S. Carlo Borromei ... Homiliæ nunc primum e mss. codicibus Bibliothecæ Ambrosianæ in lucem productæ Joseph Antonii Saxii præfatione, et annotationibus illustratæ. Tomus primus quintus

발행: 1747년

분량: 327페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

HOM1L1A CXIV. S. CAROLI BORRO MEI Hus ematur sa): Vident Haeretici eos, qui se Catholicos esse gloriantur, blasphemos, incontinentes, luxui deditos, illicito scenore Proximum enecantes , lucri cupidos , minimam pecuniae summam Divino honori, & propriae saluti praeserentes; & de Fide Christiana obloquuntur, a perversis Christi fidelium moribus perperam de Religione Sanctissima judicantes. Hoc ergo omnes enixe petamus cum Christo, ut cum clarificatione & gloria fu- Biscetur Dei nomen in eonversatione nostra , Vita, & moribus , iuxta quod ipsemet Dominus faciendum praecepit: Sis treceat lux et Vira coram iaminibus , ut videant opera vestra bona , oe glori or Patrem vestrum , qui in talis est b): ut ii simus, quos fore Isaias praedixit : ues , qui viderint eos, cognoscent illos, & dicent, quia illi Dut semen, cui benedixit Dominus e . Alias conqueretur de nobis Deus, sicut olim de populo suo dicens : Et ingressi sunt ad gentes,

ad quas introieruur , cs' polluerunt nomen sanctum meum, cita disciretur de

eis e Populus Domini ille est, oe' de terra ejus egres sum d .

Eja igitur, dilectissimi filii ; adsumus hie in Templo Sancto

Dei; asservantur hic Sanctoruin Patronorum, & Patrum nostrorum Ambrosii, Prota sit , & Gervasit corpora : maxima profecto spei & confidentiae causa haec esse nobis debet , tales habentibus Patres, & defensores. Vereor tamen, ne nobis eorum Vitam &mores non imitantibus, sed opem tantum petentibus respondeant

illi, quod olim Beatus Dominicus se Ordinis sui alumnis quibusc

dam, licentiose viventibus : Neque ego Pater, neque vos filio V reor, inquam, ne, cum ad judicandum Dominus Venerit, talem nos ab iis, in quibus nunc maxime confidimus , repulsam patiamur . Studeamus ergo tantum a nobis periculum avertere, & tam noxium pudorem effugere, eorum mores imitemur, quorum Volumus nobis preces prodesse ; ut ita iisdem humillime necessitates nostras exponendo, & supplices preces porrigcndo, digni esticiamur , quos ipsi pro sumina in nos caritate , nunc & in aeter

ordinis praedicatorum Parte II. Lihr. II. Cap. LXVI. describens nonnulla eoelestia signa, quae ad promovendam reformationem , a Fr. Raγ- mundo de Capua institutam plurimum contu. lere, narrat, dum Bononiae quidam Rithmus an. te tumulum SanEli Dominici , reserens sponsionem perpetui patrocinii, a sancto Patriariaeha Alumnis suis factam de more caneretur, amditam fuisse vocem ex ipso tumulo prodeuntem in hare verba: Neque em Pater, neque vos his h. I eaque absterritos Coenobitas illos fracti,

ris disciplinae regulis prompto ae lubenti animo se stibdidisse. Seraphinus Raetrius in Vita Sancti Dominici , annum , quo id contigit ,

indicat, nempe MCCCCxxv II.

