장음표시 사용
191쪽
186 HoM1L1A CXVI. S. CAROLI BORRO MEI Si ad vestes Sacerdotum in veteri Testamento , & ad vasa usui Templi necessaria construenda quae tamen omnia umbrae tantum & figura eorum habebantur , quae in novo Testamento erant subsecutura tam sedulam adhibuit Dominus solicitudinem, ut illorum fabros & artifices praecipuo quodam spiritu prius repleri opus esse putaverit, sicut in Exodo legitur; ubi de vestibus Aaron Sacerdotalibus , primo sic Moysi Dominus praecepit: Loqueris cmictis sapientibus corde, quos replevi spiritu prudemiae, ut jaciaut Φestes Aaron, in quibus sanctificatus ministi et mibi a d Tum vero de ceterorum ad Templi usum pertinentium, alibi refertur : Fecit ergo BGeleel oe Ooliab, or omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam, oe intellectum , ut scirent 1 re operatri , quie tu usus Sancti artinecessaria sunt , oe quae praecepit Domi s b r Qua solicitudine accura putabimus nos, hunc eumdem Dominum Deum nostrum ,
illos p parasse ac disposuisse , quo spiritu praemunivisse & re- plevisse operarios illos, quibus uti designabat ad spirituale Sacrosanctae Ecclesiae aedificium erigendum Z Haec fuit praeparatio, haec dispositio, hic prudentiae spiritus, hodierna videlicet Spiritus Sancti in Apostolos missio. Erant hi praeelecti ac designati ad tantum & tam insigne ministerium, futuri artifices operis adeo excelsi , imo quoque post Christum non modo operarii & Artifices, sed fundamenta etiam ipsius Ecclesiae: sum discati enim sumus super Jundamentum Apostolorum, oe Pro etarum, ipse hummo angulari lapide Gristo Iesu e . O quanta prudentia , quam sublimi
sapientia, quantoque intellectu , fuerunt ad hujus fabricae incrementum Divino Spiritu operante repleti, cui tam erat cordi haec sancta structura, ut ipsemet Gripus lapis ejus angularis esse voluerit, ac eam omnem suo pretiosissimo sanguine instituere, promovere, atque perficeret Quam igitur copiose dona omnia in illos defluxere t Ideo etiam non quavis ratione , sed maxima cum majestate , descendit supra Apostolos Spiritus Sanctus. Daturus olim Legem servo suo Moyssi Dominus, admirabili potentia atque splendore ad eam tradendam accessit; sic enim in sacris
literis istud exprimitur : Jamque advenerat tertius dies, oe mane imclaruerat e ct ecce caeperum audiri tonitrua , ae micare fulgura, oe nubes deuisissura opreire montem, clangorque buccinae velamentius perstrepebat d .
Quid mirum igitur, si legem hodie amoris daturus Deus, imo
192쪽
amore ipso suo repleturus Apostolos, tanta cum majestate opus peregit, ut a S. Luca dicatur : Cum complerentur dies Pentecoies , erant omnes pariter in eodem loco e Et jacius est repente de Cato serus , tamquam adveniensis Spiritus vetimentis , ω replevit totam domum, ubi erant sedentes. Et apparuerunt illis di miitae linguae tamquam quis , seditque supra fingulos eorum a . ' 2Equus profecto erat iste apparatus, ut maiestas tanti doni, ac donantis ipsius amplitudo & n, tura dignosceretur. Merito cum venti vehementis impetu mittitur Spiritus Patris, ut visibili hac venti significatione, quanta sit Spiritus Paracliti, animam aliquam intrantis, vis ostendatur , & quam mirabiliter in ca Operetur. Hic, inquam, Spiritus est, de quo ipse Filius alias dixerat: Spiritus ubi vult s rate oe vocem ejus audis , sed nescis unde veniat, aut quo vadar b . Intravit sic hodie Apostolorum corda visibili modo : quotidie autem Fidelium animas in ejus occursuin congrue se disponentes, invisibili ingreditur quidem ratione ; sed admiranda ejus opera ita perspicue conspiciuntur, ut quicumque ea Vident, dicere cogantur: me mutatio dexterae excelsi e ; cum eum , qui prius totus erat Mundo Mundique pompis deditus, carnis illecebris & luxui mancipatus, mille
