Haymonis episcopi Halberstatensis, In diui Pauli epistolas omneis interpretatio, ad vetustissimorum exemplarium fidem quàm diligentissimè recognita

발행: 1550년

분량: 810페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

C APUT VIII

sosumus & tenemus in spe: quandoque simus & possideamus in re. Omnes quidem credentes fidem habemus,

quod simus flij dei, & simus redempti sanguine passionis eius, sed non proderit aliis passio eius , nisi electis qui Assiij dei erunt sicut Ioannes dicit, Charissimi, sit; dei su- ictio.

anus modo in spet & nondum apparuit, quid erimus in re. Scimus autem, quia cum apparuerit, similes ei erimus: quoniam videbimus eum sicuti est. Spe enim salui facti sumus, sicuti fides est credere ea quae non videmus: ita spes est expectatio futurorum bonorum. Per passi nem enim Christi redempti sumus in spe: Per baptismviri autem accipimus remissionem peccatorum, & fiiij dei sumus in spe, non in re , quia necdum apparet quales futuri sumus. Spes autem quae videtur, non est θes, quasi diceret, illa res quae videtur non est spes. Nam quod videt

p. quid streat 3 Illud quod videmus non speramus.ve

ii gratia , video te in praesentia mea stare, non te spero venturum. Si autem quod non videmus speramus, per patientiam expectamus, id est, non deficimus. Inter spem dc rem media est patientia : quia per patientiam qua fati cti sustinent aduersi huius seculi non quaerentes in praesenti mercedem , sperant se peruenire ad gloriam aete nam. Similiter cr spintus adiuuat infrmitarem nostram, id est,sicut spes & patientia adiuuant & sustinent infirmitatem mentis nostrae , ita & spiritu lanctus, infirmitas autem animae est plerunque illa petere quae nobis non conueniunt: sicut shquentia manifestant. Nam quid oremus sicut oportet nescim s. Plerunque dum volumus bona nobis petere, contraria & aduersa petimus, si nobis illa considerentur , sicut beatus Paulus contraria sibi petebat, quando petebat auferri a se spiritum tentationis & infit

initatem Si enim exaudiretur, forsitan reuelationum magnitudine se extolleret, & caderet in lapsum. Sic etiam plerunque positi in prosperitate petimus illam uobis conseruari, quae si semper nobis maneret forsitan amore sui implicaret animum nostrum.Similiter quando sumus positi in infirmitate causa probationis aut emendationis imploramus liberari quae si a nobis tollere tui fortaue ad peccata pristina reuerteremur aut remissius in bono opere laboraremus. Ideoque nescimus orare sicut oportet, nisi

122쪽

AD ROMANOs spiritu sancto docente , sed ipse spiritus sanctus, ρο Asiae

pro nubis lemitibus inenarrabilibus. Dicit beatus A mbro

sius. quia si quando sideles aliquid petunt contra salutem suam per ignorantiam , non per iactantiam , spiritu sanctus qui unius substantiae est cum patre & filio , interponi' se in medio inter nos & deum patrem, & postulat pro nobis quae utilia sunt, non cum impulsu aeris, neque cum sonitu vel strepitu vocis,sed inenarrabiliter, sicut minuenit eius aluinitati,qua aequalis, & consubstantialis est eo p tri, & plerunque ea quae nos petimus nobis: contraria ipse mutat in melius , non dando quod petimus. Ρostulare etiam dicitur pro nobis : secundum aliox doctores: aegemere, quia quoscurique gratia sua replet, postulantes facit , gementes pro sitis reatibus ac alioria: vel quia diseserui ut s regno,qui gemitus bene inenarrabiles dictitur, quia nemo potest enarrare quantae copunctiones in eordibus fidelium sint,vel quanta remuneratione digni sunt eo

ram aeo. Qui aute crutatur corda scit quid desideret spritu. , ruta fecundum deum polistit pro Iunctis. Deus pater cuin clio tuo,

qui omnia arcana cordium & secretorum non sollim hominia: sed & angelorum penetrat: scit quid desideret spiri- tueanctus habitans in cordibus fidelium suoru , quia unius scientiae sunt, vel quod nos desiderare faciat. Ρostulat quoque secundum deum pro sanctis,quoniam ea facit nos postulare quae & deo placeant, de nouis utilia sint. ita ut dicamus politi in oratione. Deus arteriae qui ab onditoruin& futurorum es cognitor, sicut scis nobis necessiariuin esse,& sicut tibi placet miserere nostri. Deo ergo loquitur sinem epitu vocis,cum nobis tacere videtur: quia & videt cum non videatur,& haec petit quae scit deo patri placere & no. bis prodesse, unius enim voIuntatis est ipse & pater. Sci

