Haymonis episcopi Halberstatensis, In diui Pauli epistolas omneis interpretatio, ad vetustissimorum exemplarium fidem quàm diligentissimè recognita

발행: 1550년

분량: 810페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

te est infirmus,in qua no potest cςco lumen reddere alii que infirmis ianitatem praebere: ita Lex in ea parte erat infirma , in qua non poterat hominem mundare a criminalibus peccatis, sed deus pater mittes filium suum ad saluandum genus humanum,quae missio nihil aliud est quam illius incarnatio,quod lex non poterat conserre, contulitipis. Quare autem dicit, in similitudinem carnis peccati

illum milium cum in veritate credendum sit, eum verum corpus assum piisse ex carne & ossibus 3 Corpus nostruin& caro nostra caro peccati est, quia libidinoso usu pro

creatur, ideoque cum peccato concipitur, cum peccato originali nascitur,& in hoc seculo sine peccato non potest couersari. Corpus vero Christi no libidinoso usu marix Mfoeminae est procrea tum,sed opere spiritussancti de semine mulieris sine semine virili: ideoque sine peccato conceptus: sine peccato est natus: & sine peccato ab hoc mundo ita usiuiti:& in hoc fuit caro illius in similitudinem camnis peccati: quia veram carnem habuit, sed sine peccato quod nos non habemus, cz de peccato damnauit peccatum in carne. Licet dissicilis videatur iste veriticulus, sensus tamen iste est: Peccatum appellat apostoIus in hoc loco carnem Christi,no quia peccati maculam habuerit: sed quia pro peccatoribus oblata est,sicut idem Apostolus alias dicit eum. id est, Christum deus pater pro nobis peccatum I COGI. feeit,id est, hostiam pro peccatis. Sic enim hostia appellabatur pro peccato in veteri testameto, maxime in lxx. in- L M.terpretibus. Vbi dicitur. Posuit manum suam super caput peccati, id est,super caput hostiae quae offerebatur pro peccato. De peccato danauit peccatu in carne sua. i. de carne sua . quae fuit hostia pro peccato, danauit peccatu humani generis,no peccando per carnem. Dupliciter enim danauit, siue occidit & mortificauit peccatum generis immani. vel quia non peccauit in carne sua,vel etiam mortificando illud in cruce, te est hoc,quasi quis de barbaris vici ci a sumat de barbaris,& de Gothis vincat Gothos.catio legis impleretur in nobis, id est, ut per passionem eius redempti , & per baptismum ab omnibus peccatis liberati. per spiritum quoq; sanctum roborati, opera legis sipiritua liter implere possimus, per cuius impletionem positimus iustificari. Qui non pe dum mem ambulamus, id est jecun-

112쪽

AD ROMANOS

dum earnalia desideria vivimus,sed seeundum spIrItu sanactum,hoc est secundum quod spiritussanctus docet de pretiscipiti vel certe idcirco danauit deus hostia factus pro peccato peccatum generis humani, seu diabolum qui est a thor peccati,ut iustitia quam lex praefigurabat, in sacri

elis suis in agno scilicet,ariete,columba.& turture, copleretur in nobis per Christum in eius passione quam illa significabant. 2At enimfecundum carnem sunt id est,qui carnanter vivunt, & carnalibus delectationibus fruuntur. 2uaecumissiunt sapiunt, hoc est,carnalia dc temporalia solummodo requirunt , non curantes de spiritalibus. Qia verὸθαη- dum spiritum uiuunt, id est , secundum quod ipse docet Scelus voluntas est vivunt quaeJuntstiritus sientιunt, id est, spiritalia sectantur, gaudia patriae coelestis quaerentes. Aliter: Homo ex duabus substantiis consistit, ex carne videlicet dc anima. Si actus carnis superauerint affectum mentis, carnalia & temporalia tunc homo requirit si vero affectus spiritus siue mentis superauerit actus carnis: tunc spiritalia sectatur. Nam prudentia carnis mors e F. Prudentia vero carnis siue carnalis est malum pro malo reddere, earnalia desideria sectari,quae si quis impleuerit, morte aetemnam sibi aequiriti Philosophi definierunt prudentiam e se bona temporalia appetere, δc mala temporalia cauere. Quae prudentia quia carnalis est, idcirco generat mortematernam, quoniam dum bona praesentis vitae omni auiditate desiderantur, oc aduersa pro Christi nomine desiderantur, bona aeternae vitae pro nihilo habentur. Prudentia o utem spiritu tis, o pax, prudentia spiritus, id est, rationabilitas mentis,est malum pro malo non reddere, amicos in deo , de inimicos propter deum diligere: orare pro persequentibus, & calumniantibus , iuxta quod euange-ιaum praecipit, cuncta temporalia ac transitoria spernere. gaudia patriae coelestis toto nisu mentis appetere. Prudelia enim mentis in praesenti pacem habet, non reddendo malum pro malo , Se in futuro vitam aeternam meretur. Quoniam sapientia carnis inimica est deo. Quod superius dixit, trudentiam carnis. modo appellat sapientiam carnis. Sapientia autem carnalis hominis δc mundana est, in rebus caducis spem ponere, de ea operari quae superius diximus. Levenis dei, id est, Iesi euangeli, , quae dicit, Malum

