Haymonis episcopi Halberstatensis, In diui Pauli epistolas omneis interpretatio, ad vetustissimorum exemplarium fidem quàm diligentissimè recognita

발행: 1550년

분량: 810페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

nula pater me s boni animi de bonae voluntatis erat, qua do vero fratrem meum Esau genuit malae voluntatis erat, i de6que bonitas eius per semetii illius distula est in me nistitia autem in fratrem meam. Aut etiam,ne aliquis hominum ita dicere posset ait Apost.ex uno concubitu genitos esse illos duos:ostendens ex vocatis dono unum dilectum, alterum ex iusto iudicio odio habitum Nam omnes ab Adae descendentes prosapia fil)j nascuntur peccati , ideoque damnatione digni. Si qui verδ liberantur, bonitas & gratia dei est,& non eorum retributio meritorum.quia cu nati nondum fuissent illi duo Iacob Sc Esau, aut agiquid egissent bonι aut mali t secundum electionem operum illorum pro- ipsitum seu praeordinatio dei maneret . non ex operibus il-Iorum quae nulla erant, sed ex vocante dictum est et,quia maior seruiet minori. Ex vocante dicit, id est, ex dono omni' Gen .i

potentis dei qui illos vocaviti dictum est Rebeccae, quod Esau maior natu seruitutis obsequium minori esset redditurus i hoc est lacob. Et ita euenit.Nam sicut in libris Regum legitur, Edom temporibus David & salomonia alio R ,s ruinque regum seruiuit Israeli usque ad illud tempus, quando sicut in eodem volumine legitur)praeparauit se Edom ne euael sub Iuda quod Utique praedictum ei suerat ab Isaae patre suo Veniet,inquit,tempus cum excuties iugum illius de ceruice tua. Q is hominum potest enarrare, quare deus Gne 27. omnipotens elegerit iacob antequam nasceretur:& reprobauerit Esau cuin nec ille nec iste bonum aliquod vel malum poterat implere, nisi quia in isto,id est, in Iacob , gratiam suam de misericordiam exhibuit, Id in Esau iustum iudicium suum impleuit 8 Nam cum Rebecca iam haberet I . conceptum in utero, & iret ut dominum consuleret, qui per Melchisedech sacerdotem dei summi aut per alium quem iber per quem deus tuc teporis responsa dabat, di ctu inest ei ex vocante deo: duo fili j in utero tuo sunt,&duo populi, maiorque seruiet minori , ergo sicut non fuit propositum deo, dc praedestinatio secundum electionem boni meriti Iacob ita δc electio gentium non suit secundu in electionem meritorum. sed secundum gratiam Jc praei destinati em dei. Quapropter quare lacob sine operibus bonis eiecitus sit, Esau vero absque malis operibus odio ba bitus,s i. deo notum Ost qui omnia nouit antequam fiant:

142쪽

AD ROMANO s

cpen .et s. culus iudicia semper iusta sunt. Putscriptum eg in Malachia propheta Iacob dilexi, Esau odio babui. Cu dicit scriptura. Nihil odisti eorum quae fecisti,&quia vidit deus citcta quae

fecit: & crat valde bona , quaestio oritur quare dicitur odio habere Esau. Quae ita soluitur,quia non odit naturam qua fecit: sed peccatum & vitium quod non fecit, Iacob autem dilexit sua misericordia gratuita. Esau odio habuit iusto iudicio: & cum ambo originali peccato maculati essent, quod unum dilexit eius miscricordia fuit, quod vero reprobauit alterum iustum iudicium eius extitit. Quid ergo dic Nunquid iniquitas apud deum subaudis quia Iacob per misericordiam suam dilexit, se Esau iusto suo iudicio reprobauit,& qui unum diligit,alterum odit ut ipse iniquus dicatur, Mossi enim dicit, miseerebor cui misereor, misericordiam prastabo, cui miserebor. ordo i sie est, Cuius