182쪽

HABITA IN BASILICA APOSTOLORUM O

Fona LV Dominica posI A censionem

Secundo Rogationum die Ritu Ambrosiano

U I D non sperabimus , dilectissimi filii , di accurrentes, & ad tam divitem ac libe- u ' ratem Dominum confugientes t Audistis Ris i ii proxime, quia venit Dominus Jesus secus D imare Galilaeae, oe ascendens in montem , sede-U ut bis ibi . Et acceserunt ad eum turbae multae babentes secum mutos, claudos , eaecos, debiles, ω alios multos e ct proiectirunt eos ad pedes ejus , ω cura it eos b . Verum praeter multa , quae habere vim possunt ad augendam in nobis λ ivam hanc spem, S ad stimulos nobis addendos, ut oremus, & in oratione perseveremus i quis non excitetur atque accendatur , rec

lens quod paulo ante in Ecclesia Sanctae Agathae se , de Chana-

183쪽

r 8 Ho Mi LIA CXV. S. CAROLI BORRO MEI summopere de divina liberalitate confidendum est, si nos quoque hoc triduo in Oratione perflabimus. Quod si unius Chananaeae mulieris sancta importunitas Dominum movit, quomodo non Vincetur ille idem qui vinci hoc pacto maxime cupit) a tam multis animarum millibus, quae in spiritu Dei & Sanctae Matris Ecclesiae convenientes , ex antiquo & laudabili instituto unanimiter orant ZHabent hujusmodi publicae orationes nescio quid peculiaris roboris, & plurimum potest haec ipsa collectio inultorum, eumdem spiritum spirantium, & eodem cordis assectu Domini misericordiam implorantium. Invitabat idcirco olim Propheta ad hujusinodi conventus populum, & ejus quoque verbis hodie Sancta Mater Ecclesia filios suos invitat : Canite tuba in Sisu, sandi scate jejunium , vocate coetum , coviregate populum , sanctificate Ecclesiam , coadunate senes, congregate parvulos, oe sugentes ubera : egrediatur sponsus de cubili fio, o sponsa de Galamo suo. Inter vestibulum, oe altare pi rubunt Sacerdotes, Mini Iri Domini, oe dicem e parce, Domiae, parce popaeo tuo a . Ad quid enim sugentes etiam ubera infantes , necdum doli capaces aut culpae, & proinde nec etiam pinnae aut flagelli, ad propitiandum Dominum invitabantur, nisi ut innocentum aspectu Deus commotus, sontibus etiam & reis propter linsos parceret, ne communis illos cum istis poena torqueret 8 An- non meministis, quanti faceret paucos aliquot Iustos Dominus, cum Sodomam & finitimas Civitates ascendente de terra favilla

esset deleturus 8 Numquid perdes , inquit Abraham, justum cum impio 8 Si fuerint quinymigntra iusti in Civitate, peribunt simul' ω von parces loco illi propter quinquaginta iustos, si fuerint m eo8 Absit a te, ut rem bane facias, oe occidor insum eum impio , Dique iustus sicut impius,

non est boc tuum a qui iudicias tannem terram , neqπaquam facies iudicis hoc. Dixitque Dominus ad eum : Si inverero Sodomis quinquaginta justos in medio Civitatis, dimittam omni loco propter eos. Respondensque Ar

bam , ait et suta semel coepi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis, oe cinis . Guid si minus quinquaginta iugiis , qui ue fuerint ' delebis , propter quadraginta quinrue mi ersam Urbem p ta ait : Nou delebo , si inisnero ibi quadraginta quinyue. Rursumque locutus est ad eum e Sin autem quadraginta ibi inventi fuerint, quid facies' Ais e Non precutiam propter quadraginta . Ne quaeso , inquit , iussigueris Domine , si loquvir :

nid si ibi iumenti fuerint triginta 8 RVpondit: Non faciam, si invenero ibi

184쪽

ibi triginta. uia semel, ait, coepi , loquar ad Dominum meum e suid si ibi iuventi fuerint viginti' Ait: Non interficiam propter viginti. Obsecro, inquit, ne irascaris Domine, si loquar actue semel e cuid si sementi fueriis ibi decem p Et dixit : Non delebo propter decem u . Si ergo

tam parvus justorum numerus tam frequenti populo veniam poterat impetrare, & a tam multis divinae ultionis flagella avertere ; quam multum dilectissimi sperandum est atque confidendum, nos Dei misericordiam in hac publica oratione consecuturos, in qua tot Innocentum, Religiosorum, ac Deum timentium preces& lacrymae vocibus nostris miscentur 3 Si jumentorum poenitentia Ninivitis infruiniosa non fuit, quanto minus igitur nobis erit, Deo gratissimarum animarum oratio Θ Cum Ionae praedicatio de

