장음표시 사용
81쪽
6 Ho Mi Li A CVIII. S. CAROLI BORRO MEI genteos, Deum vendidisti, mercator vilissime. Ergo tam parvi Christum facis, in quo sunt ibesuri sapientia, oe scientiae Dei a 'O quam merito de te conqueritur Deus, inquiens: Me appreti verum pretio b et me, inquam, qui sum omnium Dominus, qui omnia ex nihilo creavi, & omnia possum redigere in nihilum; cui comparata omnia, nihil sunt; me, inquam, infinitum, omnipotentem , inaestimabilem , incomprehensibilem , apyretiaverunt; aliquid me condignum esse, imo aliquid supra me existimarunt. Et quam vile id est Z Pretio me appretiaverunt triginta argenteorum c), quo vel jumenta ipsa non distraherentur. Non tam vili ego te pretio, infelicissime, aestimavi i non reputavi aurum ullum, aut argentum in tui posse compensationem sumcere ; sed meo proprio sanguine te sum paratus redimere. O maledicta & execrabilis avaritiat O scelus scelerum omnium gravissimum i Ohorrenda hominum caecitas i Ergo-ne ab homine potuit tam
vilis haberi Christus, ut tam vili pretio venderetur Z Sed quid
tu non audes; quo non impellis eos , quorum pectora invasisti Z Et forte nunc etiam multos non urges , ut non dico triginta argenteis , sed unico quoque , eumdem Christum , animas suas, ac se ipsos venum exhibeant 8 Nihil est ante te pretiosum , nisi terra, inter creaturas & elementa despectior , nisi
montium ramenta & inanes exuviae, aurum scilicet atque argentum . Profecto sunt homines natura generosi , & speciem quamdam videntur Divinae Majestatis referre , qui ergo tu illos adeo potes deprimere Z O auri maledicta fames, quid non mora talia pectora cogis Z Vere fames maledicta , quia numquam exples , sed famelicos semper sectatores tuos relinquis , imo quo magis pascere videris, eo ipsorum semper famem auges , donec fame rabidos efficias, quo 1amem patiamur ut canes d . Sed quem non deterreant, quae sociis tuis praemia disponis Τ Discant hi, & videant, quis sit avaritiae fructus, quis avarorum finis in Juda. Nec pecuniis, quas accepit, perfrui potuit, nam eas retulit, atque uti sacrilegas ac profanas accipere illi, qui dederant , non ausi sunt , & in corbonam mittere se)J ; sed projecit in Templo , & in desperationem adductus laqueo se se tamdem suspendit, ac crepuit medius , ω dissus sunt omnia viscera eius
82쪽
FERIA VI. IN PAR AsCEUE AN. MDLXXXIV. 7
eius ca). Non in tantam ab alto & sublimi gradu calamitatem primus Angelus Lucifer superbiens decidit , sicut e magno Apostolatus vertice , in profundissimum Inferni lacum Iudas prolapsus est , ubi in aeternum acerbissimas dabit poenas , qui Iotuisset in regeneratione, adveniente Filio hominis ad generae vivorum S mortuorum Iudicium et ipse sedere b , ac tamquam Mundi Iudex Christo supremo Iudici assistere. Exitus
hic est eorum, qui levibus principiis avaritiae obsistere negligunt. Erat Iudas pecuniae receptor , quae Domino Offerebatur i ex ea furto subtrahebat aliquos nummos, loculos babens e); paulatim
pecuniarum factus est servus & vile mancipium , donec earumdem amore captus, Deum ipsum vendere non exhorruerit. Quid
mirum igitur, si et nos tam saepe reprehendimus, filii, quae fomte non adeo gravia vobis videntur , dum eos objurgamus, qui lucri causa dies festos violare praesumunt , qui contractus illicitos exercent Z Videte , quantam in Iuda flammam parvulus in sui initio ignis excitaveriti Videte, quo auri amor ipsum adduxerit, ejus scilicet corpus ad laqueum damnans, & animam in Insernum dejiciens. Prudentissime sane dixisti Apostole Paule , eos , qui volunt divites feri, incidere in laqueum Diaboli d . Ecce Iudas facto dictum comprobavit; ei namque Diabolus suadendo, laqueo corpus S animam infelicissimam rapuit. O miserrima animal Esto jam in Inserno non ardeas, non doleas, non quidquam eorum patiaris, quae alios torquent; hoc unum profecto, quam intolerandum ti grave tormentum est tibi, nempe cogitare : Ego eram Apostolus Christi; ego in tam nobile Collegium admissus. Potuissem in Coelo cum Collegis meis aeterna