misereor,vocanuo eum ad fidem meam miserebor, fidem

meam illi dando ut credat in me, & cuius fuero misertus, ut credat in me, misericordia praestato illi ut iuste vivat, &misericoxs sit,perseueretque in bonis operit,' pro quibus praemium accipiat. Igitur non volentis subaudis est voluntas neque currentis cursus , sed miserentis est dei inisericordia ut det homini bonum velle, facere,perseuerare. Non fusibrit solabolia volutas hominis, nin etiam prqueniat eum misericordia dei ad hoc ut det illi bonu velle,& bonit idi-rsum perficere, iuxta quod Psalmista dicit. Misericordiacius praeuςmet me,& misericordia eius subsequet me.Sed hic fortasse quaeret aliquis.Vt quid remuneratur electi,vel quid praemii merentur,si & voluntas bona & perfectio operis a deo eis datur ZCui respondςndum est, idcirco electos dignos esse remuneratione quia statim ut sentiunt se a dei gratia praeueniri, totis nisibus laborant voluntati illius obiequendo obedire. Dicit enim sicriptura Pharaoni. Ex d. o scriptura per se loquitur,sed alius per eam,si cuiatic loquitur deus. quia in hoc ipsum excitam te id est duritia cordis tui propter hoc aliis manifestavi, ut ostendam in levirtutem

meam siue potentiam, ut annuntietur nomen meum id

est, diuinitas mea in uniuersa terra. Ita modo sit. In uniuersa enim terra, & per quadrifidum orbem annuntiatur nomen diuinitatis eius. , quia pene ubique libex ιδ. s. raodus recitatur. Antequam excitaretur Pharao decem

plagis

143쪽

CAPUT IX.

plagis a deo quasi dormiebat, & excitatus cuius malitia

esset cor eius hominibus ignorantibus manifestatum est. Vnde dicit do nus. Excitaui te pulsando decem plagis Exodi. i. id est,manifestaui malitiam cordis tui,quae me non latebat Gene. r. unde excitatus ait, leum ignoro,& Israel non dimitta. Et Ge. i. . quia pro sua malitia ignorabat deum , indurauit deus corallius id est no emollivit meritis eius hoc exigentibus.Sed quetret aliquis quare perdiderit deus aut Pharaonem cum exercitu suo , aut Sodomitas, aut eos qui in diluuio perierunt Cui respondendu est,quia eorti malitia iam erat c5- summata excedens modii peccadi,& ideo iusto dei iudicio erat punienda. sic unusquisq; peccator diuimitus punitur modo fine peccatorii copleto,de quo ait dominus ad Abra

ha. Non sunt copleta peccata Amorrhaeoru: dc ad Iudaeos. Implete mesuram patrii vestrorum,veru quia Deus manifestauit malitia Pharaonis cor illius no emolliedo. non in deu reflectitur, qui malum non operatur, sed ipsi Pharaoni

malu suum quod fecit,proprie deputat. Verbi gratia', sicut Grae 16. si fuerint duo vasa,vnum balsamo plenia, aliud stercore, si aris. 13.

quis ea agitauerit vel ventilauerit,non est autor odoris vel foetoris,sic deus qui tetigit suis plagis Pharaonem, non est author malitiae ei'. Ob duas causas aute percussus est Pharao cum suo exercitu,& in mari submersui, videlicet ut eo-xu malitia puniretur quae erat multiplicata, & Israeliticis terror incuteretur quo timerent peccare,ne similia pateretur,scietes iniquitate a deo danari: Dicit enim , ut ostenda in te virtutem meam,scilicet per signa & supplicia,& ut annuntiet nomen meum in uniuersa terra. Vbi i , enim deus magnus praedicatur. qui Pharaone cum curribus,& equitibus suis stubmersit in mare. Ego subaudis, si volentis non est voluntas: neoue currentis cursus sed i uerentis dei est misericordia, cuius vult miseeretur sicut Israelitis. quo et eripuit non eorum meritis, sed respectu suae pietatis. Nequeeni in Israelitae in Aegypto aliquod bonum fecerant: pro quo liberari meruerint. vult indurat id est indurari permittit, de in duritia sua deserit sicut Pharaonem & ex ercitum cius Hoc quod deus misecordia sua plagas suspendebat in Pharaone indurabat cor eius. Diar itaque mihi. Otiid adhuc qucritur' id est, Quid adhuc causatur humanacta ilitas, o dcua cuius vult miseretur,& quem vult indu

