장음표시 사용
191쪽
rat scire quod nescit.Vel etiam tertio modo:Prudes apud se esse dicitur qui vindictam expetendo, suas iniurias vlciscitur , quod sequens versus indicat nulli malum pro mala reddentes. Multi putant non esse peccatum , si quis accepta iniuria se ulciscitur,& vindiciam iterum sumit. Quod si ita esset, nequaquam Apostolus tale praeciperet: ac propterea dicunt aliqui etiam plerumque maius esse delictuin, si malum quis pro malo reddiderit: quoniam potest fieri, ut qui prius in sum intulit, quod peccatum aut malum esse ignorauerit: ille vero qui vindictaan expetit, & vicem reddit, quod malum fuerit, statim ostendit. Vnde potest ita intelligi,quod malum inferre alteri culpa est: reddere vero malum pro malo peccatum est. Et dum dicit Apostolus, Nulli malum esse reddendum, fidelem qui videtur esse & in delem tangit. Fidele i deo,quia frater est: & infideleotii crari possit, Prouidentes bona nonsobis coram deo, sed etiam coram omnibus hominibus. Coram deo bona sibi prouidet, qui intimo corde ei qui secreta intuetur placere studet,& illum non cogitatione, non verbo , non opere vult offendere, nec offendit quantum valet: prouicet & --ram omnibus hominibus bona , qui verbo & moribus, omniqtie conuersatic ne in omni vita sua pro viribus suis, inquantum valet irreprehensibilem se praebet. Si feri potest quod in vobis est, id est . quod vestrae congruit religioni , cum omnibus hυminibus pacem habentes. Rem dissicilem dicturus praemisit dicens, Si fieri potest, quia vix aut nullatenus fieri potest, ut pax cum omnibus hominibus seruetur. Nam si paganum increpaveris, idque contempserit, non vult tecum habere pacem. Similiter de Iudaeo intelligendum atque haeretico. Dicamus & aliter: Et quilibet praelatus increpat subiectos delinquentes. Dum enim eis displicet increpatio practati, pacem cum illis sa - . bere non potest. Et cum ita sit, unusquisque animum suum seruet pacatum & quictum,habes in se cum illis pacem,diligendo eos: quia dominus omnium anthoc est,licet vitiis se ab illo separent. Hoc loco & in Tequentibus prohibet contentiones & lites, quibus maxime pax Violatur. Non vosmetipsos defendentes , chara sit mi. Hoc dupliciter est intelligendum: uno modo de aduersariis nostris , haereticis videlicet alsis fratribus,qui in nos plerunq; crisiui: de
192쪽
quibus non debemus nos defendere,vindictam expeten' do. Alio vero modo,ut si fuerit quis infidelium contra notexcitatus pro nomine Christi, aut causa alicuius iurgij. verbis contradictoriis prout ratio dictat parcamus, ut mansueti & humiles appareamus, imitantes dominum, qui pauca coram Pilato respondit. Sed date loci is D.c.Duobus modis locum damus irae: vel cum refrenamus animum ne vindictam expetamus,vel cum de loco ad locum fugi-Mus. Date inquit locum irae id est eos qui contra vos irati saeuiunt, permittite vobis nocere , quia patientia vestra remunerabitur,&eorum saeuitia punietur.Vel date locum