felicitate persundi , & ab hominibus cultum & thura ad Aras recipere : Et heu infelixi pro triginta solis argenteis, quibusne uti quidem mihi licuit, neque ullum mihi solatium praebuere, hic in aetemum cruciabor. O quantus, & quam gravis do- llor irruet super me , cum in extremo magni Iudicii die , ante Christum quem vendidi , ante Collegas quos scandalizavi, ante totum Mundum consistere compellari O quam intolerabilis tunc mihi erit pudor & verecundial Utinam supplicia omnia mihi tunc duplicia ingererentur, dummodo grave hoc malum effugerem l Utinam operirer montibus, modo vultum illum , quem
83쪽
8 Ho Mi Lia CVIII. S. CAROLI BORRO ME Itam indigne ausus sum osculari, non videremi Triginta argentei , o filii , quid secerunti Fugite , fugite maximam pestem
avaritiam, fugite tyrannum. Credite, quia aurum tyrannus est crudelissimus, quia est vilissima servitus avaritia. Nec vacat mysterio, quod Principes Sacerdotum pecunias illas in corbonam mimiere a) noluerint; quae enim per fraudem & illicite sunt acquisita, retineri non possunt. Male parta, o Mediolanenses, restituenda sunt; aut si non adsit vel ignoretur, cui restitui debeant, sunt in pios usus eroganda. De pecuniis vero illis emerunt agrum,
in sepulturam poregrinorum b); sanguinis enim Christi Domini no stri pretio, emptus Vi ager, idest Coelum, in sepulturum, videlicet
in perpetuam & sempiternam quietem peregrinorum, Omnium nempe hominum , qui quamdiu in Mundo sunt , viatores sunt, &peregrinantur a Domino , non babentes bie civitatem manentem , sed futurum inquirentes e . Verum det sceleris sui & avaritiae poenas proditor Iudas; nos ad Christum Iesum redeamus. Sciens itaque ipse omnia, quae ventura erant super se nihil enim illi umquam accidit novi, ad quod imparatus existeret, vel non id expectasset) processit ultro, dixit satellitibus: uuem quaeritis' Responderunt ei r Jesum Nararenum. Dicis eis Iesus : Ego sum d) ri nomen illi maxime proprium, quod et in Sacris Literis consueverit divinam ejus naturam exprimere . sivi Vt, pneceptum fuit Moysis ut diceret , misit me e ; ipse enim solus vere est per se sub
sistens, a nemine dependens, & ceteris omnibus tribuens esse.
Hujus autem vocis tanta eXtitit vis , ut abeuntes retrorsum in temrum ceciderint f . Porro iste est peccatorum cadendi modus , nempe retrorsum cadere; justi siquidem & Deum timentes , licet septies in die cadant g , cadunt tamen in facies suas , & D minus supponit manum suam, unde nec colliduntur b , sed facilius resursunt : At impii cadentes retrorsum, confringuntur, & difficilius se erigunt. O iniseri, cur, cum protinus surrexeritis, ad tanti miraculi conspectum proni in terram non adorastis , quem comprehendere accesseratis 3 Si Christi infirmi & passibi lis vox tantum virium ac roboris habuit, quantum emcax erit, cum ille gloriosus & triumphans ad judicandum veniet 8 Haec
vox monumenta aperiet, hax sparsos cineres & ossa ad sua compora
84쪽
pora reducet, haec omnes revocabit in vitam. Quid faciet, opeccatores, vox illa Christi in Iudicio, qua vos seriet, dicens: Discedite a me maledicti in linem aeternum, qui paratus est Diabolo , or gesis ejus a); si hoc egit ejusdem vox, in tanta infirmitate &discrimine existentis λ Ut ergo surrexerunt, postquam eos denuo interrogasset, imperavit, ut iam Discipulis suis abeundi facultate, in se tantum saevirent, inquiens: Si ergo me quaeritis, sinitebo, abire b). O felices illos, quorum protector est Deus linantum est de ipsis solicitus , quomodo eos veluti amantissima