144쪽

AD ROMANOS

rat. Voluntati enim eis quid resi bt Z Quod quorundani miseretur,bonito & gratia eius est, quod quosdam danat iustum suum iudicium ostendit quia omnes sumus filij irae,

antequam renascantur ex aqua & spiritu sancto. O homo tu Pu es qM rson vi deοῖ Hominem vocat humana tantummodo sapientem & dei iudicium reprςbedere nitentem. μηνιd dicit sementum id est, s ex lutosictum ei

qui se finxis, hi time fecisti sic id in ut quid mei iecisti sic in

hanc paruitatena,vel ad hoc vile ministeri an n non

babet potesta&m figulus luti ex eadem mulsa facere aliud quidem

Nas inhonorem, quo ministretur cibus vel potus qui tran eat in usus rugis. liud vero in contumeliam 3 id est in vile ossicium videlicet ad op m coquinae,ubi coquuntur carnes. sic omnipotens deus figulus humani generis,ex massa

eccati & perditionis, id est ex massa humani generis,ha-

et potestatem aliud vas in honorem facere , id est unum ad hoc creare,ut ipse honoretur in illo,& honoret cum vocando ad fidem suam,& saluando ad vitam: aliud vero iii contumeliam, id est, reprobos propter neq*itiam svain iusto iudicio perdere. Ex corrupta enim nrassa,omnia ςOrrupta sunt vasa. Si autem ingenio artis suae figuluς quaeda ex illis excoquendo per igne a vitio inassae purificauerit, nun quid in his magnificari non potest3 Quod autem quaedam impiuificata dimittit 'non redarguendus est,quia in sua pol testate subsistit Sua enim est inaua, quod si deus volens osterire iram. notam facere potentiam suam. Ibstinuit in multa parientia vasa irae apta in interitum. subaudis,tu quis es qui respondeas deo3volens deus ostendere iram,id est vindicia suam in Pharaonem & Aegyptios,in Sodomitas ad diluuio perditos,& notam facere potentat in suam liberando Hebraeos, sustin iit in multa patientia v sa irae,id est, Aegyptios per plagas expectando ad poenitentiam: quos non pariter estudit. Apta enim in interitu, appellat Aegyptios, qui se pra rarauerant atque aptauerant aeterniae perditioni mala vivendo. Ad haec poterat aliquis Apostolo obiicere. ut quid perdidit illos,&saluauit Iudaeos 3Cui ille obuia re pondendo. dicens: ut ostenderet diuitias gloriae uae , qt ibur. glorificetur in vasa sericordiae, id est Hebraeos, quos p r ωμit in gloriam suam, ut in eis glorificetur & laudetur.

quod eripiens illos de Aegypto d. inimicis eorum interfectis

145쪽

ctis,mare rubrum traduxit, & repromissionis terram tradidit Qvs Cr vocavit, id est,quos voeauit a a fidem suam, sicut Id nos Apostolos ali6sque credentes ex eadem plebe. Vocauit quoque illos de Aegypto gratia misericordiet seq. vocavit de nos de seculo maligno , in vasa misericordiae suae . Omnes homines post praeuaricationem Adae peccatores nascuntur,& damnatione digni, atque secundu meritum suum debuerant omnes perire. Quod vero pauci satuari merentur, qui de vasis irae in vasa misericordiae trans.ferutur, ideo fit ut misericordia appareat authoris i his quia morte aeterna liberatur,& 9, plures sunt qui pereunt remanendo in vasis irae peccatis praepedientibus .iudiciunt est merito omnes debuisse perire, ac per hociustu iudiciu secundum meritu manet in eis. veram quia Iudaei excludebant gentiles a fide Christi, dicentes eos non posse saluari, subdit Apo. non solum ex Iudaeis vocavit ad fidem sua, sed etiam ex Gentibus, sicut in Osea dicit: vocabo non plebem mea, id est getes plebem meam, ut sint plebs mea, hoc secundum B Hieronymum secundum B.August. vero, potest & de Iudaei ς intelligi, qui facti sunt non plebs dei , quando rece serunt a deo, & respuerunt Christum dicentes . Nescimus . unde sit, sicut habemus in Psalmo Filii alieni mentiti sunt mihi. Qin postmodum facti sunt plebs Christi.quando una

die crediderunt tria milia,altera die quinq; milia: &dein-' ceps multa milia, α non miseericordiam consecutum in infideliata te manendo,misericordiam consecutam issectam fidelem. Et erit in loco ubi Actum est eis. Non plebs mea vos,vbi vocabuntuν μὰ ιι vιui. Gentibus infidelitate depressis, dicebatur eis a deo per prophetas,l non essent plebs eius, quoniam

licet per conditionem creaturae dei essent. non erant tamen plebs erus per gratiam. Postquam autem ad fidem vene uni in loco,id est, in toto mundo, ubi dicebatur eis antequam in deum crederent, Non plebs mea vos, ibi modo vocantur Mij dei vivi, non permaturam,sed per adoptione. Quotquot autem, ait Euangelista, crediderunt in eum,d Dandit eis potestatem filios dei fieri. Et bene dicit, dei vivi, ad distininionem mortuorum deorum, quos ipsi antea colebant. Potest intelligi similiter &de Iudaeis. quod apertum , est. UMas autem clamat pro Urari,id est,causa Israelis. Si fuerit numerussi orsi Istrael, tanqua arena maris, reliquiae saluaesis.

