장음표시 사용
211쪽
Manifestavit se iterum Spiritus Sanctus super Dominum Iesum in Transfiguratione sub specie nubis lucidae , cum voce illa coelitus missa : Hic est Filius meus dilectus , in quo mihi bene compi, cui r ipsum audite a s qua voce Filium suum Deus magistrum nostrum , ac a nobis audiendum esse declaravit ; Spiritus enim Sanctus praedicatione in primis Evangelii, ac verbi ipsius Dei communicatur, nube inquam hac lucida sacrae doctrinae. Sic et Petro pnaedicante descendit quandoque super audientes Spiritus
Sanctus b); cadem quoque de causa apparuit hodie in linguis igneis. O quam miseri & deplorandi sunt ii , qui ob negligentiam audiendi divini Verbi, participatione Spiritus Sancti, ac tot tantique momenti fructibus se ipsos privanti qui si diebus
Festis ad sacras conciones invitentur, excusationem in promptu
habent , quod defatigati sunt & lassi , per totam hebdomadam laborantes; ideoque iis diebus esse sibi quiescendum, otiandum,& voluptatibus di iuuendum. O infelices t Instituti sunt dies
Festi, ut inebrientur homines & impleantur Spiritu Dei; & vos negligitis tam potens & emcax medium 8 Imo praetextus & causas quaeritis, quibus verbum Dei refugiatis ; nec ad illud acceditis , nisi aut Concionatoris facundia & ornatu , aut ejus doctrina & eloquentia alliciamini Z Magna prosecto culpa haec est; imo evidens signum , quod qui ita agunt, non Deum aut Dei
verbum , sed hominem aut dicendi ornatum & aurium oblectamentum tantummodo perquirunt. Hujusmodi homines Dei ve bum in musicam convertunt, nec aliter eo delectantur, quam canentium vocibus; de quibus merito apud EZechielem conqueritur Dominus: Et tu fili bominis: filii populi tui, qui loquuntur de
te iuxta muros, oe in ossis domorum, oe dicunt unus ad alterum , vir ad ' ximum suum loquentes: Venite, oe audiamus quis sit siermo egrediens a Domino. Et veniunt ad te, quasi si inprediatur Populus , edent coram te populus meus: oe audiunt sermones tuos, oe non faciunt eos e quia in canticum oris sui vertunt illos, ct avaritiam suam sequitur cor eorum e . Hoc enim proprium illorum est, ut aure tenus delibuta Concionatorum verba excipiant:
quae Vero praedicant, numquam exequantur. Quin potius, dilectis simi filii, Dei verbum, a quocumque legitimo tamen) ejus ministro vobis annunciatum, propter se ipsum tantum attendite. Audite illud, ut vere est, tamquam Dei verbum, licet sit alterius ore prolatum, ut descendat super vos Spiritus Sanctus.
