt magni momenti animadvertenda : Primo ipse Resurrectio 3 secundo novitas vitae , in qua ambulare debemus; tertio perseverantia. Quoad primum: Eraso Christiane per peccatum mortuus, anima enim peccanS mOritur b) : Peccato mortuus es in morte Christi ; quid igitur reliquum est , nisi ut per gratiam resurgas , & novam vitam
recipias 3 Hoc conferunt tibi Sacramenta Sanctissima; sicut enim Anima vivificat corpus, sic, & multo magis, animam vivificat gratia , quae Vere est animae vita : Hoc autem quantum superexaltat Dei misericordiam, quantae nobis consolationis est causal
Non ob ea , quae hestema die retulimus , gaudere debes Christiane & consolari; sed ob hoc , quod jam vere vivas vita illa nobilissima & persectissima , quodque cum Christo surrexeris. O si homines cogitarent, quid sit hoc modo surrexisse , quanta exultatione replerenturi Si quam admirabile opus Dei fuerit, intelligerent, quanti illud facerenti non minoris enim fuit opus virtutis Christi a morte Resurrectio , quam tui o Christiane a peccato reditus ad gratiam : Proinde emagitabat a Domino Paulus , ut haberent Ephesii illuminatos oculos cordis, quibus hoc
140쪽
FERIA II. pos T PASCHA ANNO MDLXXXIV. II 3 hoc perspicerent, dicens : Et quae fit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credimus, secundum operationem potentiae virtutis eius, quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, ω constituens ad
dexteram Juam in caelestibus a . Est-ne ergo hoc parvi faciendum ZReconciliatus est quis Deo, surrexit, peccata rejecit, revixit i &haec negligere poterit, quae non minorem virtutem ac potentiam demonstrant , quam ipsa tam admirabilis Christi Resurrectio 3 Mecum ipte animo revolvebam praecipuum illum Ecclesiae noDirae Ritum recogitans, quo non solum per hanc Octavam singulis diebus post vesperas accedimus ad fontem Baptismalix, sed integro etiam anno Responsoria recitantur ad Baptisterium b); idque totum seri arbitratus sum, non modo ad orandum pro Baptizatis , ut acquisita in ipsis gratia conservetur ; sed etiam, ut nos hac ratione Ecclesia excitaret ad considerationem immensae gratiar acquisitae in hisce Festis Paschalibus : in Sacro enim Baptismatis sonte , admirandi effectus mortis N Resurrectionis Christi ad vivum exprimuntur. Mihi haec cogitanti occurrebat in mentem populus Israeliticus, cum sicco pede rubrum mare pertransiret; gyptii vero eos insequentes in mediis undis cum curribus & equitibus suis submersi fuerunt c : Ille , inquam , populus a tanto periculo tam prodigiose ereptus , cum in litore postea considens videret totum mare cadaveribus redundans, tam multa corpora supernatantia ad oras deduci , quam ex corde in haec verba. debuit erumpere t O quantum erga nos misericors Deus fuit, quos perire ac mergi
minime est passust Sicut etiam si quis per angustam aliquam
arctamque viam noctu pertransiens , cui subsit ingens Vorago, mane Uero videns, quantum periculum evaserit, maxime laeta
tur, simulque cum gaudio horrorem concipit, perpendens, illac se pertransisse , quin tamen sit periclitatus: Ita cum nos , ut dixi, ad fontem Baptismalem accedimus , videbar mihi videre
/ l Ambrosiana Ecclesia a remotissimis temporibus ritum hune servavit, ut singulis per totum annum Feriis , praesertim Adventus &Quadragesmae i necnon in solemnitatibus D, mini, preces, quas nos Responsoria appellamus, ad Matutinas & Vespertinas Horas in Baptisterio canerentur. Id enim adnotatum frequenter legitur in Caeremoniati P uibrosiano , quod Beroldus conscripsit sub initium Seculi xli., atque editum fuit a Clarissimo Muratorio Tom. IV. μι-tiissitim Baliae Medii AE . . Ch levit iamdiu consuetudo adeundi sacrum Baptisi mi Fontem ; sed memoratae preces adhuc prae seripti in Divitiis Oficiis sub eodem titulo R. sponsori in Bapi serio, a Ciero universo simul cum aliis Antiphonis recitantur. Illud quidem inviolato more apud nos viget , ut in Hebdoma/is pascha & Pentecolles , in quorum s lemnitatum Vigiliis Archiepiscopus Insantes baptiχat, Μetropolitani Myssae ad sacrum Laia vacrum accedant, ibique Responsoria, quae in