mis autem quoniam diligentibus deum, omnia coa erantur tin

tanum bis qui fecundum propositum vocati sunt sancti. I lli qui di ligunt deuin qui mandata eius custodiunt & seruant.sicut dominus dicit. Si quis diligit me sermonem meum seruabit, hoc dicit. 'uia diligentes deum , & mandata eius ser uantes , & qui secundum propositum siue praedestinationem omnipotentis dei ad hoc vocati sunt, ut sancte vivΞ-do sancti sint,si quando aliquid inepte atque imperite coRtra suam utilitate petunt, sicut & Paulus & filii Zebedaei

123쪽

CAPUT VIII.

si deus omnipotens ςooperatur illis in bonum, aut non dando quod petunt,aut etia in mutando aliud pro ipso quod petunt, neque imputat illis in peccatum,sed ea tribuit quae danda sunt deum amantibus. Bene autem dicit cooperantur, quia operantur illi qui petunt, cooperatur deus Om- Matio. Dipotens: implendo qua: ad salutem illorum pertinent. Nam quos praestiuit, subaudis esse credituros, & in sua fide permansuros , illos tar praede linauit, siue praefiniuit & ordinauit, conformes feri imaginis si j siti, id est , similes fieri in gloria bumanitatis filij sui, qui hesprmabit corpiis hu-

insitatis nostrae ut idem Apostolus alibi dicit configurarum corpori claritatis sitae 1 I icet enim in potentia diuinitatis non sinus aequales illi,tamen in gloria & in immortalitate, & in incorruptione erimus similes ei: quoniam videbimus eum sicuti est : vel certe ad hoc praedestinauit icos conformes fieri imaginis filii sui ut sicut Christus ' catum non secit nec inuentus est dolus in ore eius, ita & Esaiae. 33. illi qui fratres volunt existere domini Icsu Christi, non habeant voluntate peccandi. insit ipse primogenitus in multis fratribus. O innis unigenitus potest diri primosenitus, non tamen omnis primogenitus dici potest unigenitus, Quicunque enim primus aperit vulvam mayri nascendo, nec habet alios iis tres sqquaces, dc primosenitus est, &vnigenitus: qui vero primus egreditur ab utero mater-po & babet postmodum fratres sequentes , solummodo primoge ultus est. Filius autem dei redemptor videlicet humani generis, si digna consideratiqne perpendimus, tam secundi in diuinitatem , quam secundum humanitatem,& unigepitus pr. aedicandus est & primogenitus. Unigenitus quidem est secundum diuinitatem quia in natura diuinitatis non habet alios fratres primose nitus vero est, uia ante omnem creatur/m non factus sed genitus est, sicut per Salomonem dicit. Fgo sapientia ex ore altissimi pro ' stilia.

uiui, primogenita ante omnem creaturam. Secundum hu naan iratem autem ynigenitus quidem potest dici beatae . o Mariae di pri nixus in multis fratribus adoptiuis, quia ipse prinius siti rexit a mortuis, primus ascendit ad ca os .

lsi sunt fratres, de quibus ipse dixit ad Mariam , Vade ad i '

fratre a meos,& dic eis. Fratres enim illius dicuntur omncs

fideles in hocquia homo fieri dignatus est. Sed is qui fra-

124쪽

AD ROMANO s

ter noster est secundum carnem, ipse dominus deus Eoster est secundum diuinitatem. 2Aos autem praedestinauit, siue praefiniuit secum regnaturos in . aeterna beatitudine, vocavit per se & per apostolos suos. Vocat quoque modo usque ad sinem iudicit. Et quos vocavit per gratiam suam ut permanerent in gloria secum, bos edi iustifcauit pei passionem suam, per baptismum di fidem exornatam bonis operibus, & iustificabit usque ad finem seculi. Quos autem iustificauit, illos Or glorifcauit. P raeterito tempore utitur Apostolus in hoc loco pro futuro, in hoe. quod dicit, glorificauit. morem sacrae serieturae tenens , quae sc solet narrare futura quas praeterita. Illos enim quos vocavit. & iustificauit in praesenti seculo , hoc glorificauit in die iudicij: sicut idem Apostolus.alias di-Glti. 3 . cit. Cum Christus apparuerit, tunc & vos apparebitis cum illo in gloria, quidergo dicemim ad haec λ subaudis quae mox diximus de vocatione, iustificatione , & glorificatione , id est , quam gratiarum athlanem reddemus illi, qui gratis nullisque meritis praecedentibus antequam es semus,nos praedestinauit regnaturos secum,ac postea vocavit & iustificauit, ad ultimum etiam & glorificabit3Ο