212쪽
Aliud medium recipiendi hunc Spiritum Domini, est eumdem petere: Omnis enim, qui perit, accipis a . O quam facile est igitur, tot thesauris ditari , quando eos in manu nostra Dominus posuit lEt quis hoc audeat negare, cum idem ipse Dei Filius, a quo Spiritus iste procedit, & qui eum hodie in Apostolos misit, hoc largissime promiserit: imo etiam hominum exemplo quasi ratiocinans demonstraverit, inquiens: Si ergo vos ctim sitis mali, nostis bona data dare filiis vesris , quanto magis Pater veper de Caelo dabit spiritum bovum petentiabis se b ' O dilectissimi, nimis vult Deus, nimis ardenter desiderat, sua in nos dona profundere ; est cnim summe bonus, adeoque ad se ipsum communicandum summopere pronus. Bone Deus, quam suavibus ac dulcibus nos verbis obsecras, rogas, in Vitas, ut ad Spiritum tuum accipiendum disponamuri Tam magnae sunt istae divitiae, tam inaestimabiles thesauri, ut nostrum esset eos emendicare; &tu nos rogas , & invitas Θ quasi non de nostro , sed de tuo qui nullius eges commodo ageretur aut emolumento. Quid, inquam, filii, tantae bonitati reddemus 8 Heu, quia pauperes facti sumus nimis sos nihil habemus condignum. Offeramus ei nos saltem faciles & paratos divinae ejus obsequi voluntati, & quidquid ipse praecipit, adimplere. Dicamus saltem ex corde cum Turbis hodie audientibus Petrum: suid faciemus d)8 cum Paulo: Domine, quid me vis facere ce) 'Scitis, quid vult Deus, filii Θ Adnotate diligenter, & cordibus vestris insculpite. Audite ipsum mei ; doceat ipse quid Velit. Ignem, inquit, veni mittere in tereas; hic omnium operum & mysteriorum fuit finis S scopus; aperui hodie Coelos, & plui igneas linguas, replevi Apostolos meos , replevi totam domum f , replevi orbem terr rum σ). Et quid volo, nisi ut ignis hic accendatur μ)p nisi ut omnia
pervadat, Omnia comburat, omnia in se convertat atque transso
met 8 Accende tu benignissime Iesu in cordibus nostris ignem hunc sanctissimum , & cetera omnia adjicientur; sic enim omnis Mundi& carnis amor exsiccabitur atque tolletur; in te toti rapiemur; fiet caro nostra spiritus, & nos toti in te immutabimur. Ure igne Sancti Spiritus renes nostros, cs' cor nosrum, Domine, ut tibi casto corpo- serviamus, oe mundo corde placeamus , qui cum Patre in unitate ejusdem Diali Spiritus vivis, oe regnas in secula seculorum i . Amen. HO-
ι Hac oratione utitur Eceleiasa Romana in Collectione diis versarum precum, quae adiun-sea est Omeio parvo Beatissimae Virginis Mariae.
213쪽
Habita in Templo Maximo Mediolani Dominica L post Pentecostem
l l OT sacrosancta Christi Domini Salvatoris U I in nostri mysteria , una cum beata Matred o nostra Catholica Ecclesia celebravimus, /ilectissimi filii , ipsius Incarnationem , 'I wl Nativitatem Circumeisionem , labores, . 4H p dicationes , Passionem , mortem , a
V m rtuis Resurrectionem, in Coelos Ascen-li J sionem, ac demum ipsorum omnium Veis - - luti sigillum , Spiritus Sancti in beatos
Fidelium primogenitos, Pastores S Patres missionem; ut merito possit nobis Dominus Deus, quod olim populo suo, improperare & dicere : suid est quod debui ultra facere et lue.e meie, oe non feciei a 8 Hac autem tot donorum memori1 in nobis permanente, quanam ratione fieri poterit, ut aliqui adhuc reperiantur ingrati , & pro iisdem nihilo minus, quam montes durissimi aut praerupti scopuli in mediis fluctibus constituti , commoveantur ΘQuomodo, inquam, possibile quispiam csse am et, ut tot validissimis mediis , acutissimis stimulis , ac manifestissimis dilectionis indiciis ullus adeo pervicax sit, qui se excitari ac flecti non sinat ; qui ineffabili misericordia ac divinis muneribus ab latur; qui ex tanta segete fructus nullos percipiat 3 Et tamen proh dolori utinam hujusmodi plurimos Mundus adhuc non numerareti Hac prorsus de causa , licet liberalissimus ille Pate familias lautissimum prandium parasset , vitulos saginatos mactasset, tauros occidisset, altilia & omnium generum epulas dic posui D
