Haymonis episcopi Halberstatensis, In diui Pauli epistolas omneis interpretatio, ad vetustissimorum exemplarium fidem quàm diligentissimè recognita

발행: 1550년

분량: 810페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

Z CAPUT XV. . froblationε qua osserebat deo , studiose prouidebat ut absq;

macula esset: ita & qui euangelium an nunciant, prouidere debent,ut neque in praedicatione, neq; in doctrina seu magisterio aliqua culpa nascatur: ut sicut illa: hostiae deo erat acceptae,ita sint & auditores illorii in sacrificium dei transeuntes imitantes ipsi praedicatores egregium doctorem dcl magistrum gentium, qui illos quos deo Ra praedicatione& ministerio in fide obtulerat optabat,ut sine macula grauioris peccati permanentes accepti essent deo. Habeo igitur,oriam praeparatam in C sto Iesu ad deum. ac si diceret: Per virtutes quae lavi in Christo Iesis,quas ego amplector, habeo gloriam praeparatam mihi, & honorem maximum

apud deum patrem. Non enim odeo aliquid loqui eorum

Verborum, quae per me non cfuit Christiu verbo & factis, id est,non audeo alia loqui & praedicare, nisi quae Cbristusi inspirat mihi corde. Quicquid enim operabatur, quicquid loquebatur,totum Christ ' per. eum efficiebat, sicut ipse alias dicit : An experimentum quaeritis eius qui in melo' Lquitur Christus' in obedienti gentium in verbo G sum Hoc est,idcirci insto ego verbo praedicationis , & factis

miraculorum,ut gentes obediant euangelio. in virtute ignorum G prodi Porum, in viri testinis e b. Signa appe, tantur multis in locis, in quibus cum fit aliquid mirabile, indicatur quoque per ea aliquid futurum sicut in fanatione si ii Reguli ostensuinis emino dicente: Nisi signa &prodigia videritis. non creditis . Per hoc enim quod viso miraculo sanitatis in filio illius, perpauci crediderunt, pater videlicet illius cum suis, significabatur quod paucitas Iudaeorum creditura esset in deum. Ecce signum quod utruque in se continet, quaedam scilicet miracula & qua datuitatura .At vero prodigia dicuntur quasi prodigia. vel porrodicemia,eo quod aliquid in futurum tantummodo ostedant, quasi digito ostendendo. Signa autem & prodigia pro uno accipiuntur hoc loco miracula videlicet, quae per virtutem spiritussancti operabatqr, ita vi per Hier alimper circuitum v que ad Illinctim, quae est prouincia in initio Europe, repleueram euangelitam Christi, subaudis omnes geres & prouincias. Illiri cuin prouincia est, ut diximus. Est autem finis Asiae,& principium Europae. Sic autem praedicaui euangelium hoc, Quo modor non ubi nominatus est

222쪽

AD ROMA Nos

Ch isti: ἱ praedicatoribus , siue ubi in eum Iam crederent. nesuper adiem fundament m redi carem. Non praedicaui inquit ubi iam Christus esset praedicatus, & crederetur,sed ubi penitus ignorabatur , ne super aliorum praedicationem & fidem ponerem meam. Apostolus ergo ipse iaciebat fundamenta fidei, & ipse erigebat parietes . Illis utique praedicabat, de quibus olim praedictum erat: Quoniam quibus non est annuntiatum a prophetis, de eo,

id est de Christo, videbunt illum per fidem: σ qui

non dierunt, praedicantem eum, de eo intelligent, per praedicationem apostolorum, propter quod, subaudis o- pus praedicationis, impediebar plurimum ab aedificatione verbi, venire ad vos, o Romani: Cr prohibiti sium que euhuc. Nou impediebatur a satana, sed ab utilitate praedicationis,ut primum ecclesias fundaret Asiae, postmodum ad exteras pergeret nationes . . Nunc vero ulterius Iocum non babens,vacuum ad praedicandum, In his regionitus , cupiditatem aurem habens veniendi ad vos ex mhltu tompraecedentibus annis, cum in Hispaniam pro Risci coepero , spera Podpraeteriens videam vos, a vias deducar illuc,sivobs primam ex partestuit Uuero. Videtur hoc in Achaia positus dicere, apud Corinthum ciuitatem eiusdem prouinciae, quae utique Achaia, vicina & cohaerens est Macedoniae,in quibus locis degens, cum singula quaeque peragrata set euangelium praedicans in his duntaxat finibus, in quibus Christus nondum fuerat praedicatus, agnitione dei cuuniuersa replesset, designat iam adesse tempus quo desiderium suxim debeat adimplere,videndi videlicet eos qui Romae morabantur. Bene autςm his quos nondum secundum carnem viderat,& ad quos nondum in corpore aduenerat,

