장음표시 사용
161쪽
HABITA IN ECCLESIA PRIORATUS CAMPI MORTUID HUCE SIS MEDIOLANI a
Feria G. Dominica IV. post Pas ha
BICUMpug fuerit corpus , illic congregabuntur
et Aru c). Dominus Iesus, dilectis. simi filii, cum de futuro universali Iudicio discipulis suis plura praedixisset, ab iisdem interrogatus, ubinam isthaec essent futura , sic in parabolis respondit, lprout moris sui erat: Ubictimi ue fuerit corpus, illic congregabuntur et Aiuiti; id nimirum indicans, quod sicuti Aquil .e pem spicacissimae, & nobilissimae volucres in remotissimas etiam regiones, ad corpora, quibus pascuntur, devoranda advolant; sic et in
extremo Iudicii die , justi una cum Christo Domino , qui ipsis
erit futurus in Coena beata, perennis esca, convenient, nullo Umquam tempore ab ipso divellendi. Verum quod de beatis illis spiritibus verissimum esse perspicimus , quis non animadvertit , quam sit itidem verum de iis , qui adhuc militantes , in carne tamen
a) Campi-mortui Vieus, laeet in finibus Dioecesum Mediolanensis , & Papienss , sub Plebe Claretiae. Olim fuit Prioratus Clericorum Regularium, iit d et Pennotus in Historia Tripartita Lib. III. Cap. XLIa. Nunc Clericis Secularibus est commendatus iure patronatus Nobilis Familiae de Mantegatiis Medi lani. 3 Oeeasio , ob quam Princeps hare sce
mina e Ticinensi Urbe ad Campum-mortuum se contulerat, Sacram synaxim receptura e ma
nu sancti Caroli Borromet, qui ibidem Episcopalis Visitationis munus exercebat , ea fuit, qu43 Christerna mater eiusdem, & Christie ni Regis Damae, atque Iabelli Austriaeae so roris Caroli V. Imperatoris filia , vidua primum Francisci II. Ssortiae Ducis Mediolani, dein Francisci Lotharingiae Dueis, valetudinis trecuperandae gratia Derthonae moraretur, quam lUrbem in Feudum acceperat a primo coniuge . Ad eam itaque inuisendam, inter ceteros Pr ceres , profectus est etiam Henricus II. Dux Bran icenss, Dorotheae maritus; dum autem Ticini degeret in qua etiam Civitate decessi e vita anno eodem ΜDLxxxiv. Dorothea uxor ob summam erga Sanctum Carolum venerati nem ad hane Ecclesam se transtulit. eὶ ΜοιιLXXIVO.Σg.. o Lucie XVII.υ. et .
162쪽
tamen spiritualem vitam degentes, & veluti Aquilae in sublime evolantcs, se se e terra extollentes, atque in caelestibus tantummodo versentes , ad corpus , ad escam , ad Christum advolare semper contendunt; & ab ipso, quatenus possunt, nulla umquam ratione disjunguntur ZEcce quia verum hoc esse experientia ipsa hodie confirmat. Serenissima haec Ducissa, Summi Regum Omnium Regis ancilla solertissima, quae, licet tam nobilem in terris partem sustineat,
mundana tamen cuncta negligens , circum coelestia tantum, Veluti nobilissima Aquila, circumvolat; longe hinc posita , sensit Sacratissimi Corporis Domini Iesu fragrantiam; sensit, quam lauta hic celebrentur convivia , quam pretiosis dapibus Animae reficiantur , quam magnis Indulgentiarum etiam thesauris , ad ea fidelium mentes alliciantur : Et protinus huc festinavit, quia, ubicumque fuerit corpus , illic congregabuntur et Aquite. Felices Aquilas, feliccs hos Angelicos spiritus in carneis hisce ergastulis detentos, quibus talis Domino esca proponituri Praesulget haec Domina iis omnibus, quae Mundus tanti aestimat; nec ei Parentum splendor, nec Amicorum, aut Agnatorum copia, nec opes, nec vires desunt; iis demum affluit, in quibus caeci mortales lia liticinantes veram hominis felicitatem arbitrantur esse constitutam.
