S. Carlo Borromei ... Homiliæ nunc primum e mss. codicibus Bibliothecæ Ambrosianæ in lucem productæ Joseph Antonii Saxii præfatione, et annotationibus illustratæ. Tomus primus quintus

발행: 1747년

분량: 327페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

IN SOLEMNITATE

PENTECOSTES

Habita in Basilica Metropolitana a prandio

ANNO MDLXXXIV. XX. MAII.

riga ejus a . Verba sunt haec, dilectic Si ) affectu pietatis plenissima, in P quae masnus ille servus Dei Eliseus pro- re rupit, cum videret in altum elevari in-il clytum Prophetam Eliam, seque adeo

Eri expetita & cara ejusdem societate ac prae- . sentia privari: Pater mi, Pater mi, curarus --- Israel, oe Auriga ejus, qui populum Israeliticum & portare solebas, & ducere atque dirigere: Heu, quo te ascendentem animadverto i & cum te sequi non possim , a tuis colloquiis suavissimis, jucundissimaque vivendi ratione separari compellor. Crediderim ego, eodem pariter animi sensu , verba haeae prolata fuisse ab universo illo sacrosancto Apostolico Coetu, quo die dulcissimum Magistrum suum , Patrem , & Dominum, in Caelum virtute propria conscendentem conspiciebant, moerentes ac lacrymantes , suspiriis N ejulatibus vocem abrumpentes Pater noster, Pater noster, currus Israel, ω Auriga ejus: O Pater, Deus, Ma3ister , o Medice, Doctor, Praeceptor, o Via, Veritas, Vita, quo relictis nobis, proficisceris' Verum jam toties piis hisce Discipuloruin suorum querelis satisfecerat , atque responderat Dominus Iesus benignissimis iis verbis : Non relinquam vos Orpbanos b . Expedit vobis , ut ego vadam e si enim non abiero , Par aestus non veniet ad vos e . Vado parare vobis locum M . Ascendo ad Patrem meum, oe Patrem vesrum , Deum meum, oe Deum vestrum e e Licet a vobis recedam, mittam tamen ad vos auxilia

202쪽

xilia validissima, Ducem optimum atque sortissimum. Sed qumnam sunt isthaia auxilia , quis est iste Dux Z Ecce hodie mittitur a Patre simul & Filio Magister , Pater, Currus, Auriga, Protector, Advocatus , Defensor , omnia denique; Spiritus Sanctus , Sacrosanctis Apostolis , & Matri nostrae carissimae Ecclesiae Sanctae dono datus, tant1 cum divitiarum & munerum spiritualium copia. AEquum igitur est , ut etiam hodie tam effusam hanc Dei in nos liberalitatem considerare pergamus, & ab hoc felicissimo Apostolorum eventu discamus, quantae sint istae divitiae , & quibusnam modis Sanctissimus Spiritus Patris & Filii ,

Deus aeternus & immensus, tertia in Divinis Persona, bonorum Omnium & donorum Auctor , se se communicare consueverit, ut inde nostamus, qua ratione et nos ejusdem participes fieri

Maxime angebatur animo Eliseus, & cruciabatur in dilectissimi Magistri siti Eliae discessu , quem semper lubens audiverat , & a quo numquam recesserat, tamdiu eumdem sequens , quamdiu licuerat. Quam vero ei in omnibus adhaerere optarer, ab ipsoque numquam divelli , audite Scripturam Sacram dicentem : pactum est autem , cum levare vellet Dominus Hiam per tu Luem in Caelum, ibant Elias, oe Eliseus de Galgalis. Dixitque Elius odHiseum a Sede b)e , quia Dominus misit me usque in Belial. Cui ait Eliseus e Vivit Dominus, oe visit anima tua, quia non derelinquam te.

