Haymonis episcopi Halberstatensis, In diui Pauli epistolas omneis interpretatio, ad vetustissimorum exemplarium fidem quàm diligentissimè recognita

발행: 1550년

분량: 810페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

gelio habetur de domino,quod inclinato capite emisit spi- Dan.is

ritum, aliquando pro mente,ut hic. Et anima est qua vivificatur corpus: spiritus vero ipsa ratio, qua inter bonum &malum. veru & falsum discernimus,&non est aliud mens, arque aliud ratio. Spiritus autem compunctionis , idcirco appellatur mens inuidentiae, quoniam plerunque dum cernunt homines Delicitatem alterius, torquentur & affliguntur inde, in tantum ut etiam inuidendo prorumpant in Iachrymas. Ad exaggerandum ergo inuidiam, qua torquentur ludaei de salute gentium,dixit habere illos spiritum compunctionis. Aliter: spiritum compunctionis malignum spiritum,qui est spiritus perditionis, possumus intelligere,qui dei contemptores in suam potestatein suscipit. Bonus ergo deus,exigentibus culpis Iudaeorum , permisit eis habere spiritu perditionis,qui eos perimat in anima sicut & de philosophis gentium dicitur, quod tradiderit illos deus in reprobum sensum: oculos, ut non videant. Oculis quidem corporis viderunt Iudaei dominum .dc mul - ta miracula ab eo fieri:sed quia immoderate terrenis ne- 'gotiis intendebant, oculis fidelitatis & amoris nequaqua meruerunt illum cernere, aures ut non audiant, subaudi permisit eis habere. Audierunt Cristum auribus carnis,sed non audierunt auribus cordis , quas dominus requirebat,

cum diceret. Qui habet aures audiendi, audiat. Caecitas ιμμ' -- igitur & surditas atque mens inuidentiae usque in hodiernum diem in Iud. eis manet,quia dum nolunt obedire eu 2 M it Gangelio, ad hoc ut in Christum credant , liuore inuidiae succensi, semper inuident saluti gentium. Fiat mensa eorum in laqueum. Ad mensam solent tractare impij de nece innocentium sicut Herodes de obtruncatione beati Ioannis: & Holofernes spurcissimus de violatione Iudith Solent etiam eos vocare ad mensam : ut dolo illos interfi- .ciant: sicut Absalon inter secit fratrem suum Ammon. sic Iudaei intelliguntur super mensas suas tractasse de nece innocentis Christi ideoque per mensam debemus intelligere collationes verborum illorum quas agebant super mensam de Christo. Vnde dicit propheta, Fiat mens eorum, id est , collatio verborum Iudaeorum in laqueum: ut illaqueentur Sc inuoluantur , siue decipiantur ultione iniquitatis mensae suae, in captionem quoque: ut ipsi capian -

162쪽

AD ROMANO s

tur.Fiat illis etiam in stantiarum, Loc est in ruinam', vel ODfensionem siue in clxam: quatenus offensam omnipotentis dei incurrentes ,ruinam patiantur damnationis: & inter se rixas gerant & contentiones. Scandalum siquidem Graecum est,& sonat in latino sermone offensam, rui- Matriiῖ. nam , vel rixam. Pro offensione enim de ruina ponitur,

ubi dominus dicit. Vae qui scandalizauerit unum de pusi iis istis id est qui offenderit vel ruere fecerit, pro rixa autem , sicut illo in loco ubi dieit euangelista, quod audito pharitat verbo scandalizati sunt,id est .rixati,ilic aute sub utroque sensu accipi potest. Et in retributionem, inquitatqualia secerunt,in Christum talia retribuatur illis, de vii- ue ita contigit. Verbi gratia. Voluerunt Claristi nomen

elere de terra, nomen eorum deletum est, ut iani non dicantur populus domini. Interfecerunt Christum, interfecti sent & ipsi gladio Romanorum. Significatur & sacra scriptura per mensam,quae data est Iudans in lege & propiae ii phoxi ,sicut psalmista ostendit,dicens: Parasti in conspe-