215쪽
Ho Mihi Α CXVIII. S. CAROLI BORRO MEI percipitur ; de eodem siquidem Spiritu promisit in haec verba: Ego rogabo Patrem , ct alium Paraclitum dabit vobis sa) : ecce quia Consolator est; Paraclitus enim Consolatorem significat & ru sum : Cum venerit ille, arguet Mundum de peccato , de istitia , de judicis b . Functus est ergo, & continuo fungitur hoc a guendi osticio Spiritus Sanctus per Ministros suos; praesertim vero per Sanctos Apostolos. Consolatur bonos, vocibus suis Obedientes, & de ipsius gratia fructus emittentes; malos autem & impios rigide objurgat. Quamobrem hodie post adventum Divini Spiritus, Evangelium hoc proponitur, in quo Christi continetur increpatio, Apostolis suis facta; ut discamus, advenientem Spiritum statim etiam increpare consuevisse quos increpatione
dignos invenerit ; & quod Dei Filius Apostolis suis fecit, hoc
ipsum quoque nobiscum illico peragere . Incipit ergo statirn arguere Spiritus Mundum de peccato infidelitatis , nempe eos , qui post tam multa & insignia conspecta miracula, post tot auditas praedicationes, post tantam Fidei lucem, & tot experimenta Christi Divinitatis, atque immense caritatis, in pristinis tenebris remansere. O infelicissimos homines, o durissima corda, quae dilexerui t magis tenebras, quum lucem st);
errores magis quam Veritatem l Arguit secundo de insitia, quod scilicet eum homines respuissent, qui erat justitia superabundans,& universam implens terram , nec solum erat justitia , sed Sol justitiae ; imo quod Christum Dei Filium in pro ria venientem non receps ent , sed turpissime reiecissent. Demum de iudicio, quod, suggercnte Mundi Principe Diabolo , tulerat Mundus de Dei
Filio, cum Vit. ae Auctorem , reum mortis esse pronunciavit, ac
morti tradidit. Sed jam expugnatus est , dilectissimi, maledictus hic mundi Princeps; sortior siquidem ipso supervenit, a quo, cum illum superasse falso existimaret, se devictum, debellatum,
ac catenis igneis obrutum persensit; ab eo inquam, qui dixit :Nune judicium 6 Mundi: nune Princeps hujus Mundi ejicietur foras d): Iam ejus vires sunt imminutar. Iam non est quod ultra animum abjiciamus ; multo enim plura nos aggredi valemus ad Vitam , quam ille excogitare possit ad mortem; longe majus robur confert Christi gratia, quam nocere nobis valeant laquei omnes &doli, instidiae & retia, quibus plenus est Mundus. Fuit certe olim
216쪽
olim leo fortissimus; at nunc redditus est vilissiinus culex, qui, si velimus, maximo cum pudore a nobis resilire compellitur. Itaque inexcusabilis es, o homo Christiane, si sponte ei te se vum constituis; si Christi aciem deserens, ad illum confugis. Receperat antiquus Iudaicus populus plurimas praerogativas,& maxima munera; in primis autem Legem. Sed quid ea sunt,