113쪽

lam pro malo non reddas , non est subiecta , sapientia carnalis. Quaret ama non potest. Et quare non potest Quia

non vult, timens amittere bona temporalia. Dum enim malum pro malo reddunt, odientes inuicem , euangelio

contraiij existunt quod inimieos praecipit diligi. Qui autem meame sunt, id est, qui secundum carnalia desideria vivunt: & in spe carnalium bonorum sunt positit deo plarere non pol it, subaudis quandiu in talibus manent. Vos rem, o Romani, in came non estis, id est , in earnalibus desideriis: quia iam mortificastis membra vestra eum vitiis & concupiscentiis Ied in spiritu estis, id est, in spiritalibus rebus, & spiritualia quaeritis. Sι tamen θmtus deib bitat in vobis, hoc est, si spiritussanctus habitat in vobis,' tune uti ue spiritaliter vivitis. Si quis autem strantum Christi non baset, hic non est e . Spiritussanctus communis spiritus est patris & filii. Quomodo potest cognosci si spiritussantius habitat in nobis 3 per operationem bonam δίveram, quia spiritussanctus disciplinς effugiet fictu. Quicunque Christi opera imitatur , oret pro persequentibus Ed calumniantibus, utique spiritum eius habet in se habitantem , id est spiritum sanctum, qui est titulus possessi nis eius , quia quemcunque repleuerit ad corpus Christi facit pertinere: qui vero Christum non imitatur, nec spiritum eius habet, non pertinet ad patrem illius. Si autem Chressus in vobis est orpus quidem mortuum est, id est, Mortale& moriturum , propter peccatum Adae: & propter actualia post modum commissa , spiritus verὸ, id est, anima, vius

apud deum per fidem, propter iu hyationem fidei & baptiΩ

matis, per anticipationem dicit corpus mortuum esse, pro eo quod debuit dicere,mortale& corruptibile. Hoc autem sciendum est: quia non propter terrenam fragilitatem corpus nostrum mortale est sed propter peccatum. 2μὸd si spiritMem , id est patris, quisii citauit Iesum Christum a mortuis, habitat in vobis, per fidem,per charitatem, per spem, sicut Esdicit per prophetam. Inhabitabo in illis , quisuscitavit Iesum cingum a mortuis, vivificabit m mortalia corpora vegra, in die iudicij ut ultra non lint mortalia, propter inhabitantem tum euu in vobis,in quo inuenerit deus pater in pri- senti seculo habitantem spiritumsanctum: ique potentia

diuinitatis, qua Christum suscitauit, sinuabit de illum in

114쪽

AD ROMANO s

dieiudicij ad gloriam,dans ei immortalitate & incorruptibilitatem in corpore, & incommutabilitatem in anima. Passo etenim Christi a morte animae liberauit nos in praesenti seculo,sed mors corporis usque ad generalem resurrectionem omnibus aequaliter eueniet: Ergo fratres debitores fumiu non carni, Jecundum carnem vivamus. Debitor est

