S. Carlo Borromei ... Homiliæ nunc primum e mss. codicibus Bibliothecæ Ambrosianæ in lucem productæ Joseph Antonii Saxii præfatione, et annotationibus illustratæ. Tomus primus quintus

발행: 1747년

분량: 327페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

232쪽

Et prosecto, quod hic Spiritus ille prorsus sit, de quo supra dixi

mus, quem Mundus non accipit, quia non videt eum, nec scit eum, testantur si meministis tam multa illa incommoda & obstacula , tot impedimenta & difficultates, quae nobis Ecclesiae Mediolanensisl reformationem, & Congregationis hujus institutionem cogitantibus, opponebantur. Adversabantur tunc nobis fere omnia : Obsi stebat Mundus, reclamabant Laici, recalcitrabant Sacerdotes, novitates has ut ipsi vocabant, cum tamen esset potius antiquae Religionis restitutio) detestabantur, & odio habebant. Testatur hoc denique tam exiguus hic Vester numerus , tam paucos nempe extitisse, qui statuerint in Ecclesiastica vivendi ratione non perfunctorie se gerere, sed praecellere. Quamobrem haec cogitans, licet prae admiratione aliquando obstupescam , cum tamen temporum omnium rationes memoria perpendo, semper adversantem Christo Domino Mundum , semper hunc veritatis Spiritum impedimenta innumera reperientem agnosco.

Facit mirum in modum ad hanc rem , quod Ecclesiastes ipse summa cum admiratione recenset, inquiens: Hane quorue sub Sole vidi Sapientiam, oe probavi maximam : Civitas parva, ω pauci in ea viri

etenis contra eam Rex magnus , ω vallavit eam , exnruxitque munitiones perorum, oe perfecta est obsidis . Inventusque Ut in ea vir pauper oe sapiens , ω liberavit Urbem per sapientiam suam , oe nullus deinceps recordatus est b minis illius p priris. Et dicebam ego, meliorem esse Sapientiam fortitudine : uomodo ergo sapientia pauperis contempta est, oe verba ejus non sunt audiato a Z Civitas haec parva procul dusio Mundus est , vere parva Civitas ; si enim immensae illi Coelorum circumserentiae comparetur, instar puncti videtur. Pauci in ea erant viri: Multi siquidem homines reperiebantur , sed viri pauci , qui scilicet virili essent animo ,

virilem ducerent vitam e verat enim omnis caro viam suam b , ω homo eum in bonore esset, non intellexerat, comparatus fuerat iumentis insipientibus, oe factus similis illis e . Obsederat non modo hanc Civitatem magnus ille Mundi Rex , & Princeps Diabolus, sed etiam expugnaverat, ac suam in ea sedem collocaverat, homines ignorantiae tenebris repletos sub tyrannidis suae continens jugo, ac veluti pacifice regnans. Sed dum tali ipse pace perfrueretur, in medio hujus Civitatis, in Bethlehem, in Mariae utero inventus es sobumbrante vim tute Altismi, ac Spiritu Sancto sum eniente in Dei Matrem, & ancil- Tom. IV. F p II lam

233쪽

lam a J pauperculus Dei Filius, Dominus Iesus humana carne indutus , paver, inquam, quia ex pauperrima Matre, in pauperrimo loco, pauperrimo tempore, in summa rerum omnium est natus inopia ;1ed sapiens, utpote quia in ipso erant Gesuri sapientia, oe scientiae Dei D. Hic per sapientiam suam liberavit hanc Civitatem a dira obsidione,& gravissima Daemonis atque peccati tyrannide ; ipso siquidem in Crucem sublato, Princeps Mundi huius ejectus es foras e . Et tamen O horrendam hujusce Civitatis ac Civium ingratitudinem l o execrandum scelusi non modo nullus deinceps recordatus

est pauperis illius; non modo post tot visa admiranda opera &miracula , non sunt verba ejus audita d); sed sui eum non receperunt e , & ex Civibus hisce quamplures morte illum multando, e sua hac veluti Civitate repulerunt. Ecce fratres, quam fuerit Mundus Spiritui huic veritatis semper inimicus , quam illum oderit. Sed sorte dicitis omnibus communis est haec verborum Sapientis explicatio i cum haec omnia nobis, & Congresationi nostrae applicari magis peculiariter non possint. Ιmo

Vero maxime.