praesentiam sui & retardationem pollicetur. Desiderabilius enim suscipimus bona, quae cito meminimus auferenda securius vero negligimus, quod nos diutius possidere credimus. Frui est cum delectatione & gaudio aliquid post silere vel amplecti& videre. Nunc igitur, subaudis ante- quam ad vos veniam, proficisio in Hierusalem ministrare faucilis Sanctos appellat illos,qui pro Christi amore omnia sua reliquerant, aut vendiderant, & pretium illorum ad pedes apostolorum attulerant:vel illos qui dcpraedati fuerat

a hi la is non credentibus, quos laudat ii quies in epistola

223쪽

ad Hebraeos: Et rapinam bonorum Vestrorum cum gau- HA. io dio suscepistis. De istis etiam dicit Esaias: Et qui recessit Varie. ας a malo eorum praedae patuit. isti omnes qui propria reliquerant, vel expoliati fuerant , qui scientiam praedicandi non habebant . ut ad praedicandas gente possent ire, erant in Hierusalena, vacantes iugiter orationibus acieiuniis : quibus apostoli de singulis prouinciis & locis, in

quibus praedicabant, quicquia pecunia ruin, auri, argenti, vestimentorum accipiebant, eis mittere satagebant, maxime tamen Paulus, qui plurimis gentibus praedicabat. Vnde dicunt doctores , quia aliquando amplius quam tres aut quinque modios argenti eis mittebat. Probor=unt autem Maccdonia cr chaia, id est sancium & bonum visum est illis, collationem aliquam facere munerum , in pauperes sanctorum, qui sunt ιn merusalem. Macedonia & Achaia, quae& Acharia vocatur , aqua & populi eius Achaei di cuntur, prouinciae sunt nobilissimae graecorum , sibi adiacentes: quas Apostolus ecclesiis repleuit. Placuit enim eic: ὶ CT debitores eorum sunt. Quid acceperunt Macedones &Achaici siue Achaei a san s qui erant Hierus lem, ut eorum debitores essent 3 Tribus modis erant debitores eorum: vel quia eos in fide praecesserant, qui ab apostolis repraedicatoribus erudiebantur, vel quia ipserum exemplo & doctrina proficiebant: vel quia etiam unius fidei crant, & unum patrem deum habentes, fratres erant in fide. Omnes enim Christiani , qui fratresi sunt in fide, debitores sibi sunt, ut alter alterius onera portet. Potest & j quarto modo intelligi, in hoc eos existere debitores eo rum,quia illi die ac nocte pro salute illorum orationibus insistebant, ut fides Christi in eis roboraretur. Puoniamsi eorum spiritualium bonorum participes fassunt gentit sidcbent

m in carnalibus mim bare es. Iisdem modis erant participes eorum , quibus S debitores , & est sensus Iam quia in spiritalibu rebus illis praestant supplementum,& quod in se non habent, habent in illis: iustum est ut in tem poralibus beneficiis eis subueniant. Hoc igitur opus ministrationis, cum cosummavero, id est cum perfecero, CT a se signauero eis fructum hunc , collationem videlicet munerum , quam eis mittunt per me fideles: Proficiscar per vos in

Hispaniam. Congrue autem dicit proficisci per Romanos m iiij

224쪽

AD ROMANO s

in Hispaniam, quia euntibus de Achaia in Hispan Iam, ἔn

medio itinere Roma habetur. Scio aurem quoniam vectins

ad vos. In abundantia benedictionis Chri hveηiam. Spiritu prophetico amatus, talia cum securitate dicebat. Quod autem dicit, in abundantia benedictionis Christi veniam, tale est, quale S illud quod in exordio buius epi- solae dixit: Desidero inquiens venire ad vos , ut aliquid

