Ioachimi Camerarii De Philippi Melanchthonis vita narratio

발행: 1777년

분량: 620페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

DOCUMENTA. 6 3 erat non exigua, quam vel personae suae, ves utilitati

communi seruiret. Et scio omnibus aetatibus ut tempestatum incommoda, ita aliqua in gubernatione vitia modestis ariste ferenda et dissimulanda esse. Sed si non modo lenti um a me flagitari dicis, verum etiam suffragationem, non dubito te Virum sapientem et hominum naturas introspi-eere, et sagaciter de ingeniis ac voIuntatibus iudicare.

Non sum natura φιλονεικος, ac si quis alius, consociatio in nem hominum valde amo. Ne moui has controuersas,

quae distraxerunt Rempublieam; sed incidi in motas, quae cum et multae essent et inexplicatae, quodam misplici studio quaerendae veritatis, praesertim cum multi docti et sapientes initiis applauderent, considerare eas coePi. Et quanquam materias quasdam horridiores autor initio miscuerat, tamen alia vera et necessaria non putaui reiicienda esse. Haec cum excerpta complecterer, paulatim aliquas absurdas opiniones vel sustudi vel lenii. Cumque tribunitia passim in tota Germania plebs in conuiuiis, et indocti Concionatores in templis igni oleum adderent. primum in inspectione Ecclesiarum multa correxi, quo tempore ita accenderunt aduersus me aulam propter stu dium moderationis nonnulli, qui iactitant se nune veluti caduceum tenentes in Conuentu Augustano concordiae autores esse, ut vita mea in discrimen veniret. e postea annis fere viginti alii me frigus et glaciem nominarunt, alii me assentari aduersariis dixerunt. Memini quendam mihi obiicere, me ambire galerum Cardinalitium. Hae iniquitate iudiciorum nihil motus, cum in his operis scho.

Ff a lasticis

elanchthon ipse ob hoc verbum se defendit in epi. stola quadam ad Theod a Mottaan: Fortasse , quid io

on incet φιλονεικοε Aristarchi nostri nou consulerant.

Non est crimen , sed ἀθοι statum heroicis naturis, quod nominatim Pericli, Lysandro, et Agesilao Scriptores tribuunt, et omnino erant in Luthero heroica impetus. Nec mirum est, nos quorum naturae sunt segniores, interdum mirari illam vehementiam, praesertim cum tam multis controuersis motis quaedam

haereant.

482쪽

Iastieis dies de Eeclesiae doctrina neeesse esset, res neces

sarias, quanta potui proprietate exposui, multas praescidi inutiles quaestiones, quosdam scopulos praeterii, ne accenderentur maiora dissidia, et profuisse hane propriam explieationem ad consensum Ecclesiarum in multis regi nibus non obseurum est. Sed quidam ideo mihi irascuntur, quod inuitasse iunentutis studia ad doctrinae nostrae genus existimor, et confirmasse multorum voluntates. His idem respondeo, quod mota republica Attica et translata gubernatione ad quadringentos respondit Pisandro Soph Ies interroganti, cur statum quadringentorum adiuvisset 'Quia, inquit, nihil vidi in republica fieri melius potuisse. Non inflectere me ad aduersarios volui, ut me hortabantur inu Iti potentes viri, quia iudicaui rectius et his regi nibus nune quidem eonvenientius esse, harum Ecclesiarum statum, quibus ossiciis possem, tueri et ornare, quanquam et hic status non meo, sed aliorum consilio constitutus erat, in quo etsi quaedam mihi displicebant, ut in omni gubernatione aliqua sunt vitia, tamen in hoc a , ne, in quo studium erat quaerendae veritatis esse malui, quam apud hostes, qui iniustam saeuitiam exercebant et deinceps quoque tranquillitati harum Ecclesiarum libenter seruiturus sum. Sed turbari eas vel mutato genere doctrinae, vel pellendis honestis viris nequaquam velim, deque eorum nova dissipatione cum eogito, ingenti dolore iam quoque assicior. Nihil tam tenerum est, nihil facis Ilus turbatur, quam inuocatio Dei in mentibus hom, Iram. Nee maius ullum malum est, nec aerior unus dolor, quam inuocationis labefactio. Amentior, inquies, nec mutabitur genus doctrina: Tanta est Caroli Imperatoris pietas, ut sanare et conium gere Ecclesias velit. Credo Imperatoris voluntatem mnam esse, et video mediocres conditiones proponi. Sed tamen pavea quaedam mitigari optarim multa onte et liberaliter largior, de quibus acerrime pugnarunt alu.