psistit, te est & illud Psalmistae. Quid retribuam domino pro o- mnibus quae retribuit mihi Z Potest & intelligi,Quid praedestinationi dei contradicere possumus si omnes no praedestinamur ad hoc ut regnemus cum illo 3 Si deus pro nosssubaudis est, vel pugnat qui praedestinat,iustificat, & glorificat, quis contra nos Valet pugnare,Nullus: Neque diabolus,neque Nero siue quilibet perseeutor, qui etiam proprio filio suo non pepercit, id est , a morte non seruauit, sed

pro nobis omnJus, praedestinatis ad vitam aeternam , tradidit illum. Et ipse pater tradidit filium , quia tradi permisit multisque modis est ipse filius traditus. Hoc verbum quod est parcere aliquando significat dimittere. Vt illud vergilio. Parce metu Cytheraea id est,dimitte metum. Aliquando significat seruare , sicut hic, qui proprio filio

suo non pepercit.Vnde apes parcae vocantur id est,serua trices , quia seruant sua mella, quomodo non etiam cum illo .. omnia nobis donauit. Hoc maxime ad Apostolos refertur Mati. q. quibus ait veritas. Cu sederit filius hominis in sede maie-

statis suae, sedebitis & vos super duodecim sedes: potest re

125쪽

serri & ad omnes praedestinatos, qui in capIte suo Christo

omnia possiden quae ipse possidet. Cum enim omnis crea: tura lonige incomparabiliter distet a filio dei per quem facta sunt omnia, si deus pater in tantum nos dilexit, ut pro nobis traderet illum. utique poterit in nobis ista implere. Quis accusabit aduersus electos δει 3 id est, quis sumet accusationem aduersus electos dei 3 diabolus accusat electos dei,sicut accusauit beatum Iob sed meritum auxit, non mi Iob dia' nuit,quia vir iustus eius aduersa patienter sustinuit . No-itandum autem quia haec sententia secundum beatum A gustinum per interrogationem 3c percontatione legi d Dei,& sicut ipse dicit percontationi multa possim tresponderi, interrogationi autem aut assirmative debet responderi etiam aut negative, non pronunciabitur ergo ita ut post percontationem qua dicimus, quis accusabit adue sus electos dei 3illud quod sequitur deus putrestificaten-

timur sono interrogantis,ut tacite respondeatur non . Si

militer illud quod sequitur quis est qui condemnet' percorando legendum est: vi subinferatur interrogando Chim G Iesu qui mortuus est imὸ qui cr resurrexit, de subintelligatur tacite, non . Et est sensus: Nunquid Christus, qui mortuus est pro nobis & resurrexit, ut nobis vitam dona ret condemnabit nos 3Non utique , sed saluabit. Hoc vero quod sequitur,qui est ad dexteram patris, qui ctiam interpellat pro nobis, non iam interrogando, sed potius ais mando pronunciandum est. qui est ad dexteram dei, id est, in plenitudine & magnitudine paternae maiestatis, qui etiam interpellatpro no deum patrcm non voce, sed miseratione, dum quotidie hominem quem assumpsit, & grauissimum genus mortis quod pro nobis sustinuit. vultui paterno osseri, ut nostri misereatur. Quis ergo nos separabit actaritate Christi 3 Ad superiora pertinet ubi ait: Non sunt condignae passiones huius temporis ad suturam gloriam, quia omne quod in praesent est, comparatione suturae gloriae momentaneum est,ideoq; alloquitur Romanos, ne deficerent in tribulationibus. Videte Petria, considerate Paulum, ante potuit Nero illos occidere,qua Scharitate Chriasti seiungere. Stephanus lapidibus obrutus. Laurentius stus. non potuerunt a Christo separari: quoniam ita erant meo te deo copulas, ut insensibnes essent ad omnia toler