irae,id est . nolite vos vindicare , sed fugite de loco ad locum,iuxta quod dominus pracipit dicens : Si vos fuerint per ecuti in ciuitate una,fugite in aliam Quod autem dicit Date locum irae,haec ira ves illius intellisitur qiu saeuir, vel futuri iudicis . qui in sequentibus laquitur per exemplum p pheticum. Scriptum est e M'. Mihi vindissim subaudis reseruate,& ego retribuam vobis, qui patienter tulistis , praemia & coronam. & illis qui malum intulerunt, vindictam prenarum gehennae. Quia enim homo in vindicta modum excedit, nec potest te vindicare cum tranquillitate mentis . idcirco omnipotens deus praecipit sibi vindictam reseruari , ut ipse qui immutabilis est, iudicet illos. & qui non mouetur ad iram, iuxta quod ei eximius
orator Salomon dicit: Tu autem domine cum tranquillitate iudicas omnia. Huius etenim iudicis iustum est iudiciu, quoniam non excedit modum: nec perturbatur in suo iudicio. Sed si esurierit inimicus tum, ciba illum: ssint, potum danti. Si hoc seceris , tunc pro malo reddes bona, de accipies magna pramia. Hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ei M. Carbones ignis appellat in hoc loco seruorem charitatis dei & proximi. de quo fertiore dominus dicit: ignem veni mittere in terram. Si hςc feceris inquit quae superius diximus, cibum videlicet & potum inimico ministrando, carbones ignis. id est, ardorem cha ruatis pones super caput eius, id est, super mentem eius quatenus tuis veneficiis delebatus, incipiat diligere te. quem antea exosum habebat, in tantum vi dicat: Quid est quod hactςnus egi contra hunc virum 3 cur ei tanta mala: uti qui mihi tot bona contuliti sine causa ergo infectus
193쪽
es extiti. Quapropter quia tam benigne & patienter erga me agit, incipiam illum diligere ut charissimum fratrem, quem hactenus persequebar ut hostem. Si autem cibum &potum tribuit, iccirco hoc fecerit, iuxta quod quidam voluerunt inrelligere.ut carbones ignis,id est, poena inseritiei praeparet,dum eius beneficiis honoratus eum non dilexerit, iam hoc non est charitas, ideoque melius est ita inteIligi ut supra diximus in primo,de ardore charitatis. Quod vero dicit,super c put recte per caput mens, id est, rationabilitas ac principalitas animae accipitur: quia sicut o- 'nuria membra reguntur a capite,ita cositationes & volutates mente disponuntur. Noli vincia malo. Noli inquit in vinci a malo. id est, ab est quo vitio, non ab ira, non ab odio non ab iniustitia. Sive noli vinci a malo,id est, dia
bolo. a quo vinceris, dum contra inimicum tuum iracundia accenderis,quia ad suam voluntatem te trahit. Aliter:
Si tuas iniurias ulcisci volueris, a malo vinceris quia ei qui tibi maluin secit,similis efficeris. Quandocunq; enim diabolo vel vitio alicui obedimus vincimur ab illo.Dum malum pro malo reddimus ab illo vincimur, qui nobis iniuriam fecit & cui vicem reddimus, quia nos similes sibi facit.Si autem commotum animum refrenamus, ut vindicta proximo no inseramus, tunc victores existimus,& de peccato ad salutem acquirendo fratre,triumphamus. sed vinceiis bono malum.Vince in bono malum, id est, in deo diabo' ium. Vince in bono malum, in patientia supera inimicum S aduersarium tuum praebendo ei cibum & potum, vestimentum & calceamen tum. Dum enim tuis beneficiis prouocas illum ad hoc ut te in cipiat diligere eo modo quo si perius diximus, quodammodo superas illum. Vel vince in bono malum , id est, in virtutibus vince & supera Vitia dc peccata,accipiendo ex eis palmam victoriae.
CAPUT XIII. Mnis anima potestatibus sublimioribu si distasit.
In exordio sanctae e esiae ex omnibus cono ditionibus veniebant ad fidem, & ne serui.