Politiam Ecclesiasticam , et Episcopis et summo Episcopo

tribua

483쪽

tribuatur autoritas , quae . deseribitur svlibro Augustano,

conseruari opto Fortassis natura sum ingenio seruili Sed tamen vere ita sentio, modestiam esse conuenientem bonis mentibus, gradus gubernatorum non labefactare ma vetus Collegiorum magno consilio constituta est alexemplum Eccletiae, quae in populo Israelis suerat, tibi doctrinae custodes et testes essent, et sunt in Collegiis illis alie ubi docti viri, ne existima4dum est, ad diutu nitatem aulas Principum illiteratorum suturas eo in custodienda doctrina diligentiores Libenter et eremonias, quas liber praecipit, reeipio. Scio enim disciplinae par tem esse ceremonias , et opinor vitam meam testari, me disciplinae et ordinis amantem esse, et constat meis scriptis qualibuscunque inuitari iuuentutem ad intelligendam et amandam disciplinam. Puer etiam in templis sing lari voluptate ritus omnes obseruaui, et natura mea alimnissima est ab illa Cyclopum vita, quae ignorat ordinem

actionum, et odit ritus communes velut carcerem. Neatantum amplector haec, quae recensui, sed persuadere etiam aliis eandem sententiam studebo. De fide autem fuit admonitio necessarii, quam ad vos misi, et obtineri posse emendationem arbitror. In ea etiam causa melior est voluntas Imperatoris, quam eorum qui sormulam composuerunt, qui gloriosum sibi esse ducunt, nos tanquam pueros praestigiis Iudificari. Quanta in inuoeatione sanctorum in aliis nationibus et quam tetra exempla vidisti ipse, talia nequaquam stabitu

gno. Illud autem in hae deliberatione etiam considera

dum est, quid mediocribus Pastoribus persuaderi possit. Vellem igitur vos et praeeipuis ex senioribus Pastoribus

consilium vestrum plane exponere, ae ostendere, cur hane conciliationem Ecclesiis profuturam esse existimetis. Η rum apud vicinas gentes autoritas etiam valeret, quorum voluntates si non adiunguntur ad vestras, noua dissidia erunt. Si quis autem stultam vel iniustam pertinaeiam esse

484쪽

iudieabit, non Mentiri libro in omnibus artieulis, et abuti nos lenitate Imperatoris dicet, huic respondeo, me non solum publieae paeis causa, sed etiam ne inuocatio inimdioribus turbetur, multa largiri et dissimulare, nee ignorare me illud Pindaricum: το σοα πολλα - - σα μοτον ἀ- ποις. tacere saepe est summa sapientia hominibus. Sed modus est quidam eius rei. Si autem hae moderatione placare potentes non possum, et videor esse Ecclesiae ἀλα des daemon crudelis aut videor apud nωstros amens fuisse velut Melanthius apud procos Penelopes, autor pecoris edendi, ut Ovidii verbis utar vesmonstrator armorum, seram Deo iuuante, quae accident, non ut illi Melanthio, sed ut aliis multis, qui in bonis eausis etiam leuioribus veritatem vitae antetulerunt. Nee impediam , quo minus constituant rempublieam suo arbitrio gubernatores. Et autem scio hane nostram mmderationem non satissaeere iis, qui summam potentiam tenent, tamen te oro ut eum hae certamina non moue

rim, et sine petulantia veritatem quaesuerim , et mere explicationes multis bonis rebus aliquid Iueis attuleriat, mihi, veniam des vel studio EeeIesiarum nostrarum e Pienti ne earum tranquillitas turbetur, vel alioquini,nus videnti quid expediat. Consiliis de bello nunquam adhibitus sui, tanque Ducum naturas nossem, dolui eos arma opere Sci

ham et illud, nihil simile esse Pelopidae et Epamillondie, meumque iudicium et dolorem ante hellum iis ostendi, quorum apud Principes valebat autoritas. Neque vero sum Stoicus , et sortius eum Zenonis familia seliari s Ieo, quam nostri Duces ad Danubium praeliati mi, nec ad Stoicum Din refero hane alamitatem, sis multis nos magnis delictis attraxisse poenam agnoseo, ac Deum oro, ut in ira sua misericordiae reeordetur, et seruet Ε eIesas et Politias, quae sunt hospitia piorum studiorum.