demum peccatorum caeno conspersus, contritum statim, ac corde compunctum intuemur, novos sermoneS , nova Uerba, noVos mores instituentem , nova studia , novum conversationis genus
exercentem. O qualis est ista mutatio , o quam usi eis, hic spiritus fHic ipsemet Spiritus, qui Scriptura sacm libros omnes dictavit, pulchre in primis & apposite, quanta sit vis ipsius in animas , & quos in illis fructus eliciat , in Eliae Prophetae Domini fuga atque tristitia, nobis ob oculos posuit. Miserat δε abel Num cium ad Uium dicens : Haec mibi faciam Dii , Me addunt, nisi haebora cras posuero animam tuam , sicut animam unius ex illis , videlicet quos ipse occiderat. Timuis ergo Elias , Ο surgens abiit quocumque eum ferebat voluntas a venitque in Bersabee Iuda , π dimisit ibi pureum suum, oe perrexit in desertum viam unius diei. Cumque venisset, oe sederet subter unam iuniperum , petivit animae suae , ut morraretur , ct ait :Sincit mihi Domine, tolle animam meam: neque enim melior I , quam Patres mei. Proiecitque se , ω obdormivit in umbra juniptiri e ct ecce Tom. IV. A A II Augelus
193쪽
188 Ho Mi Li A CXVI. S. CAROLI BoRRO MEI Angelus Domini tetigit eum, oe dixit illi: Surge, ω comede . Respexit, oe ecce ad caput Dium subcinericius panis, oe vas aquae: comedis ergo, bibis, oe rursum obdormivit. Revcrsuisque es Angelus Domini secundo , ω tetigit eum, dixitque illi: Surge, comede: grandis enim tibi resat via. sui cum surrexisset, comedis , ω bibit , oe ambulaυit in fortitudine tibi illius quadratista diebus oe quadraginta noctibus , usque ad montem Dei Horeb. Cumque venisset illuc, mansit in spelunca r oe ecce sermo Domini ad eum , dixit ue illi uid hoc agis Elia Z At ille respondis r Zelo
elatus sum pro Domin' Deo exercituum , quia dereli)uerunt pactum tuum flii Uruiit: Altaria tua destruxerunt , Prophetas tuos occiserunt gladio 2 derelictus sum ego solus , ω quaerunt animam meam , ut auferant eam . Et ait ei : Egredere, of sta in Monte coram Domino: ct ecce Dominus transit, ct spiritus grandis hic attendite filii) oe sortis , subvertens montes, oe conterens petras ante Dominum: non in spiritu Domistis. Et poli spiritum commotio : non in commotione Dominus. Et pol commotionem ignis: non in igne Dominus, ct post ignem sibilus aurae renuis u). Hac eadem ratione Spiritus Sanctus in animas Fidelium ingreditur, prout apparuit Eliae Dominus Deus; nam primo ad animam ait : Quid bἰe agis in hoc coemo, in his sordibus , in hac peccati sceditate 8 suum vilis facta es nimis , iscinans vias tuas b fAn non cogitas , te brevi per mortem a corpore divellendam ;daturam te gravissimas poenas i reddituram te coram severisii ino Iudice rationem districtissimam' Quid tibi, quae spiritus es, cum carne Z cur illicitis voluptatibus te totam immergis 3 Tum ventus hic grandis oe fortis divinae inspirationis , subvertit montes , ct conterit petras: Quae prius in animae illius oculis erant magna atque sublimia , nunc vilissima & infirma ostendit i quae prius dulcia videbantur & sapiebant, nunc amarissima redduntur & horribilia. Hoc autem accidit, cum peccator adinstar Filii illius prodigi revertitur in semetipsum, & fixa mentis cogitatione contemplatur, quam vana, fragilis, & perniciosa fuerit spes sua & cupiditas ; quam noxiae carnis voluptates , avaritia , pompa , fuci , corporis ornatus. Mutantur tunc ejus oculi , & dicere incipit: O me infelicisIimuin, si in ea iniquitatis via, in qua hactenus