Neque tamen ob haec de se sublimi is sentiens, aut in jactantiam elata , dedignatur hodie vilia haec Ioca , aut cum paupere hoc populo Sacrosanctam Synaxim suscipere; intra se neutiquam cogitans, quae & quanta ipsa in Mundo sit , ac quantum pauperculis hisce huc convenientibus praestet. Vere sapiens, & secundum Deum pariter nobilis Domina , quam non minus humilitas ac sacrosancta religio illustrat, quam opes: Et sapiens profecto, quae se iis praeferre non novit, quos & natura pares, &Christi sanguis , & eadem Mater Ecclesia , & idem propositum Regnum aequales constituiti quae nec pauperum personarum exteriorem inopiam, nec humiles domos, aut ruri positam Ecclesiam consideravit; sed Dei tantum obsequium , ac cultum &spiritualem animae propositum thesaurum , coelestemque escam sibi ob oculos posuit, quia ubi fuerit corpus, illis congregabuntur rex inuite. Quod si humilia tantum ac abjecta haec essent, num idcirco Dominae istius potentiam atque splendorem dedecere qui scpiam putet, cum et in his potius Christiana dignitas posita sit
163쪽
atque nobilitas , si propter Deum ne proprii quidem habeatur ratio splendoris' Inclyta Augusta piissimi Theodosii Imperatoris conjux a , quid non pro Christo amplectebatur. Quando illam umquam Imperii purpura, tam insignis dignitatis apex , tanta divitiarum copia a vilissimis quibusque operibus si vile quidpiam dici merito potest, quod Dei operamur intuitu propter Deum perficiendis retardavit 8 Haec p'uperum infirmorum Xenodochia frequenter invisere , & propriis etiam manibus eis deservire, cibos parare, ollas abluere consueverat, & hujusmodi Omnia, summa cum animi jucunditate exercebat. Sed quid mirum, si illa pauperibus infirmis ita famulabatur, in quibus Deo ipsi se se religioso mentis oculo deservire agnoscebat Θ suod enim uni, inquit ipse ex bis fratribus meis minimis fecisis , mibi fecistis b); hocque uno maxime, se Coeli & terrae supremo Imperatori Christo similem esse gloriabatur , qui venerat et ipse
miniVtrare, non miniVtruri e). Licet ergo praesenti huic Dominae caro & sanguis sorte dictaret, non decere ipsam ex superbissimis& florentissimis Civitatibus se se in haec rura conferre , & cum paupere vilique plebe ad sacram Mensam accedere , attamen altera ex parte Spiritus Domini , quo ipsam abundare , insignis ejus pietas & egregia docet Religio, ista suggerebat: Etiam hi Rustici sunt eodem, quo tu , Christi pretiosissimo sanguine regenerati , ctiam hi , ejusdem sunt futuri coelestis Regni participes ; & super istos signatum est lumen vultus mini v d , animasque gerunt, ad Dei similitudinem atque imaginem creatas. clausit ipsa carni aures & sanguini, illiusque frivolas suggestiones rejecit , & Spiritum Sanctum audiens, illius acquievit sermonibus ;& ubi erat corpus, illuc accessit haec Aquila. Sed esto etiam, quod pro capiendo hoc cibo forent aliqua non adeo conspicua peragenda; prosecto, quid in Dei honorem non est suscipiendum Z quod dedecus nostrum , Divinae gloriae
non a Prima uxor Imperatoris Theodosii senioris suit Placilla, tamina relisiosissima, de
qua The floretus Lib. V. Cap. XVIII. desertiabens eiusdem virtutes, haec habet: ,, Ad eos se sublevandos , qui mutilata eorpora , meminis braque omnia labe iactata haberent , nihil se non diligentiae, & curae adhibuit, atque adis eam rem , non servorum , seu stipatorumis opera via est, sed illa ipsa hoe sungi mini D,, terio, adire eorum hospitia, & singulis ne,, cessaria suppeditare voluit . Simili quoqueis ratione, Ecelesiarum hospitia visere, aegro-- tis in lecto deeumbentibus curationem adhi- ,, bere, tractare ollas, iustulum gustare, pa- ,, tinam illis deserre, frangere panem, onas,, porrigere , eluere poeula , omnia deniquem alia munera obire, quae servi & anelliae exe-M qui solent ,, . In eluciem obitu orationem panegyrieam habuit s. Gregorius Nyssenus.