Parva civitas erat, Mediolanensis haec Dioecesis, totius Mundi & Ecclesiae universalis intuitu: Pauci in ea viri erant, paucis-ssimi praestantium morum imitatores, quibus Ambrosius, Simplicianus, Gaidinus , Protasius , & Gervasius praeluxerunt: e minati erant omnium fere Ecclesiasticorum mores. Qui strenue Mundo, ac Daemoni, & Camis illecebris obsisterent, paucos-nedicam 8 Fere nullos invenire erat. Obsederat parvam hanc Civitatem , Mundus , Rex magnus , Caro , Rex magms, peccatorum omnium cumulus, Rex, Vel potius Tyrannus maximus; & quam

hoc veritati consentiret, testes erant omnes pene terrarum Orbis

partes , in quibus , si de Dioecesi hac sermo incidisset , deflere

cuncti cogebantur, deturpatam adeo ac deformatam Sanctissimi Patris Ambrosii mysticam Sponsam. Attamen, quando Altissimo placuit, quibus oculis Petrum negantem respexit f , iisdem etiam Civitatem hanc intueri , inventus est in ea vir pauper , ω sapiens :Excitavit in ea hanc oblatorum Congregationem, quae certe vir

erat pauper, debilibus instituta principiis, tenuissime quoque proficiens , sed sapiens; assistente siquidem Spiritu sapientia, oe intelle

234쪽

tus, Spiritu emisilii a , ω veritatis b , inchoata fuit, & ad hunc

usque diem, ut speramus, conservata. Per hanc liberata videtur maxime civitas haec a peccatorum tyrannide , a tam multis vi

tiis & sceleribus , quibus veluti obsidebatur; hinc namque multi prodierunt, qui se ipsos in primis, tum ceteros antiquae vivendi rationi, a Sanctissimis progenitoribus nostris traditae, consommare studuerunt. Verum proh dolori Obliti fere videntur omnes Sacerdotes & Clerici, pauperis hujus Congregationis; & cum

tantum ejus sapientia omnibus profuerit, cum tam multae indoutilitates emanaverint, tam pauci ejus audiunt verba; tam pauci

hanc vivendi rationem complectuntur, & ex his, qui complexi sunt, tam pauci persectissimam adhuc Regulam devoverunt paupertatis c); tam pauci interiorem hanc veluti persectionis me

dullam penetrarunt.

Neque vero, dum haec dicimus quae quidem sine lacrymis dicere non possvinus bonum & verum , a tam paucis agnosci videntes & suscipi, dissidimus ideo, aut spem deponimus: Quinimo in illo semper speravimus, qui non plures solet requirere, sed paucos & bonos, multis aequi pollentes, ad egregia sua opera perficienda. Nam non adeo sumus immemores, ut non re

cordemur , Gedeon multos sibi milites eligente , eos sere om-

se ipso sentiret, Regulas, quas ad instituendos Oblatos conscripserat, Romam ad Sanctum Philippum Nerium detulit, ut easdem ad serium examen revocaret. Detrectavit pari animi demissione hoc onus Philippus, illudque ad Sanctum Felicem Capucinum Laicum transtulit; eumque iste excusationem ignorantiae pratenderet, eb quM inalphabetus esset, obedientiae praecepto eumdem adstrinxit Philippus, ut a Regulis hisce, sibi ab alio perlectis, deleri iuberet , quod minimὲ consonum spiritui ecelitus in ipsum immittendo censuisset. Paruit Sanctus Felix, ac nonnulla Obliterari praecepit, non sine parva Sancti Caroli admiratione, qui eiusmodi emendationes, divino afflatu appos

tas suilla confiteri non recusavit. Narrantur

ista in MSto Uallicellano, quem in lucem tr tulit Auctor Viti Sancti Philippi Nerit, editae

Venetiis anno MDCC xx II.