'' ctu meo mensem, ius intelligentia quia non recte scru tati sunt Iudaei, facta est eis ipsa mensa in laqueum & in caetera quae supra memorata sunt, nolentes in Christum credere,cui omnis illa scriptura testimonium perbibebat: α quoniam ad mortem cotra authoritatem illius scriptum tradiderunt Christum illata est eis retributio, secti duinmeritum illorum. Ob curentur ocuti eorum ne videant,m dyr fumeorum semper incurua.Haec verba non optantis voto,sed

praedicentis officio dicuntum Obscurentur oculi cordis eorum,id est intellectus eorum, ut non intelligant Christum filium dei esse. Et dorsum eorum semper incurua, sicut qui. graue onus portat incuruatur in terram ita quodammodo peccator qui pondere peccatorum premitur, incuruatur, sicut Psalmista deplorat, dices,iniquitates meae supergretay sunt caput meum. Dico ergo, Nunquid ostenderunt uidaei, ut caderentZ subaudis solummodo .ut eorum casus nihil profuerit. Uit. Et est sensus. Non offenderunt deum Iudaei solummodo propter hoc ut ipsi caderent, sed ut multitudo gentium in eorum locum Iurgeret,& magnam utilitatem casus illorum nobis praestaret Unde sequitur Sed illo- tum deum , sum estgentibus ut illos aemulentur. Ac si diceret aliis verbis, in illorum delicto salus gentibus est procurata

163쪽

curata,quia nisi Iudaei periissent. nequaquam geres salua rentur. Delictum dicitur quasi derelictu & delictum fit in

cogitatione,peccatum vero in operatione. Dicitur & d licium quando non adimpletur dei mandatum, peccatum

Vero,qRando fit quod prohibitum est. Sed Apost.indiffereter ponit delictum pro peccato. Delictuin ergo Iudaeoru, mors Christi fuit,& eor impoenitens cum infidelitate,cuius morte getiles sunt redempti,& sacro baptismate abluti: quos debent Iudaei aemulari,id est, imita ri in fide, ut credentes sicut illi credunt fatui fiant. Qiadsi d lictum eorum

diuitiae ne mundi. Propter delictum Iudaeorum,quod commiserunt in filium dei.& propter infidelitatem illorum ditata est multitudo gentium diuitiis Iegis,& prophetarum, Psalmis, & gratia fidei, quia abstulit eis dominus omnia

ista,& tradidit gentibus in se credentibus, sicut in evang. minatus est eis dicens: Auferetur a vobis regnu dei,& dabitur genti facienti fructus eius. Magnae & incomprehensibiles fuerunt diuitiae Iudaeorsi,quae totum ditaueriit mundum,m si diminutio eorum,diuitiae gentium, qxanto magis pleni ludo eorum3Diminutio hic pro paucitate accipitur & paruo numero. Diminutio autem infidelium Iudaeorii Apost fuerant aliique credetes ex eade plebe, dc est sensus .si paucitas quet ex Iudaeis credidit tantam salute attulit getibus. Vt pene in omnes gentes evang. per illos praedicatum sit, quanto magis prodesset,si omnes credidissent Multo magis prodesset,quia per omnes gentes iam esset euagelium praedicatu ab illis. Apostoli enim aliiq; credetes ex Iudeis. diuitiae sunt gentili,quia per illoria ministerium acceperiae fidem cognitionemq; diuinarum scripturarum, ubi notitia dei est,&ipsi ordinauerunt gentibus episcopos presbyteros .diaconos,& caeteros ordines ecclesiasticos, & ut amplius dica quicquid boni habemus gratia dei cooperante ac largi c te) per illorum ministerium accepimus. V Ais enim dicogentibu . quandiu quidem ego sum genti si os pol totus,mini Jς- rium meum honor cabo. Cum caeteri apostoli singulis in locis sibi destinatis praedicassent, Paulus Apostolus pene Omnibus gentibus praedicauit quia a domino audiuit. Longe mixta te ad getes.Qua de causa ipse proprie Apostolus exlixit genti u,ticut alio loco testatur, dices. Oui operatus Guta. i.

164쪽

AD ROMANO s

est Petro in apostolatum circuncisionis, operatus est Scinthi inter gentes, hoc est . qui Petrum costituit principem Iudaeorum,nae etiam constituit, ut sim princeps & Apostolus omnium gentrum. Bene autem dicit, Ministerium meti honorincabo ia est, praedicationem in opus vertam. Tune etenim praedicator ministerium suum honorificat quando secundum illud quod praedicat, vivere studet, ut quod prindicat ore, honoret & confirmet bono exemplo bonisdue operibus. Aliter ministerium meum honorificabo hoc est gratiam euangeli j non sollina gentibus, quibus deletates sum apostolus, praedicabo .sed etiam ludaeis impertiri curaho. Honor magistorum, numerositas est auditorum: si quomodo ad aemulationem prouocem carnem meam, σ salvos faciam ahquos ex ills. Si quo modo ad aemulationem prouocem carnem, hoc est, idcirco ministerium meum honorificabo, ut aliquo modo ad imitandum me prouocem Iudaeos ex quibus carnem sumpsi,& me imitando faIuentur, sicut & ego saluus estatas sum,& si non omnes,saltem vel

paucos ex eis salvos faciam. Si enim amissa eorum, reconcitano est mundi, aeri piro, iubaudis erit, nisi vita ex mose