ancillae, seu quilibet subiecti dicerent O ipsi
qui cosecuti erat libertatem omnium peccatorum.& filii dei essem, in dignum esset ut seruirent seculi potestatibus,dixit Apostolus: Omnis anim id est omnii
194쪽
timo liber & seruus,fidelis & infidelis potesatibus sublimioribus subditus sit. Omnis allima dicit pro eo quod est omnis homo. in sacra enim scriptura, freque ter sola anima totum hominem significat, sicut hic , ct in Genesi Vbi c., b , dicitur,Quod ingressus est Iacob in Aegyptum in anima-ba, ij bus septuaginta, S in fletibus apostolorum , Eramus in- quit in naui animae ducentae septuaginta quinque. Potestatibus sublimioribus dicit regibus & principibus,tribu
nis,centurionibus dominis,omnibusque praelatis. Hoc &Petrus praecipit: Subditi inquiens) estote omni humanae creaturae, id est omnibus hominibus, vobis pciepositis, di hoc propter deum, siue propter amorem domini. Inquantum quippe homo non offendit deum , obsequi & obedire
debet celsioribus. Nam homo constat ex anima & corpore. Et in anima quidem debet seruare inuiolatam fidem deo, in corpore vero debet seruire sibi dominantibus secundum seruitutem praesentis vita . verum si contra fidei
Iropositum viderit sibi imperari a principibus huius secu- fue potestatibus,vel dominis, tuc pro fide usq; ad mortem satagat laborare,ne quod maius est,animam videlicet perdat: quoniam licet illa potestas interficiat corpus gladio,animam autem non potest occidere. Non es enim pο- testas , rufi ἀ deo, omnis potestas , siue mai'r , siue minor, quae hominibus praestatur : aut ex voluntate dei Paut ex permissione consiliata est, sicut dicitur per Salomonem: Per me reges regnant ,& principes decernuntium sitiam. Si autem quaeritia iis,quare hae potestates ordinatae sint: id dicedum, quod genus humanum besiale effectum, beluino more contra se coepit sevire, in tantum , ut primi parentis filius in fratrem consurpens, interfecerit eum. Bestiarum enim est & homines discerpere, & se inuicem lacerare atque deuorare. Verbi gratia Leo deuorat honii Prou.8. nem dc ursum, ursus & lupus deuorant homines, boues, di oues. Hac de causa omnipotens deus bestialibus hominibus principes praeposuit, ut eorum terrore acerbitas animorum illorum reprimeretur. sunt etiam pisces alios deglutientes, quos imitantur homines in alios saeuientes, quorum temeritas principum formidine sedata est. irae 4 item sunt, subaudis potestates super alios, a deo ordinat siue quae sunt iura potestatum , a deo ordinata seunt.
195쪽
Potestates etenim vel iura potestatu quae in mundo principantur , a deo constituta sunt, sicut iam supra diximus. Vnde dominus dixit Pilato: No haberes in me potestate, nisi tibi datu esset desuper. Quibus verbis indicatur, quod
siue bona potestas,ut David, seu mala fuerit,ut Nero, non est nisi aut volente aut permittente deo. Hoc autem totum
idcirco prosequitur Apostolus,ut potestatibus subditi sint, quia nonnulli sicut iam diximus)ad fidem venientes, pristinum obsequium & seruiti ii, quasi liberi essedit, domini de principibus suis nolebant reddere, cum dominus Iesus
non venerit conditiones mutare, sed animas inaeternum
victuras saluare. Dicebant enim Romani credentes: Nos qui diuinis legibus paremus,& deo seruimus,no debemus Ieruire neq; honorem praebere Neroni,aliisque potestatibus terrenis. Quapropter Apostolus talia scripsit eis. Poterat nanq; scandalum nasci dominis & principibus si serui & subiecti eorum Christiani effecti, a seruitio illorum