resedi, mors telum suum contra me armasseti Nisi me divina bonitas ad poenitentiam expectasset , vocasset & revocasset tam multis, & tam mirabilibus modis i nonne aeternis ignibus Inferni esca
194쪽
esca fuissem l Hanc commotionem subinde sequitur ignis, sancta scilicet quaedam impatientia & cordis anxietas , atque ardentissimum desiderium e peccati flatu exiliendi; gravissimas delictorum
sarcinas excutiendi, sacrum Poenitentiae Tribunal adeundi , Deo. que ad iracundiam provocato pro commissis culpis satisfaciendi. Quiescere nequit diurno tempore , aut nocte somnum capere , donec a se maledictam peccati febrim videat expulsam; atque ita totus igne hoc vehementissimo inardens, ad Sacerdotis pedes provolvitur, aperit conscientiam, omnia prodit peccata, ad Eucharisticam Mensam accedit: Et ecce statim aura illa tenuis atque dulcissima Spiritus Sancti intrat animam, recreat, consolatur, atque
Hoc idem in vobis ipsis, o Sanctissimi Apostoli, hodie impletum agnoscite. Vidit Dominus quid ageretis, dum orationi insistebatis ; factus est ventus grundis, ct fortis, dum factus . est repente de Caelo sonus, tamquam advenientis spiritus vesementis e Apparuit
etiam ignis in linguis , sed non fuit in vento , neque in commotione Spiritus Sanctus. Non in linguis illis igneis, quamvis ipse ad significandum Spiritum Paraclitum essent a Domino creatae; neque enim erant ipla spiritus, cum easdem non assumpsi Oset, sicuti humanam naturam, Unigenitus Dei Filius homo factus. Sed ecce, quia ipse Spiritus Dei in vobis est tenuis illa &dulcissima aura , quae tanto vos gaudio replevit atque firmavit, ut merito dicatur, quia sedit supra singulos vestrum. Et prosccto sedit, permansurus peculiari modo Vobiscum , ac etiam cum Ecclesia Sancta Dei in aeternum : vobiscum quidem; ex illo enim die , divinae gratiae numquam jacturam fecistis, nec per lethale peccatum ab ea decidistis: cum Ecclesia vero sacrosancta, cui ad
consummationem usque secuti a semper assistet, juxta Sponsi sui dilectissimi promissum. Ecce, filii, quam fidelis & verax in sponsionibus suis fuerit Dominus Iesus , qui dixerat: Non relinquam vos Orpbanos b); sed mittam vobis spiritum Patris se ; qui toties affirmaverat, expedire, ut ipse ad Patrem ascenderet; alioquin Spiritus Sanctus ad nos non accessisset d . Quis ergo dissidat ZQuis non firmissime speret, se ea omnia consecuturum, quae idem-met Dei Filius promisit 8 Non ideo quia a nobis longe recesserit, non quia ad dexteram sedeat Patris, & nos miseri in hoc Mundo
195쪽
Ioo Ho Mi LIA CXVI. S. CAROO BORRO MEI Mundo certemus, oblitus est nostri, aut eorum, quae nobis pollicitus fuit, poterit umquam oblivisci. Utinam nos repagula minime opponeremus, quominus ipse ea nobis praestaret, quae &
se praestiturum spopondit, & praestare corde sincero desideratio suavissima aura , o ardentissime ignis i Quam non incongrue, nec sine maximo mysterio, filii, in linguis igneis hodie Spiritus Domini replevit Apostolosi Si quidem iste ignis praecipuos ejusdem denotabat effectus. Sicut enim ignis inter cetera clementa maximam purgandi vim habet ; ita quae intraverit