164쪽
non est posthabendum 8 In mentem nunc venit egregium illud
Davidis factum, ad rem nostram maxime accommodatum. Prae
cedebat ille Arcam foederis , quae in Civitatem suam inducebatur, cum gaudio & jubilo, subsiliens & saltans; cumque reversus esset David, ut benediceret domui Die e Cres Micbes filia Saul in o cursem David ait, ei illudens : suum gloriosus fuit hodie Rex Uruiet discooperiens se aute ancillas servorum suorum, oe nudatus es, quasi si nudetur unus de scurris. Dixit vero David ad Michol : Vivit Dominus , quia ante Dominum, qui elegis me potius, quam Patrem tuum e oequam omnem domum ejus , oe praecepit mibi , ut essem Dux super Populum Domitii iti Uruid, ω ludum, oe vilior sum plusquam factus sum: oeero humilis in oculis meis: oe cum ancillis, de quibus locuta es, gloriosior apparebo a . Si ergo Rex ille excelsus ac potens, coram Arca Domini haec agere minime erubescebat; coram vera hac Divinitatis Arca , coram Dei Filio , quid opus non esset aggredi , ut ei debitus honor impenderetur Z Quos non meretur a nobis honores , quos cultus , quae obsequia Z Quando-nam umquam n possumus tantum demittere, quantum par sit Domino ac Regi Cortorum 8 Verum etiam innumeri proventus, quos ex hac sanctissima Mensa Fideles ad eam accedentes recipiunt, Vi maximanos deberent impellere. Nulla profecto magnes ita ad se serrum, sicuti nos ad se Christus bonitate sua pertrahit. Ceteris tamen omnibus omissis , hoc unum plurimum Valet, quia corpus est ac esca, & nos Aquilae; ubi vero fuerit corpus , illis congregabuntur et Aquilae. O suavissima & jucundissima esca, quae multo excellentius, quam antiquum illud manna , omnes in te contines jucunditatis saporest Est esca Christus, dilectissimi, & animarum nostrarum esca. An sorte non se se satis demiserat Divina sublimitas, cum nostram dedignata non fuerat naturam assiimere i tamdiu in tanta rerum omnium penuria, inter homines vivere, tam
multa pati , tam acerbam denique ac vilem , inter infames latrones, Crucis mortem subire; quin etiam Deus ipse, qui se nascens in socium, moriens in pretium, in Coelo Advocatum, in beatitudine praemium dederat, in cibum etiam & escam miseris nobis vermiculis se ipsum relinquere non abhorreret 8 Eximium hoc est amoris indicium, quod cum omnia propter nos fecerit, lcum tantam corporibus nostris ciborum copiam & varietatem
165쪽
produxerit, animas etiam nostras carne sua & sanguine voluerit enutrire. Caro mea in hujus confirmationem , ipsemet inquit, sit audistis, in hodierno Evangelio) vere est cibus : ω famguis meus vere est potus sa). 'ise , ait, quia Vere & re ipsa , in cibo hoc , Christi corpus , & in potu , s anguis ejus subsistit . Vere itidem , quia vere & cibus est , & potus ; quidquid enim corpori cibus pnestat & potus, hoc idem enicacissime, & admiranda quadam ratione praestat animabus Sacrosancta Synaxis. Ofelices homines , si cibum hunc saepe gustarent i Quanta illius replerentur jucunditate, quam non nisi qui gustant, valent perciperet Gustate, inquit Propheta , oe videte b). Et quid, obsecro, ab hac nos mensa revocare potest Z An, quod cibi non adlit necessitas 3 Sed imo haec maxima subest. An quod, qui Dominus est convivii , non libenter nobis , & ex animo cibos exhibeat 8 Sed nil aeque desiderat; ideo namque convivium in