sutura Ninive subversione post quadraginta dies , ad Regem Civitatis pervenisset : Surrexit de selio suo, oe abjecit vesimentum suum a se, ω indutus es sacco, 2 sedit in cinere. Et clamisit, Θ dixit in

nive, ex cire Regis, oe Principum ejus dicens : Homines oe iumenta, oeboves oe pecora non gustent quidquam e nec pascantur , ct aquam non bibant . Et operiautur Juccis homines, oe iumenta, oe elament ad Dominum

tu fortitudine b . Licet enim jumenta illa nihil haberent partis

in Ninivitarum sceleribus , neque habitura essent in poena , quia tamen in favorem hominum creata illa fuerant, merito, ubi de hominis perditione timebatur, et ipsa dolebant, poenitentiae subjiciebantur , & magnae civium contritionis publicum testimonium proferebant. Quanta bude apud Dominum patres illi sunt digni, qui teneros filios suos ad Rogationes adducunt, & petentibus filiolis quidnam sibi velint hae preces, eos instruunt , Ritum nem

pe hunc in Ecclesia Dei esse antiquissimum e ; hoc orationis

Tom. IV. Z II modo,

s a G.nes XVIII. m. 13. ρο seqq. in eruditis operibus suis de Delo stea J6m b I ae III. O. s. o seqq. nis aperth docent, sanctum Mamercum mini. e ) A primaevis usque nascentis Feeles imὲ luisse primum Rogationum Institutorem;

temporibus Sacrarum Supplicationum ad loea seg eas, quae antea vigebant, strictiori lege re- Martyrum usum invaluisse , testatum abundὲ novasse, ae tribus ante Ascensionem Domini saciunt Tertullianus, Gregorius Thaumaturgus,idiebus peragendas fixisse. Idem dicendum est Basilius, ae Hieronymus, relati a Baronio in de Sancto Laram, qui in hae Metropoli R Mart=rologio Romano, ad diem xxv. Aprilis rigationes post Astensionem celebrandas induxit, Quilibet autem Eniscopus in sua Vrbe ae Dice falia Ae causa permotus, ab ea sancti Mamerisces easdem indicesat, prout ingruentium cala- ci, ob metum nempe Barbarorum , irrupti mitatum necessitas postulabat. Nee semel tan- nem in Italiam minitantium. Quamobrem intum per annum, sed saepius institutas olimsuiniprecibus, quae recitantur eo Triduo, frequens se publieas Litanias discimus ex sancto Grego- memoria fit eustodiae moenium & Portarum V rio Magno, qui quater in anno Litanias solem- his, pro qua cireumeuntes Clerus & Populusnes celebrari consuevisse a Ravennatibus Episi muros Civitatis, Dei & Sanctorum patrocinium eopi, scribit Epistola LXI. Lib. VI. Hine Emi-iimplorant. nentissimus Cozaa, & Ludovicus Thomassinus

185쪽

I8oHo Mihi A CXV. S. CAROLI BORRO MEI modo, iratum ob culpas Deum facillime miseris hominibus reddi propitium, & divinae misericordiae fontes aperirit Superest igitur, ut hodie videamus , quid sit orandum, & Christi Domini verbis preces nostras jungere prosequentes , de secunda ejus orationis parte pro Apostolis faeta agamus , quae quidem tractatio opportune admodum in Ecclesia sac sacrosanctis Apostolis dicata fiet.