corda Spiritus Domini , ab omni protinus emundat ac purgat sorde peccati. Activus es: maxime inter omnia ignis: Verum quid vividius operatur in anima , quam hic Domini Spiritus PQuid non illico in se transformat, quid non absorbet atque consumit 8 Semper sursum ignis tendit, nec umquam quiescit, donec ad supremam sphaeram perveniat ; sic qui Spiritu Domini repleti sunt, in carne extra carnem vivunt, in Mundo CXtra Mundum ; nihil de terra sapiunt, aut cogitant, sed cogitatio eorum omnis , & cmi Persario semper m talis.s a). Verum haec sicco pede pertransimus 3 non enim uno , aut multis possunt explicari sermonibus ; de iis autem per totam praesentem hebdomadam ,
singulis diebus , in Ecclesiis, in quibus sacrosanctum ministrabimus Chrisma, Deo juvante, disseremus b . Venit praeterea Spiritus Sanctus in linguis: Et merito in lin-
ctum quisque in se eolligat quaecumque possunt
desiderari . A mictus optat consolationes: E eo alium Parachitivi dabit volis I alter consilium in arduis vellet : Ecce his doces omnem erisorem I alius sortitudinem in tentationi.
hus: Ecce praecipuus hie est Chrismatis fructus. Denique omnia est spiritus Sanctus. Magno propterea desiderio accedendum esse ad id sacramentum , populos monuit. Quid autem agendum foret poli saerum receptum Chrisma, docuit exemplo Apostolorum, qui forma factistina Gregis in Domino I iis enim indixit Divinus Praeceptor: Accipietis spirisum Sanctuis, ct eritis inlisi reser in Ierusatim &e ; haee verbnon tam Saeerdotibus, sed omnibus etiam Fidelibus dicta esse , censeri potest: Neque enim traditus est Spiritus Sanctus illis, ut sint otioli, ut
Mundo seruiant , ut sceleribus inquinentur, sed tantus thesaurus, tamque excellens donum datum est , ut luceant bonis operibus coram hominibus, & a ternae vitae fructus edant . ita namque testes erunt Christo in Ierusalem, hoe
est in Ecclesiis, in Compitis, atque ubique I
ι ) Duos eu hisee sermonibus ab ore sanisset Caroli concionantis exceptos in suis archeia typis tabulis descripsit posse vinus. Primus ha- hi lux fuit seria III. in Eeelesta Sancti Laureniatii , ubi Chrismatis Sacramentum adminis ravit: Argumentum autem sumpst sanctus Pastor ab illis verbis Job: Μ Ibita es Oisa sonii nis super terruis , ostenditque, Christifideles contra ualidissimos hostes, Mundum, Daemonem,
& carnem armari, ac pugnare viriliter debere , cum vim omnem ac sortitudinem sirenti εtentationibus obsistendi, in Confirmatione reci
piant; subdens, quam iniuriosum esset, pol admissum in corde Spiritum Sanctum, illumeontristare , iterum peccando cedendoque , ignavi militis in modum, hostibus suis. In aliatem, quem pronunciavit seria sequenti in Ee-elesia Collegiata sciuidit Naaaru , exordium ecepit a praeparatione animae ad recipiendum spiritum Sanctum iuYta uerba illa Diuini Redemptoris : Vado parare molis ticam, quibus docemur, nobis iniunctum esse, praeparare viam donis suis , praesertim eum per Spiritum San
196쪽
Is Iguis; ad hoc enim praecipue eo spiritu instruebantur & praeparabantur Apostoli, nempe ad linguae exercitationem, ad Evangelium in populos praedicatione promulgandum. Olim priscis iis hominibus nimis altum sapientibus, ac Deo quodammodo per superbiam bellum indicentibus , & Civitatem ac Turrim aedificare conantibus, cujus cacumen Coelum pertingeret, intolerabilem illorum audaciam Dominus Deus linguarum divisione ac confusione subvertit a . Verum hodie novam parans Dominus extruere Ecclesiae Sanctae, quae vere Civitas est Dei, & Turris Davidica, fabricam ;i ecce quia in unitate linguarum congregat hominum multitudinem, dum loquentibus Apostolis, i omnes diversatum Regionum homines , & praeter ceteri linguis ac sermone
