S. Carlo Borromei ... Homiliæ nunc primum e mss. codicibus Bibliothecæ Ambrosianæ in lucem productæ Joseph Antonii Saxii præfatione, et annotationibus illustratæ. Tomus primus quintus

발행: 1747년

분량: 327페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

ri s Ho Mi LIA CXVIII. S. CAROLI BORRO ME Itiendi nobis praescribit , ut continua hac & frequenti percussione,

durissima corda emolliantur, & inde excat sanies latentium peccatorum . An divitias bonitatis Dei, ω patientiae, oe longanimitatis contemnitis, filii Z ignorantes, quoniam benignitas Dei ad poenitentiam vos adducis p Secundum autem duritiam Te iram, oe impaenitens cor, Gesaurigatis vobis iram in die irae, ω revelationis justi iudicii Dei a . Eia ergo, fratres , animadvertamus, quia non Omnia tempora apta erunt, ut cor hujusmodi emollescat. Nunc tempus est, ab hac duritie illud revocandi: quid ergo in tempore quaerimus tempuS8 cur abutimur tam pretiosis momentis, quorum sorte erimus inopiam passuri Z Iam ergo frangamus cor, jam comminuamus, iam conteramus: ne expectemus acerbissima illa divinae ultionis flagella, in futuro seculo duris corde praeparata; sed nec illa, quibus in praesenti eos punire consuevit. Terreat nos Pharaonis exemplum , quem nec prima plaga, nec altera, aut quavis alia usque ad decimam emollitum, sed in dies magis obduratum, tamdem cum omni suo exercitu, in prosundum maris Dominus demersi b , ac futuris omnibus obstinatis & duro corde, in exemplum posuit. Sed jam agnoscimus, Domine , quam turpe sit, homines camneos , ferrea corda gestare, quam monstruosum & horrendum . Verum, si corda nostra obdurescunt , quomodo in manu nostra erit , ea mollia reddere ' Non sumus, Domine, sincientes aliquid facere ex nobis, quasi ex nobis e); non conteri possumus, non de p teritis

peccatis dolere, non mores corrigere, nec vitam emendare : Tu p

tens es, Domine, de lapidibus suscitare filios Abrabe d . Ipse Daemon, tuus hostis perpetuus hoc aperte confessus est , suadere studens, ut ex lapidibus panes efficeres e . Tuum ergo munus hoc est. Ecce quod nos corda nostra, qualiacumque sint , tibi exhibemus & osterimus. Memor esto promissorum tuorum, quibus pollicitus es, auferre de medio nostrum cor durum S lapideum, & ejus loco cor molle & carneum inducere f . Erue ergo ex nobis corda nostra,& corda tibi bene placentia nobis concede , quibus id solum velimus, quod vis, id solum nolimus , quod odisi te solum amemus super omnia, ut tuo itidem amore digni reddamur. Amen.

222쪽

HABITA IN BASILICA S. AMBROSII MEDIOLANI

Occasione Supplicationis publicae ad Pluviam petendam Fena H Dominica L post Penteco siem

Us ros quid de iiocie' Culos quid de nocte se 'O Domine benignissime; & heri in ves peris accessimus, & hodie ad eumdem finem redimus ad te clamantes, suspiria& fletus emittentes. Tu Custos es , tutania providentia populum sunc regere& gubernare non cessas I tanta tui in illum amoris extant per singulos dies apertissima indicia: quid de nocte' Quid sibi vult isthaec amictio , quid haec tribulatio , quid nox ista siccitatis, quid hoc grave penuriae, famis, & variarum corporis aegritudinum periculum Z Istiusmodi populi moerorem ac ingentem calamitatem nobis paulo ante ob oculos posuit Propsela

Domini Ieremias: Luxit Judaea, oe portae ejus corruerunt, oe obseuratae sunt in terra , Ο clamor Drusalem ascendit. M vires miserunt mim- res suos ad aquam et venerunt ad haurientam , non ivvencirent aruam, reportaverunt vasa sua vacua: eonfusi sunt, afflicti, ω operuerunt capita sua. Propter terrae votitatem, quia non venit pluvia in terarum , confusi sunt Agricolae, operuerunt capita sua. Nam et cerva in atro peperit, oereliquit et quia non erat beris. ει ολι ri seirrunt in nupibus , traxerunt ventum quasi dracones , defecerunt oculi eorum , quia non rrat brrba b .

