Haymonis episcopi Halberstatensis, In diui Pauli epistolas omneis interpretatio, ad vetustissimorum exemplarium fidem quàm diligentissimè recognita

발행: 1550년

분량: 810페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

AD ROMANOS.

malevolenua potest dici. susurrones Susurro de sono locutionis nomen accepit,quia non in facie alicui, sed in aure loquitur, detrahendo:& est Onomatopoeia, nomen de sono factum de ira flores. Quidam codices habet detractatores sed falso scriptum esEDetractio est aliorum bene ge- sta opera vel in malum malitiose mutare, vel inuidendo fallaci fraude diminuere: cum autem mala dicuntur,quae bona sunt,aut parua bona quae magna sunt. Detrahere enim dicitur qui alicui aliquid subtrahere comprobatur & diminuere. Deo odibiles qui dei odium incurrunt, coummeliosos Contumeliosi dicuntur qui veloces sunt in verborum iniuriis,& aliis aut verbis aut factis iniuriam faciunt verbis scilicet conuitiando, aut aliquid improperando: factis vero

au.D flagellando. Unde legimus de apostolis.quia flagellati in consilio ibant gaudentes, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati . id est , flagellationem &contumeliam & opprobrium. superbos. Superbus est peruersiae celsitudinis appetitor ,& qui praecellere vult alios. Vnde graeco vocabuIo hyperphanos , id est,super apparens vocatur. elatos Elatus qui effertur supra mensuram suam vel qui maiorum institutis non acquiescit. inuentoris malorum qui multa mala ad inueniunt. sicut illi erant, de quibus hactenus diximus. parentibus non obessientes Parentibus terrenis non obtemperant, qui vero deo patri non obedientes existunt. ιnsipientes sunt stulti& fatui a sale sapientiae immunes. incompositi. id est , inordinati lasciuique: qui omnia sua in ordinate & lasciuiose peragunt. Omnis enim insipiens, incompositus,in ordinatus est.

me affictione id est,sine dilectione dei & proximi. Est asse-Mat. t. ctio quae ponitur pro afflictione, ut in euangelio ubi dicitur,quod seruos contumelijs affectos,id est afflictos oeciderunt,& est affectio quae ponitur pro dilectione: ut in pretsenti loco, absque fac re. hoc est amicitia & pace. sinem cricordia, Sunt qui nec sui nec aliorum miserentur. Primum enim necesse est ut nobis misericordiam impen- Eccle. o. damus, deinde vero alijs. Vnde dicit Salomon: fili miserere animae tuae placens deo, sesii cum cognouissent iugitiam dei, non intellexerunt quoniam qγι talia agunt digni sunt morte. Omne quod turpe cst deo displicet. Et philosophi licet inal a agerent,tamen in hoc erant consentientes iusticiae dei,

quia

32쪽

CAPUT. II. is quia In alijs ipsa vitia reprehendebant. Iustitia quippe

dei est, quae odit ac detestatur vitia, & docet virtutes. Quam iustitiam illi cognouerunt, qui vitia deo displicere intellexerunt,& tamen in hoc ignorare dicuntur, quia non intellexerunt quoniam qui talia agunt, qualia ipsi agebant, digni sunt morte aeternae damnationis , & quasi non intellexerunt, dum sine timore peccauerunt non solum qui ea faciunt, subaudis digni sunt morte, sed etiam qui constentiunt facientibiti Qui facit peccatum & non consentit, dignus est morte. Qui non facit & consentit in subditis non puniendo, dignus est morte. Qui. autem faciuut & consentiunt, illi duplici morte digni sunt. CAPUT. II. Ropter quod quia no solum ille dignus es morte qui facit peccatu, sed etiam