inter se maxime dissili , eos audiunt & intelligunt propriis linguis loquentes b): Cum tamen Apostoli Galilaei offecit, nec illarum Regionum idiomata studio aliquo adhibito didicissent. Sed
Spiritus Domini haec dmiranda in eorum linguis,' quae calami sunt scriLe velociter sciri iuris' e , est operatus. O mira Christi sapientia, quam fortiter atque suaviter omnia disposuit d), & ordinaviti Grassabatur tunc in Orbe tcrrarum praesertim linguae peccatum , vigebant tunc blasphemiae , convicia, detractiones, mendacia, fraudes, ac dolii & qua corporis pam te debuerant in primis homines Deo semper benedicere, ipsumque laudare, in eumdem praecipue delinquebant. Emendatione igitur, ac valida curatione cum egerent hominum linguae; ecce quia maximo cum mysterio, in linguis igneis accedit Spiritus Sanctus. Porro quis etiam cum lacrymis non intelligat, quantum hac icmpestate, ob eamdem causam & utinam aliae multae non suppeterenti opus sit, ut hic idem Spiritus Domini in nos il- labatur ZSed animadvertite, quia domum replevit, ubi erunt Apostoli fodentes , & in domum unam intravit. Neque enim reperire est Spiritum Sanctum extra Apostolicam domum , extra Sacrosanctam Romanam Catholicam & Apostolicam Ecclesiam , in qua , quia nati sumus & vivimus , ingentes Deo gratias pro tanto referre beneficio numquam desinamus, & ut eam ceteri, qui foris sunt,
ingrediantur, indesinenter oremuS.
197쪽
Non sine maxima causa, dilectissimi in Domino filii, in Ecclesia hac Metropolitana Oblationibus hodie praebetur initium a : Hodie qui Spiritu Sancto repleti fuerint, de propriis
substantiis, universorum Domino partem una cum se ipsis osse re inchoabunt. Antiqua enim haec consuetudo, & laudabile est in hac Ecclesia Institutum , & mystice admodum introduinim , dies enim hodiernus erat solemnis b antiquo Populo in veteri testamento, dies, inquam, Pentecostes, hoc est quinquagesimus a liberatione Israelitici Populi ex AEgypto. Hoc etiam die a Domino data fuit Lex populo. Quod si Populus ille diem hunc tam solemniter recolebat, multo certe majori de causa eum celebrat Christianorum Ecclesia ἱ nam plenius ipsa a Domino beneficium recepit, quam Synagoga i cum illa tunc legem scriptam in tabulis lapideis, sed imperfectam, quae tantum quid agendum , quidque esset vitandum , ostendebat, quin ullas ad hoc vires adderet, perceperit , nos vero legem nou in tabulis lapideis , sed in tabulis cordis turnalibus scriptam ce) a Domino acceperimus , quae etiam multo persectius, ad quid faciendum teneamur, quidque agere prohibeamur, declarat, viresque maximas consert. Accepimus , inquam , hoc die quia cum acceperint Patres nostri Apostoli, non sibi ipsis solis, sed et nobis acceperunt Spiritum Sanctum, lumine suo corda nostra illustrantem, & robur simul
praebentem ad ea omnia opere complenda. Ne Vero Populus ille coram Domino reputaretur ingratus, in memoriam beneficiorum, S praesertim quod in terram Promissionis fuisset introductus , primitias frugum terrae , & fructuum omnium Deo permanum Sacerdotis ollerebat, eidem dicens : Profiteor bodie eorum
199쪽
is . HOMILIA CXVI. S. CAROLI BORRO MEI ritu Sancto non amplius Petrus est homo ille perjurus, timidus, imbecillis, sed mutavit fortitudinem ca), factus est intrepidus; libere & publice quem negaverat confitetur, non modo mulieris verba non extimescit, sed etiam Principum praecepta ac comminationes irridet, apertissime enuncians , quia obedire oportet Deo