Cumque descendi ut decet, egress sunt filii Prubetarum , qui erant in Bethes ad Eliseum, oe dixerunt ei e Num)uid nosti, quia bodie Dominus

tollet Dominum tuum a te 8 cui respondit: Et ego nisi e silete. Dixit aurem Elias ad Eliseum e Sede bὶe, quia Dominus misit me in Drisbo. Et ille ait : Vivit Dominus, oe vivit anima tua, quia non derelinquam te. Cumque venissent Iericia, acresserunt filii Propiatarum, qui erunt in Jericia, ad Eliseum, oe dixerunt ei : Numquid nosti, quia Dominus h die tollet Dominum tuum a te 8 Et ait: Et ego novi: silete. Dixit autem ei Hias: Sede bὶe, quia Dominus misit me usque ad Iordanem. sui ait: Vivit Dominus, ct misit anima tua, quia non derelinquam te. Ierunt

igitur ambo pariter, ει quinquaginta viri de flus 'opbetarum secuti sunt eos, qui oes eterunt e contra longὸ: illi autem ambo flabant super Iordanem. Tulitque Elias pallium suum, oe inmisit illud, oe percussi aquas, quae dissae sunt in utramque partem, oe transieruns ambo per siccum. Cumque transissent, Elias dixit ad Eliseum : 'sula quod vis, ut furiam tibi, antequam tollar a te. Dixitque Eliseus o Obsecro , ut fur tu me duplex

203쪽

spiritus tuus a . Quid petebat hic , dilectimini filii , Eliseus ,

duplicem spiritum postulansi Certe, si literae corticem spectemus, petebat spiritum Prophetiae, & spiritum miraculorum, quo uir que pollere viderat Magistrum suum Eliam. Praestitit et ipse utroque eo spiritu , nam & Propheta fuit insignis , & maxima

ac stupenda patravit miracula, mortuos etiam in Vitam revocando. Aliter tamen ejus petitio potest intelligi ; solebant namque tunc temporis filii primogeniti in divisone paternae haereditatis, partes duas sortiri, ac duobus aliis filiis aequiparari b): Cum multos ergo discipulos, ac veluti filios haberet Elias, postulabat Eliseus , se tamquam primogenitum haberi , duas sibi portiones assignari , non terrenae alicujus haereditatis, sed maximi illius spiritus, quo plenus erat Elias. Respondit ergo Elias Eliseo : Rem di dem postulast : attamen si videris me, quando tollara te , erit tibi quod petisti et si autem non videris , non erit. Cumque pergerent, oe incedentes sermocinarentur : ecce currus igneus , ω equi euridiviserunt utrumque : ω ascendit Elias per turbinem in talum. Eliseus autem videbat, & ut videre se testificaretur quem gressibus corporis comitari non poterat , clamoribus & piis vocibus associab tur , atque clamabat et Pater mi , Pater mi: emos Urael, oe auriga ejus. Et non vidit eum amplius se . factusque est Eliseus voti compos , ac quod postulaverat, obtinuit: Apprebendisque velimenta sua, oe scidit illa in duas partes. Et levavit pallium Eliae, quod ceciderat ei: reversusque suis super ripam Iordanis, oe pallio Eliae, quod ceciderat ei, percus; aquas, oe non sunt dimiser oe dixit : Ubi es Deus Eliae etiam nunc8 Percussitque aquas , ω divise sum buc , atque iliae , ω transiit Eliseus d Et requievit spirisus Eliae super Eliseum se . Haec omnia, dilectissimi, praesens nostris oculis exhibent, & ad vivum depingunt hodiernum mysterium. Eliseus enim dolentes de Christi recessu Apostolos, Elias ipsum Christum Dominum, spiritus vero duplex Spiritum Sanctum designat. O qualis est Spiritus hic lVere duplex, quia ditissimus, ac omnibus affluens gratiis & donis. Felicissimi Apostoli, numquam in posterum futuri pauperes, quia duplicem hunc spiritum vere sortiti suntl Duplicem quidem, nempe spiritum miraculorum , & spiritum doctrinae ac prophetia: ἱ duplicem etiam, quoad primitias ac praelaturam super