146쪽

b. I.

AD ROMANO s

sieut homInibus Incognitus est arenae maris numerus . ita& prae multitudine sui, innumerabilis factus est populus

Israeliticus. Ouibus sic multiplicatis,& oneribus peccatorum praegrauatis,reliquiae saluae tantum factae sunt. i. apostoli & carieri qui credi derut ex eis. Verbum enim consu-mans id est, perficiens, & persectionem continens, Et abbremans in aequitate: quia verbum abbreviatum faciet dominus seu per terram. Tribus modis intelligitur verbum perficiens otiania & abbreviatum in veritate, verbum breuiatum est, de quo dicit dominus,diliges dominum deum tuum ex toto cordc tuo, de in tota anima tua, & ex tota mente tua,&. proximum tuum sicut teipsum.In his duobus mandatis, tota lex pendet de prophetae. Vel verbum breuiatum, potest intelligi symbolum Aposto.ubi fides continetur , quae per diuersa volumina praedicatur: seu quatuor libri euangeli, comparatione legis & prophetarum. Verbum breuiatum potest dici &perrectione continens. Et Aut praedixit Isarari Nisi dominus fabaoth reliquisset nobis semen. Apostoli sci licet, qui seminati sunt per uniuersum orbem missi a Christo, de fructum multiplicauerunt credentium animarum, quasi Sodoma fuissemus, quasi Gomorra similes facti essemus. Nisi Α-postoli qui extiterut lieme totius messis credentium, seminati a domino per uniuersum orbem, credidissent in illum. sicut Sodomitae & Gomorrithar uno perierunt interitu &momento,ita omnes Iudaei uno tepore infidelitatis peccato perditi fuissent. Apostoloru enim doctrina multi postmodum crediderunt ex Iudetis, qui periissent,nisi apostolicum semen mansisset. Aliter, Ambrosius hoc semen intelligit Christum, qui nisi a patre seruatus fuisset perii sene Iudaei,periissent A postoli, qui relicto eo fugerunt,periissemus&nos. Quid ergo dicemis' Hoc dicemus, qu)dgetes quae non sectabantur iustitiam legis, circuncisionem videlicet, otium sabbati, victimas legales, appresenderunt6'tiam idei euangelicacio de subdit: tu titiam autem di co apprehendisse gentes quae ex me est: qua fide Christus rustificat credentes:dum in ea baptizantur, & fructus iustitiae ac fidei operantur, vel certe iustitiam possumus

hic alio modo intelligere Christum . qui factus. est nobis iustitia & redemptio Ideo patre, sicut Apostolus alias ait, quia per illum iustificat Deus pater omnipotens omnes in

147쪽

CAPUT IX. τῖseeredentes. Hanc iustitiam apprehenderunt gentes, non Ioco ei appropinquando.sed fide credendo, quoniam fide acceditur ad eam,unde & appellatur iustitia ex fide. I prael vero stellando legem im Kriae, id est , obseruantiam legalem

per quam se iustificari posse putabat sine fide Christi. In segem iusititiae, id est.in legem euangelij ubi iustificatur homo per fidem Christi, non peruenit, legem autem iustitiae non immerito dicimus obseruatiana delignare legis Moysi,quia qui suo tempore eam custodiebant iusti putabatur sicut & econtra non custodientes velut iniusti damnab tuta subaudis no peruenit Israel in legem iustitiae

1 uia non ex fide Christi voluit saluari: sed quasi ex operibus egis. inpenderunt enim in lapidem Uensionis, id est, in Chrisuin nolentes in eum credere, sed dixerunt. Non habe- Ioan is lmus regem nisi Caesarem crucifige istum . Qui lapis bene appellatur, propter firmitatem fidei. Et sicut eis lapis salutis de firmamenti illis qui crediderunt in eum, ita est lapis ossensionis his qui eum respuunt. sicutscriptum est in Isaia. Ecce pono in Sion lapidem offensionis, Cr petram stata b. Quod ita est, ac si diceret: Ecce mittam in populum Iu daeorum Christum , qui idcirco lapis offensionis vocatur.