si cum beneficiis in nos collatis conferantur , nisi umbrae nostrorum Z Quid Lex illa, nisi pondus grave, quod indicabat tantum quae agenda essent, quaeve fugienda 8 Haec eadem tamen , sed multo clarius, nobis lex Evangelica significat; insuper etiam quod illa non praestabat vires addens, ad haec omnia multo facilius executioni demandanda. Si ergo Deus populum illum toties increpavit, flagellis percussit, & jaepius punivit ob eorum duritiem, oe immi nitem cre a), & de illis saepe conquestus est; heu quanto major Spiritui Sancto suppetit causa, ut nos Christianos arguat atque reprehendati O homo, quid moraris P quid adhuc dissere recipere Spiritum Sanctum, propter te, & ad te de C omissum , cum tanta misericordia ac donorum ubertate 8 Quando-nam his omnibus donatus dignos fructus proferes, si jam pene aestus recessit, & perpetua ac horrida hyems appropinquat ;mortis , inquam , tempus , quo amplius nemo poterit operari, nec spatium dabitur poenitendi 8 Saluti-ne tuae tunc prospicies , si, cum tempus est operandi, otio marcescis 8 Quid amplius a
Deo expectas , postquam tibi proprium Filium dedit; Spiritum
Sanctum in ducem, magistrum, patrem, tutorem, & consolatorem misi ; Sacramenta demum Sanctissima, in regenerationem, in confirmationem virium, in cibum, in medicinam instituit ΤSi hodie increpavit Apostolos suos Dominus Jesus, quando adhuc erant in Fide imbecilles atque infirmi, nos, qui jam credimus , & Fidem nostram tam multis & manifestissimis signis
ac rationibus communitam , tantoque Martyrum sanguine confirmatam agnovimus, si Fidem opere non Ostenderimus, quanto durius ab eodem increpari merebimur Z Certe servus cognoscens voluntatem Domini sui , oe non faciens , flagris vapulabis multis b . Nullus tunc erit nobis excusationi locus: imo potius tunc oberit credidisse ac scivisse, nam in tormentorum augmentum scientia nostra & Fides convertetur. Propterea , inquit Apostolus ,
abundantius opoGet obsereare nos ea , quae audivimus , ne forte peres ua- Tom. IV. ' D D II mus:
217쪽
mus: si enim qMi per Augesos dictus est sermo, factus est 'mus, ει --nis praevaricatio, θ' inobedientia accepit iustam mercedis retributionem, qu
modo nos effigiemus , si tantam neglexerimus Ialutem a p Audiamus evnidem , dilectissimi, & trementes singula ejus verba expendamus; Spiritus enim Domini est super trementes sermones ejus D. Priatum subdit Paulus quis faciens legem AD , me ulla miseratione ,
duobus, vel tribus resibus noritur 2 quanto magis putatis iamriora mereri
supplicia , qui Filium Dei conculcaseris, oe sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo Ianctificatus est, oe Spiritui gratie contumeliam Ieceris c)8 Animadvertite, obsecro, Apostoli verba. Illi inritam faciebant issem Mysi, qui homo erat limilis ipsis; nos peccantes, Filium Dei e culcamus, o horrenda dicta I sanguinem ejus pollutum ducimus, in quo sanctifcuti sumus; oe Spiritui gratie, qui est Spiritus Sanctus,
verus Deus, contumeliam facimus. Annon gravissima, & intoleranda sunt haec Θ Annon illorum transgressiones , nostris comparatae, ponderis erunt levissimi 8 Et tamen illi sine ulla miseratione, duobus, aut tribus te)libus convicti morte puniebantur, nos vero peccantes non coram duobus aut tribus testibus, sed in ipsius Dei, omnia videntis conspectu i coram Angelis Dei, creaturis omnibus, ac Daemonibus, a quibus , cum erit reddenda ratio , accusabimur & convincemur, tanta cum miseratione ad poenitentiam expectamur. CaVeamus, ne tunc puniri debeamus ; quo enim fuerit tardior, eo, credite, graVior nobis poena inseretur; & idcirco , quanadiu tempus est , Iudicem nobis propitium reddere studeatnus ue Sanctissimum ejus Spiritum ne e tripemus d); neque ei contumeliam faciamus , qui omni est honore dignus & gloria; qui se honorantes nimis honorabit, & a quo ei Obsequentes tam magna, tam secura, & tam inestabilia munera recipere possunt.