204쪽

per ceteros, quibus umquam hic Spiritus fuerit datus, nam excellentius ceteris atque copiosius eo repleti fuerunt, & veluti

primogeniti reliquis omnibus Christifidelibus in tam insignis haereditatis distributione praelati. Duplicem, quia pro se Spiritum

hunc receperunt, & pro universo etiam Mundo, cuius erant suturi Rectores ; ad propriam , & aliorum procurandam salutem. Duplicem Spiritum , nam & illuminati fuerunt intellectu , &corde purgati, radicati in Fide, caritate inflammati. Duplicem Spiritum, quo & operum fulserunt pariter, & verborum atque doctrinae splendore. Duplicem Spiritum, nam caritate repleti fuerunt & in Deum , & in proximos . Duplicem Spiritum, nam tantam sortiti sunt virtutis & enicaciae abundantiam , ac plenitudinem in operandis signis , & confirmanda miraculis praedicatione sua , ut visus fuerit hac ratione eorum spiritus , duplex

Spiritus Christi ; licet enim absque mensura istiusmodi Spiritu repletus fuerit Dei Filius, sibi tamen complacuit, ut Apostoli

sui, & alii etiam credentes, miracula plurima facerent, quae ipse numquam ediderat: Quando enim umquam Christi umbram , sudaria , aut alia exteriora legimus, admiranda gentibus beneficia contulisse, quemadmodum de Petro a , aliisque narratur Spiritum denique duplicem acceperunt , nam multo plures ipsi verbis suis & sermonibus ad veram Fidem adduxerunt, quam ipse Dei Filius, me a vitae aeternae habens b , quamdiu inter homines suerat; sicuti de matutina trium millium hominum conversione e ad Petri praedicantis vocem audistis. In hoc autem vos errare minime velim, aut opinari, discipulos ac servos

plura potuisse , quam Magistrum ac Dominum , firmissimum enim in Fide est, quidquid hi omnes umquam peregerunt, non in propria , sed in Christi virtute illos fuisse operatos. O admirabiles Spiritus hujus divitiast O ineffabilem thesaurumi Quid mirum, si Sacrae Scriptum , etiam tempore, quo hic Spiritus promittebatur , & etiam antequam tribueretur, uis sint verbis , figuris , ac typis exprimentibus , & significantibus admirabilem hanc abundantiam Z Videte, quid ipsemet Dei Filius de hoc dixerit: Flumina de ventre ejus suent aquae vitae. Hoc autem dixit de Spiritu, quem aecepturi erant credentes in eum d . Hoc

significabant amoenissima flumina, de Paradiso terrestri egredientia ν

205쪽

tia, & universam terram irrigantia a . Hoc denotabat fluvius ille pulcherrimus de sede Agni procedens, in cujus utraque ripa ambores erant, singulis mensibus fructus fisos proferentes b). Hic, inquam, Spiritus, a Patre Filioque procedens, fluvius est, cuius impetus irrigat, uriscat, atque foecundat utramque Civitatem Dei e , nempe hanc, in qua militamus, & illam, in qua cum Christo regnant beati: In hac ripa fructus continuos proferens gratiar, nobis viatoribus necessarios , & in Patria , veluti altera ripa , suavissimos gloriar atque aeternae felicitatis , sincerissimae pacis, firmissimi gaudii , quod numquam erit eis auferendum aut imminuendum I fructus inquam , quales nunc in Coelo degustant Sanctissimi Apostoli, & electi omnes, qui etiam in via eosdem cum producerentur praegustarunt. Porro ipsi nobis testificantur, haec omnia veritati prorsus congruere, hosque fructus huic Sanctissimo Spiritui acceptos reserunt, fatentes , quia sicut audierunt, sic quoque viderunt d). Hac etiam de causa Prophetae , dictante Deo , de hoc Spiritu ejusque missione praedicentes , hoc verbo utuntur utplurimum: Mundam Spiritum meum e ; essundam aquam mundum ); effusionis cujusdam, ac admirandae & largissimae veluti prodigalitatis nomine hodiernum eXprimentes mysterium. Sic Ioel, cujus dicto usus est Apostolorum Princeps Petrus, inquit: Mundam Spiritum meum super omnem carnem g . Videbatur enim prius quodammodo coarctari manus Domini ; populum enim quemdam sibi peculiarem elegerat , cui secreta sua communicabat, cui voluntatem suam aperiebat, quem praecipuis cumulabat muneribus ; sed nunc essurit Spiritum sumn super omnem carnem. Nulla Regio, nulla Natio, nullus Populus ab hoc Spiritu , ab his donis, ab his excluditur muneribus. Sed quid plura 3 Spiritus Domini canit Sancta Mater Ecclesia replevit Ombem tenarum . Omnes coInplectitur, ei locum dare volentes,