qui consentit, inexcusabilis es o homo omnis qui iudicas Hic non tantum gentilem quemlibet, sed & iudaeum alloquitur,& omnes generaliter praelatos. Iudaeos ideo alloquitur quia illi reprehendebant & damnabant gelites quasi idolatras & peccatores, gloriantes se ad gratiam euangelij propter obseruantiam legis meruisse peruenire, Praelatos utem, quia in alijs peccatum iudicant & reprehendu intelligentes esse peccatum, & in se non damnant, cum faciant id ipsum. Sic etiam intelligendum est de omnibus qui aliorum vitia reprehendunt,& in se eadem non emendant In quo enim iudicas alterum teipsum condemnas. Hoc ita est intelligendum: Si reprehendis & iudicas aliu& temetipsum ab his viiijs . a quibus illum reprehendis, obserues &. ab alijs teipsum liberast si vero ea opera imples aut maiora a quibus reprehendis fratrem tuuin , in quo illum iudicas,teipsum damnas, quia ea facis quae iudicas. Scimus enim quoniam iudicium dei est fecundum verntarem, id est, sine person arum acceptione, in eos qui talia agunt, hoc est qui talia faciunt, qualia in aliis repre hendunt. In privsenti seculo attendunt homines personas potentiam, diuitum,propinquorum in iudicio sed dei iudicium in hoc verum est, quia qui alium iudicas,quandoque iudicaberis, & recte: quia ipse qui rex est non attendit

33쪽

AD ROMANOS

personas , sed vitae meritum. Existimas autem hoc o bomomnu qui iudicas eos qui talia agunt, Cr facis ea, quia tu essu gies iudicium doni V diuitias bonitatis eiuτ σ patientiae m longanimitatis coemnu Ignoras quoniam benignitas dei. id est,ual

de bona pietas dei, ad menitentiam te adducit Ad Iudaeos quidem loouitur specialiter qui reprehendebant & damnabat gentiles quasi idololatras sicut iam supra diximus: se autem promeruisse hoc dicebant,ut ad fidem Christi venirent: generaliter vero omnes alloquitur,tam Iudaeos quagentiles: Et est sensus.Si seruus aut subiectus tuus no valet effugere iudicium tuum 5 homo, humana tantummodo sapiem,quomodo tu poteris effugere iudicium omnipotetis Dei 3Diuitiae bonitatis dei sunt,quibus uniuersum m udum quotidie peccantem non statim punit expectans illum ad

ornitentia,sed insuper illi benigna largitate sole & pluuia

argitur, qua plerunque homines contemnunt siue despiciunt, dum ei gratias non reserunt. Patientia est qua per superbiam S procacitatem peccantes no statim punit. Lo-ganimitas est,quae ali bi substentatio sue sustinetia vocatur. qua per infirmitatem & fragilitatem,& non deliberato animo peccantes diu portat,expectans illos ad poenitentia.

Secundum aut m duraciam tuam cr impaenitens cor Aesaurietas,

id est reseruas & multiplicas tibi iram in die irae hoc est, vindictam in die iudici j, cr reuelationis iugi iudicu decquι reddet unicuire secundum operas , bonis bona , talis maIa. Dies irae & reuelationis siue manifestationis ludicii , ipsum iudicium & manifestatio iudicii omnipotentis dei intelligitur. Cor durum & im poenitens in scripturis diuinis dicitur, cum mens humana velut cera frigore iniquitatis obstricta, signaculum diuinae maiestatis non recipit,illud scilicet,quod dominus in anima nos habere docet dicens.sancti estote: quia & ego sanctus sum. Et de quo Psal. Signatum,inquit super nos lumen vultus tui domine. Hs quidem qui fecundum patientiam boni operis, gloriam σ bonorem incorruptionem quaerentibus, vitam aeternum. Ordo verborum,dc est sensus cum subauditione: his quidem qui secundum patientiam boni operis,modo laborant aut vivunt quaerentibus vitam aeternam , id est iudicium dei expectantibus,qui de bono suo non m

do sed in futuro mercedem quaerunt gloriam & incorruptionem

34쪽

psonem dabit in die iudicij Gloriam cla Italis dabit eis,

qua fulgebunt sicut sol in regno patris sui: honorem quoque quo fili j dei erunt,sicut dicit beatus Ioannes: Charissimi ,st ij dei sumus, & nondum apparuit quod erimus. Scimus autem quia cum apparuerit,similes ei erimus,& videbimus eum sicuti est. In corruptionem quoque dabit illis id est immortalitatem, quia erunt omnes electi incommutabiles in anima, Se incorruptibiles in corpore. bis autem qui ex contentione subaudissent,id est, qui dei iudicium reprehendunt. G' qui acquiescunt veritari id est euangelio vel Christo, credunt autem iniquitati hoc est mendacio, omnique malo vel etiam diabolo eius voluntatem implendo, ira