Quo e loco Regularum ad oblatos pertinentium expungi iusserit Sanctus Felix ea, quae Sanctus Carolus exaraverat, intus Codex non indicata Traditio tamen est, deletum fuisse Votum praesertim paupertatis , quod oblatis Borromeus Praesul indixerat. Certὲ in Formula eorumdem admissonis superius relata , nihil de paupertate innuitur; praeterea in Re gulis ipsis Lib. I. Cap. Iv. liberum oblatis relinquitur , paupertatem vovere , his verbis r,, Si quis perseestoris vitae desiderio incensus, si qub suscepti huius Instituti studiis, officiis,

is atque exercitationibus, paupertatem &e. ohe-

- dientiae voto subiicere velit exolorata ilia se lius mente, plan que perspecto constantis anuis mi desiderio, vel in ipso voti obedientiae tem- ,, pore, vel alio deinceps Archiepiscopus susti- ,, piat ,, : Idque in hoc Sermone enix optare se ostendit Sanctus Carolus, cum ipsos Alumnos suos ad persectioris vitae Institutum urgere eonaretur. Ceterita in singulare Congregati nis huius ornamentum cedit, quia ad eii,sdem Institutiones condendas, insisnium Sanctorum triumviratus accesserit; id enim expressum fuit

in picta Tabula, cum Sanctus Felix solemni

ritu in Caelitum numerum referretur, adiecta

hac epigraphe: A DEI SPIRITU PLENUsA FELIx A s. CAROLO CUM s. pHI-- LIPPO NERIo , PRO INsTITUENDAis OBLATO RUΜ CONGREGATIONEM CONSULITUR.

235쪽

23o HOMILIA CXX. S. CAROLI BORRO ME Ines, paucis admodum relictis, a Domino fuisse rejectos se : nec

ignoramus, uniVerso terrarum Orbi conquirendo non innumeros

exercitus Dei Filium prout , si voluisset, optime poterat) sed duodecim quosdam pauperes & imbecilles Apostolos destinasse , ut per in ma haec & abjecta , Mundi fortia atque superba confunderet b . Sed nos id angit in primis ac tenet solicitos , ne qui

vitam hanc colunt viri, a veritatis spiritu deflactant; ne aliter vivant , quam se Victuros , Deo , Beato Ambrosio , toti Curie Coelesti , ac nobis promiserunt i ne , inquam , finis sui ac voti obliti sint; ne cum animarum juvandarum gelus & ardor Congresationem hanc excitaverit, hic aut in multis perierit, aut certe refriguerit & langueat. Scitis quid dicam fratres Z Audite, quia adhuc facilius explicabo me ipsum. Non dubito, quin si omnes, qui hic adsunt, interrogem, an norint, quid sint animae, Christi pretiosissimo Sanguine redemptae , quam earum sit procuranda salus , quin, inquam, omnes statim promptissime auditurus sim respondentes: impares esse labores omnes, & Sacerdotum vigilias ac solicitudinem , earum meritis. At si manus sit operi admovenda , si incommoda pro iis actu perferenda ; si toleranda paupertas , excipiendae injuriae , calumniae, maledicta , heu, quam multi humeros oneri subdupunt; quam multi se retrahunt; quam multi etiam forte submurmuranti Videtur-ne vobis hic hujusmodi hominum spiritus, veritatis Spiritus, an falsitatis Z Concors-ne est horum vita, Instituto & prosessioni, quam emiserunt 8 Minime prosecto. Sed ii in Spiritu veritatis amisiabuut sc , qui ex corde animarum salutem Zelabunt , & in operibus nullos pro eadem comparanda labores recusabunt; imo ut

providi pastores propriis etiam humeris impositas languidas oves portabunt M. Hoc est, dilectissimi fratres, quod magni illius Pontificis Aaronis indumenta signabant, cum & in Rationali , filiorum Israel nomina lapidibus pretiosis descripta, & in Supe humerali, quod a Rationali nullatenus separabatur, gestaret H; Erat vero in Rationali scriptum: Doctrina, oe Veritas ; quibus omnibus innuebatur, in Sacerdotum corde ac pectore describenda esse populorum nomina, ut eos ex intimis praxordiis diliganti quos vero per affectum diligunt cordis, ac pretiosissimos habent,