gratiae spiritalis impartiar vobis, ad confirmandos vos. In abundantia benedictionis veniam, id est, plenitudine virtutum , Ut mea praedicatione quod minus habetis in fide , percipiatis ex virtute miraculorum , quae apud vos operabor, roboremini in eadem fide,ut maiorem gratiam Christi in meo aduentu percipere mereamini. Sic etenim

fecit: quia veniens quod illis deerat in fide, in charitate,& in caeteris rebus spiritalibus, suo aduentu suppleuit. Obsecro ergo vos fratrea Romani, pix dominum Ichmser charitalcm stiritu fune ii. Per dilectionem quam debetis habere erga deum & proximum, quae per spiritum sqnctum datur sdelibus: via iuuetis me in orationibus estiis ad

deum, id est apud deum , ut liberer ab infidelibus, qui Iunt in. Iudaea cr obsequii mi, id essentinisterii vel obedientiae

meae , Oblatio accepta fui in Hierusalem sanais, ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem dei. refri fer viliscum. Ille quaerit refrigerari, qui calore solis uritur, vel qui pugnando & luctando calefit atque lassatur. Et beatus Apostolus fortiter pugnabat contra philosophos, contra Iudaeos, contra haereticos: ideoque desiderabat ad tempus tam corpore quam spiritu requiescere. Vnde ipse dicit quo-

da in Ioco, si ad bestias pugnem Ephesi. Bestias appellat

philosophos & haereticos.Ideo aute exorabat, ut Romani suis orationibus ei subuenirent, quia timebat comprehendi dum veniret Hierosolymam , ab infidelibus Iudaeis . &retrudi in carcerent,vel cccidi:& non posset neque sanctis deferre munera & oblationem suam , neque postmodum venire Romam, sicut in desiderio habcbat. Hinc percutitur pontificum si perbia,N praelatorum. atque principum,& potentium huius seculi, qui dedignantur exorare subiectos suos, quatenus pro eis preces orationesque fundant. Si enim ille qui & apostolus & pontifex erat omniusentium, omnique Vatia stiritussancti repletus, non est

225쪽

CAPUT XVI sit

dedignatus auxilium subiectorum expetere in orationibus , quanto magis isti qui pleni sunt rapacitate superbia. 'omnique nefario actu. non debent dedignari3Itaque imitandus est omnibus Viribus. Deus autem pacis sit cum omnibus voίου , Amen. Deus pacis intelligitur sancta Trinitas, cuius misericordia reconciliatum est genus humanum: &cuius dono pax & concordia datur cunctis fidelibus. Et satis pulchre in pace finiuit, duobus populis in concordiam reuocatis , ostendens quia non nisi in pacificis de

pacis qui pacem praestat) possit habitare. CAPUT XVI.

nostrum , non carne , sed communem

in fide. Quae est in ministerio ecclesiae quae est Cenchrιs, ut eam fuscipiatu in domino digne nais, hoc est,sicut conuenit sanctis,sue ut quidam codices habent indigne satis, id est abunde & humane, ' O sistatu es id est auxiliamini, & subsidium privbete , tu quocumque negotio siue causia, indaguerit vestri auxilij. Cenchrae portus est Corinthi,ubi erat ecclc-sa fidelium,cui ministrabat Phoebe nobilissima matrona victum & vestimentum, utpote fidelissima in fide Christi. Ergo tunc teporis quando Apostolus istam scribebat epistolam , Romani omnibus gentibus imperabant: & siquis nobilium praecipuam habebat causam ex aliquo negotio,

siue ex oppressione aliorum , siue ex praediorum vel mancipiorum ratione,Romam concurrebat, ubi erat imper tor & iudices causaria. Potuit ergo fieri ut Phoebe matrona ob huiusmodi causam tune deueniret Romam: quapropter praecepit Paulus credentibus , ut ei in omni negotio