hoc Samstissimo Sacramento instituit, ut accedamus, comedamus, in
s briemur e); ideo tam frequenter nos ad illud invitat. Esca est, filii, cibus est, panis est Angelorum , Verus Animarum & solidus cibus. Verum proh dolor i quam multi lautissimas has epulas respuentes, ad inania potius , vilissima ac falsa properant convivia , in quibus nihil est solidum , nihil, quod satiet, nihil, quod famem tollat, quod sitim restinguati l Dimittunt hi, & derelinquunt fontem aquae vivae, oe fodiunt sibi ciseimi vas dispatas , quae continere non valent aquas d . Possunt hi frequenter coelesti hoc potu inebriari , & malunt aquas turbidus bibere in via AEgypti e . Quam merito de nobis, suavissimis illisl vocibus conqueritur Dominus i quam blandis nos verbis ad id invitat , ad quod ultro nobis fuerat festinanter properandum lomnes sitientes Guite ad aquas , c ' qui non babetis argentum , properate , ite, ct comedite e venite, emite ab que argento, oe absque ulla commutatione vinum , ct lac. uuare appenditis argentum non in panibus , oe laborem vj rum non in saturitate 8 ire audientes me, o comedite bonum,
oe delectabitur in nrassitudine anima τ6tra f). Si languetis, Animae,& frigidae estis, hic cibus vos immenso inflammabit caritatis ami dore; si infirmae, & variis aegritudinibus oppressae, hic vos sanabit; si debiles & imbecilles, hic vires vobis maximas addet, &l efiiciet,
166쪽
emciet, ut fortitudinem mutetis, assumaris pennas sicut Aruiu, curaratis,o' non laboretis, ambuletis, oe non deficiatis a). Mementote, dilectissimi, quia viatores sumus, quia non b, bemus b e manentem Civitatem , sed futuram inquirimus b); quia peregrinamur semper a Domino e); quia magnum Chaos firmatum es inter
nos d , & coelestem illam Patriam , ad quam aspiramus i quia
longissima sunt nobis itinera conficienda. Et quomodo sperabimus sere ut felicem tam prolixae & difficilis viae exitum nos sortiamur, si cibos non sumpserimus 3 Quomodo, si ieiuni permanserimus, non deficiemus in via e 8 Ecce hic panis est viatorum, hic viaticum decedentium; non incongrue etiam ob hoc sub panis specie repraesentatus, quia sicut panis, quotidianus est cibus, ita etiam Eucharistia quotidie refici deberemus. Non acquievit Angelus, quod panem subcinericium Elias semel comederet ; sed bis monuit, & moniti causam attulit, inquiens :Surge, ct comede; grandis enim tibi restat via D. Hoc idem dicit
vobis hodie non Angelus, sed Angelorum Dominus per os meum: surgite, comedite non semel in anno, non bis, non decies, sed saepissime. Miseremini animarum vestrarum, nolite Vobis nequam esse, & crudeles ; aspicite , & considerate grandem viam, praeruptos montes, dissicillima itinera ; & comedite panem hunc , Vobis de Coelo praestitum , ut in fortitudine cibi istius pervenire possitis usque ad montem Dei Horeb ν , usque ad videndum Deum , S ad beatifico illius aspectu perpetuo fruendum , ut elapso hujus miserrimae ac fragilis vitae curriculo , ubicumrue fuerit corpus ,
illis congregentur et Aquiti. Amen.