nullum sibi occurrentem refugit, omnibus eum optantibns se se communicat . O amplissima promissio essundendi Spiritum super omnem eam 1 Audi peccator , qui caro es , qui caro hactenus extitisti ; adhuc tempus est, si velis, ut implearis Spiritu Sancto , nam super omnem carnem essunditur. O caro , & qui poteris

206쪽

iam amplius esse caro Z Quomodo caro esse non desines , &spiritus fies 8 Quomodo naturam tuam Spiritus non convertet in suam 8 Est Spiritus multo te sortior, & vehementior; ideoque in igneis etiam linguis apparet; ignis enim omnia, etiam ipsam aquam in se valet convertere. Eris-ne adhuc caro, peccator miserrime; adhuc totus carni immergeris; nihil nisi caraneum senties , aut cogitabist Cave, cave, quia caro haec praecipuum est obstaculum , & impedimentum Spiritus Sancti ; nil enim Spiritui magis adversatur, quam caro, quae concupiscit semper adversus Spiritum, oe Spiritus adversus carnem ca . Quid in omne genus humanum, olim Deum irritavit, nisi caro haec Θ μη permanebit, inquit Dominus, Spiritus meus in bomine in aeternum, quia camo est b . Praeterea , quia omnis caro inreverat viam se c),& carnem omnes homines sequebantur, universali diluvio delendam etiam Omnem carnem , tunc statuit Dominus. Agnosce o caro, quia opus est, ut aliquo igne consumaris, quamvis

te forte Spiritus terreat , in ignis hodie figura apparens: Aut enim, ubi caro esse perseveraveris, Inserni ignis te devorabit, prout quinque illas carnales civitates , ignis de Coelo cadens exarsit d ; aut, si in Spiritum fueris conversa, coelesti ac Divino isto igne purgaberis, & in nobiliorem ac multo perfectio

rem naturam transsormaberis.

Fugite filii, carnem hanc , & omnes ipsius leges ac illecebrasi prudentia enim camis mors es e , & inter ceteras optimas praeparationes ad recipiendum Spiritum Sanctum haec una inter praecipuas numeratur, carni suae fraenum injicere, eam cohibere,

ejusque affectus ac sensus deprimere. Adversatur quidem huic Divino Spiritui etiam Mundus , dicente Dei Filio: Ego rogabo

Patrem , ct alium Paraclitum dabit vobis , Mi maneat vobiscum in aetem mcm, Spiritum veritatis, quem Mundus non potes aeripere, quia non videt eum, nec scit eum I . Sed quid mirum, si Spiritum Sanctum

semper odit Mundus, nam et ipsum Dei Filium , a quo micsus est Spiritus, advenientem in propria non cognovit, neque recepis g , imo ad mortem usque est persecutus ZVere nunc, o Deus aeterne, necessarius est Spiritus tuus adpellendum seras , & ejiciendum spiritum Mundi. Quis enim Tom. IV. C C non