gallina sub alas congregat e , ut pullos dilectissimos a rapacium avium unguibus & insidiis tueaturi Verum, quamvis ligetur ut homo, se tamen plusquam hominem, imo Deum ostendit, cum imperat, & ei obeditur; nec nisi volens a satellitibus comprehenditur , & quos a molestiis vult eripere , jubet ut incolumes dimittantur. Cum ergo jam ipsum undequaque rabidissimi illi canes circumdedissent , & in cum manus injecissent, videntes Discipuli cius, quae fiebant, ammis ipsum defendere statuerunt. Inter eos Petrus ceteris ardentior, ministri cujusdam, Malchi nomine, auriculam gladio amputavit ; quo tamen reprehenso Iesus eidem ministro auriculam restituit: nec destitit tam insigne beneficium illi conferre, a quo tam barbara ipsi inferebatur injuria, bonum pro malo retribuens. O quantum, Petre , errabas , si Christi Regnum armis tuis defendi , aut propagari posse putabast Annon tam multa Dominum videras facientem, ut ex iis facillime posses comprehendere, numquam Dominum, nisi quando, ubi, aut quomodo vellet, moriturum Z Calicem eigo, quem dedit illi Pater, non vis ut bibat d. iam d 8 Si Pater dedit, potuit-ne adeo bonus Pater pro pane lapidem dare, aut pro reo seor ouem e 8 Vides-ne, te Mundi totius inimicum ostendi inconsulto hoc Zelo, cum eidem conaris Redemptionem cripere ZIn illa igitur hora respondens Iesus turbis , & Principibus
Sacerdotum, ac Magi iratibus Templi, oe Senioribus dixit e Tamquam ad latronem existis cum gladiis, oe fustibus comprebendere me Z suotidie apud vos sedebam tu Templo docens, ct cum quotidie vobiscum fuerim in Templo , non extendistis manus in me, oe non me tenuiqiis e Unde ergo
85쪽
8OΗoM1L1A CVIII. S. CAROLi BORRO ME Itam novus & inusitatus furor 8 Sed baec est bora ves, is , oe potosius tenebrarum a . Vae illis, dilectissimi, quibus Dominus dicit: Hee est bora et Vira, oe potestas tenebrarum; quos scilicet videt peccantes & in adiumentionibus suis ire b) ssinit, quasi dormiat, & non videati O miseri peccatores; baec Vt hora τ6tra; vere hora, quia
brevissima sunt & momentanea, quae delectant , aeternum Vero, quod cruciabit. Dies veniet, dies, inquam, Domini, quem Vos effugere non poteritis, quique totus illius erit i cujus vobis nulla competet pars, quia nullam vos borae hujus vestrie partem Deo
ι dare voluistis. Quid gloriaris miser peccator de tua hac delinquendi libertate, de divitiis tuis & potestate 8 Annon vides, quia tenebrarum potestas est ista; in tenebris densissimis versaris; nil nisis tenebrosum agis; atque in tenetiris ambulans, nescis quo vadas c 'Et quale tibi potest esse gaudium, qui lumen tali, in tenebris bis Jedens,l non vides d ' me es igitur, dicit Iesus turbis , hora vestra ;l agite jam quod lubet , quoniam veniet postea dies , quando et ego vobis pro meritis retribuam. Haec & alia cum illis locutus fuisset, tamdem ab ipsis se comprehendi ligarique permisit. Ergo in manus hostium venit Iesus meus, & ego prae dolore non morior 3 Captus est ab inimicis Magister & Pater noster ; & vivimus 3 O durissima hominum cordat Heli cum audisset filios suos occisos, stetit: At ubi audivit, Arcam Dei a Philisthaeis captam , cecidit de sella retrorsum, iuxta ostium, oe stadiis cervicibus mortuus est e . Ceperunt, inimici nostri Arcam nostram, Arcam, inquam, Divinitatis, Ams cam isderis & reconciliationis nostrae cum Deo ; omne bonuini nostrum abstulerunt a nobis : quidquid desiderari a nobis pote- rat, in eorum saevissimas cruentasque manus devenit. Nec itat rabidi lupi , capto innocentissimo Agno , fame agitati in eum j de viunt , ut furore agitati Pharisaei & Principes , ac Scribae &seniores, invidiae furiis acti, odio & indignatione ebrii in Christum jam comprehensum saeviebant, ac crudelissime illum S arcti Ll si me vinciebant.