3 Sensius huiusmodi est, Si amissio Iudaeorum qua dere- . ' lyx po propter infidelitatem gentium reconcilia

tio fuit, quibus deus ante aduentum fili, sui quodammodo ira erat, quanto magis assimaptio illorum qua assumentur ad fidem,praestabit electis vita ex mortuis λstatim enim It illis coeperint vivere deo per fide, qui antea mortui erat

in lia fidelitate,adueniet dies iudicis & resurget omnes de

puluere terra viventque omnes electi in vita a terna semper cum Christo. Pronit etenim gentibus ad fidem amitatio eorum proderit & assumptio,quoniam vita aeterna da-itur electis ex imortuis. Alio modo assumptionis nomine

apostoli possunt intellisi,qui fidelibus gentibus vita exti-xIunbm m qui0 assumptio est, nisi vita ex mortuis pidest, iudasiiud sunt assiimpii & electi a deo ex eadem ple

be sicut ego & Petrus,& reliqui credentes, qui vos etiam assumpsimus ad fidem Christi, viventes per vitam Christi ex mortuis Iudaeis infidelibus3 si enim illi sua morte infi- reconciliationem praestiterunt mundo,nos qui in infidelitate mortui non sumuLad vitam aliorum, quasi vivi ex mortuis seruat ulnus. Ehὸυ delibatio sanctu est, Crin o.

165쪽

massa. Delibatio est degustatio quaedam,sive prImitiae alicuius rei. Verbi gratia: Quado particula accipitur ex mansa conspersae farinae , dc praegustatur cuius saporis sit eliqua. Nam naturale est, ut omnis res quae unius substan tiae est, diuisa per partes, in eadem permaneat natura, Scunius saporis & qualitatis sit: sicut ex fermento farina dinoscitur. Hic autem delibatio sanctos significat apostolos, massa vero patres sanctos, Abraham, Isaac, Iacob, David, Isaiam & reliquos, ex quorum progenie apostoli descenderunt. Ergo u apostoli sancti,& patres quorum fidem ipsi apostoli assecuti de imitati sunt, sancti fuerant. Potest &praepostero ordine non in conuenientius dici. si massas ancta in patribus , ergo de delibatio similiter sancta in apostolis , caeterisque credentibus, qui fidem patrum veraciter habuerunt. Etsi radix sanctis,'rami. sdipsum appellat modo radicem , quod superius massam : de idem significant rami,quod delibatio. Patres videlicet veteris testamenti, sunt massa & radix: quia de illorum prosapia sumpta est delibatio,& processerunt rami, id est , apostoli. Sicut ergo radix bona bonum succum diffundit per ramos ubi lunt fructus boni saporis: ita apostoli qiu originem duxerunt a sanctis patribus Jc eorum fidem imitati sunt, sancti & boni fuerunt. Iam superius in hac epistola alteram massam posuerat,qua significatur mortalitas & peccatum Adae, & ex quo fiunt quaedam vasa in honorem permisericordiam gratiae dei: quaedam vero iusto dei iudicio in contumeliam. Hic vero massa in bono accipitur.Potestre per radicem intelligi Christus,per ramos autem apostoli aliique credentes: quia sicut a radice emittitur succus in

ramos ut vivant, ita dc in Christo vivunt oinnes credentes, ab illo omne bonum accipientes, cuius de membra sunt. QVodsi aliqui ex ramis fracti sunt, in infidelitate remanendo , tu autem cum oleaster e es, totus scilicet paganus, inscrtus cs in Hu,id est. in locum illorum successisti, oe so-c r dicis, id est, s dei sanctorum patrum , cr pin-rucinis olivae, gratiae videlicet sancti spiritus, noli gloriari,

neque extolli aduersus ramos, in infidelitate manentes.