Bene vale, . Cal. Μas, 1348. N. XVII.

485쪽

M XVII.

Conuentus ob Interim A. 1 I has ii 'A

Propter Interim octo conuentus coegit hoc anno Mauritius Elector, quibus Philippus omnibus, primo e cepto, quod secedere iussit suisset ob metum Caesaris, intermit Scripta etiam omnia, quae in illis conuentibus fuere exhibita, Philippus composuit. Ante actiones etiam horum conventuum eonsultus hilippus a Mauritio

Electore de Synodo respondit scripto, quod extat in Α-ctis synodicis, in b. Conuentus autem et scripta ordine lusisti I. Caivaeus. Ad hune conuentum ex secessu mist Pistippus primum scriptum de Interim, eum doctissima epistoIa ad Crueigerum , extat in Actis synodiei inah. Hoc seriptum paulo post secutum est aliud eiu dem Philippi de insidiosa et fraudulenta deprauatione articuli de Iustificatione iis libro Augustano. Item dein monstratio et refutatio fuci, quo pingitur priuata Missa in libro Augustano. Extant in Ast. Synod Ra et 3.

II. Cellensio. In hoc conuentu scripsit Philippus censuram pleniosem de singulis libri Augustani capitibus. Erata in Ait Synod S a Cella vix domum reuersus Melanchthon statim postridie quae erat 9 April. ge manicum scriptum de eodem negotio componit, quod e uectum in latinam linguam extat in Λὶ Synod. s. Item aliud prolixum scriptum 16 Iunii cons ctum continens notationes de corruptelis libri Int rim, ibidem X 4. Privata scripta, quae ibidem p

nuntur, praeterimus.

III. Miseensis. In hoc conuentu secit germanicum seris plum, quod latinum extat in Act Synod D drai, titulo iudicium de libro Augustano, qui nominatur Ff s interim Mylii chronologia scriptorum P. inianehthonis.

486쪽

4 3 DoeVM ENTA. Interim ete et aliud de iustificatione hominis eoram Deo gratuit et noua obedientia etc. I i a. IlII. Pegaviensis. In hoc actum fuit eum istens et Naumburgense Episcopo, ac colloquii initium factuin est a capite iustificationis, de qua Theologi Electoris Mauriti doctrinam scripto comprehensam proposuerunt, quod extat in Actis Synod Nn s. V. Torgensis Scripta in hoe eonventu composita et oblata extant in Actis Synod Sara. VI. Cellenses II. In hoe conuentu actum de adlaphoris. Seripta extant in Ast Synod Tt . UIL Iutreboeenses. In hoc conuentu compositum fuit seriptum de Canone. Extat in M. Synod ZEcb. VIII. Lipseos. In hoc primum conuentu persectum est,

de quo actum et deliberatum per totum trimestre fuerat, ut constitueretur de responsione ad Caesarem de libro Augustano Scriptum extat in Act Synod. Bbb. . Anno σώ-L Merseburgens. In hoc conuentu liber Agendorem nouus consessias est mense artio. De eo vide Acta Synod Dd a.

II. Torgensis. In hoc re*onderunt Theologi scripto Gabr. Didymi, a quo accusati fuerant idololatriae et deseditae veritatis. Extat in Act Synod Dd 4. III. Grimmense. In hoc liber Agendorum fuit Iesius, et post eonsiderationem diligentem Omnium communiter ab uniuersis responsum eo modo, ut ex germanico conuersum extat in Ast Synod Ee a.