efficerentur alieni. Noceret quoque ecclesi. ae,dum no pe mitterentur alii credere, cum magis meliores debeant domini seruos suos recipere,fideles Christi effectos. Hoc &ipsa veritas per semetipsam praecipit,dicens: Reddite ergo quae sunt Caesaris, Caesari:&quae sunt dei, deo. Itaque qui resistit potestati ei Ordinationi essiit.Siuebona sit illa potestas, seu mala, quicunque ei resistit, subtrahendo seruitium ab ea, denegando tributum, & honorem non praebendo,quε ei debet praebere , dei ordinationi resistit & dispositioni, cuius ordinatione illi principantur. Quidam male sentientes, has potestates interpretati sunt daemopes, de quibus in epistola ad Ephesios dicitur, Non est nobis colluctatio aduersus carnem & sanguinem, sed aduersus principes& potestates. Sed iste sensus valde est superquias, quia in nullo debemus subdi da monibus. Qui autem res: iuni potestatibus, regibus videlicet, & principibus, & dominis suis, ipsi sibi damnationem acquirunt. Pro qualitate enim culpae acquirunt sibi vindicta, quia iratae illae potestates dum
subditi eis parere contemnunt,aut occidunt eos, aut in carcerem mittunt, aut etiam in exilium dirigunt. si quaesierit aliquis, cur dominus danauerit servum,aut princeps subiectuin, responde, resistebat mihi,& idcirco vindictam accepi ex illo. Considerandinia autem,quia no de damnatio-
196쪽
AD ROMANO sne aeterna Ioquitur Apost. sed de corporali,eo modo qno dicti m est. Nam principes non sunt timori boni opesis, scd mali id est .non sunt ad hoc constituti ut timorem incutiant bene laborantibus,& bono operi insistentibus , sed male facientibus. N seruire nolentibus. Nam ad hoc sunt constu ti ut bene laborantes laudent de adiuuent, male vero se cientcs danent. Sed siquis boninm facit,non timet potestatem, qui Vero malum, timet ab ea damnari. unde subdit A po. Vis autem non timere pol statem y Boni m fac, balebis laudem exilia . Non dicit, laudabit te illa potestas,quia' multae potestates sunt, quae in subditis magis malum quam bonum diligunt: sed, habebis laudem ex illa potestate, id est ipsa erit occasio ut laude dignus sis: quia si tuo exemplo ad fidcm vel iustitiae opera fuerit perducta, laudaberis tam ab illa, quam etiam ab illis,&apud deum quoque laude dignus eris. Aliter.si potestas illa usque ad mortem poenis te
afflixerit aut in aliquo contraria extiterit: tu quoque legi- time decertando mortem aut aliquam iniuriam patienter
pertuleris, habebis ex illa laudem,id est ipsa praebebit occasionem ut tu lauderis: quia percipies pro persecutionib eius tibi irrogatis perpetuam beatitudinem,& laudaberis apud deum & hominem. Consideremus Laurentium , qui pro Christi nomine acerrime est usus.Non fuisset laude dignus perfecte inuentus,nisi a suo persecutore fuisset usi' ideoque ipsa potestas fuit occasio laudis eius. Sic de caeteris sanctis martyribus est intelligendum, & de omnibus qui iniuste damnantur. De mm minister est tibi in bonum. Dei enim minister est,id est,a deo constitutus est ad bonu
tuum,ut suo timore & adiutorio custodiat & tueatur te,ne
interficiaris ab inimico tuo,& tuam substantiam non diripiant alij. Aliter , SPnt multi qui nolunt agere malum, sed timent potestatem mundanam : & causa huius timoris non percipiunt quod cupiunt. Ergo ad bonum illorumne faciant malum, potestates illae prirpositae sunt, quia quo amplius homo malum facit, eo amplius poenas sustinebit
maiores. Si utilem male feceris, 1 c. id est non leue seras potestatem timere: poterit enim te damnare imienta occasio
ne. Non enim sine ca sa gladium portat. Per gladium intelligitur vindicta. Non sine causa gladium portat,id est,norisne causa ulciscendi i cic statem habet.Sunt iacia pe quaeda
197쪽
enormia flagitia,quae potius per mundi iudices, quam pcrantistites & rectores ecclesiarum iudicantur,sicut cum quis interficit pontificem apostolicum episcopum,siue presbyterum,siue dyaconum. Huiusinodi reos reges N principes mandi damnant. Ergo non sine causa gladium portat, qui talia scelera iudicat Sunt etiam maxime constituti propter