Orat Dominus Iesus, & praecipue pro dilectissimis Apostolis

suis, ipsi sinet spectantibus & audientibus, ut eos suo discessu affictos consoletur : Licet enim ipse sit, qui gratias eis, & omnibus dividit , uti homo tamen pro eis Orat ad Patrem. Et primo declarat pro quibus orct, quod valde ad rem nostram facit; possumus enim nos , si velimus, sacrosancto Apostolorum numcro

includi, si eos imitati fuerimus. Mundum igitur in primis excludit , dicens : Non pro Murido rogo , sed pro bis , quos dedisti miabi a . O magnum verbum, & validissimum, ut a nobis eliciatur firmissima deliberatio, Mundum prorsus abdicandi, atque ita orationis Christi fructum capiamus , & preces nostrae precibus illius conjunctae esticaciores reddanturi Non pro Mundo igitur, rogo, inquit Christus; non quidem de Mundi machina loquens, cujus ipse extitit fabricator, qua ratione, civicta quae fecit ipse, sunt valde bona b), sed de mundanis & voluptuosis hominibus, qui cor suum, S cogitationes omnes, ac spem in Mundo collocaverunt, eumque sequuntur; pro quibus, quamdiu tales sunt, ipse non orat. Quanta est , dilectissimi filii, inter Mundum S Christum Dominum inimicitiai Venit ipse omnes bomines senos facere ce , se ipsum tam liberaliter ob hoc impendere & superimpendere , ac pretiosissimum sanguinem suum effundere; attamen ab orationibus suis Mundum explodit. Non habet, fratres , cum Christo partem Mundus quoad enicaciam , nec in ejus precibus atque Passionei habet quidem secundum sufficientiam, sola enim guttula sanguinis ejus sumciebat ad mille Mundos redimendos , sed quoad emcaciam , impeditur hic ejus effectus a Mundi amatoribus , qui sua culpa se se removent a

tanti fructus communione : Non vult mortem impii Christus Dominus, filii, sed tantum, ut conmertatur impius a via sua , ω vivat d). Vult salutem tuam, o peccator, si velis ut tu: Peris igitur &

186쪽

damnaris 3 culpa tu1 hoc fit ; perditio enim tua ex re e in ipso vero tantummodo auxilium tuum ca): Filioli mei inquit Ioannes haee scribo vobis, ut non peccetis. Sed si quis peccaverit , adlocatum bab

mus apud Patrem Jesum Cissum justum et Et ipse est propitiatis pro WGeatis nostris r non pro nostris autem tantum , sed etiam pro totius MAndi b . Excluduntur ergo solum qui excludi volunt a Christo, nam ipsc pro omnibus orat & patitur. Sed qui Mundum Deo praeponunt , qui pompis & luxui , qui voluptatibus & libidini Deum postponunt, qui vias Dei negligentes ambulant post vias Mundi & peccati , hi digni non sunt, pro quibus a Domino

oretur.

Deliberemus ergo tamdem nosse, quid sit Mundus. Audite coelestem illum Philosophum , quid sit , docentem : Filioli: nolite diligere judum, neque ea , qtiae in Muudo sunt. uuoniam omne quod est in Mundo, concupiscentia carnis est, ct concupiscentia oculorum , oe superbia vitae e . suicumque volueris amicus ese seculi butus, in micus Dei consiluitur d . Perpendamus igitur omnia, & videamus quis cuique locus tribuendus sit , quid in primis quaTendum, & quid accessorie. Itaque orat Christus pro Apostolis; hujus vero orationis rationes aliquas & causas adducit, ex quibus facile nosse possimus, quid agendum nobis sit, ut corum numero adscribamur. Prima

est, quia manifestavi inquit nomen tuum hominibus, quos dedisti m H e . Qui ergo nomen Dei sibi manifestari permittit, qui frequens est ad sacrosanctas Ecclesias, ad Scholas Doctrinae Christianae libenter accedit, verbum Dei esurit, quibus omnibus mauis Ititur Dei nomen , hic in primis orationum Christi fit particeps. Secunda ratio est, quia tui sunt, oe miti eos dedisi f . O Reverendi Sacerdotes, ad nos hoc praecipue spectat: Docent haec veriba gelum animarum, quas nobis tradidit regendas Dominus Deus, quibus , prater cetera , orationes debemus , ut orantes dicamus :Tuae sunt, O Domine, animae istae; cas tu fidei meae commisisti; pro iis oro, quia tu, ut hoc faciam, praecepisti, & exemplo tuo comprobasti: Audit, fratres , hujusmodi orationes libentissime Dominus. Tertia ratio est gravissima, quia subdit Christus senni