Ad Roman. VIII. v. s. Is n. XIV. N. Is. II. Ibid. I. v. II

207쪽

ror . HOMILIA CXVII. S. CAROLI BORRO ME Inon Videt, quam magnam hominum partem spiritus hic maledictus invaserit 3 Quam multa ejus apertissima signa, & testimonia ubique conspiciunturi Quid enim sibi volunt vanae pompae , & fucati colores in mulieribus; tot odia, vindictae, detractiones & murmurationes; tot illiciti contractus, extorsiones, &pauperum oppressiones; tot in iis etiam, qui Spiritum Sanctum alioquin non oderunt, imo eo repleri maxime cupiunt, tot, inquam, mundani respectust dum asscedit ille a Sacramentis frequenter suscipiendis, a visitandis Ecclesiis, a docenda Christiana Doctrina , a piis operibus, ne digito ostendatur ab aliis ; quid socii ejus dicturi sint, cogitans magis, quam quid Deo placeat, sive displiceat. Heul quia omnia haec dilucide manifestant, abundare ubique spiritum Mundi; non adesse in nobis Spiritum Sanctum. pactus est hodie repente de talo Ioniis , tamquam advenientis Spiritus vebementis a): Tu autem, homo, totus vis a terra, a

carne, a mundo pendere Ζ Eligis potius, futiles Mundi nugas& voculas audire , quam magnum hunc sonitum ac strepitum, cum quo descendit Spiritus Domini Z Maxima prosecto Spiritui Sancto insertur injuria. Te ergo, Domine Iesu Christe, qui ad hoc in Caelos ascendisti, ut Spiritum Paraclitum Apostolis mitteres , te, inquam, supplices nos etiam rogamus: Emitte Spiritum tuum , ct creabuntur, renovabis faciem terrae b . Misisti tu quidem tunc illum, qui primo suo adventu, eo ipso die, quo super Apostolos sedit, tam multos ex omnibus Regnis & Provinciis homines creavit, oe reno vis: Audierunt enim Sanctos Apostolos tuos Parthi, γ' Medi, ω AElamitae, or qui babitum Mesopotamiam , Iudicam , ω Cappadociam , Pontum , ω Asiam , Phrygiam, oerim 'lium, ZEgyptum, oe partes Libyae, quae est circa Orenen, oe a Lvenae Romani. Judaei quoque , ω Proselyti , Cretes , ω Arabes e . Has omnes, inquam , Provincias per Apostobos Sanctos Spiritus

tuus renomauit, imo ereavit. Annon enim novae creaturae sunt

factae , cum a statuarum , lapidum , astrorum , atque idolorum cultu, ad veri Dei agnitionem atque obsequium sunt translatae 3 Annon creaturae novae sunt factae , quando, infidelitate relicta, Christum Dei Filium , ore & corde confessae sunt 3 Certe si creationis terminus a quo est nihil , & ad quem est Creatura, ideoque maximum opus, & Dei solius est creare, quod est ex

nihilo

209쪽

mini, aut alios aspiciatis; sed solo Spiritu Dei repleti, ut Deum audiatis, ibidem multa vos, si attenderitis, docentem. Sicut enim Prophetam olim misit ad domum figuli a , hoc est artificis, terrea vasa confingentis, ita vos ibi manifeste erudiet, quia de terra estis, in terram reversuri. Videbitis, quis sit humanae superbiae finis ; reminiscemini , quibus flagellis quandoque es nes & pertinaces filios punire consueverit , ac vos aliquando puniverit Dominus. Si Spiritum Sanctum hodie cum Apostolis receperitis, non dubito , quin maximos sitis ex sola etiam loci