qui alicui aliquid debet: Non idcirco creati sumus abomnipotente deo ut secundum carnem id est, secundum desideria carnis vivamus,quia non sumus carni debitores , sed deo,ut spiritualiter conuersemur, cuncta transitoria & caduca pro nihilo ducentes,& deo debitum nostrum redde-tes. Quid ergo accepimus ab illovi ei debitores essemus Quicquid boni habemus. Cum enim non essemus, ab illo de nihilo conditi sumus , & cum nostro vitio perditi essemus, ab ipso redempti sumus,donante nobis pariter bona temporalia,& promittente aeterna, Et quomodo possumus ei debitum reddereὶ Seruiendo voluntati illius obtemperado mandatis eius: & quicquid boni habemus,no nostris meritis, sed illius gratiae imputando. Si enim fecundum carnem vixeritis,id est ii carnales concupiscentias & delectationes secum dum appetitum carnalium desideriorum opere impleueritis, moriemini morte aeterna. Quid est secundum carnem vivere 3 Carnalia opera exercere, adulterium videlicet, homicidium,furtum , & caetera talia. Sι autem spiritu id est gratia sancti spiritus facta carnis mortificaveritis,Ninetis Vita aeterna. videamus primum quae sint opera vel facta carnis,ex alijs verbis Apostoli. Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio,immunditia luxuria,& caetera talia quae sequuntur. Et quid dicit de fructu & operibus spiri uisancti Z Fructus,inquies,spiritus est charitas,gaudiupax,& caetera talia. Quomodo ergo possumus mortificare per gratiam sancti spiritus opera carnis Zhoc modo : verbi gratia:Viuit in nobis & regnat superbia,accipientes a fancto spiritu humilitatem , simus humiles, S sic mortificabimus superbiam. Vivit in nobis libido, accipientes a spiritu

sancto castitatem,ssimus casti, S sic poterimus mortificare libidincm. Si, inquit,secundum deum vivendo voluptates carnis & desideria carnalia extinxeritis, beati eritis in vita arterna.2mcunque enim Diritu dei ag ntur. id est, reguntur Mducuntur ad bonum, hipli, deiphni, ncn rer naturam,sed per

115쪽

per adoptionem. Non enim accepi spiritum seruitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis sinorum dei in quo clamamus,abba pater. Iudas quibus ista scribebat Apostolus, acceperant a patribus suis spiritum seruitutis in timore id est legem a spiritu sancto dictatam & scriptam: quae eos cogebat per timorem ad obseruantiam sui,minas& dicens: Si quis hoc vel illud fecerit,morte moriatur. Ipse etiam spiritustinctus, quem illi acceperunt quando data

est lex,cogebat eos ut legem obseruarent: Et quia tunc acceperant isti a patribus suis spiritum sanctu in & lege , ideo dicit apostolus , Non accepistis iterum spiritum seruitutis qui vos cogat per timorem ad seruitium omnipotentis dei,sed accepistis gratiam euangelij, ubi non copitur aliquis venire ad fidem Christi timore. Accepistis quoque spiritum adoptionis siue electionis filiorum dei, qui vos in partem dei vocavit ad libertatem ut iam non sitis seruientes deo timore seruili,sed amore ac timore filiationis, quo seruit bonus filius patri, timens eum ossendere. Quod veris subdit,in quo spiritusiancto clamamus abba pateritate est ac si diceret per quem spiritum sanctum edocti & illuminati clamamus,abba pater: nisi enim spiritum sanctum

tempore baptistinatis accepissemus: nequaquam auderemus deum omnipotenrem factorem nostrum patrem clamare, dicentes in oratione dominica: Pater noster qui es in coelis. Nemo enim paganorum hoc praesumit dicere. Abba, Syrum est & Hebraeum: pater,Graecum & latinum. Praeuidens ergo Apostolus virosque populos ad fidem colligendos, potuit duo nomina sub una significatione,ut illi qui credunt ex Hebrasis de Syriis dicant abba miserere nostri: qui ex Graecis aliisque omnibus gentibus credunt' dicant pater.Tale quid in euangelio Marci habetur,dicente do mino, Abba pater, si possibile est transeat calix iste a me.

his enim piratis sanctus te bitimonium reddit piratui nosbo, quod sium ι Mij dei, si quando opera bona agimus deo seruientes, spiritussanctus qui habitat in nobis, perhibet no- bis testimonium in corde per occultam inspirationem sine si repitu vocis,quia filii dei sumus effecti in baptismate n5 per u aturam, sed per adoptionem: & quia talia faciendo,' perseuerabimuς in eius filiatione. Si autem fui, haeredes.seruus non meretur accipere haereditatem, filius accipit:

116쪽

ae nos.sislij dei sumus haereditatem merebimur aespere

Hoc quoque considerandu quia haereditas in morte patris confirmatur secundum humanas leges. Quam ergo haereditatem poterit deus pater dare nobis, qui non potest mori Seipsum utique dabit,ut sicut est immortalis S incorruptibilis ita dc nos simus immortales & incorruptibiles atque incommutabiles thesauri quoque sapientiae & scientiae diuinitatis suae. Haeredes quidem dei cohaeredes aute G sti. Haeredes dei patris erimus, ut diximus, sed consideremus quomodo simus haeredes Christi .Hςredes igitur Christi iam ex parte sumus,quia pergens ad passionem reliquit mobis possessionem pacis ecclesiasticae inquiens, pace relinquo vobis,pacem meam do vobis .Quid plura dica3Omnia que ipse in praesenti seculo,siue in pr dicatione siue in

miraculis operatus est,omnia nobis reliquit ad credendum di tenendum,euangeli j quoque testamentum, quae omnia in morte sua confirmauir. Cohaeredes etiam eius erimussost generalem resurrectionem,quando erimuSimmorta-es i ncorruptibilEsque in corpore atque incommutabiles in anima sicut de ipse. Inglcria quoq; similes ei erimus,quoniam videbimus eum sicuti est,uelut Ioanes dicit, Charisi, mi siij dei sumus. dc nodum apparuit quid erimus scimus autem quia cum apparuerit.similes ei erimus. Et ipse dominus ad patrem Pater volo ut ubi sum ego,ibi sit & minister meus. Sicut enim Chrisus habitat in dextera patris. id est, in magnitudine patern ς maiestatis ita erimus dc nos ei cohaeredes quia fulgebimus sicut ipse fulsit in monte, Sc non solu in gloria erimus ei cohaeredes, sed etia in potestate,s

eut ipse dixit Apostolis Cum sederit filius hominis in sede maiestatis suae sedebitis de vos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israel Quid plura dicam 3 Quicunq; filius dei efficitur & haeres,quaecuque dei sunt urique Scipse merebitur accipere.Ista enim omnia cu securitate expectare possumus si fecerimus quod sequitur: si tame compatimur, subaudis Christo lorificemur cum illa. Quod est dicere: tunc merebimur cohaeredes Christi esse in gloria italia patimur pro amore nominis eius necessitate ingrue

triqualia ipse pro nobis pertulit,imitantes eius passionem i. Pet. μ' dc dilectionem,iuxta quod Petrus dicit: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum,ut sequamini vesti

117쪽

iam ia

- Io

da Hus Existimo enim quad non sunt condignae passones bulis

temporis adfuturam gloriam qua reuelabitur in nobis. Si quilibet ho ninum omnia praecepta veteris Sc noui testamenti potui sset implere, dc omnia genera tormentorum despi- . cere,carceres videlicet, aculeos ungulas, iniones, Iapidistiones , crucifixiones,mxiones in sartagine per multa cur ricula temporum nequaquam esset dignus gloria futura, quam percepturi sunt electi. Quaeret aliquis quare3Ideo utique,quia ista temporalia suntrilla aeterna. Quae erit illa gloria 3 Quia sulgebunt electi ut sol in regno patris sui, Merunt sicut angeli dei cernentes praesentissimum dei vultum iuxta quod Iohannes dicit, scimus quoniam cum a paruerit, similes ei erimus,quoniam videbimus eum sicuti est Nam expectatio creaturae reuelationem filiorum dei expectat. Creaturam in hoc loco appellat hominem: qui merito creatura appellatur,quia vicio suo imaginem amisit, & similitudinem omnipotentis dei quam habebat in anima. Ista ergo creatura,id est,omnis homo fidelis,manifestationem des ex pectat. ut appareat quod promissum est, quando ipsa re manifestabitur qui sint filij dei, quod modo tenemus in spe. Ecclesia siquidem in praesenti permixta est bonis Mnialis omnόsque Christum clamant, & non apparet qui sint filij dei futuri in re. Cum autem Christus venerit ad iudicium.&separauerit agnos ab hordis,dicens iustis,Venite benedicti patris mei,tunc reuelabitur qui sint filij dei in re.Quod autem dicit,expectatio ceeaturae, siue expectatio nostra reuelationem filiorum dei expectat,sic videntur lite verba sonare,quasi aliud sit creatura,atque aliud filius dei, cum unum sit. sic denique soliti sunt homines diceret videntes in praesentia sui multos colores per diuersa vasa ordinatos, expectatio vel expresso istorum colorum manifestationem imaginis expectat,cum non sit aliud imago, dc aliud colores. Hanitati enim crratura subiecta est non volor, sed propter eum qui fecit eam in spe. in hoc loco & etiam subsequentibus ubi dicit Apostolus, quod omnis creatura ingemiscit, reprehendit beatus Augustinus accuratissime Origenem,quare in hoc nomine quod est creatura, com pr ehen derit non solum bestias, sed etiam solem caeterique sedera de angelos pariter cum homine: dicens, omnia vanitati subiecta esse. oc quod maius est ingemiscere in suo