Veniunt undequaque ex omnibus Dioecesis hujus partibus Rustici, Agricolae, & coloni dolentes & moesti , ad Magistratus Ci

vitatis accedunt, ad eos, qui praesunt curandae Reipublicae consu-giunt ; ponunt ob oculos aeris inclementiam , aestus magnitudi- Tom. IV. E E nem,

223쪽

218 HOMILi A CXIX. S. CAROLI BORRO ME Inem , siccitatem ingentem & agrorum ariditatem ; qua ratione tanto malo sit subveniendum ignorant; impendere dicunt ab hac temporis intemperie, deploranda insortunia, segetum adustionem,

vinearum Vastationem, corporum etiam innumeros morbos. Ρetunt igitur, ut publico nomine ad te, Domine, supplices confugiamus. Majores miserunt minores ad Muriendam aquam; patres, filios& filias; Praelati Monasteriorum, Monachos suos , nos Clerum :Sed etiam cum omnibus, nos ipsi quoque jam secundo, heri scilicet & hodie accessimus ad Muriendam aquam. Verum adhuc vasa nostra remanent vacua , nondum exaudimur, nondum Coeli aperiuntur, nondum desiderati imbres descendunt & pluviae. Quid faciemus, dilactissimi filii ; in quam nos partem vertemus i ad quem preces dirigemus Z Ad illum certe, qui operis Coelum nubibus,

oe parat terrae pluviam . sui producit in montibus foenum, oe berbam se, vituti hominum. sui dat iumentis escam ipsorum, oe pullis corvorum imvocantibus eum se . Ad illas, inquam, manus, quae animalia cuncta nutriunt, & herbas producunt i quae plantas crescere jubent,& terrae tribuunt sincunditatem , ex quibus bona cuncta procedunt : Ipse expectatio nostra est b , qui se quaerentibus semper pro immensa sua benignitate praesto esse consuevit. Sed audite, filii, quid Isaiae interroganti verbis initio sermonis a nobis assumptis: Custos quid de nocte' quid, inquam, respondeat Dominus: Si quaeritis, quierite: convertimini, venire e . uuaerite scilicet vere, non ficte; petite, ut petere oportet, petite ore, petite corde, quaerate oratione, quaerite vitae emendatione: Conmertimiani , & veniter Perscrutamini causas, cur haec flagella Dominus comminetur, cur pericula haec adeo gravia imminere permittat.

Eas vero idem ipse Propheta , qui populi amictionem in ingenti illa siccitate proposuit , breviter quoque attingit , subdens: Si iniquitates nos responderint nobis d . Si, inquit, idest quia iniquitates nosrae talia & multo majora promeruerunt. Sed peculiares quasdam etiam causas perquiramus. Quis vero nos eas docebit 8 Spiritus Sanctus, qui venit Mundum arguere se , &docere omnem veritatem ).

Ipsum ergo audite per Aggaeum Prophetam ita loquentem: Ponite corda vestra super vias voras. Nolite haec omnia tribuere

224쪽

causis naturalibus tantum , sed rem altius indagemus : penetremus, cur hoc periculo nos Dominus cruciet. Seminastis, inquit,

multum, O intulisis parum: comedistis , oe non esis satiatio bibistis, oenon estis inebriati : operuisis vos , oe non estis calefacti e ω qui mercedes congregavit , misit eas in sacculum pertusum. Haec dicit Dominus exercituum: Ponite corda vestra super vias vestras. Repetit, quia repeti--tione est opus, ubi nec repetitis cor adhibetur. Ascendite in momtem , portate ligna, oe aedificate domum : ω acceptabilis miti erit, oe , rifcubor , dicit Dominus. Respexisis ad amplius, ct ecce fudium est minus eoe istulisi, tu domum, oe exsufflata illud o quam ob causem, dicit Dominus exercituum Z quia domus mea deserta est, oe vos IesisHiis unusquisque in domum suam a . Haec, haec calamitatum omnium, filii, est causi, haec radix, haec origo, quia nempe in universum privata bona magis simi cordi hominibus, quam quae divinum recpiciunt honorem. Scrutetur, obsecro , seipsum quicumque hic adest, an zelet magis Divini nominis gloriami an vero propria