226쪽

AD ROMANO s

dum Iussta vellent Apostolum interscere apud CorInthu,

iqi se in medio opposuerunt & liberauerunt eum.Vnde Sc si bdit: quisiunonsolam ego Paulus gratias ago pro hoc facto sed σ cunctae ecclesiaegentium. Quibus ego praesum: quia per meam praedicationem ad fidem venerunt. Isse est ergo Aquila & Priscilla uxor eius,apud quos manebat Paulus Corinthi positus,quia eiusdem artis Iabori insistebant: cui & Paulus structurae videlicet tabernaculorum, quae &scoenofactoria ars appellatur. Sutores etenim erant, &suebat ex pellibus siue linteaminibus tabernacula S papiliones,in quibus maxime Saraceni habitant, ve debantis. 'ue ea quae operabantur, indeque vivebanti De his ergo ita legitur in Actibus Aposto. Post haec autem descendens Paulus ab Athenis, venit Corinthum: S inuento ibi quodam Iud o,nomine Aquila, Pontico genere, qui nuper v nerat ab Italia,cu Priscilla uxore eius, eo quod pr cepisset Claudius imperator discedere omnes Iudaeos ab urbe Roma, eo quod seditiosi essent,adhaesiteis:& quia eiusdem artis erant, manebant in unum, S operabatur sinul. Erant enim artifices tabernaculorum, ut diximus, id est sutores, componentes tabernacula ex pellibus seu cortinis lineis.

Sed quaestio hic oritur. Cu in Acti. Apo. dicatur sicut paulo superius ostesum est quod apud Cortu thii simul hospitabatur Paulus,Aquila,& Prisca,quare in hac epistola a Corintho eis verba salutatoria scribebat,quasi Romae deget bus: Quae ita soluitur, quod pulsis Iuda sex urbe per pra

ceptum Claudi j, Corinthum isti duo venerint, rursusque reddita libertate redeundi in morte Caesaris , reuersi sunt Roma, ubi eos Apostolus nunc salutat. Horum etia domesticos & vernaculos saluta quos & ecclesiam appellat,dicens: domessicam eorum ecclesiam subaudis saluto. Saluta e Epheneram dilectum mihi, qrii estprimitium ecci fae 4 piae. Hic Ephenetus videtur primus credidisse ex Asia, unde & pri-- , mitiuum Asiae illum vocat: siue quia primum omnium credidit seu etia quia magnae dignitatis atq; nobilitatis erat. Idcirco autem mentionem illius fecit,ut ostenderet nobiles etiam ad fide venire, ac per hoc inuitaret primos Romanoru ad fidem. Salutate Mariam, quae multam Morauit in domino. Ossicium scilicet praedicationis foeminis sui sexus

impendcndo per domos. Na in ecclesiano docebant mu-

. lieres

227쪽

CAPUT XVI. silieres,sed vies: quia ipse Apostolus prohibuerat hoc, dices: z. Cor. L

Mulieres in ecclesia taceant. Salutate in dronicum ' Ω-liam, cognatos concaptiuos meos, qtu sunt nobiles in aposio

iis, quioante me fuerunt in Cbri D. Potest fieri ut secundum carnem isti cognati fuerint Apostoli. Iudaeique similiter existentes, dc sunt exules effecti propriae sedis ob gratiam ε m. 13. fidei sicut& Paulus quando appellauit Caesarem. Crediderunt autem ante illum in Cnristum , S. nobiles habiti sunt in apostolis.id est apud apostolos duodecim: de quibus & illud intelligere possumus,quod fortassis ex illis septuaginta duobus apbstolis suerint & ipsi nobiles. Salutare eos qui sunt ex Osiristobuli domo. iste Aristobulus congregator intelligitur fuisse fiatrum in Christo credenti uni cuius factum sic probat, ut eius discipulos sua salutatione dignos ducat. Salutate e Cppellem probu in Christo. Licet quidam faciant ex hoc duo nomina propria, licentes ita: Salui'te Appellem & Probum non est illud, sed unum nomeest proprium cum adiectivo. Salutate sinquit Appellem probum, id est probatum in fide, dc laude dignum. Probuetenim dicimus probatum & laudabilem. Salutate eos qui sunt ex Narcissi domo. iste Narcissus ut in aliis codicibus inuenitur presbyter erat tunc temporis, Salutate Rufum electum in domino , id est , promotum ad sacerdotium, crmatrem eius atque meam, per adoptionem amoris. Haec mulier magna religione pollebat, quae apud Apostolum hoc

donum promeruerat,vi mater apud illum vocaretur. Non

enim putandum est, in istis salutationibus inaniter fieri per singulos quosque laudis & salutationis disserentiam. Qui enim scit quia Christus loquitur in Paulo, certus est quod pro vitae merito,alius qui lem probus dicitur ab eo, alius charissimus, alius laborans in domino, alius electus ut hic Rufus de quo nunc sermo est electus in domino salutatur: & mater illius mater apostoli dicitur, causas antinae dilectionis. Salutate inuicem in Ucuti ancto , id est in osculo non ficto vel subdolo quali osculotradidit Iudas