126쪽

huc. it.

da tormenta.Nunquid nos separabit tribulatis,an a Ubis3 Angustia dicitur omnis necessitas, omnisq; indigetia .pe . , ratio autem est vis mali. Nam persequi est aperte vim inferre. periculum Periculam in multis rebus & in insidiis accipitur. gladius. Gladius vero potest significare qua ibet genera suppliciorum, fames m nudi inon poterant eos leparare quia habebant panem verum Christum , qui eos spiritaliter pascebat & vestiebat, sicut alibi Apostolus ait: Quotquot in Christo baptizati estis,Christum in uuistis.

quia propter te mortificamur tota die.Vox martyrum ad Christum, ta die dicit. i.omni tepore quandiu vivimus , quia qui perseuerauerit usque in sitem coronabitur. Non enim

sufficit uno die pro Christo tribulationem pati. sed omni tepore si necesse fuerit. aestimati sumin sicut oves occisionu, quet

occiduntur sine reluctatione. Sicut oves non reluctantur cum ad mortem ducuntur, ita & nos non reluctemur,d an

occisioni paramur. Sed in his omnibus tribulationibus tormentisque positisperamin 3c vincimus propter eum qui dilexit nos,id est, propter Christu qui nos dilexit usque ad mortem,quia pro nobis est mortuus, & qui nobis dixit: Nolite

timere eos qui occidunt corpus, animam autem non pota sunt occidere. Certus enim sum, quia neque mors, quae insti-gitur corpori,poterit nos separare a charitate Christi. Nodixit opinor, sed certus sum, neque vita, subaudis praesens quae in longinquum abnegationibus Christi promittitur.& est sensus.Si minatus fuerit mihi Nero mortem omnibus crudeliorem, aut vitam in praesenti seculo omnibus seliciorem, non poterit me separare a fide Christi, sed neque alios coapostolos meos, neque angeli,subaudis maligni,qui transfigurant se in angelos lucis. Vel secundum illud i si angelus de coelo euangelizet vobis praeter quod nos eua- gelizamus,anathema sit. Et est sensus: si si angelus de coelo vellet me separare a charitate Christi,quod feri non potest, non posset me separare, neque principatus, id est contraria: potestates daemonum, quae aliis principatur, de qui bus ipse dicit in epist. ad Ephe . Non est nobis colluctatio aduersus carticin ta sanguinem, sed aduersus principes de

porcstates, aduersus mundi rectores tenebrarum harum.

neque contraria: dononum, quae sub ipsis principibus co sinu tu. nenue in tantia. i. Praesentia bona quae promit-- tuntur

127쪽

tuntur credentibus, vel ma laquae minantur. neque futina, subaudis bona vel mala istius Ieculi neque fortitudo. i. diabolus princeps daemonum de quo dicitur,Cum sortis arma tus custodit atrium suum, neque altitudo, id est , astrologia, neque profundum, id est, necromantia,quae inferiora inferni scrutatur, per quae duo multi avertebantur a fide. Et est sensus: Etia si omnes astrologi & mathematici, hoe est astrorum cos pectores, qui se fatentur rationem syderupenetrare & cursus,venerint ontra nos.Vel etiam illi. qui per necromantiam,id est, in uiuoru resuscitatione animas ob inseris reuocant, sicut mulier illa phytonissa reuocauit anima Samuelis nequaquam poterunt nos separare a charitate Christi. neque creatura aba , id est, si aliqua creatura

est se sum aut deorsum praeter istas quas diri, nec ipsa poterit nos f a are in aliam partem. Vel secundum Greporium alia creatura , intelligitur hic homo. qui se potest a veritate dei separare male viuedo. Et est sensus: Neque alia creatura quam nosipsi, poterat nos separare ac ruate Dei quae est in Chusso sesu, Nos non possumus separare ab ea male vivendo. Mentes enim sanctorum ita sunt Deo, qui summus spiritus est, per charitate coniunctar, ut inter illas& deum nulla creatura sit media : quia qui adhaeret Deo, unus spiritus est.