commoda, domos, campos, apothecas, merces, divitias. Pr

secto, non modo populo illi durae cervicis, ea debuit Dominus exprobrare; sed proh dolor l) nos etiam eidem causam maximam in dies praebemus, ut nobiscum similibus verbis conqueratur. Tanta cura , prudentia , ac solicitudo ubique adhibetur ;tot erogantur expensae , tam multae pecuniae prodiguntur & patrimonia in seculi hujus pompis, crapulis , Vanisque mulierum ornatibus, ac superfluis vestibus, in mille peccatorum captandis opportunitatibus , & tendendis laqueis ac retibus ad animarum perniciem : In rebus autem ad Deum & Ecclesiam spectantibus ubinam minimam horum partem insumi comperiemus i Quotus

quisque est, qui, ubi de instaurandis Parochialibus Ecclesiis, o nandis Dei domibus , juvandis pauperibus ; ubi de alenda Mendicantium turba , mittendis cibis & eleemosynis ad pauperrima

Religiosorum , & Monialium Collegia , demum Locis , & piis

Operibus soVendis ac promovendis agitur, qui, inquam, adeo sit largus & liberalis , qui sic bona sua & opes consumat, prout filii seculi, in Mundi & Carnis suae obsequium peragunt 8 Heu, quia merito dicere Dominus potest : Domus mea deserta, oe fesLnustis unusqui que in domos vesrras Pereunt pauperes, virgines dispersae honoris & animae jacturam faciunt, quia paupertate plerumque compelluntur, quia earum mendicitas Daemoni amplissimus

225쪽

etro HOMILIA CXIX. S. CAROLI BORRO ME 1 campus est, eas in mille scelerum pedicas pertrahendi. Domus mea deserta: hae, inquam, Animae pretiosiissimo Sanguine meo lotae , regeneratae , redemptae i haec habitacula Spiritus Sancti ; hi pauperes Religiosi, hae Moniales famem patiuntur, sitim, nuditatem, & iis omnibus egent , quibus mundani homines abundant , & plerumque hac egestate a mei distrahuntur obsequio ;cum miserrimi homines pompis & crapulis , amplificandis praediis, domibus multiplicandis, mercibus congerendis, augendis apothecis , filiis ditandis incumbant : Et haec omnia , illicitis

etiam ac vetitis viis, per fas & nefas tentantur.

Propter boc, inquit Dominus , super vos probibiti sunt coeli , ne durent rorem , ω te a probibita es, ne duret germen suum : ω et ocuis siccitatem super terram , of super montes, Er super triticum, oe super vianum, oe super oleum, oe quaecum ue profert bimus, ct supcir bomines, oesuper iumenta , oe supre omnem laborem manuum a . Quam terribiliter, filii, exequitur Dominus comminationes suas adversus eos, quos se contemnentes diutius sustinuit; quam eos graviter punit atque flagellat, dire illos multando iisdem etiam in rebus, in quibus illi suum omnem amorem , spem ac finem, studium& curam infelicissime constituerunti Hinc tot mercatorum decoctiones quotidie in Civitate hac conspiciuntur ; hinc in campis sterilitas: Hinc fit, ut semina pereant, ut prata sterilescant,

ut vineae virentes arefiant & arbores : Hinc toto anno insudant aliqui in apothecis 3 in ejus autem exitu aere alieno gravantur ,

proprio imminuti, nec unde isthaec deriventur, intelligere queunt: Hinc maximo labore divitiae cumulantur , & tam facile dispe

guntur; quia ego inquit Dominus exsufflavi illud b). Emunt

multi domos pecuniis illicite, ac per vim & dolum acquisitis: Et ecce ignis eas repente consumit , denique male parta substantia, veluti fumus evanescit. Debet ergo quilibet de se ipso diligens examen instituere, & cavere, ne causam det Deo arcum suum vibrandi; sed curare, ut in omnibus praeponatur honor Divinus, dicens: Iam ultra quaecumque lucra respuo, quibus nihil aliud, quam animae pernicies paratur. Iam non pluris faciam filiorum meorum dilectionem , quam Dei ; malo ego cum ipsis semper mendicare , & fame perire , quam amplum eis patrimonium malis artibus constituere. Absit, ut pro corporis commo