Nam illi sancti patres si iii tuni sinctum habuerunt. vnde & uncti dei appellabantur sicut est illud: Nolite tangere Christos meos,quod de Abraha, Isaac,& caeteris intel-

166쪽

AD ROMA Nos

3Igenaum est. Aliter: per radicem iterum alio modo posumus intelligere Christum, ut sit sensus : Socius radicis,id est Christi,&pinguedinis oli uae,gratiar videlicet spiritu sancti factus es, ne extollaris in superbiam, ne amittas pratiam quae data est tibi. Gentiles alloquitur Apostolus,& loquitur omnibus quasi mi. Ramos fractos ut diximus appellat lud os in infidelitate manetes, qui a radice id est, a fide patriarcharum: vel a Christo recesserunt: oleastrum autem gentiles,qui infructuosi ante domini aduentum erant: agrestem vitam ducentes, & est sensus. O gentilis , si videas aliquos Iudaeorum a gratia Christi alienos existere, & a s de patriarcharum,& te in locum illorum esse sociumque factum fidei patrum,& Christi,atque gratiae spiritussancti,noli despicere illos, neque extollaris ne forte amittas gratiam quae data est tibi gratis. Phod sisIoratim, contra eos qui lapsi sunt, attende quia non tu radicem portis, sed radiix te. O Vasi diceret: Si vis extolli audiunde humilieris. Non portas tu radicem, id est,pihil confers patribus sanctis,qui te praecesserunt,sed radix te portat , quia eorum fide saluaris. Tu enim accepisti ab eis illi non acceperunt a te. Aliter. Non portas radicem, id est, Christum, cui nihil ex ruo tribuis: sed ipse te portat,a quo habes quicquid boni habes, & insuper ab illo habes esse. Dicare o. inibi 5 gentilis : fracti sunt ram , increduli fulicet ludaei, abiecti sunt, ut ergo gentilis inferar in locum illorum. Bene subaudis dicis, quia ita est: sed attende quod sequitur: propter incredulitatem fracti unt rami,quia noluerunt Iudaei in Christum credere, lapsi sunt in mortem damnationis , seacti a gratia dei, tu otem me Chri- si stas, non tuis meritis. Ideoque noli gloriari. Noti aiatum sapere , id est, noli superbire. Sed time credere. Dei

enim beneficium est, quod vocatus es: non tuum meritu.

Iuxta quod idem egregius praedicator alias dicit, Gratia salui facti estis,& hoc non ex vobis, Dei enim donum est,

non ex operibus, 't ne quibi glorietur. Si enim deus natura-bba, ramis non pepercit, ne forte ncc tibi parcat. Naturales ramos appellat Iudaeos,qui ex sanctis patribus de deo dile- ctis originem traxerunt,&est sensus : O gentilis considera, uia si deus Iudaeis non pepercit qui a sanctis patribus originem duxerunt,& ex quorum sente ipse carne assiim-

167쪽

CAPUT XI. 6spsit,inulto magis nec tibi parcet si a fide dei recesseris, qui

oleaster eras,vel si insuperbia fastu te eleuaueris despici do Iudaeum. Vide ergo bonitatem Cr stueritatem aei. Seuerus iudex dicitur , qui in nullam partem suum iudicium flectit sed per rectitudinem incedit: Seueritas vero dicitur iudicium,quo nulli adulatur, sed iusseomne iudicat.Bonitas autem, pietas gratia: & misericordiae,qua bona pra stantur hcminibus, meos quidem Iudaeos qui ccciderunt, sexeritatem, id est,iustissimum iudicium exercuit. in te autebonitatem dei, hoc est gratiam pietatis monstrabit, si peramansieris in bonitate, id est . in fide recta: . lioquin m tu excideri id est,si a fide recesseris,penitus peribis. Distat autem inter frangi & excidi,quia fractus ramus potest vicu-que arbori suae resolidari: excisus nullatenus. Et notanduquia Iudaeos dixit fractos, qui praedicante Elia & Enoch, selidabuntur in fide Christi .gentiles autem si a fide Chri- si recesserint, penitus abscindendos a gratia dei, ac deinde perdendos. de sequitur, Sed cr illi subaudis Iudaei, si non permanserint in incredulitate,instreκtur fidei Christi & fidei patriarcharum. Potens est enim deus iterum inferere illos fidei Christi. Nam si tu ex naturali praecisus es oleastro,s' c tra naturam insertus es in bonam olivam, quanis magis hi qui fecundum naturam in strentur siuae olivae : Gentilem alloquitur