168쪽
nobis hoc credere ; licet enim M iter dilecti filii sui uni oeniti ,
quem gestavit in utero , quem cx propriis sormatum viiceribus eduxit in lucem, obliviscatur; ipse tamen nostri nullatenus poterit oblivisci a , quos tanto sanguine ex inferni faucibus cripuit, ae a saevissimi tyranni captivitate redemit. Sicut autem alia oinnia ipsius mysteria ad salutem nostram Ordinata fuerunt atque directa , sicut pro nobis est homo factus, pro nobis tot annos in terris versatus, propter nos homines & propter nostram salutem flagellis caesus, spinis redimitus , Cruci eonfixus , ita etiam propter nos ascendit supcir omnes Casis b), & sedet ad dexteram Patris. Inde nos regit, protegit, ac pascit, nos conservat, tuetur, atque defendit. Sed inter alia multa, quae illic triumphans ad utilitatem nostram perpetuam eXercet, unum est in primis , cujus breviter considerandi nobis hodiernum sacrum Evangelium praebet argumentum: hinc ctiam quid pro tanto munere nos cidem retribuere debeamus, breViter conspiciemus. Salvator noster, quamdiu inter homines moram duxit, pluribus functus est ossiciis , ad nostrum proventum spectantibus ;praesertim vero Sacerdotale munus implevit, cum se ante omnia Sacerdotem exhibuit atque ostendit, toties pro nobis preces fundens ad Patrem, ac demum in Ara Crucis se ipsum offerens in sacrificium. Verum haec eadem exercenda reservavit ad dexteram Patris. Hic quidem se in Cruce victimam obtulit: In Coelo autem pro suo in nos amore plagas aeterno Patri perpetuo exhibet . uuis sicut Dominus Deus mser , qui in altis babitat,
ct humilia respicit in talo, oe in terra e 8 suis, inquam, magnus sicut ille d , qui per omnia Patri est aequalis , in cujus manu cuncta sunt posita , qui exaltatus est super omnes Angelorum Choros 8 Et tamen non dedignatur memorem se facere vilissimae creaturae suae , & nos rebelles aspicere. Neque hoc solum; sed adeo est nostri solicitus, ut numquam desinat, se Deo pro nobis offerre, ac hominum & Dei esse mediatorem; ipse enim
Pontifex est in aeternum, semper vivens ad interpellandum pro nobis e . O quanto praestantius es: Christi Sacerdotium , Sacerdotio Levitici ordinis i Cissus namque assisens Pontifex futurarum
bonorum, per amplius, oe perfectius tabernaculum, non manu Delum, neque rim. IV. X II per
169쪽
16 Ho Mi Li A CXIII. S. CAROL 1 BORRO MEI per sanguinem Hreorum, aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in sancia, aeterna redemptisue iuventu a , & introivit quidem, ut appareat vultui Dei pro nobis b . O quomodo in Caelo clamat pro nobis , quales dat voces , quam emcaciter interpellati O stigmata illa sacrosancta, oculis Patris semper obversantial quanti apud illum sunt momenti ac pretii, ad dona animabus impetrandat Aliter prosectb clamant, quam sanguis Abel justi e : Ille siquidem de terra clamabat vindictam, haec vero de Coelo infinitam clamant misericordiam. Aaronis Sacerdotis tantum potuit apud Deum pro populo deprecatio , ut inter via ventes, oe mortuos constitutus, desaevientia Dei flagella retardaret D. Moyses Dei famulus toties justissimam Domini iram in in ratos Hebraeos concitatam emollire valuit ac sedare : Sed quanto magis & validius haec quotidie perficit ille, qui Aarone, & Moyse in infinitum est Deo viventi gratior, atque acceptior Z Ille, inquam , qui non servus, ut illi , sed Filius est , & Filius adeo
dilectus, ut de eo Patris sit vox audita : His est Filius meus dialeelus, in quo mibi complacui : ipsum audire e . Nolebat in veteri lege Deus, Sacerdotes apparere in conspectu ejusdem vacuos D. Non apparet profecto vacuus coram Deo Dominus Iesus , sed maxima semper exhibet munera, Deoque gratissima, sanguinem
videlicet suum , & plagas , ac demum se ipsum. Consolamini ergo Christiani super hoc Dei nostri in Cadis ossicio, quod pro
nobis exercet perpetuo. Consolamini justi, quia hujus interpellatione innumeros Satanae laqueos effugietis. Consolamini peccatores; haec enim scribo vobis, ut non peccetis. Sed si quis peccam ris , Advocatum babemus apud Patrem, Jesum tarsum ii sum: Et ipses propitiatio pro precaris nosnis: non pro mytris autem tantum, sed etiam pro totius Mundi I . Vae nobis, dilectissimi, nisi talem habuissemus in Ctais Patronum & Advocatum, qui nos, continua ope egentes , adjuvare numquam desistereti Hoc perenne ipsius officium, hodie Sancta Ecclesia nobis ob oculos ponit , cum in Sacrosancto Evangelio prolixam illam & pulcherrimam Christi Domini orationem recitat, in ultima coena ante Passionem ad Patrem habitam. Prosecto non ignoro, posse Vestrum quempiam
sorte dicere: Ad quid, tempore hoc gaudii & exultationis, quo