Saluatorem Vel quali osculantur incesti alios causa immunditiariquod osculum non castum vocatur, sed columbinum. & est sensus. lam quia ego non sum praesens, vivos possim omnes osculari, osculamini vos inuice mei amoris

causa,cuaa acceperitis hanc epistola. Ex hoc loco aliisq; si-

228쪽

p. i.

AD ROMA Nos

milibu ,mos traditus est ecclesiae,ut conuenientes fideles in ecclesia ad andiendum verbum diuinum missariimque celebrationem. post Crationes osculo dilectionis suscipiat se inuicem. Rogo autem vos fratres ut observetis eos qui δμ

sensimnes faciunt. id est,declinate ab illis, qui discordias &

rixas mouent inter vos. Cotra pseudo apostolos & Iuda ornon recte credentes loquitur icta. Huiusmodi enim, subaudis homines,qui dissentiones generant inter vos, discurrendo de domo in domum, adulantes & laudantes quosda, alios vero detrahentes, & concitantes unum aduersus alterum per detractiones, non ferviunt Christo stafuo ventri, quia ideo adulantur aliis,& detrahunt aliis, ut possint suum ve- tremimplere: G per dulcissermones CT benedictiones siducunt corda innocentum. Ad soc inquit,praedicant,& dulces sermone adulationis & benedictionis proserunt i eordas inplicium fratrum seducere possint, de innocentiam eorum auferre valeant. Vestro enim obedientia, qua obedistis euangelio venientes ad fidem, in omnem locum vestrae potestariis, diuulgata est, hoc est quod in principio huius epistolae dixit: Gratias ago deo me quia fides vestra acinunciatur in um uerso mundo. Gacideo igitur in vobis,o Romani,quia credidistis .sicut & ego volo vossapientes esse iniam: ut quicquid sapim dc intelligitis,totum opere studeatis implere: smpiaci autem in malo, ut vitia & cmnia quae mala sunt, vitetim S contemnatis. Simile est hoc illi dicto quod ad Corinthios scribit, dicensi Malitia paruuli estote scnsu autem perfecti estote ac si diceret aliis verbis: Bonum sapite faciendo malum ignorate vitando:& ita in vobis implebitur quod subditur: Deus autem pacis, qui pacem amat, & pacem tribuit suis, conterutfossianam sub pedibu cvesbu velociter. Sathanas in lingua nostra interpretatur aduersarius:& potest in hoc loco signiscare diabolum & Neronein , qui Christianis aduersabatur. Possumus etiam & omnia aduersa per hoc nomen intelligere, quae animae te denti ad deum ressunt,& aduersantur. quae exorat Apost. conteri& subiici potestati ilIorum. Deus pacis cui pax placet conterat hoc quod contrarii in est paci,&dissensiones operatur. Quod autem dicit,sub pedibus,vel simpliciter accipiendum est iub potestat vel etia in breui

229쪽

CAPUT XVI. 9sinpr dicatione, Cr Lucius, π Iason,m Sosipater,cognati mei. Timotheum adiutorem suum dictiminEsque simul cognatos appellat. Et quidem de Timotheo plenissime sertur in Acti. Apost.quod fuerit ex Derben filius mulieris viduae, . m. fidelis,patre getili.Ipse quoque Apost. dicit, quod propterea rogauerit eum manere Ephesi,ut denuntiaret quibusdam ne aliter docerent, neque attenderent fabulis Ac genealogiis infinitis. Lucium autem,quidam ipsum perhibet Lucam esse, qui euangelium Actusque Apostoloruin scripsit. B. enim Apost. non curat de proprietatibus nominum, pro eo quod soleant nomina interdum etiam secundum patriam declinationem,interdum etiam secundam Graecam Romanamq; proferri. lason ipse est, cuius mentione liber Actuum Apost. facit.Sosipater ipse fuit filius Pyrrhi t. Coni Beroetnsis. Salutat vos Guivi hostes meus. Iste est Gaius co- captiuus, qui baptietatus est ab Apostolo sicut ait in epist. ad Corinthios: Gratias ago deo meo quod neminem vestrum baptizaui. nisi Crispum de Gaium. Saluto vos ego Tertius, qui scripsi epi Totam hanc in domino. Tertius , pro- prium nomen est scriptoris credentis qui Apostolo dictate hanc scripsit epistolam cui concessi Apostolus suo nomine plebem Romanam salutare:& vocatur Tertius nomine,non numero. salutat vos Era hu arcanus ciuitatis. Erastus arcarius erat ciuitatis Corinthiorum, id est princeps vel dispensator,qui praeerat arcae ubi ponebantur census regis tributorum de vectigaliuin Quod autem adsilit, in 'Quartus frater. proprium est nomen ,sicut de Tertius.Gr tia dominino bi Iesu Christi cum omnibus vobis. Abio. Gratia dicitur gratis data.& nomine gratiae debemus intelli ere quicquid boni gratis accipiunt electi a deo,fidem vi-