superbientem contra ramos,qui fracti sunt,& qui gloriatur quasi suis meritis meruerit saluari, & dicit , situ 5 gentilis, per gratiam dei separatus es a paganismo, & ab his qui ab exordio sui diuersis erroribus a deo sunt separati. de contra consuetudinem insertus est in bonam olivam , hoc est in fidem praecedentium patrum, qui pinguedinem sancti spiritus habuerunt, quanto magis Iudari secundum naturam inserentur suae oliva fidei videlicet patrum suorum. Quod dicit contra matura insertum esse ramu oleastri in olivam, .more humano loquitur quia naturale est ut surculum bonae arboris inseramus in trunco malae, non surculum ma-he,in bono trunco, & hoc insertio dicitur. Deus autem conditor & creator omnium rerum & naturarum, nillil contra naturam facit. Nolo enim vos ignorares tres m

sterio m hoc. Nysterium est res occulta, dc secretum aliquod in se continetis. Alloquitur ergo gentiles credentes ut considerent qua de causa salui facti sint,suis meritis, an

i iiij se

168쪽

AD ROMANOs

gratia dei,& Iudaei abiecti,& dicit, Occultum & secretum

dei iudicium, quantum homo penetrare potest, nolo vos lateat,quare Iudaeos quondam populum peculiarem abiecerit,& gentes peccatrices per fide sibi copulauerit, & cuius rei gratia hoc admonuerit perpendere subinfert & dicit, ut non siti vobis sis sapientes, id est,ut non superbiatis. dicentes vos propriis meritis fore saluatos . ac per hoc alios despiciatis. Sibi enim sapiens dicitur,qui donum quod habet, non dei gratiar, sed suis meritis & studio deputat. Qui autem secundum deum sapiens est, in beneficiis Dei non insultat abiectis,sed cu timore gratias agit misericordiae largitoris. Aliter Sibi fit sapiens,qui quemlibet peccatorem despicit,cu potius ex consideratione peccatoris humiliari conueniat: quia omnes sumus unius naturae , licet non eiusdem gratiae. Ipse ergo Apostolus demonstrabit de quo mysterio loquitur, quia caecitas ex parte contigit in Urael. Recte dicit, ex parte contigit caecitas, & no ex toto, quia reliquiae ceciderunt. Caecitas vero contigit in Israel non

wrporis,quae fit amisso lumine oculoru, sed cordis, quae fit tenebris infidelitatis. In his ergo dictis Apostoli quod mycterium sit in lapsu Iudaeorum dicimus,sed ex qua prosunditate costii dei veniat, cui pso Paulo ignoramus: & si ipse sciebat non tamen manifestavit. Dicit enim: quia caecitas ex parte contigit in Israel: donec plenitudo gentium intraret: sic omnis Uraelfaduxs feret. Plenitudinem aute ge-tium non conuersionem omniu accipimus: sed multilodinem earum , quae aut iam diuina praedestinatione collecta est:a ut in suturo colligetur. Plenitudo verd haec non ad numerum cunctorii pertiner, sed ad numeria a deo praefinitu. Corruerunt itaque ludaei,ut surgerent getes. Quis hoc mysterium valet penetrare, cur deus multitudinem gentium

spreuerit pene ab exordio mundi, ac tempore scilicet quo confusum est labium uniuersae terrae, & Iudaeos tantii sibi peculiares fecerit qui per linea Heber descenderunt, iterumque gentes in suo aduentu collegerit,& Iudaeos in fine mutidi recipiendos abiecerit: quis inquam tam subtile dista positionem diuinam inuestigare sufficiet 3 Veniet ex Sion qui eripiat auertat impietatem ab Iacob. Sion ipsa est Hierusalem. de qua Micheas ait,De Sion exibit lex,& verbum domini de Hierusalena. Saluator Genim nascendo exple-

169쪽

CAPUT XI.

be Braelitica, iuxta quod Isaias olliri propheta cecinerax, Esur.8. dicens : Ecce virgo concipiet, & parier silium , veniet de Sion , siue de Hierusalem. Ponendo vero membra sitia in cruce , propriumque sanguinem fundcndo ,& lauacruin baptisnatis dado, eripuit ta gentes quam & illas reliquias quae ex Israel crediderunt, quod ante nemo facere praeualebat. auertit nihilominus impietates ab lacob , ab his videlicet,qui crediderunt ex Iudaeis in primo aduentu illius, auertet quoq; pleniter & ab his,qui suscepta gentiu multi- ωI reo. tudine conuertentur & salvabuntur. sicut scriptum est, ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus siuis:& cu plenitudo gentiu intrauerit, tunc omnis Israel saluus fiet. Ethoc ita a me testamentum subauidis dabitur , siue coplebitur, per quod aliquando promissio designatur S euangelium. Etl otest hic utruque intelligi, pro inissio videlicet regni coe-orum & euangelium in quo ips' promissio continetur, licente domino: Poenitentiam agite, appropinquabit reguli Isis coeloria. De hoc testamento diciu est peri eremia: Feriam inquit cu eis pactum nouu & testam etiam nouum scriba