Altera quoque ratione congrue hoc Evangelium proponitur post celebratam Spiritus Sancti missionem. Haec vero lacrymis potius, quam voce esset adducenda. Sanctissimus hic Spiritus, licet Consolator accedat, licet innumera secum dona deserat, licet ditissimos efficiat, ac coelestibus omnibus bonis eos, in quos ingreditur , cumulet, non tamen ab omnibus hospitio excipitur , quin imo quam plurimi ei ostium occludunt, varii generis obstacula & impedimenta opponentes. Inter haec autem
218쪽
praecipuum obtinet locum cor , quod dicitur durum. Ideo ad hoc connotandum , hodie statim , postquain est celebrata Spiritus Sancti Solemnitas, reprehendit Dominus Jesus, qui eum cum Patre misit, eorum, qui credere noluerant, cordis duritiam. O quantum hujusmodi cor Spiritui Sancto adversaturi Desiderat Divianus Spiritus hoc ingredi, ditare, & beatum reddere; illud vero aperte eidem obstat atque repugnat. O quam grave malum operatur cor istud, quam temere agit, dum apertam Spiritui foratitudinis, Domino Deo exercituum audet pugnam indicere i se Ne-
is que vero finquit Bernardus sanctissimus a J pergas quaerere, is quod illud sit: Si non expavisti, tuum hoc est. Solum est coris durum, quod semetipsum non exhorret, quia nec sentit. Coris durum ipsum est, quod nec compunctione scinditur, nec pieta- is te mollitur , nec movetur precibus , minis non cedit, flagellisse duratur. Ingratum ad beneficia est, ad consilia infidum, ad ju- si dicta sevum, inverecundum ad turpia, pavidum ad pericula, inis humanum ad humana, temerarium ad divina, praeteritorum obliis viscens, praesentium negligens, futura non providens. Ipsumis est, cui praeteritorum praeter solas injurias, nihil omnino nonis pnaeterit, praesentium nihil non perit, futurorum nulla, nisi for-- te ad ulciscendum, prospectio, seu praeparatio est. Et, ut in breviis cuncta horribilis mali mala complectar, ipsum est, quod necis Deum timet , nec homines reveretur se. Cor durum nullas Dei voces exaudit : Sic vana mulier , licet se Christianam profiteatur, audiens tamen, si acos suos, Ornatus, pompasque reprehendi, nihil
minus commovetur, quam oppositum ejus auribus in naret. Infelix etiam avarus, cor habens in terra penitus defixum, ac aureis &argenteis funibus devinctum atque depressum, illicitos suos contractus numquam deserere statuit. Cor durum non terrent admiranda
flagella, quibus olim Deus in obstinatos desaeviit; non Angelorume Coelo lapsus; non primorum parentum in hanc miseriarum vallem ejectio 3 non totius terrarum Orbis submersio, non infelicissimarum Sodomae Civitatum incendium. Sed ideo isthaec forte non horret, quia admodum longinqua reputat. Verum quid illud proxima, ac sere praesentia movent Nihil profecto: Nec paucis abhinc annis illata pestis, nec bella, nec penuria, aut alia innumera divinae in nos irae manifestissima indicia ipsum possunt excitare. Cor durum sul solum est amans, non propinquis aut fratribus quidquam
219쪽
20 Ho Mi LIA CXVIII. S. CAROLI BORRO MEI quam compatitur, sed si viderit frun em suum, ejusdem Dei & Ecclesiae filium, ad eumdem finem creatum, necessitatem habere, fame consumi, nudum incedere, inopiam pati, claudis viscera sua ab eo a . O quale monstrum est cor istud , quod tamen in sinu tam multorum hominum jaceti Et quid mirum, si tam monstruosi inde partus procreantur, quos in Evangelio Dominus alias enarravit; nempe detractiones , convicia, aὸ ulteria, fornicationes, & innumera
alia hujusmodi prodigia 88 Cor istud pejus est, quam cor ferinum
atque hestiale : Ferae siquidem erga sui similes non possiant non affici ; at corde isto instructi homines , in se ipsos etiam , nedum in sui similes, de seviunt, ut experientia nos docet. Est ergo horribile malum cor istud , & ideo maxime vigilandum, ne in illud proruamus. Sed qua ratione eo pervenimus 3