118쪽

. AD ROMA Nos

cursu & operatione. seu licet omnis creatura, quae potest mutari in melius aut deterius,s: cui sancti angeli quondam potuerunt, et modo non possint illi qui deo ρ haerent, aut quae potest a laetitia in tristitiam conuerti, ut homo: vel

caeterae omnium rerum creaturae comparatione 'omnipo

tentis dei qui semper idem est,uanitas sint, sicut dicit Ecclesiastes,Vanitas vanitatum & omnia vanitas, lainen non

ideo omnis ingemiscit,sicut angeli deo adhaerentes, qui iam immutabiles sunt essem,sicut Ezechieli monstratum est in crystalo quod erat super capita animalium, & sicut illa quq irrationabilis est,uel anima caret. Quapropter creaturae nomine debemus intelligere hominem,qui cum omnibus creaturis quandam communionem habet,quia omnis creatura in tria diuiditur. Aut enim est corporaI s:ovet potest moueri & volui per loca: aut est animalis qua anima vivificatur, aut est spiritualis, ut angeli qui ratione utuntur. Homo ergo in hoc quod corpus habet, conium gitur corporalibus creaturis per animam , anima vegetantibus, per ratione qua discernit inter bonum & malum , spi ritalibus. Quod b.Greg. aliis verbis,sed eodem sensu ita exponit dicens. Habet homo inquit,esse,cum lapidibus, vivere cum arboribus, sentire & viuere cum animalibus: intelligere id est,rationabilitatem habere,cum angelis. Creatura enim,id est, omnis homo vivens in carne, vanitati, id est, mutabilitati,mortalitati,corruptioni subditus est,non volens, quia sponte quidem peccauit in paradiso, sed non sponte nςque volens subiectua est mortalitati & poenae. Verbi fratia, Sicut latro qui sponte committit furtum, sed non sponte suspendinar,&licet ipse nollet, tamen subiectus est vanitati propter eum, id est, propter iustum omnipotentis dei iudicium,qui subiecit eum in spe liberationis es veniae. Nam in hoc ostenditur deus omnipotens esse iustus, quia eius peccatum no dimisit impunitum & in hoc praedicatur esse misericors: quia non statim illum penitus damnauit & occidit,sed reseruauit ad poenitentiam, dansci veniae spem & liberationis regressionisque in gradum pristinum, ut expectet illud quo a in sequentibus dicitur,2hia cor ipsi creatura, id est quilibet. homo electus, liberabitur in die iudicii, a seruitute corruptionis in lubertatem glorioliorum dei. Homo in praesenti seculo sub seruitu

119쪽

te eorruptionis 3c mortalitate est positus quia subiacet mutabilitati de vitiis, liberabitur aute in die iudicu ab omni 'ce mortalitatis & peccati, quando mortale corpus acceperit immortalitatem: dc corruptibile hoc incorri phonem. dc transibit in libertatem gloriar filiorum dei, quia erit similis Christo in gloria . de in libertatem filiationis adoptiuae . de qua ait dominus Iudaeis. Si vos filiae liberauerit, vere iberi estis. Potest etiam disserentia esse in hoc loco inter creatorem dc creaturam. Nam paulo superius ubi dixit, Expectatio creaturae filiorum dei reuelationem expectat. sdeles tantummodo possunt intellini, qui iam credeb*nt, hic vero ubi dicit, ipsa creatura liberabitur a seruitute corruptionis , infideles intelligi