236쪽

habent, hos item per effectuin super humeros descriptos habeant, ac veluti portent. Et haec est praestantissima Doctrina , quam vestes illae docebant; haec Veritus, ut nempe huic indumento vita quoque Sacerdotis esset conformis. Benignissime Iesu, Sacerdos summe , quam haec omnia in te expressa conspicimus i Fuerunt omnium hominum nomina in Rationali tuo descripta , & in Superhumerali pretiosissimo opere insculpta ι quid enim preti sius tibi esse potuit , quam id , pro quo sanguinem & vitam exposuisti Z Vidi me in corde tuo descriptum per magnam iulam & patentem fenestram pectoris tui, quam ideo aperiri voluisti, ut quicumque introspicere vellet, illic pretiosissimo opere se descriptum aspiceret. In Superhumerali quoque nos descripsisti; quid enim sunt livores isti in humeris tuis; quid plagae

istae, nisi animarum nostrarum, quas in humeris portasti, signa' Quid, nisi omnium hominum nomina, quae super dorsum tuum fribricaverunt peccatores D p Vere tu Doctrina, oe Veritas fuisti; nam omnis actio tua, nostra fuit instructio ; & quidquid exterius in corpore tuo apparuit, hoc fuit interius , & e converso. Unde fallitur prosecto quicumque te in his non imitatus, in se Veria tutem , & Dominam hanc esse arbitratur , quicumque pro animabus omnia pati detrectat, quicumque denique Sanctissimo huic Instituto non conformatur Oblatus. Quorum quidem oblatorum statum & numerum hic praesentem cernens , non possum , fratres , brevem hunc sermonem lacrymis non concludere. Et cur putatis 3 Num quod paucos videam Z Non certe: jam enim audistis , quia non in pluribus nesotii summa consistit, sed in bonis. Cur ergo Z Nempe quia et de his paucis, quos intueor, Vereor , ne dicere possim, quod deinceps non est, qui recoerdetur pauperis illius, per cujus sapiemiam liberata es Civitas iam supradicta. Quid hoc est Z dicitis . Nostis, quanta sit altissimae paupertatis persectio 8 quantum illa animarum piscatoribus praebeat adjumenti Z quam eam in primis illis piscatoribus Apostolis

districte requisierit Dominus , quos neque ronam , neque peram , n

que sacculum habere permittebat b Z Nostis , quomodo in hoc paupertatis spiritu fundata sit praesens Congregatio 8 Et tamen,

inter vos quam pauci illius recordamur f Vos dicite. Duo, aut tres tantum eam ex corde complexi sunt, eam professi sunt,

237쪽

23r Ho Mi Li A CXX. S. CAROLI BORRO ME Itotos illi se se tradiderunt. Heul quia jam non est, qui recoridetur ejus ; S sic , dum praecipua oblivioni traduntur, paulatim omnium verenda est jactura gravissima. Sed ad te iterum conis fugimus Sanctissime Spiritus , ad te redit figmentum hoc tuum,& opus. Tu illud formasti: Tu reforma. A te coepit, & per te: in te quoque finiatur. Tu haec pectora creasti. Tu haec imple superna gratia tua , Spiritu veritatis , quo Instituto tuo consormentur ; quibus adjumentis eorum est condita Congre-oatio , iisdem eam promovere contendant. Imple eos siti ardentissima & fame tui ipsius : ut sic os suum aperientes, tua gratia a te impleantur ; & qui in hac valle lacrymarum tibi ,& Sanctissimo Servo tuo Ambrosio Pontifici nostro, veluti dedi tissimi famuli & ministri, Oblati sunt, possint etiam tamdem , ubi tu sine fine regnas, illic et misi i mi esse a , aeternae gloriae tuae participes. Amen.

238쪽

IN CONSECRATIONE

REVERENDISSIMI D. D.

OCTAVIANI PARAVICINI

EPISCOPI ALEXANDRINI

Habita in Templo Maximo, inter Missarum Solemnia Dominica V V. post Pentecostem

ANNO MDLXXXIV. X V. IULII.