86쪽
Nonne ipse vobis obviam processit, Discipulos volentes resistere coercuit, injuriosum in vos Petrum increpavit , & damnum vobis illatum statim reparavit Z Cur ergo, qui futura quaecumque erant, sciebat, in hortum hunc venit, nisi quia locus proditori suo cognitus erat Z Ipse, ipse vos docuit, quomodo & ubi comprehenderetur. Samson hic est fortissimus, qui tui o impudens Synagoga ingrata amore captus, te instruxit, in quo omnis ejus fortitudo consisteret a . Et quis ad docendum eum impulit, nisi ipsius voluntas, & tui dilectio 3 Frustra, mihi credite O satellites, eum ligatis : Aliis ipse funibus multo fortius obstringitur , funibus scilicet suae ardentissimae caritatis. Rogabitis eum vos, ut vincula disrumpat, nec Volet, ut e Cruce descendat, & tamen, cum omnia ei possibilia sint, nihil horum perficiet. O quam illum arcte ligarunt funiculi Adam b , caro
scilicet & natura nostra, qua tam inseparabiliter est nobis conjunctust Et quae est isthaec vestra dementia, ut putetis, posse vos Deum , nisi ipse velit, vincire Annon fortis a sortiore comprehenditur, atque alligatur 3 At quis Deo sortior 8 A Deo ergo solo ligandus est Deus : Non vos illum ligatis, non vos incomprehensibilem comprehenditis, non vos demum ad Tribunalia & ad Crucem pertrahitis, sed Pater. Omnia haec in ipso emcit aeterni Genitoris voluntas, cui Filius obedire in omnibus statuit, nec alio vesci cibo, quam hoc, ut scilicet perficiat voluntatem ejus, qui misit eum cc . Verissimum enim est quod ipse
haec omnia praedicens dixerat : Et nune dixi vobis , priusquam flat: ut eum factum fuerit , credatis. Jam non multa loquar vobiscum e venit enim Princeps Mundi brius, oe in me non babet quidquam. Sed ut e gnoscat Mundus, quia diligo Patrem, oe sicut mandatum dedit mibi Pater,
Cobora ergo , ω Tribunus , ω minifri Judaeorum comprehenderunt Iesum, oe ligaverunt eum e . Manus ergo ligantur , quae caecω illuminarunt, quae leprosos mundarunt, quae tot bona vobis ipsis, o Iudaei , & filiis vestris praestiterunt. Et tu omnium ingratissime Malche , manus illas audes ligare , quae recentissime aurem abscissam tibi restituerunt 8 An potes oblivionem tam insignis beneficii vix recepti, in tui sceleris excusationem praeten- m. M. L dere'
87쪽
82Ho Mihi A CVIII. S. CAR OLI BORRO ME Idere Z o sacratissimae manus, ob quid talia commeruistis 3 Adae manus ligari debuerant, nimium prompte ad receptionem & esum
vetiti pomi, non vos i meae manus Vincula merebantur, non UOS:
Sed ligatae vos estis, ut nostrae a delictorum nexibus & vinculis
solvantur. Ligantur vero Divinae voluntatis funibus , ut nostrae a mandatorum violatione arceantur. Ut nobis libertatem com-
Iarares, tu Christe servus es factus: Hanc autem libertatem no- is ipse promiseras per Prophetam tuum dicens: Conteram inoum ejus de collo tuo, oe vincula ejus dbrumpam a . Sed utinam Malcho Christiani multi non essent magis ingratii Ille execrandus
apparuit , quia manus Medici, a quo tantam sanitatem acceperat, cum ceteris forte est ausus ligare. At nos, qui a tam multis & durissimis culparum vinculis soluti ab eodem Domino fuimus, quo non sumus digni supplicio, cum eidem Domino manus ligare impudentissime non erubescimus t Annon Dei manus
ligant, qui Sanctissimis illius inspirationibus obsistunt 8 qui nec