nem tuum servaverunt. Nunc cognomerum , quia omnia , quae dedisi mibi, obs

187쪽

181 Ho Mihi A CXV. S. CAROLI BORRO MEI abs te sunt: oe si acceperunt, oe coinoverunt vere, quia a te exivi, ω

crediderunt, quia tu me misiqii a . Quam magna dispositio ad participanda Christi merita , est divinae obedire voluntati , Deum loquentem in Sacerdotibus & Praelatis audire t Quanto assectu& hilari corde orat Praelatus pro hujusmodi fidelibus, quos monitis suis videt obsequentes, & verbum ejus audientes, prout Vere est verbum Dei lorat etiam Salvator pro Apostolis suis , quia ab eis crat corpore paulo post recessurus; & quoniam maxima pugna adve

sus eos a Mundo instruebatur, & Mundus cos erat odio prosecuturus , addit etiam hanc rationem , quod Mundus eos odio habuit ,

quia non sum de Mundo b . Consolamini pauperes, in aerumnis constituti, & qui, veluti patentes scopuli continuis Mundi fluc tibus, atque agitationi estis expositi , quia quos Mundus odit, in protectionem recipit Deus, & dicere potessis: uuoniam puter

meus, oe mater mea dereliquerunt me: Dominus autem assum it me c);

quo quidem nos protegente, quid nobis poterit umquam deesse ΘDuo pro Apostolis a coelesti Patre Christus Dominus petit: primum, ut se et eos a malo d) ; alterum vero, ut sanctificet eos iu τeritate e 7. Primum & pessimum malorum omnium est peccatum , dein tentationes , peecati pericula, ac Mundi tribulatio atque persecutiones, a quibus bifariam Deus liberat suos; vel eos non permittendo tentari & amigi, vel vires praebendo, ut strenue obsistant. Cum vero nos petimus a Domino, ut mala evitemus , ab iis etiam eximi postulamus , quae Mundus corruptus bona esse existimat, sunt tamen abutentibus mala; cujusmodi sunt divitiae, ac mundana prosperitas. Postrenab autem Patrem rogat,

ut sancti et Apostolos in seritate, Spiritus Sancti dona iisdem. largiendo.

Eja igitur , filii , preces nostras Christi jungentes orationibus , ad Deum conversi , supplices pro Civitatis hujusce incolis

in primis , ita precemur. Pater sancte serva omnes hos filios tuos a malo, a peccato in primis, ut millies potius mori parati sint, quam in te umquam delinquere. Libera eos a peccati periculis, a tentationibus; da cis vires, quibus eas possint repellere. Averte ab iisdem pestem , famem, bella, & cetera omnia

188쪽

aerumnarum genera, modo tamen id in gloriam nominis tui cedat, & eorum expediat saluti. Sanctifica eos in veritate, ut vigeat

in ipsis caritas sincera, non fim a ; ut semper, & ubique sanctit esse contendant, semot1 omni carnis prudentia , quam Operibusi suis inserere caveant, ne de iis sint , de quibus Propheta con-l queritur, quod vinum suum aqua misceant b . Cogitent sem- per, praecipuum hoc illis esse debere negotium, ut animae saluti

prospiciant, reliqua vero huic contraria penitus aversentur. Haec omnia non de nostris confisi meritis petimus, sed in virtute Sacrificii illius sanctissimi, quod Unigenitus Filius tuus pro nobis de se ipso tibi obtulit in Cruce. Respice in faciem ejus se , Pa

189쪽

IN SOLEMNITATE

PENTECOSTES

Habita inter Mi ssarum Solemnia in Templo Metropolitano Mediolani

ANNO MDLXXXIV. XX. MAII. .