possunt, qui necdum temporibus Apostolorum crediderant,praedem'ati tamen erant ad vitam, unde & postea credi erunt. Stimis .enim quod omnis creatura, id est, omnis homo, ingemsicit,'parturit usque adhuc. in hoc loco vedici: b. August non est Origenes sequenta', neque sequaces eius qui omnelii creaturam rationabilem & irration bilem, corporalem dc incorporalem comprehendunt. Non enim omnis creatura ingemiscit, ut illi vesunt. sed homo qui cum omni creatura quadam communionem habet, eoanodo quo paulo superius dixit. Omnis inquit, creatura,id est omnis homo ingemiscit, affligitur,tristatur in dolore: in fame &siti in frigore & nuditate in carceribus. 3c parturit: siue quod melius habetur in graeco dolet in multis angustiis usq; adhuc id est,usque ad diem iudicii Sc quamdiu dicitur adhuc vel quamdiu dicitur hodie semper subiacebit creatura Eumana angustiis di doloribus .illi autem qui iam regnant cum deo,& quotidie transeunt ad requie sempiternam postquam b huius secus aerumnis liberatur non ingemiscunt .nonDlii aute illa subaudis creatura, id est. non solum credentes,& non credentes ingemiscunt 3c dolent in praesenti vita . sed no ipsi, subaudis apostoli: qui persectioris fidei sum iis primitias spiritus habentes, dolemus.c ipsi intra uos gemimus, iri corde dc mente,sustinente. carceres, pcznurias,egestates, multasq; angustias & dictiones. Bene & conuenienter dicit. No solum illi ingemiscui:

sed & nosipsi apostoli primitias spiritusi iacti sabentes. quia sicut illos primos elegit de' ita primi accipere merue-

120쪽

AD ROMA Nos

tratu spIKtuth salictum in die resilirectionis quando diuit eis , Accipite spititumsan bina. Die quoque penthecostes, quando in linguis igneis venit super eos spiritussanctus. Vel etiam primitias spiritus dixit, id est, maiora dona spi-

ritu sancti acceperunt in praedicatione, Vr omnium gentium linguis loquerentur: in miraculis quoque quibus praedmnibus mortalibus abundantes gloriosi extiterunt. Legitur enim ria actibus apostolotum quod poneban infimisos, Cc mortitos in plateis, ut vertiente petro saltem vinfra illius venirer si per illos & sanarentur. Beatum qu sue Andrea legimus uno die trisinta de eo amplius mortuos suscitasse. Primitiis siquidem appellatur optima quaeque & chariora,sicut in lege habetur offeres primitias auri & argenti tui domino ia est,optima & cariora.l e enim Vera ita dignum erat, ut per quorum ministerium doctritia euangelica, & fides dominica per quadrifidum orbem diffamanda erat, maiora dona spiritussancti acciperent. Aliter:Non solum,inquit,alij ingenitiscunt, sed etiam nos

ui primitias spiritus nostri id est, qui rationabilitatem oceuotionem mentis nostrae deo iam habemus oblatas in

' holocaustum igne dilectioni, dei & proximi ardet,

se quo igne dominus ait, Ignem veni mittere in terram,& quid volo nisi ut ardeat 3 Nunquid primitias mentis suae idem Apostolus non habebat deo oblatas, qui dicebat, Mente seruio legi dei, carne autem legi peccati Apostolus etenim rationabilitate mentis & intentione seruiebat legi dei conseittiendo ei in hoc, quia nolebat concupiscentiae carnali subiacere,carne autem legi peccati, id est, . consuetudini malae qua concupiscebat. Expectantes adoptionem filior μm dei redemptionem corporis nostri. Quaestio ocritur in hoc loco, cum Apostolus in superio ibus locis huius epistolae dicat. Ipse spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus fili j dei,& alibi. Christus nos redemit de maledicto legis, quare modo dixerit expectare nos adoptionem , siue electionem filiorum dei: & re demptionem corporis nostri, id est,totius ecclesiae quae est

corpus Christi. Quaestio haec in sequentibus soluitur tibi cum dicit Apostolus. Spe enim solui facii sumus, in spe quidem iam filij dei sumus omnes credentes, & redempti passione Christi, sed adhuc expectamus, ut quod modo

sumus

SEARCH

MENU NAVIGATION