Quomodo cor nostrum carneum, & ex sui natura molle ac tenerum, sic obduratur Z Nempe spiritualia parvipendendo & negligendo; poenitentiam & pia opera procrastinando semper , ac differendo ; peccatis peccata cumulando; in sceleribus pervicaciter persistendo , sicque paulatim habitum contrahendo, & pravos illos actus in naturam convertendo. Incipit enim homo sensim peccare ,& initio quidem peccatum horret , statim terretur & timet, inquiens : Quid seci Z in quam magno versor periculo i sique nunc morerer, quid de me fieret 8 Ergo-ne tam ferali labe infectus dormire audebo 8 Sed rursum peccat: & tunc dolet quidem, sed aliorum peccantium exemplo se ipsum solatur, ea, quae ceteri impune egerunt, recogitans: Etiam Salomon, inquit, a Deo defecit; David sanctissimus adulterium ac homicidium perpetravit Petrus Christum negavit ;& Paulus est persecutus Ecclesiam ; sicque peccati homrorem & dolorem, aliorum peccatis lenit & mitigat, ac ad peccandum faciliorem sibi aperit viam. Peccat tertio; & tunc incipit excusare delictum, ac sibi ipsi persuadere, esse levissimum, quod alias gravissimum reputaverat. Peccat iterum i & jam vulnus non sentit, maximisque animam telis conso diens , veluti insensibilis remanet, nec se infirmum esse noscit, cum morti sit proximus. Altera vice delinquit; jamque non modo non horret quod patravit , non Dei timet justitiam, non aliorum se consolatur e Xemplis, non leve reddit & excusat, non modo non sentit, sed contemnit etiam & gloriatur in malitia sua; quin etiam hujusmodi sontes non tantum gloriantur, cum male fecerint, oe exultant in rebus pessimis e , sed glorian
220쪽
DOMINICA I. pos T PENTE C. ANNO MDLXXXIV. 2Istur etiam de peccatis, quae non commiserunt. Et quam multi hujus generis reperiuntur procaces juvenes & obdurati , qui passim se jactant , quod hanc vel illam honestam mulierem & virginem defloraverint i cum tamen eas saepe nec alloquuti umquam fuerint 8 Ecce, quam perversis gradibus ad perniciosissimam hanc cordis pera venitur duritiem , ad hoc peccati profundum : & sic a corde duro
ad aversionem a Deo contentiosam descenditur , de qua conqueritur Dominus : suare ergo aversus Vi populus ise in frugalem, aversi e contentiosa ca)8 Vae animae, quae non modo averti a Deo non curat, sed etiam cum illo quodammodo audet contenderet Revertatur, rein Vertatur, quaecumque talis est, ad benignissimum Dominum, quoniam
multus est ad ignoscendum b); haec enim dicit Dominus: Numquid qui cadit, non resurget' oe qui mersus es, non revertetur copToties de corde hoc duro querelas agit Deus; cum enim suiΠ-mum bonum sit ipse , summe se nobis communicare desiderat, &ab illo nihilominus adeo impeditur : Cor suum , inquit per Zachariam , posuerunt ut adamantem, ne audirent legem , ω verba, qu.e misit Dominus exercituum in spiritu suo d . Adamas, licet durissimus omnium lapidum sit, agni sanguine comminuitur : & tuum, o Christiane, cor , tam pretiosus immaculati agni Christi Iesu sanguis non franget, non minuet, non conteret Percussi petram Moyses, oe finerum e ; & tu memoria repetens tam acerbos Filii Dei pro te toleratos dolores, tam contumeliosam mortem , oculos conjiciens in sacratissimum illum Clavum, qui tenerrimas Christi carnes, venas , & nervos perforavit , aridus & siccus remanebis, nec totus in lacrymas difflues 8 Et quid mirum, si etiam nunc serreos ac aeneoSCoelos experimur , nec ipsi necessariam nobis pluviam dant, cum nos salutares lacrymas recusemus emittere Θ Fugite , fugite cor durum, filii : Cor enim durum bubebit male in novissmo ), in hora mortis, in die judicii, in puncto illo & momento, in quo fluxa
haec omnia & caduca finem accipient; bona autem omnia, sicut et mala, aeterna esse incipient. Scindite, scindite peccatores corda vel ,
ω non velimenta vestra σ . Ita percutiebat Publicanus ille, qui jusφω- tus defendit, pectus Dum b); & simul ad divinae misericordiae pectus pulsans, ex suo lacrymas eliciebat, & ex divino veniam educebat. Ideo Sancta Mater Ecclesia laudabilem ritum pectora nostra percutiendi