in cordibus eorum. Sequitur,cum a i dero peccata eorum. His

verbis demonstrat, quod licet quorunda credentiu ex eis peccata sint ablata,in fine tame seculi per baptismi gratia plenius auferentur. Secundum euangelisi quide in rci det propter vos.Non ait,secundu legem quam pro viribus suis Iu-claei aemulabantur, sed secundum euangeliu quod ipsi contemnebant,ubi narratur qualiter dominu morti tradid rint. Ergo quantii attinet ad euangehu,quod Iudaei no recipiunt, inimici simi Christi & eiusdem euangelij. Hanc

inimicitiam idcirco Iudaei incurrerunt, vigentes credero possent,& hoc est quod dicit,propter vos 5 gentiles,ut vos crederetis, inimici dei facti sunt Iudaei secundu euangeliii, id est secundu quod euangeliu loquitur. Siquide in euangelio resertur, qualiter impij Iudaei peregerunt nece Christi, propter quam incurrerunt inimicitiam dei, quod quia in infidelitate permanserunt, Secundum autem et Erinem Jansiimipropter patres. Non sic intelligendum est, ut qui appellantur inimici dei, ipsi sint & charissimi, praesertim cum Iudaei una gens sint, quae diuiditur in eredentes,& n5 credetes. igitur Iudei alieni a fide Christi,inimici sunt dei,

charissimi vero illi, qui per electione,sive pr destinatione

170쪽

calor alias laquitur, dicens. Cum plenitudo gentium in- Sup. eodem

trauerit,tunc omnis Israel saluus fiet .sicut inquit: vos gentiles aliquando non credidistis deo', nunc autem in domini aduentu per praedicationem apostoloru misericordiani omnipotentis dei cosecuti estis propter Iudaeoru incredulitatem in quoru loco credendo subintrastis, ita & ipsi Iudaei nunc no crediderunt in vestra misericordia,quae vobis a deo data est. i. in isto tepore quado vos misericordia cosecuti estis,uel in vestra misericordia dicit hoc est vivos misericordia cosequi potuissetis. Casus eteni illoria , salus fuit gentiu . Poterat aliquis dicere: Quare no crediderut Iudii in primo domini ad uetu Ad haec Apostolus, vigentes inquit misericordia cosequerentur, re ipsi postmodii in fine seculi consequantur. Si enim In primo domini aduentu credidissent ex legis operibus se iustificatos putarent, in sine

vero seculi cum crediderint, misericordiam consecutos se non dubitabunt.Vnde subdit. Conclusit deus omnia.i. omniuhominum genera in incredulitate, id est,concludi permisit intra incredulitate,ut omnium mibereatur. Conclusos esse

ostendit ta Iud os qua gentiles sub peccato incredulitatis, Iudaeos quidem legem naturalem & scriptam destruendo, gentiles vero naturale legem calcando. Sed ut clarior fieret eius gratia, qua dimittuntur peccata, bis ita conclusis, placuit ei tunc adolendis peccatis hominum , sacramenture missionis asserre, quando nemo poterat de suis meritis gloriari. Increduli siquidem merui gentiles, sed misericordiam dei ab eo vocati consecuti sunt. Sunt modo & Iudei increduli,sed miserebitur earum. Quare tamen multitudinem gentium tantopere abiecerit deus, Iudaeos vero dilexerit, &postmodum in aduentu suo gentibus ad se colle ctis Iudaeos abiecerit solus ipse nouit qui conspicit omnia. Considerans apostolus tantas esse diuitias bonitatis dei,&tantia opus diuinae sapientiae,cum non potuisset hoc comprehendere, subito in interioribus oculis cordis, stupore sinul atque pavore perculsus, exclamauit & dixit. O alti-tado diuitιurum sapientia scientia dei. Altitudo sublimitatem & profunditatem significat. Sapientia accipitur in diuinis rebus, scientia in humanis . sublimis ergo & profunda est abundantia sapientiae diuinarum humanarumque rerum apud deum, qui solus sicuti sunt,omnia intue-

SEARCH

MENU NAVIGATION