487쪽

Reuerendi viri et amici charissimi Non aegre s rimus, nos amanter a vobis vel moneri vel reprehendLSunt enim et hae omela in amicitia praeserum in ecl sa necessaria. Sed tamen oramus vos, ut in iudieando pro vestra prudentia, grauitate et erga nos beneuolentia eandorem adhibeatis , nec veteres amicos, qui ampliusao annis magnos labores et varia eertamina sustinuimus, et adhue sustinemus, damnetis, scut alii quidam, qui falsis eriminationibus rabiose nos insectantur, quibus ideo non respondemus, ne tam tristi tempore odia et dissidia magis inflammentur. Primum autem vobis significamus, Dei benefieio vo-eem doctrinae eandem in Eeciesis nostris et Academiis sonare, quam tot annorum consensu vobiscum profitemur, et quam nunc in vestra consessione propugnatis. Cumque sciamus hanc doctrinam aeternum Dei decretum esse et perpetuam verae Ecclesiae sententiam , nihil in ea v quam mutaturi sumus. Ae ne quid mutaretur in doctrina et liturgia, acerrimae contentiones nobis hoc ipso anno cum aliquibus fuerunt, qui ingeniis , eruditione et aut ritate in his regionibus excellunt. Quod eum ita si emtant non obscura testimonia nostrae confessionis, ae aluquanto maiora odia et pericula subimus, in tali confessi ne quam illi qui inter applausores suos in tuto nobis conuitiantur, quos optaremus interesse iis disputationibus, in quibus argumenta acutissime excogitata magno labore

refutamus.

Eduntur apud nos et libri iidem , qui ante bellum editi sunt nee ritus alii sunt f Ecclesiis nostris, quam quos vidistis. Et quanquam non magna dissimilitudo est,

' mare epistola et seorsim edita est et extat quoque in Epp. aliquot feleci. Me p. 49 sqq.

488쪽

46 DOCUMENTA. tamen alibi plures, alibi pauciores sunt, de qua dissimi.

litudine ne antea rixati sumus, ne nune rixamur. Nam

et esse publieos congressus honestos, et ritus non barbaricos in illis congressibus, imo et quaedam disciplinaenna necesse est, in qua si nihil contra mandata Dei institutum est de gestibus ipsis non esse rixandum, vos ipsistitis. Sed metuitis in generali verbo insidias, cum G,

mus nos de Adiaphoris non pugnare. Ueniunt eadem no- his in mentem, quae vos prudenter prospicius et voluntates multorum eo spectant , ut inclinationem ad totam politiam pontificiam faciant. Sed tamen cum occupati maioribus certaminibus de rebus necessariis omittimus rinxas de Adiaphoris, decet bonos viros qui talia legunt, adhibere dexteritatem in iudicando. Oeamus Adiaph

ra non magicas consecrationes, non statuarum adoraui

nes, non circiamgestationes panis aut substantialia, quae aperte damnantur voce nostra et scriptis, imo ne ineptias quidem , ut excubias ad sepulchrum. Talia qui vel odi. os coaceruant, ut nos exagitent, vel astute colligunt, ut pastoribus duriora onera imponant, iniuriam nobis sariunt, et bis adfectibus morem gerunt. Ea multa sunt Adiaphora, quae et antiquissima Ecclesia instituit, et ad

concionum ordinem, et ad docendos seu commonefaciem

dos rudiores conducunt, ut ordo sestorum P estionum, publici congressus examen, et absblutio ante sumtionem Sacramenti, ritus aliquis publicae poenitentiae, examen in confirmatione, publiea ordinatio ad ministerium Eua gelicum, publieae desponsationes et precationes in nuptiis, honesti comitatus aut etiam conciones in funeribus. Haec cum pleraque in suo usu sint apud nos, et bono comsilio retentarint, qua fronte dicere poterimus nos nulla Adiaphora, nihil usitatuit admissuros esse An ut si in factionibus et studiis partium, odio adueriariorum etiam istos vetustos mores ongruentes cum Ecclesia Dei inde usque a primis Parentibus abiiceremus seu Cynesias