latrones,homicidas,raptores, ut illos damnent,&alios suo timore compescere faciant. Vnde subditur, Dci enim minister est. Vindex in iram id est, in vindictam ei qui malum facit. Ideόque necesitati subditi estote. Hoc est quia illi vobis dei ministri sunt in bonum obedite illis,ut cum eis pacem habere possitis. vel nece stari subditi estote, quia ulciscentur se de vobis,si eorum potestati eo tradixeritis. Ad hoc enim adeo est praepositus, ut benefacientes iusteq; viventes sua protectione muniendo defendat, vindictam vero inserat peccantibus , sibique resistentibus. Quapropter subditur . non 'lum propter iram, siue vindictam qua consurget in vos, sed Cr propter conscientiam id est propter mentem quam debetis habere inundam in dilectione eius cui subditi estis, maxime propter hoc quia a deo constitutus est,cuius ordinationi reluctari non debetis verbi gratia Es subditus illi timens damnum temporale dum seruis ad oculum esto subditus propter conscientiam mentis,ut in ipsa conscientia quam dominus intuetur,non habeas illum odio cui prcstas obsequium . sed tua mens perhibeat tibi testimonita, quod ex corde diligas illum. Ideo enim er tributa prae latin Subaudis quia a deo praepositi sunt vobis, vel quia defendunt vos ab hostibus,& suo timore constringunt inimicos vestros,ne interficiamini ab illis neque vestra bona diripiat, vel etiam ne in vos suam vindictam exerceant .si in aliquo rebelles fueritis , & eorum iram patiamini,sicut passi sunt Iudaei,qui noluerunt Romanis tributum dare. unde & sequitur. Mim bi enim dei sunt, in hoc ipsium sieruienter. subaudis ut vos defendant,reos puniant, tributum a vobis recipiant sic& Ioannes Baptista, militibus quaeretibus duid .asere deberent,respondit: Neminem concutiatis, nemi- Lutatim calumniam faciatis sed contenti estote stipendiis vestris. Vbi notandum est, quia non dixit,Nolite militare, quia milites a deo constituuntur,ut ab eis patrie sibi coin- inisse tueantur. Gite ergo omnibM Lbita, id est,cosuetum
198쪽
obsequium: sicut dominus ait: Reddite quae sunt Caesaris, Caesari. de qua: sunt Dei, leo. i tributum debetis reddere,reddite ei tributum, sicut & ipse con ditor pro se a P e-tro didrachma.Tributum dicitur a tribunis, & tribuni atribus. Siquidem Romulus conditor & author Romae, intres partes populum sibi subiectuin diuisit rationabili distributione in senatores videlicet,qui & consules vocabatur, in milites, & agricolas: & unicuique parti principem unum constituit,qui tribunus dicebatur, eo iuni ex tribus partibus praeesset. Census vero quia subditis exigebatur. c iv fgal ingui. Vectigal est tributu fiscale,& dicitur avehendo eo quod accipiatur de vectis,id est, de eportatis
mercibus. cui timorem,timorem, debetis,ut dominis, reddite
illi. cui bonor sonorem debetis,reddite illi. non sesum in conquiescendo & humiliam do, sed etiam munera dando. Nemini quicquam debeatis, nisi ut inuicem diligatis. Sic omnibus seruitutis vestrae obsequia & debita reddite, ut nemini quicquam pro quo vobis irascatur,debeatis, nisi ut inuicem diligatis. Reddite debitum & obsequium quod omnibus potestatibus & principibus persoluere debetis, id est, eos qui vobis praepositi sunt, liligere debetis. Hoc debitum charitatis quandiu in pra enti ieculo vivitur, debetur.in futuro quoque sine pondere plenius firmabitur, Qui enim
diligit proximum, legem impleuit. Proximus iste non tantum propinquus cognatione aut aliqua amnitate, sed etiam omnis homo intelligitur.quem diligendo,legem Moysi implemus. quia quod Moyses prohibet per legem, Mon occides, non adultcrabs, m caetera talia, si dilectionem habemus,co-tra proximum non agemus. Si enim proximum diligis sicut teipsum, non occides illum,quia non vis occidi.non pollues uxorem eius,quia ab illo adulterari non vis,sic de carteris intelligendum est. Et ut abundet iustitia nostra super iustitiam scribarum & pharisaeorum caeterorumque Iudaeorum, inimicos etiam nostros debemus diligere propter dei amorem : & licet ab illis persecutionem sustineamus , non tameia debemus diligere & amare in illis vitia, sed naturam, adimplentes quod veritas praecipit: Diligite inimicos vestros,&orate pro persequentibusvos.