226쪽

S Ecclesiarum frequentiam : Erit mihi , Domine, cordi magis

semper domus tua, Ecclesia tua, animae meae salus, proximus meus, quam Omnia quaecumque ad sensuum oblectamentum pertinent. Haec, filii, optima erit orationis parsi hoc erit, si quaeritis, vere Deum quierere. Si haec enim implebimus, quam large nobis etiam temporalia Dominus pollicetur l GHodite Sabbata mea , oe pavete ad Sanctuarium meum I Ego Dominus. Si in pneceptis meis ambulaveritis, oe mandata mea cusodieritis, oe jeceritis ea, dabo vobis pluvias temporibus suis , oe terea gignet germes suum , O pomis arbores replebuntur . prebendet messim tritura vindemiam , ω vindemia occupabit sementem :. comedetis panem vestitum in saturitate , ω absque pamore bubitabitis in terra vestra ca).

Quis scit, dilectissimi filii, si periculum hoc ingens sorte immineat ob defectum in hisce duobus , quae Dominus adeo districte praecipit in allatis superius verbis 8 Certum hoc est , quia in iis ab hoc populo maxime delinquitur. Nam quoad primum, de Sabbatorum, hoc est festorum dierum sanctificatione, quot a nobis sunt adhibitae diligentiae, quot promulgata decreta , quot impositae poenae 8 Et tamen heri quoque, qui dies erat Dominicus, & adeo solemnis ob Sanctissimae Trinitatis Festum, cum per Civitatem solemniter procederemus, summopere dolentes videbamus tot apothecas, tanta cum Dei injuria reclusas, tam multos superflua &non necessaria vendentes. Proh dolori Deus est dierum omnium Dominus, & tam paucos suo cultui reservavit, sibique complacuit, ut ceteri omnes nostri essent: Et tamen honore suo adeo defraudatur, suique dies ei adimuntur ob vilissimum solidi unius lucrum. Custodite ergo Sabbata mea , dicit Dominus , ω dabo vobis pluvias. Alius vero defectus est eorum, qui non poeni ad Sanctuarium Domini; sed tales hic non adsunt, quia ad pias hasce Supplicationes,& opera convenire non solent. Conveniunt quidem ad Ecclesias, ad quas utinam potius non accederent i Eunt enim ad illas , ut provocent Deum ad iracundiam , ei contumelias inferendo , dum incautas animas ad procurandas Dei offensas , alliciunt ad peccata

Pavete, pavete, filii, ad Sanctuarium Domini, ubi ipsemet residet, ubi Sanctissimum ejus Corpus adest , ubi tot Sacrosanctae Reliquiae, &pretiosissima pignora , corpora nempe illa , quae fuerunt viva Spiritus Sancti templa & habitacula , asservantur. In his ipsi etiam Demones pavent, & confremiscunt b); adstant innumera Angelorum

milia

227쪽

rra HOMILIA CXIX. S. CAROLI BORRO MEI millia, maximo cum filiali timore atque tremore : Et infelicissima haec terrae figmenta , impudentissimi hi homunciones audent Regem gloriae , in domo sua , in Regia sua irritare, contumeliis & probris assicere , ac ad id etiam ignaras , idque minime cogitantes puellas pellicere. Haec sunt postea, filii, quae, cum publica sint peccata, publicis etiam Dei flagellis plectuntur, quibus innocentes quoque, & qui non peccarunt, plerumque mul

tantur.