quia mox ut natus est offenderunt in eum Herodes & Iudaei, necantes pro eo paruulos : deinde sicut euangelium narrat scandalizabantur in eo.& multi discipulorum eius audientes verbum scandalitati sunt, Sc ia non ambulabat

cuin illo,& insuper inpassione eius discipuli relicto eo fugerunt, omnis quι credit in eum id est, in Christu: qui unius . essentiae est cum patre de spiritusancto, & praecepta illius

. custodierit; non confundetur, id est, non erubescet in sente-tia qua damnabuntur reprobi & infideles, audientes ab illo, ite maledicti in ignem aeternum, sed potius laetabitur, audiens ab illo cum electis caeteris venite benedicti patris ac inis mei,percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Et quia poterat aliquis obiicere Apostolo, quare ἡo Oras pro incredulis tuae gentis3 vel etiam ne superbiret M'. tales,& despicerent Iudaeos,subdit Apostolus.

148쪽

AD ROMANOS

CAPUT X.

Ratres qui mecum in Christu ereditI .

voluntas quidem cordis mei, er obsecratio

addon.' pro illis in salutem pro Iudaeis, id est,incredulis,ut saluentur. Vbi demonstrat, quonia si ex operibus legis quis potuisset iustificari&pro illis me reretur ad fide Christi peruenire, omnes illi vocati essent & saluati gentiles autem qui legem ignorabant,a salute fuissent alieni. Salus ergo gratis a deo datur,& no ab homine meretur, id est, fides Christi qua saluamur. Testimoniu enim perhibeo illis quὸd aemulationem quidem dei, id est, zelum amoris dei habent sicut&ego conuersationem habebam , sed non secundum scientiae dei. Stultum est enim legem per seruum datam venerari. 3c euangelium quod datum est per dominum, persequi. Stultum est etiam patrem confiteri,& filium negare. In hoc siquidemJudaei scientiam dei non habebant, quia ita volebant adhaerere legi per seruum datae, ut gratiam resipuerεt euangelis a domino datam, & persequendo filium deo pa-1-i c. tri .se placere putarent. Hoc autem dicitur de illis qui imo: rantia tenebantur , de quibus veritas ait, venit hora vio- ubi mnis qui interscit Vos , arbitretur se obsequium praestare deo .sic & Petrus ait: scio inquit)fratres,quia per ignorantiam fecistis malum hoc . Dum enim multi Iudaeorum

apostolos Christi persequeretur , arbitrabantur se per hoc placere deo. At contra musti scientes Christum, sicut seribae & pharisaei. Ignorantes enim dei iustitiam, non qua ipse iustus est essentialiter , ted Christum cuius fide iustifieamur cum bonis operibus cr iustitiam suam volentes statuere,

legem scilicet, per qua se putabat poste iustificari sine gratia christi, iustitiae dei non sunt subiecti. Nolentes se subdere fidei Christi & euangelio eius. Etenim quia Iegis operibus nemo persecte iustificabatur, misit deus filium suu

qui praecepta iustitiae,qu.ae euangelia vocantur,nobis tradidit,& in ipso persectionem iustitiae nobis exhibuit, euius fidei gratia persectionem consequi mereremur. Et quia Iudaei iustitiam suam quaesierunt statuere,id est legis iustitiam sibi putauerunt sufficere, iustitiae dei, id est, Christo &fidei illius atque euangelicae doctrinae nolueriit colla sub

mittere

149쪽

CAPUT X.

mittere. Finis enim legis Christus est ad itistitiam omni credenii. Est finis qui pro consumptione accipitur, sicut tunc, quando dicimus. Finita est coena, id est, consumpta est: etiaquandoque pro consummatione & persectione, sicut tune quando dicimus finita est tela,hoc est persecta & consummata .secundum hunc sensum dicitur Christus finis esse legis,non consumptio , sed completio & consummatio legis S prophetarum, ad iustitiam omni credenti. Completio legis & prophetarum ipse est,quia omnia quae lex de prophetae verbis & mysteriis de ipso praedixerat, per semetipsum

compleuit,unde pendens in cruce,ait. Consummatum est.