sed quaeritur cum dominus dicat in dilectione dei &proximi totam legem consistere, quare dicat Apostolus
199쪽
lii sola dilemone proximi legem impleri. quod hoc modo seluitur,quia in dilectione proximi eosistit 3d dilectio dei. Neque enim proximus sine deo, nec deus fine proximo potest diligi Vel ideo etiam in dilectione proximi totam legem impleri,quia in dilectione dei non sic facile possumus
probari. virum deum diligamus an non sicut in dilectione proximi. Verbi gratia: Dum malum pro malo uon reddo, cum peccanti in me fratri dimitto, cum colligo vaguri ad hospitium dum hilari mente & vultu eleemosynam impendere satago, tuin oro pro persequentibus, apparet utique in his& talibus, quia diligo proximum: & dum diligo
proximum ostendo me diligere & deia,cuius mandatis obtepero. Hoc enim madatum habemus a deo,ut qui diligit
deu diligat proximu suum: quia per dilectione proximi pecuenitur ad dilectione dei,& per dilectione dei ad proximi
dilectione peruenitur. Quauis enim dilectio dei maior sit dignitate tame dilectio proximi prior erit in operatione. Qui enim no diligit fratrem suum, inquit Ioannes, quem Videt, deum quem non videt,quomodo potest diligere 3Intelligamus 3c per proximum illum Samaritanum qui fecit misericordiam csi faucio vulnerato a latronibus,id Christum,qui nobis est factus proximus per assiimptionem carnis. Ergo qui hunc diligit, legem charitatis adimplet,& legem Moyn,quia nihil contra voluntate eius facit. σμquod e tabud mandatum, subaudis praeter ista quae enumerauimus de adulterio videlicet, homicidio, fornicatione, falso testimonio & concupiscentia, in hoc verbo, id est dilectione Christi, in tauratur, id est redintegratur, vel adimpletur. Diliges proximum tuum cut teipsum. Dilecto proximi malum non operatur. Non Blum non operatur, verum etiam malum non cogitat de proximo. Plenitudo ergo legis Mosaicae atque euangelii dilectio est dei & proximi. . Vbi charitas est, quid est quod possit deesse3& ubi charitas non est,quid potest prodesse ξ Quapropter appetenda est dilectio dei de proximi, & summis viribus tenenda. Nam dilectio dicitur eo quod duos liget , deum videlicet M
hominem coniungat vel unumquemque proximum cum
alio. Hoc scientes, quia bora eli iam nos de somno fur Pere. Mos est sacrar scripturae, horam saepissime pro tempo' re ponere , sicut Jc diem. Quae est ergo ista hora, de qua
200쪽
Apo.loquitur. tempus est non legi ,sed euangelieae praedicationis ultima videlicet aetas,finisque secuti,in qua iunius. iam positi,de quo idem Apo. alias dicit: Ecce nunc tempus acceptabile.Dicit Apost. Romanis &o innibus credetibus, etiam necdum credentibus,Hoc scientes inquiens , id est
hoc scimus scientes quia hora est siue tem iis .iam nos de somno pigritia: & desidiae surgere. de somno quoque infidelitatis de vitiorum atque ignorantiae. De hoc somno pretcipit etiam nos propheta expergisci dice4s: Expergiscimini ebrii. Et quare dicit iam tempus est surg ere 3 ille susegit, qui iacebat,& nos si hactenus iaculinus in vitiis de torpore vitiorum,surgamus ad bona opera agenda, Sc laboremus viriliter studiosique. Poterat aliquis obiicere paulo: cur praecipis nos iam de somno surgere3 ad haec ille reddens causam: Nunc enim inquit propior est noli astam, quam ci credidimus. Quae est ista salus t vita aeterna gaudium sine fine mansurum,beatitudo perpetua. q iam soli electicum angelis possessuri sunt. ista beatitudo de salut aeterna
propior est modo nobis quam eo tempore, quando credidimus, quoniam dum finis mundi magis ac magis appropinquat,vita sutura & salus aeterna magis ac magis festinat. Nox praecessit bes autem appropinquauit. Nox est caecitas infidelitatis,nox est ignorantia, nox est etiam conuersatio tenebrosa in peccatis.Ista nox quotidie praecedit in electis,& ad vitam aeternam praedestinatis appropinquat dies illuminatio videlicet fidei, cognitio sanctae trinitatis,& splendor virtutum quoniam dum transeunt quotidie per mortem corporis ab aerumnis huius seculi in lucem inpernae claritatis colliguut vel etiam per noctem possumus intelligere omne spatium praesentis vitae usque
ad finem seculi. per diem vero, vitam aeternam, cuiuς claritatis coparatione vita praesens non incongrue nox appellat. iri quia vita praesens semper in dolore versatur Atristitia, non habens perpetuitatem. Illa vero gaudiis finesne mansuris florebit nihil tristitiae admittens: quae tunc plenissime manifestabitur,cum dominus de iudicio in regnum tranfierit. Ergo quia iam appropinquat, GCoimamus opera tenebrarum. id est adulterium, homicidium, fornicationem, & caetera talia, quae a regno caelorum separant,& ad tenebras perpetuas operatorem suum trahunt