Alia adhuc periculi hujus causa valde timenda est , quam Dominus per Malachiam aperit, dicens : Si riget bomo Deum , quia vos configitis me Z Heu, quam est hoc horrendum auditu, Deum configeres Et dixiqiis: in quo configimus te 8 Iu decimis, oe in primitiis. Et in penuria τυ maledicti estis , θ' me vos configitis gens tota a . Heul in amplissima hac Dioecesi quot fiunt hujusmodi decimarum , & primitiarum usurpationes t Quam multi negligunt legata pia persolvere, decimas ac primitias Ecclesiis reddere Z Quot Ecclesiastica jura laeduntur, quot agrorum & praediorum termini , atque confinia celantur , quot conantes patrimonium Ecclesiae tueri opprimuntur λ Ita prorsus configitur Deus; ita denuo configitur Christus; haec siccitatem, haec sterilitatem, haec penuriam , haec pestem gignunt, & mortem. Sed abstinete ab hujusmodi, dilectissimi; tollite has causas, & videbitis, quoniam

ingruentes aerumnae depellentur; amputate radices , & protinus experiemini, quoniam tam pemiciosi fructus ulterius non pullulabunt. Inferte , inquit Dominus , omnem decimam in borreum, sit cibus in domo mea , in Collegiis pauperum Virorum, Monialium , & Mendicantium, oe probare me super Me, dicit Dominus Si Deo non creditis , ejus fidem in experimentum adducite ): Si non aperuero vobis cataractas Cesi, oe studero vobis benedictionem , usque ad abundantiam b .Eja igitur, filii , studeat unusquisque nostrum , ne in se

Dominus justas hasce querelarum causas inveniat, & tunc merito Divina sperare nobis licebit auxilia. Offeremus nos bonorum omnium largitori publicum populi totius desiderium verbis illis Ieremiae: Domine De propter nomen Fuum, quoniam mustaesum aversones nosne se . Ne eas Domine aspicias , quia siccitatem & penuriam , famem , & mala universa meremur, nimis

228쪽

enim peccavimus, aversi a te toties sumus: haec namque est peccati conditio, ut quotiescumque quis lethaliter delinquit, toties maxima tua cum injuria a te aversus, ad creaturas indignissime convertatur. Obliti sumus toties corum, quae tibi spopondimus: Ne reminiscaris ergo Domine delicta vostra sa): sed pro pter nomen tuum petita nobis concede. Respice sanguinem Filii tui, quo animae istae sunt lotae, regeneratae, redemptae: Respice nomen tuum sacratissimum, quo in Baptismi Sacramento sunt insignitae; & praesta, ut decies tantum conversi revertantur ad te , ut in quibus hactenus abundavit delictum , nunc gratia superabundet b ; ut operiat in nobis caritas multatudinem peccatorum e . Fac, ut nos tibi postulanti non denegemus, quod tanto animi ardore supplices poscimus. Aquam nos petimus: Tu etiam aquam petis. Nos aquam agros irrigantem, ac tacundantem, tu lacrymarum aquam , corda mundantem, & animas impinguantem Tu nobis da, ut tibi demus sontes lacrymarum, per quos tu Coeli vobis cataractas aperias,& Caelis rorantibus pluant nubes aquam salutarem , aperiatur ima , ω

germinet nobis fructus expetitos d . Amen. e

s. ) Cum adhue siccitas perduraret, mea sonem ecepit Sanctus Carolus ex altera suppli

catione solemni, qudi habita fuit die Felium Sanctissimi Corporis Christi proximὲ subsequente , Populum excitandi au poenitentiam, ut votis publicis annueret Dei clementia. Pr inde a prandio concionem habuit in Templo Naximo, in qua divinam beneficentiam erga humanum genus summopere commendavit, ob tam pretiosum Corporis sui cibum nobis paratum . atque exemplum Danielis protulit, ad quem prandium misit , dum in laeu leonum iacebat, inquiense non dissimilem esse calamitatem nostrum , qui undique e reumdamux a Daemone, aliisque hostibus, animarum necemanelantibus , tamquam leonibus & crudelissimis seris. Dein hortatus est Auditores suos, ut imitantes prodisum filium, ab escis porcorum, idest peccatis, se se retraherent, atque in patris domum reverterentur, quae panibus abundabat. Hare, & alia in suo Archetypo adnotauit Possevinus; sed tempus fortasse defuit tum ipsi, tum Sancto Carolo, ut in recintum ordinem, latino sermocte disponerentur.