. C APUT I X. Etitatem dico in Christo Iesu, id est, per

Christum non mentior. Necessitate cogente sepe iurabat Apostolus, non agens contra domini praeceptu, & quia dicturus erat rem pene incredibilem,

i adeo iurauit necessitate cogente.Nam i inter Romanos qui crediderant erant

I Iudan credentes, quibus ista scribebat & quia erant qui dicerent Paulli non diligere gente sua inco euangelizaret gentibus, iuramento obligat afferens se diligere & amare gentem saarn, unde Sc subiungit testi momum perhibente m ui conscientia mea in spiritusancta, quoniat 'ita es nihi magna continuus dolor cordi meo. Non dicit mo ica & parua tristitia mihi cst , aut temporaneus dolor subito accidens subitoque recedens, sed testatur magna irit ictitiam do assiduusti dolore sibi inesse pro fratribu ς suis,

128쪽

Gala. t.

AD ROMA Nos

ut fissum dei ad se missum non solum noluerunt sese e-auca'. re,sed insuper declamauerunt eum dignum morte, dicentes ad Pilatum t Crucifige crucifige eum , reus est mortis. Quod dicit in spiritu sancto, vel in spiritumsanctum , iurat sicut per Christum id est, spiritumsancium,qui erat in me- te illius, testem adhibet conscientiae suae, ipsa conscientia testimoni usibi perhibente,quod nimium doleret deperditione fratrum suorum: Optabam enim pro eo quod opto, ego anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui funt cognati mei sic dis carnem, qui sunt Uraelitae, id est, de progenie Israel. Vnde venit tam subita mutatio in animo Apostolivi optaret anathema esse a Christo: quae in plerisque locis pro separatioe ponitur, cu paulo superius dixerit nullo modo se posse a charitate Christi separari' Considerandii est, quia anathema varias habet significationes. Ponitur enim pro separatione, sicut in edicto Iustiniani imperatoris dicitur,& ubi ait idem Apostolus: Si angelus de coelo euangelizet vobis praeterquam quod nos euangelizavimus vobis, anathema sit.i. a deo separatus. Ponitur & pro maledictione,ut in canonibus habetur scpissime Si quis hoc vel illud fecerit, anathema sit i.maledictus . Ponitur pro occisione corporali,ut hic,quod tale est ac si dicerer: Optaba ego interfici a Christo corpore, & hoc est quod dicit secundum carne. Poterat aliquis dicere: O beate A postole, quare optabas interfici secundia carne 3 Ad hoc subintulit ipse: Vt

fratres mei qui stant cognati mei secudia carne, salui feret, ct viverent nacte deo. Dicendo vero,qui sunt cognati mei secundu carne, ostendit non esse illos sibi cognatos integritate fidei,& dc uotione metis Imitatus est aute Apostolus in hoc loco churitate ' factum Moysi legi satoris : cui cum dixisset dominus. Descende peccauit populus tuus, αdimitte me ut deleam cos , ad facia te in gentem magnam, ait, nimia charitate ductus Aut dimitte eis hanc noxam, aut dele me de libro tuo . Viccnsque dominus eius chari tatem erga populum,ait: Non delcbo te de libro meo, sed dimisi iuxta verbum tuum ita I Apost. volens magis Christo placere,hoc loquebatur charitate cogente de occisione corporis sui cum nullo modo optaret mentis affectu separari a Christo. quorum adoptio ψὶ Piorum, id est electio ill o-rum,electio filiorum est,quia ex ipsis adoptati sunt filij , M

129쪽

CAPUT . IX. s a spie populus vocabatur stius dei. Vnde distur ad pharao

nem: Filius meus primogenitus Israel,& per Esaiam: Filios genui & exaltavi gloria erat illis, q, de omnibus gentibus in peculiarem dei plebem sunt elem. Illis etiam est testamentum vetus datum : vel sicut quidam codices habent

testamenta , vetus scilicet & nouum, si voluerint credere. Testamentum enim nouum datum est illis , ut a seruitutelagis transirent ad libertatem gratiae Christi. I satis, id est, datio ad eos pertinet quia lex per Moysen eis data est, cr obsequium cultus videlicet diuinae religionis,qui est traditus promissa quoq; de Christo & de redeptione ipsorum: & vita aeterna illis data sunt, ut quicqta id promissum est patribus, compleretur illis. quorum patres subaudis fuerunt Abrah.am, Isaac, R lacob, ex quibus patribus , vel Iudaeis, est Obri res natus fecundum carnem, non secundum diuinitatem, qui e P super omnia dem benedictim in se cuti. Christus, deus & homo est: & secundum quod homo est,ex ipsis carnem assumpsit: S inter omnia fuit: secudum quod deus est adeo patre ante secula genitus est supra omnia potentia diuinitatis. Notandum autem, quia cuesset locutus de abiectione parentum suorum , non murmurando,neque reprehendendo iudicium dei talia prosecutus est: sed potius benedixit illum pro certo sciens, iusto hidicio cucta ab illo moderari ac disponi, unde & subdit:

Non autem quόd excide it versiti m dei, &est sensus. Qua - , uis multitudo Iudaeorum parentum meorum infidelitatis errore reniansisset: nolens in Christum credere, non tamet

ideo dico quod euata ueti t, aut annullata sit promissio dei, quae facta est ad Abraha,quod in semine eius benedicetur omnes gentes,quoniam in illis est adimpleta qui crediderunt,tam ex Iudaeis quam ex Gentibus, de qui adhuc credituri sunt Non enim omnes qui ex Israel siunt hi sunt Ipraelitae. Iacob & Israel nomina unius hominis fueriit. Non autem omnes qui ex stirpe illius descenderiit. omne; viri Israeli tae sunt id est videntes deu mente & fide deii non cerniat. Itaque Israel in spiritalem & carnale diuiditur. Iulaei credentes filij sunt Israel& Abrahae secundu carnem,&s cu- dum fidem, non credentes vero , etsi sunt carne si ij Israel, sed non tamen spiritu . Gentiles autetia licet carne no sint

filii Israel,tamen fide & mente sunt filij Israel & Abrahae,

130쪽

AD ROMANO s

q uῖa deum mente contemplantur: neque quia sim η βη Abrahae omnes filii, sed de solo Isaac dictum est, in Isaac vocabitur tibιsemen. . Ismael quidem ex semine Abrahae fuit, di tamen non computatur eius filius esse. Et sicut non innes silii Abrahae secundum carnem eius diculur filii, sed semen eius in Isaac stabili tur:ita modo non omnes qui ex eius stirpe per I saac descenderunt, eius fili j reputantur,sed qui Labent fidem eius,& credunt in Christum, de quo prς- dictuin est: In semine tuo benedicentur omnes gentes. id

est ηοη qVisito cornu,bi filii dei, sed qui fiat siunt promissionis aesti

mantur insemine. Licet ludaei in infidelitate permanentes , filij sunt Abrahae per naturam carnis, quia de prosa pia illius descenderunt,tamen non sunt ideo fili j det,quoniam degeneres sunt a fide & operibus Abrahae, neque pertinet ad eos aliquid ex dono benedictionis spiritalis, quae facta est ad Abraham de Christo & multitudine credentium, Grentiles vero qui sunt filii promissionis , reputantur in semine Abrahae,id est, in Christo, quoniam si dem& opera Abrahae imitantur Promissionis autem filii appellantur getiles, propter promissionem, scilicet quae facta est de eis ad Abraham, cui dicitur In semit semine tuo benedicent omncs getes. In figura igitur gutilis populi praecessit Isaac. Quapropter licet non credant omnes Iudaei, tamen verum est quod promissum est Abrahae: in Isaac vocabitur tibi semen, id est in his qui tibi promittuntur fili j futuri sicut promissutia est Isaac. Ponitque exemplum. Promissonis, in quit,verbum hoc est. Secundum temptu hoc veniam, per angelum scilicet veniam,id est apparebo. γ' erit Sarae filius. Igiatur sicut Isaac per promisionem qu dicitur, in Isaac vocabitur tibi semen , sic gentilis populus sectando fidem &vestigia Abrahae, per promissionem quae facta est ad illum, benedictionis pratiam consequi meretur. Non solum aut illi H Rcbecca ex uno concubitu habens, Isaac Pa iri, nostri. ordo verborum est pariterque sensuum : Non solum illi duo si ij Abrahae Isaac & Ismael figuram tenuerunt duorum populorum, fidelium & infidelium, verum etiam Rebecca typum credentium & reproborum gessit in duobus si ijs Isis lacob Srsati habens illos ex uno concubitu patris nostri Isaac. Nec vacat quod ait, Ex uno concubitur: Ne sorte cium dicere rosici lacob, Quando me pe

nu t

SEARCH

MENU NAVIGATION