Quod qui credit & confitetur iusti scatur,si tamen opera digna fide secerit, Hoc autem distat inter officium & fine. Quod officiti est ipsa res quae agitum Finis ver3,ipsum propter quod agitur. Osflcium, lex iu prophetae, finis Christus propter quein omnia illa praecesserunt. Moostes enim ille jcripsit, quoniam iustitiam quae cae lege est,qui sicerit bomo,uiuet in ea, siubaudis iustitia. Vel, licui quidam codices habent,vivet in es subaudis mandatis & praeceptis. Legem posuit pro operibus legis,id est, circundisione, otio sabbati, caetersiaque legalibus operibus. Iustitia quae ex lege est, vivere hominem in se faciebat, quia non interficiebatur. Praemium ergo illius iustitiae nihil aliud erat, quam vita praesens quae non tollebatur.Viuet in ea dicit, id est, mortem praesente euadet: si quis vero spiritualiter ea quae lex praecipit impleuerit,licet in praesenti tempore non remuneretur in futuro tame remunerationis causa vitam aeterna habebit. i.pr et

sentissimum omnipotentis dei vultum. Quae autem ex Deebriustitia sic dicit: Iustitiam hic appellat Christum, qui per

passionem suam & fidem,iustificat in se credentes. Ista iustitia Christus qui est verbum patris, sic dicit in Deutero nomio per Moysen, quia ipse loquebatur per ora prophetarum, Ne iuxem in corde tuo quis ascendet in caelum3 id est Christum deducere, aut quis descendet in il sum Z hoc est Christum ex

mortuis reuocare. Haec verba sunt partim Moysi, partim

Apostoli. Quando Moyses dedit Iudaeis legem, dixit eis: Ne dixeris in corde tuo id est, ne singas in mente tua, uis ibit in coelum, ut inde mihi afferat dei mandatum Z Aut quis descendet in abyssum .ut inde mihi afferat illud mandatum 3Non est necesse ut hoc taliter quaeras, quia prope

150쪽

AD ROMA Nos

est verbum id est,mandatum legis in ore tuo σ in torge rec& in praesentia tua scriptum . vel etiam ipse deus in corde tuo, &in ore docebit te . Verum quia Moyses propheta extitit.& inulta de futuro praedixit, Paulus Apostolus verba eius ad Christum retulit, asserens illum hoc dixisse per Moysen, qui est ius ilia vera. Quibus verbis instruit nos, ne dicamus in corde nostro .& putemus Christum Iocalem esse , ut in aliquo loco contineatur, sed potius credamus illum secundum diuinitatis plenitudinem ubique esse, ae per omnia diffusum cum patre & spiritus ancto, iuxta quod deus pater per Ieremia prophetam dicit: Caelum αterram ego impleo. Ide6q; enim non cocluditur loco,quia in eo cossiit omnis locus Praesidendosquide sustinet om-- nia sustinendo praeside implendo circundat , circundando implet. In verbis ergo Apostoli sensus huiusmodi est Ne dixeris in corde tuo: o quicunque es, quis ascendet in coelum,id est,non credas Christ . localem esse, ut credas illum post ascensionem ita esse in coelo, ut non sit in terra: aut ita esse deorsum in abysso apud instros, ut te sursum postum ignoret, sed crede illum ubique esse praesentem secundum diuinitatem, sicut de eo dicitur: sapientia attingit a fine usque ad finem sortiter, & disponit omnia suauiter. Ne dixeris ergo o homo, Quis ascedet in coelum, ut inde Christum deducat mihi, qui me doceat. saltem in corde noli dicere hoc quia hic est Christus.& ubique.Nam

in terra erat & dicebat: Nemo ascendit in coelum , nisi s-lius hominis qui est in coelo,quomodo no magis cum sit in coelo est & in terra 3 Aut quis descendet in abyssum subdit Apostolus ex suo, Hoc est Christum ex mortuis reuocare: similiter & supra, Hoc est Christum deducere. Non necesse habes ab inseris Christum vocare,quem ubique praesentem debes agnoscere.vnde dicit ipsa scriptura Deut ronomii 3o. Prope est verbum in ore & in corde tuo. 'erbum hic simpliciter possumus intelligere, si volumus,ve bum legis.quod illi in ore habebant assidue illud legendo.

in corde quoque iugiter meditando,ac memoriar commendando. Altiori autem sensu verbum istud est, de quo Ioannes ait,In principio erat verbu, & verbum erat apud deu, de deus erat verbum . Ergo quia deus erat verbum , prope erat in ore &in corde illorum , utpote quod omnia replet. Nam

SEARCH

MENU NAVIGATION