229쪽

HABITA IN ORATORIO DOMESTICO DOMUS S. SEPULCRI MEDIOLANI

Occasione Congregationis Generalis oblatorum S. Ambrosii

Feria L L. Dominicae LV post Penteco siem

- Τ s. am ENI Creator Spiritus, . mentes tuorum visita , - η il imple summa gratia , quae tu creasti pectora . Generali huic Congregationi oblatorum I. 2 Sanctissimi Patris, & Pastoris nostri Ambrosii, quotannis b) hoc tempore fieri, initium daturi, ad te confugi-νA I mus , opem tuam implorantes , Sanctissime Spiritus , qui unus cum Patre &-:et Filio Deus, cuncta, quae sunt, de nihilo creasti; a quo humana pectora nostra sumpserunt exordium. Tu, qui Oxsi sigillatim corda nos c) , tu ea, inquam, perfice, & ad illum , ad quem eadem creasti , finem digneris dirigere . Fuit procul dubio, dilectissimi fratres & filii, auctore hoc Sanctissimo Dei Spiritu, Congregatio ista nostra , ut ita dixerim, creata, ad hoc, ut in Ecclesiasticae disciplinae observantia excet lentiores quidam , & persectiores in amplissima hac hujus Dice cesis messe obsequium Deo praestarent & operam : unde nisi is idem

230쪽

idem Spiritus Sanctus eam promoveat, protegat , custodiat, ac dirigat semper , nil dubium , quin diu persi Here nequeat. Sed vult ipse Spiritus a nobis frequentius, & ex intimo corde exorari ;neque enim illabitur, nisi in eos, qui illum ardentissime desiderant ; ideoque hoc asnoscens Propheta dicebat : Os meum aperui quod autem os, nisi cordis 8 oe attraxi spiritum a . Nam sicut is, qui interius vehementer aestuat, ac quodammodo ardere sibi videtur , non solum naturalibus viis & meatibus aerem studet concipere, ut eo repletus, ardorem compescat & refrigeretur:

Sic nos , qui Spiritum hunc Sanctissimum rogamus , ut nostra dignetur in pectora descendere , debemus pariter cum Prophetaos nostrum penitus aperire, ut spiritu impleamur. O ingentem desiderii hujus vim & efficaciami O immensam ejusdem indigentiam l cum ope illius omnipotentem Deum, Spiritum Sanctum, qui omnia creavit de nihilo , e suprerno Ccelorum solio in nos

attrahere valeamus: Os meum, inquit memoratus Propheta, aperui, Θ attraxi spiritum. Ergo hoc os, quod clausum Spiritui ad

ostium pulsanti, & intrare desideranti b resistit i hoc, inquam ,

apertum, eumdem in se spiritum attrahit, veluti magnes ferrum. Verum non hinc ulla ipsius arguitur infirmitas , imo sola immensa caritas atque dilectio elucet; qui ideo attrahitur, quia a

trahi vult & exoptat; quia delicis ipsius sunt, esse cum filiis hominum e ; qui Donum dicitur, eo quod dono haberi, & se ipsum in donum dare vult nobis. Ergo intensum hoc desiderium, haec pia & supplex Spiritus Sancti invocatio sit hujusce Congregationis praecipua praeparatio, congruumque principium . Et licet hoc in omnibus religiosis conventibus ad divinum honorem spectantibus , verissimum sit & necessarium, est tamen potissimum in hoc Ccetu , qui prosecto , si tempus inspicimus, novissimus est; si oblatorum numerum, minimus; si denique alia quamplurima, aviculis illis, quae adhuc implumes in nidulis jacent, videtur simillimus; istae enim, cum plumis careant & viribus ad volandum , aut ad victui proprio necessaria comparanda, hoc solum possunt, nempe os aperire, & altissimis vocibus clamare. Sic etiam haec nostra Congregatio , sicut pullus hirundinis , sic clamet d , ut qui dat inmensis escam ipsorum, oe pullis remorum imocantibus eum ce),

Tom. IV. F p ipse

SEARCH

MENU NAVIGATION