ANCTA & saluberrima expectatio, dilectissimi filii , Sacrosancti Coetus Apostolici, quam post Christi Salvatoris nostri in Coelos ascensum per decem dies sustinuit in unanimi oratione , & piis lacrymis perseverans a , quas Sancta Mater Ecesesia, hebdomada hac praeterita, triduanis juxta Ritum nostru in Rogationibus nobis ob oculos posuit ; sic enim decebat, ut Filii Sponsi quemadmodum eosdem Apostolos benignissimus Dominus excusans dixerat mdiu cum ipsis e. at Sponsus, hilares viverent & laeti, nullum in se ipsis tristitiae sive dolori locum praebentes b) , cum satis post ejusdem abscessum

futuri essent moesti ac dolentes: Tam sancta, inquam, eXpectatio, tam ardentes lacrymae, tam inflammata desideria quonam pervenient, quem finem sortientur, quem fructum consequentur ZEcce hodie amplrssimum fructum , nobilissimum finem , maximum donum : Ipso Spiritu Sancto , tertia in Divinis Persona, Deo ipso, cum tanta donorum, gratiarum, atque charismatum plenitudine donantur. O felix & beata expectatio, tantis hodie cumulata divitiis , tam admirando coelestis ignis imbre hodie tacundatal Haec scopus fuit, & consummatio , atque persectio omnium Christi Domini Salvatoris nostri operum , huc omnia illius Sacrosancta spectarunt mysteria ; hoc semper ob oculos habuit propositum, Dei Filius de purissimo Mariae Uirginis sanguine

190쪽

sanguine carnem humanam assumens, nascens, Vivens, & peregrinans inter nos homines, praedicans, miracula edens, tam multa patiens, Crucem conscendens, acerbissimam perferens mortem; de morte triumphans , a mortuis resurgens, propria in Coelum virtute conscendens. Ecce horum omnium terminus, ecce sigillum , Spiritus Sancti donatio ad renovandum Orbem terrarum , ad Sacratissimos Apostolos tam incomprehensibilibus locupletandos thesauris, atque ad Sacrosanctam Ecclesiam in illis tam abunde ditandam. Maximus est profecto hic Divini in homines amoris excessus; cui quam congrue, obsecro, hodie nos addidimus religiosam Supplicationem c in honorem Sacratissimi Corporis Christi singulis tertiis cujusvis Mensis Dominicis diebus ex institutione nostra celebrandam cum Deo sic disponente, in hodiernam inciderit Solemnitatem l Qua enim in re infinitum suum

erga nos amorem magis ostendit Omnipotens Deus , quam nobis vilissimis & indignissimis creaturis, Unigenitum Filium suum donando Θ Me enim Deus dilexit Mundum, ut Filium suum Unigenitum daret a , cum quo etiam omnia nobis donavit b). Ecce hoc est Filii sui corpus, quod inexplicabili caritate , liberalitate, atque potentia, licet in Coelis ad Patris dexteram sedeat, in terris tamen in sacris Altaribus residet; nec mortuum , sed vivum , &animae beatissimae conjunctum , Deus simul & homo. Verum hodie quoque dilectionem suam Deus maxime patefecit, ipsummet suum Amorem, Sacrosanctum nempe Spiritum, qui reciprocus est Patris & Filii amor , nobis impertiendo. O duo praestantissima donat O duo carissima pignora, Filius, inquam, Altissimi, & Patris Filiique Amori Vere meliora sunt, Rex immo talis Coeli & terne, ubera tuo vino e . Quae autem ubera, nisi duo haec Filius tuus, in quo tibi bene complacui d), & Spiritus Sanctus, a te & ab illo aeque procedens Z Haec duo ubera in pectore tuo, ea sunt, quibus filios tuos homines pascis, nutris, &foves; neque iste amori tuo limes erit, cum te ipsum etiam eis, in aetema felicitate in praemium sis largiturus. Innumera

hic essent, dilectissimi filii, conssideranda. Sed hodierni doni &beneficii praestantia jure exigit, ut, ceteris omnibus praetermissis, de illius amplitudine ac majestate , nonnulla proferamus, unde

fructus, ipsi Sancto Spiritui gratissimos colligamus. Tom. IV. Α Α Si ad

SEARCH

MENU NAVIGATION