UANTA putamus nos, Reverendissimi Pastores , vosque dilectissimi filii, esset ardens illa caritas, quantus amor in accenso illo Salvatoris nostri Domini Iesu pectore , quod fervidissimo desiderio se lutis animarum nostrarum aestuabat, cum unde quaque toties & multimode latentis intus ignis scintillas virtutibus, operibus, atque signis exterius emitteret, & tantavi ad se homines attraheret i Ideo erunt hodie appropinquantes ei publicani, oe peccatores, ut audirem illum b ; neque enim eidem appropinquare potuissent, quos ad se prior ipse non traxisset e . Multa quidem de immenso hoc caritatis pelago, mente a nobis

a Ioannes Baptista Possevinus de hae Gn.inio huiusmet anni, peculiaris gratiae loeo ha- seeratione loquens Cap. XIX. Vitae sancti G-ibens, a sancto Carolo in Episcopum consecra i. resi, praemittit, quamplures Episcopos dum i u- Fuit iste Patria Novocomensis, sacro murice do-gurandi ad Ecclesias suas serent,summopere opta- natus a Gregorio XIV. anno ΜDve. Alexaniavisse, ut e manibus huius sancti Arcniepiscopi drinam Ecclesiam administravit ad annum nLunctionem Episcopalem aeciperent. Inter hostque MDxeiii. ; ea vero dimissa Romae dece autem ait, suisse Octavianum Paravicinum, qui ut anno MDexi. eiusque sepulcralem inscrip- dum in Aula Catholiet Regis degeret, & mitionem refert Ughellus In Episeopis A exan- Antistitem Alexandriae renunciatus esset a Pon-idrinis. itiae Μaximo Gregorio XIII., statim ab His, h Lue XV. O. I. paniis preces suas Mediolanum misit, mense I e Ioana. VI. - 44.

239쪽

23 Η o MILi A CXXI. S. CAR OLi BORRO MEI concipi possunt, multa cogitari, & multa quoque proserrii Verum quis adeo inscius sit, ut ignoret, incomprehensibilem, infinitam, & nullis terminis circumscriptam Dei bonitatem plene numquam posse comprehendi 8 Secundum ma nitudinem ipsius finquit

Ecclesiasticus ca)J sis oe misericordia illius cum ipse est. Sicut ergo

infinitus est ipse, omnem transcendit Angelicam etiam intelligentiam , ac se se ipse solus intelligit, ita etiam caritatem a que misericordiam suam solus attingit. Complacet tamen ipse sibi per tempora, quibusdam modo operibus, modo VerbiS, mΟ-do signis, modo etiam parabolis eam hominibus ex quadam veluti parte detegere, immensitatis illius velamine quadan tenus reserato, veluti in hodierni sacrosancti Evanselii Parabola, ab ipso ad perfidam Pharis eorum rabiem coniundendam proposita, qui ferre non valentes , eum ad se publicanos & peccatores in-Vitare , allicere , attrahere , & verbis & miraculis aegris salutem restituendo, & turbis panes multiplicando, ob id murmurabant b ,& ipsius Domini Redemptoris nostri infinitae detrahebant caritati; pejores & caeci magis effecti, unde meliorari ipsi debuerant atque

illuminari. Parabolae vero series haec erat : Homo quidam centum oves habens, cum ex iis unam amisisset, relictis ceteris omnibus, hanc per montes & silvas , per saltus & nemora tamdiu quaesivit, donec inventam , maximo cum gaudio humeris suis impositam ad ovile portavit. Narrat itidem, quid non fecerit mulier decem drachmas habens , ut unam ex illis deperditam

inveniret: totam domum everrit , donec tamdem cum inveni Dset, tanto est ob id gaudio perfusa, ut etiam propin uas omnes suas, ejusdem laetitiae voluerit esse participes. Verum quam opportune, dilectissimi, dum adeo aperte hodie explicat Dominus immensam suam erga has animas caritatem , consecratur in

Episcopum hic Reverendissimus Pastor; quae res tota amoris plena est , & Dei etiam exprimit dilectionem , de animabus adeo soliciti, ut non cesset quotidie ad hoc etiam praecipuos Ministros deputaret Ex utroque igitur, nempe & ex Evangelii Parabola, Sex sacrosancto hoc ministerio, nonnulla tractanda eliciemus, ad caritatem potissimum spectantia, quae omnia eo dirigentur, ut probe

intelligamus, quam sit difficile, laboriosum, & periculis plenum Episcopi munus, simulque quantum sublime dignum ac Deo gratum, ac ob id quid hujusmodi Pastoribus Populi debeant, juvante

Domino breviter attingemus. M

SEARCH

MENU NAVIGATION