magis, quam bominibus b . O felices animas illas, quas intrat Spiritus Sanctus, quae Sanctissima Sacramenta frequentare instituunt l alis in illis cernitur morum diversitas , quanta tranquillitas , unanimitas, atque concordia, quanta pax & aemulatio in sanctis operibus, quale gaudium t Non potuere Apostoli tantam Sanctissimi Spiritus redundantiam intra se continere; sed statim eam in ceteros effundere , praedicatione & verbo coacti sunt ; neque enim tantus ignis in hominum cordibus latere poterat, quin se se exereret. Ubi, obsecro, filii, praeter cetera multa enim horae tarditas me jubet praeterire animadvertite, quam diversimode a vario hominum genere ille in Apostolos Spiritus Sancti illapsus,& caritatis flamma acciperetur : Aliqui enim , audientes eos loquentes magnalia Dei, & in linguis , quas didicerant , supeba, a Lruntes quidnam hoc esset e . Alii vero nequam homines Nobstinati, hinc potius ipsi Spiritui detrahendi occasionem sumebant, & Apostolos musto plenos ac ebrios vocabant d . O infelicissimae creaturael Utinam tales homines nostra hac misera tempestate non reperirenturi Utinam similes multos etiam nunc Daemon non haberet, qui mulierem aliquam videntes priscis pompis & vanitatibus ex corde valedicentem , peccatorem aliquem Vere contritum ac compunctum animadvertentes; eos statim hypocritas aut simulatores appellare non dubitant, cum potius divinae dexterae virtutem admirari debuissent, & ipsi quoque, hoc veluti stimulo, ad eos imitandum impellit Sed non sic illi, qui Petri praedicatione commoti , atque compuncti eorde dixerunt : aquid ergo faciemus se Z Utinam tales hodie, loquente ipsemet Domino per indignissimum os meum, sint multi, qui vere statuant religiosa animi submissione, & co dis ore, Domino dicere: Quid ergo faciemusρ qui tantam Dei liberalitatem ac benignitatem in Filio suo pro nobis tradito, ac sanctissimo demum misso Spiritu , animo revolventes, idem repetant:
200쪽
petant: suid ergo faciemus p quid condignum retribuemus 3 Audite quid sitis facturi. Hodie renovavit Spiritus Sanctus Orbem terrarum a): RenoVamini et vos, purificamini, abluimini, λcut tria illa hominum millia ad Petri vocem salutari fiant Baintismatis Sacramento regenerata b . Baptizamini et vos Bapti Lmo Poenitentiar. Admiramini in illis immensam vim Spiritus Domini, quam pulchre in Sacris Literis adumbratam animadvertimus, cum Moysi Dominus dixit, quod post transitum ipsius, ejus esset posteriora visurus ce). Ecce haec tria millia hominum , quos hodie Petrus ad Fidem convertit, Christi Domini nostri posteriora fuerunt. Permanserat in terris tot annos Dei Filius, praedicaverat, tot miracula ediderat; & tamen tam pauci ex Iudaeis in ipsum credidere. Recessit ab hominum oculis idem Dei Filius; & videte, quot millia hominum unico Serm ne commota Evangelici se subdiderunt. Eja igitur, animae benedictae , spiritu colite hoe sanctissimi Spiritus Festum. Quo autem spiritu Τ hoc videlicet: eum roia antes, ut auferat ab oculis Vestris ignorantiae tenebras, & quano non est dedignatus carnem nostram inhabitare facti enim sumus templa , & tabernacula Spiritus Sancti , det nobis etiam sanctissimam ipsius agnoscere voluntatem, ut videamus, quid nos
facere oporteat, ne tantae simus caritatis immemores. Amen. Dissiti Corale