illius inspectione fructus percepturi. JAdeo liberalis est , dilectissimi , Deus in distribuendo Spiritu Sancto , tamque paratus ex parte sui ad eo Vos donandos, imo etiam ad eumdem effundendum super omnes homines , ut ardeat desiderio eum nobis impartiendi; quamobrem multis nos& suis, & Prophetarum, atque servorum suorum Vocibus ad postulandum hoc donum invitat, cupiens nos replere, sicuti repletis hodie totam domum b . Sumus et nos singulari Dei beneficio in domo hac, nempe Sanctae Matris Ecclesiae, filii. Quis ergo non quaerat, ac studeat repleri hodie Spiritu hoc duplici Spiritu, inquam, qui justificat atque sanctificat, & insuper justitiae ac sanctitatis praebet incrementa. Videamus ergo breviter,& perpendamus, quibus modis ac mediis communicetur hic Spiritus . Porro variae ipsius manifestationes & apparitiones, quae in sacris Literis continentur, hoc docent: Docuit primum medium Elias, qui cum Spiritum suum petenti Eliseo respondisset: Rem di item puerulasi e magna enim res , inaestimabilis thesaurus est Spiritus Dei, Deus ipse infinitus & incomprehensibilis Jtum subjecit: Si videris me, quando tollar a te, erit tibi, quod perisi: si autem non videris, non erit d . Sic et de Apostolis dicitur, quod videntibus illis elevatus es Dominus Iesus in Coelum e . Oculos igitur in Christum conjectos semper retinere, ab eo numquam animum divertere , sacrosancta ejusdem mysteria continuo meditari , primus est modus recipiendi gratiam Spiritus Sancti,& divinum hunc ignem in nobis accendendi. In Christi Domini Pastionis ac mortis pia consideratione defigi , oh quam ess-cax est medium, ut divinum hunc Hospitem corde excipiamus ita meditatione mea inquit Propheta exardescet ignis f . Inexcusabiles

210쪽

IN PENTECos TE ANNO Μ DLXXXIV. 2ossabiles profecto eritis, filii, si in vos non illabatur Spiritus Sanctus ; quot enim media & adjumenta ad hoc vobis sunt a Do mino praestita 8 Quid exercitatio illa continua in Ecclesia Sancti Sepulcri , ubi per hebdomadam bis de Christi Domini mysteriis disseritur 3 Quid tot oratoria, quid tot conciones, quae feriis sextis, praesertim mane & sero, de Passione Domini fiunt 3 quid , inquam , haec omnia docent, nisi Christum videre , ac proinde Spiritum Sanctum promereri Z Levate , filii , in altum

oculos vestros; intuemini sacratissimum illum Clavum, qui beatissimos Salvatoris nostri pedes , aut manus confixit , in illum oculos conjicite, & licet saxis ac lapidibus duriores sitis , sperate tamen, quia si serrum illud corda vestra percusserit, excutiet mox coelestem hunc ignem Spiritus Sancti. Ecce ergo , quam facilis est primus modus. Recolamus alias hujus Sancti Spiritus manifestationes. Bis super Dominum Jesum apparuit , in Baptismo semel, & alias in Transfiguratione : In Baptismo , cum Dei Filius suo contactu aquas sanctificavit, quae postmodum Sacri Fontis usibus inservirent, Spiritus Sanctus in columbae specie apparuit ca), docens tunc Baptismi effectus, ac inter alios, quod in Baptismo Spiritum

Sanctum consequeremur. Hoc idem expressit Dominus noster,

in Apostolos insessans , eisque impertiens potestatem, animas ligandi atque solvendi , peccata remittendi ac retinendi, dicens :Accipite Spiritum Sanctum b); nempe quia in Poenitentia, in Baptismo, in Sacramentis omnibus consertur Spiritus Sanctus, & inter cetera in Confirmatione , quam singulis per hanc hebdomadam diebus , in diversis Ecclesiis ministrabimus: per hanc enim pro cujuslibet captu in animas descendit idem Spiritus Sanctus , quo hodie tam excellenter repleti sunt Apostolii & juxta mensuram

suam homines ita praemuniuntur ad gratiam receptam conservandam , sicut Apostoli hodie in eadem confirmati fuere : amvis hi, ut diximus, excellentius donum receperint, cum amplius lethali peccato infici non potuerint, eo quod novo quodam ac mirabiliori modo Spiritus Sanctus se in eosdem effuderit. Felices & benedictae animae illae, quae non tam ore quam operibus docent, quam firmiter profiteantur, per Sacramenta Sanctissima Spiritum Sanctum in nos descendere; cum neque propter apothecas, aut reliqua Mundi invitamenta vel dicteria a frequenti Sanctissimae Eucharistiae susceptione desistanti Mani-

SEARCH

MENU NAVIGATION