se ab ipso duci sinunt, nec beneficia recipere volunt 8 Annon Dei manus vinciunt, qui in proximis Dei opera impediunt, qui scandalizant pusillos Θ Deus illos vocat, & hi revocant; Deus illis bona proponit, & isti eosdem a bono divertunt. Annon Dei manus ligant, qui dissidentia su1 gratiae aditum occludunt Num ignoratis, quia non poterat miracula facere Dominus quΟ-dam in loco , ob incolarum incredulitatem b 8 Annon Dei manus vinciunt ingrati , vel qui in Divinis muneribus recipiendis, & in agendo pro iisdem gratias, negligentes se ostendunt 8
Porro isti beneficas Dei manus adeo vinciunt, ut etiam abundantissimos coelestium miserationum fontes prorsus eXiccent. An-
non Dei manus ligant qui Deo honorem adimentes sibi tribuunt , & bona ipsis a Deo ex mera liberalitate concessa , non aliunde, quam a se ipsis habere se arbitrantur λ Annon demum Dei manus ligant, qui infitias animo consolationes & dona vane
disperdunt 8 Ligant profecto hi omnes miserrimi manus Dei, quia cum summe ille exoptet eis benefacere, id ipsi peccatis suis iniquissime impediunt; quia cum ad ostium sex perpetuo Dominus pul os e , & expectans , ut confesta aperiant ei d , non modo non aperiunt, sed magis ostium obstruunt, & impedimenta impedimentis addunt: Ιmo etiam , si quando ad ipsos ingressus
88쪽
fuerit, quemadmodum in proximis hisce Festis faciet, cum Sacratissimam Eucharistiam sument ; vix erit ingressus , ac statim eum contumeliis atque opprobriis inde egredi injuriose compellent ; ipsique revertentur ad vomitum , & flent novis a illorum pejora prioribus ca). Comprehenso Iesu, Discipuli ejus omnes, relicto eo, fugerunt b . Fuisti profecto, Domine mi, resimoniorum acemus ce); in te enim uno quaecumque a Prophetis in Scripturis sacris fuerant praedicta , adimpleri voluisti. Praedixerat Zacharias : Percutiam Pasto rem, oe dispergentur oves d): Ecce hodie percussus es a Domino propter peccata nostra , & statim dispersae sunt oves. O Apostoli ; cur toties praedixerat vobis Dominus Iesus , quod esset a Iudaeis comprehendendus , ligandus , flagellandus , crucifigendus, nisi, ut cum haec acciderent, scandalum non pateremini, praemoniti , & tot claris praedictionibus instructi Z Tam cito ergo quae in ultima ipsa coena hac de re ab ipso audistis, animis vestris S memoria exciderunt 8 Ubi est fructus tot dulcium Chri sti ad vos verborum, quibus vos consolari semper studebat Θ In vanum ergo vobiscum laboravit , sine causa oe vane fortitudinem suum
vobiscum consumpsis e 8 Ubi tot promissa, quibus vos illi obstrinxistis 8 Ah Thoma, qui dixeras: Eamus et nos, ut moriamur
eum eo γ); sic itur ad mortem cum Christo λ Vix inspicis tu bas, & fugis Z Ignavissimi & perditi milites ; sunt-ne haec amicitiae jura , ut in adversis deseratur amicus Z Cur tam gravem
additis amicto Magistro vestro amictionem λ Non sic Ethai Gethaeus, qui, cum David a facie filii sui Absalom fugiens illi
diceret, ut domi remaneret, respondit: Vivit Dominus , ω vivit Dominus meus Rex , quia in quocumque loco fueris Domine mi Rex, μe in morte, sis in vita, ibi erit semus tuus g . Hoc erat vobis dicendum Domino , & non dicendum tantum, ut plerique feceratis, sed etiam , cum sese obtulit occasio , opere adimpleri debebat. Siccine ergo Iacobe & Ioannes potestis bibere calicem, quem bibiturus est Christus, si vix ipsam calicis umbram videntes aufugitis 3 Eriti ne ad ejus dexteram & sinistram , si ipsum solum alio trahi permittitis Z Te Petre nunc alloqui
89쪽
8 Ho Mi Li A CVIII. S. CAROLI BORRO ME Inon libet; videbo enim paulo post, quantum crimen communi aliorum addideris culpae .