elicet,spem charitatem,remiuionemque peccatorum. Et autem honor in secula seculorum, qui potens cst vos consse mare in fide perfecta dc in omni bono, iuxta euangelium meum. videlicet ut sic sitis confirmati, sicut monet euangelium quod praedico,ut de eo nihil vobis desit.Quod autem subdit, G praedicationem Iesu Christi, ipsum ea quod euangelium. quia Christus illud praedicauit, fecundum re-

. Melationem minem temporibus aeternis taciti, id est,absconditi ante aeterna tempora,intellige secula immensa quae pretcesserunt mundi exordium a cuius eaordio homine crea-

230쪽

Gene. r. Dan. s. Mat. 28.

AD ROMANO s

to potuit reuelari mysterium sanctae trinitatis, &mystῆ-rium dominicae incarnationis passionis,& caetera talia: sea noluit tam venerabile mysterium omnipotens pater nisi paucis innotescere,praesertim cum homo neglecto deo se totum diabolo concesserit. Igitur a temporibus sternis, quς praecesseriit creationem mundi,& ut ita dicamus ex quo mundus ccepit esse,tantum occultumque fuit mysterium sanctae trinitatis quod nunc in aduentu Christi pateficium est ab ipso Christo perscripturas prophetarum, qui de illo mysterio aliquando apertis, aliquando obscuris propsela runt sermonibus,verbi gratia: Dixit Moyses: In principio creauit deus caelum & terram:& spiritus dei ferebatur si per aquat Ecce trinitas sed non nisi a paucis intelligebatur. quid dicit Christus 3 Cum venerit paraclitus,quem ego mitiam vobis a patre meo,& alibi: Baptizate omne gentes in nomine patris & filii &spiritumancti. De natisiitate quoque illius dixit Esaias propheta: Ecce virgo concipiet& pariet filium. Natus est Christus de virgine, patefecit mysterium propheticae scripturae. De sepultura etiam illio dicit idem propheta, Erit sepulchrum eius gloriosum.Sepultus est Christus,patefactum est illud mysterium quod

latebat. Quid plura ZSurgens a mortuis, aperuit discipulis sensum ut intelligerent scripturas. Illis intellectis & cognitis cognouerunt myste tum iam esse completum & mani festum,quod antea latebat. Concordantibus enim & ag- impletis in Christo de conceptione,natiuitate, morte,atque ascensione mysteriis,& caeteris propheticis annuntiationibus,nulla remanet iam dubitatio, quin per prophetas patefactum sit mysterium , a seculis 3c temporibus aeternis occultum, fecundum praeceptum aeremi dein quia praecepit filius Dei, qui unius substantiae est cum patre dc spiritussancto, dicens: Euntes in mundum,prae sicate euangelium omni creaturae,& baptizate omnes gentes in nomine patris,&siij,& spiritussancti, ad Obeditionem fidei in

omnibus gentibus, id est ut omnes gentes obediant figei lceuangelio eius. Quod ergo dixit Ei honor de gloria in secula,manifestare voluit, subiungens. sili sapienti deo cognito per Iesum Christam id est,patri & filio dc spirituis ancio, qui unius substantiae sunt, de qui in trinitate unus est deus. ideo autem dixit, cognito per Iesum Christula, quia pex. illum

SEARCH

MENU NAVIGATION