quidam Athenis festos dies contrarios populi consuetudini

489쪽

eelebrabat Et Asiatici sues mactarunt, et euntrarium an-ru initium eonstituerunt, ut ostenderent se prorsus alienos esse ab Israelitis. Scimus ne vos quidem probare talem nouitatem, et reuerenter tueri vetustae Ecclesiae ordinem, cini bono eonsilio institutus est. Ac praecipui ritus iis vistris et nostris Eeclesiis eongruunt ad veterent inmam, quae extat in scriptoribus, qui ante Gregorium fuerunt Disciplinae seueritas aliquanto maior fuit, et exercitia temperantiae maiora suerunt, quas duas res nune quoque optamus eurae esse gubernatoribus, qui eremonias et umbras distiplinae insectem restituere eonantur, non res ipsas. Sed reprehensio vestra non de hae honesta conne tudine Ecclesiarum nostrarum loquitur, sed de quorundam ineptorum rituum instauratione, quae fieri a pote tibus videtur, ut paulatim restituantur omnes abusus ponati fieti. Hae mollities nostra accusatur, quod non vehementius aduersamur, quod alicubi damus Pastoribus co filium, ne deserant Ecclesias propter hanc nouam serui

tutem.

In ditione Marehionis Alberti aula primum petiuit,

ut Pastores totum librum Augustanum amplecterentur ae sequerenturi pio consensu nobilitatis eluium et pastorum modeste facta est recusatio. Decurrit ergo aula ad aliud eonsilium , proponunt articulos, qui doctrinam et litu jam non notant, sed plus rituum imponunt, qui utcunque tolerari posiunt, additur comminatio, ut qui hane hormam sequi nolunt, discedant. Etsi multi Pastores di- laedere malebant, tamen celesae petebant, ne desere rentur. Tali tempore quid consilii dandum suit Re*ondent aliqui vehementiores , atriae scripto perterrefaciendam suisse aulam metu seditionis, ne quid inaeeleliis mutaretur. Id eur sacere nolimus, multae honestae ausae

sunt. Et ortassis magis irritarentur inimici, qui nolunt sibi leges a nobis ferri. dicerent etiam attrahi exercitus Caestris, talia ripta esse assica bellorum, excidium patriae. Nec voluimus deseri Ecclesias, ut in Sueuis aecidit,

490쪽

eidit, ubi in minis templis iam prorsus solitudo est, aut lupi iam praesunt, qui doctrinam impiam et falsas inuo.

Sitali tempore hoe nostrum consilium reprehendi. us, ignosci nobis petimus nec propterea nos damnari, qui vocem Euangelii eandem vobiscum ominus, et ali, quanto propiores perieulo sumus quam vos in sui habetis auditores aequiores et coram plures graues causas di Gre possiemis, cur hoc moderatius eon sillum,ulius in

Quis res aduersarios amauerit contra nos, et audaciam ac potentiam eorum confirmauerit, longum est ducere, ae non estiam NMv ut Aristoteles dicere solebat.

Et tamen dissensiones et dissimilitudo Eeclesiarum nostra, rura videntur φορμα fuisse gubernatoribus, ut nouam formam proponerent. Ut igitur clare cerni P0ssit, nos non cupiditate libertatis, non studio nouitatis, non odio dissidere ab aduersariis, de magnis rebus pugnamus, in quibus euidentia veritatis conuincit saniores etiam inter inimicos. Id iudicamus utilius esse, quam de vestitu aut re simili rixari, ubi sapientes clamitant nos tantum stulta morositate aut contumacia aduerstri gube toribus, alere dissidia, attrahere peregrinas gentes lia multa clam audiamus, opponi nun leues causas nςees est. Vobis an auditorio vestro omnia faciliora sunt, et vestram libe tatem vobis gratulamur. Semper autem aliqua est tacie sae seruitus, alibi durior, ac leniri aerumnas seruituta

vestra consolatione decet, non augeri condemnatione dum fundamenta tenemus.

Concordiam igitur inter nox et Mutuam benevolemtiam tueamur, ne inuocatio in nobis aut in populo tumbetur neue tristes et perniciosae dubitatiqpes oriantur ex quaestionibus non necessariis, ut olim de Paschate aecidit. illi quibus libertas minus impedita est, agant Deo gratias, et pie viantur ea ad illustrandam doctrinam, nec discipimnae frenos propterea magis laxent. Alii in seruitute agnoscant

SEARCH

MENU NAVIGATION