Sed haec fuga vestra , o Discipuli , & infirmitas in Dei
gloriam , & utilitatem nostram vertetur ; nos enim docuistis, ab errore vestro deflectere. O Reverendi Sacerdotes , utinam omnes a Christi Discipulorum exemplo quae ad nos pertinent disceremus i Mihi credite; multo serventiores essemus , magicque constantes in Sanctis Institutis promovendis , ac in procurando Dei honore , neque leves quaslibet hominum & Mundi objurgationes in ministeriis nostris optime gerendis formidaremus : Vos autem , carissimi filii , non tam cito , ingruente adversitate aliqua vel tentatione , Christum in incceptis sanctis
operibus adimplendis desereretis. Putatis-ne , quod nobilis illa Matrona , quae mundi pompas abjecit, Scholis Christianae Doctrinae frequens adest , singulis festis diebus Eucharistico Cibo reficitur, ubi aliquas eam irridentes , aut hypocrysis & simulatae Sanctitatis accusantes audiret , a spirituali vita tam cito recederet 8 Minime prosecto, ne et ipsa hujus Apostolorum infirmitatis particeps esset. Quam multi hodie , ac etiam ipsa
hora dum loquimur, sorte nostris, imo verius Dei Verbis commoti , statuent pristinos mores deponere , Veterem hominem exuere , vitam in melius mutare, quae retinere non possunt restituere , majori cura divinis rebus incumbere : At ubi primum
hinc fuerint egressi , quilibet Mundi aspectus , quaelibet, licet
inanis & frivola causa, ipsos in fugam convertet; & non intelligent , quia , relicto Christo boni totius ac vitae fonte & auciatore , in mala omnia prolabentur. Accidit profecto Domino, quod ipse de se praedixerat: Elongasti a me amicum, oe proximum, oe notos meos a migeria a : Quod etiam ipsum , ambigi nequit, quin incredibilem attulerit Christo dolorem. Sed dolere quoque plurimum debuerunt Apostoli post fugam hanc : siquidem Christus bonorum mylaorum non indiget b , qui sufficit sibi soli;
nos vero cum ab ipso recessimus , cum eum amisimus, non possumus tam gravem jacturam aegerrime non ferre, ejusque maxima damna minime sentire.
Ligatus ergo Dominus Iesus a satellitibus ei improperantibus , tamquam latro aut viarum grassator Civitatem ingreditur , quam quatuor ante dies , veluti Rex , imo nomine Regis I se usi
90쪽
Israel appellatus ac triumphans intraverat. Non hic amplius Regio titulo salutatur , non vestimenta sternuntur, non rami de arboribus cauuntur ; non ei ab omnibus acclamatur, non turbae plaudentis reverentiam sedens Asinae excipit. O ingratissima Civitas, tam tibi ipsi dissimilist Omnia nunc ei in oppositum exhibentur. Intrat pedibus suis , trahitur, urgetur, impellitur, vinculis plurimis constrictus , & innumeris etiam injuriis affectus. Et haec ipsa confusio ac ignominia in Civitate illa, in qua plura & insignia miracula ediderat, in qua novissime tot honores receperat , in quam tam multa hominum
millia ad proximum diem festum confluxerant, quam graVem Christo Domino cruciatum inflixiti I nunc Mundi sectator, ejusque honoribus ac favoribus confide : vide, quam sit instabilist Vix quatuor praetereunt dies, & cui fueras gratissimus , te insensissimum praestabis , quique tibi omnes exhibuerant hon
res, ferre te & videre non poterunt, frangetur demum arundo,& tu in terram cades, & manum perforabis a : AEgyptus enim, idest Mundus, arundo est; & nihil est vanius, quam ejus vanitatibus & mendaciis fidem aliquam adhibere; nihil stultius, quam ejus fraudes & astutias non agnoscere ; nihil infelicius , quam fucatis ejus felicitatibus allici & capi. Intrantes itaque satellites Ierusalem, ac prope domum Annae, qui erat Socer Caiphae Pontificis anni illius b , pertranseuntes , laeti ac triumphantes , sicut victores capta praera c) , aut milites cum captivo hoste ligato Civitatem intrantes , ad Annam accedunt: Ecce dicentes: forte cum incredibili gaudio , quem tamdiu perdere desideravimus. Effugiat enim, si potest,
manus nostras; lateat nunc, si locus ei suppetit, in quo abscondatur : Non abibit profecto e manibus nostris impunitus sacrilegus hic seductor. Fruemur tamdem optata pace , nec OculiSamplius obversabitur perturbator iste nostrae Civitatis , publicaeque quietis. Multa inde eidem exprobrantes, & impurissimo ore in eum evomentes, duxerunt Iesum ad Caipiam Principem Sace; ritum , ubi Scribae & Seniores convenerant d) , expectantes satiari carnibus Christi. Ipso autem intrante, quis exprimat quanta perfidi illi omnes laetiti1 & exultatione exundaverint 8 Desideraverant tam longo tempore hunc diem. Molestissimus iis