id est iudicium dei veniet O indignatio hoc est vindicta

siue seueritas damnationis tribulatio, quoque veniet eis de rearu conscientiae & cor. sideratione peccati, er angustia de sera poenitentia .Haec autem omnia venient in omnem animam hominis operantis malu Iudaei primum Gram.

in omnem animam ilicit, hoc est totum hominem a parte totum intelligens: frequens enim Apostoli locutio est, ut est illud. Descendit Iacob in Aegyptum in animabus septuaginta: vel etiam in animam dicit quia primum peccatum concipitur in animo cogitando,ac deinde perpetratur opere. Sed timendii nimisque formidandum est quia dicit. In omnem animam hominis operantis malum, haec esse ventura. Nulli enim parcit deus,non angelo, non amico. Peccauit siquidem angelus.& proiect' est de caelesti sede. Peccauit item homo,& ipse expulsus est a paradisi gaudiis. Peccauit Moyses ad aquas cotradictionis,ideoq; no est ingressus terra repromissionis. Idcirco aute ludaeus getili in culpa antefertur quia ipsi qui legem Moysi ante habueriit, grauius peccauerut,legem naturale & legem scripta priuaricado. In gloria vero non causa honoris praefertur Iudaeus gentili sed credulitatis tempore. Gloria aure,quia fulgebutiusti in regno dei sicut si I: cr honor quo erunt filij dei, crs o id est remissio peccatori siue reconciliatio qua recoctiamur deo patri omni operati bonum subaudi venit. Iudaeo primum . Graeco: quia primitiae ecclesiae ex Iudaeis fuerunt. Non est enimpersonam acceptio apud deum. Tune esset personarum acceptio siue distinctio apud deum, si propter Abrabam Iudaeos eligeren&gentiles diu idola colen

35쪽

AD ROMANO

tes, ab;j ceret.vel si remuneraret Iudaeum bene viventem dc negligeret gentilem recte credentem,& recte operantem. Quicumque enim sine lege vel Moysi,vel euangeli j peccauerunt sicut pagani, sine lege peribunt: quia non requiretur ab illis lex peribunt tamen,quia legem naturalem spreuertat, & euangelium recipere noluerunt: quicumque in lege Moysi peccauerunt positi. per legem iudicabuntur quoniam sunt praeuaricati, Non enim auditores secis iussi

sunt iapud diu ed factores legis iustimabuntur,hoc est iusti habebuntur & iusti apparebunt: l cui ille volebat, de quo dicitur, Volens autem iustificare seinetipsum id est volens iustum apparere. Qui audit legem & non implet praecepta eius non iustificabitur solutia modo propter auditum. qui vero est auditor legis & factori utique ille iustificabitur per legem. Cum enim gentes quae legem non baiunt naturaliter quae legis sunt faciunt eiusmodi legem non babentes , si sibi sunt lex, qVι ostendunt opus legis scriptum in cordibus eorum. Hoc dupliciter intelligi potest. Cum gentes quae legem scriptam non habent, faciunt ea quae lex scripta praecipit illis quibus data est,ipsi utique ostendunt se habere scriptam naturalem legem in cordibus,& ipsi sibi sunt lex: quia illa faciunt quae lex docet , licet illis non sit data. Verbi gratia. Saraceni qui neque legem Moysi, neque euangeli j nabent, dum naturaliter seruant legem, ne homicidium faciant,neque adulterium perpetrent , caetera quae lex in se scripta continet, ipsi sibi sunt lex, quoniam per opera quae faciunt, scriptam legem in cordibus suis ostendunt Lex dicit, Non occides. Is qui legem non accipit,si non occidit, ipse sibi est rex. Aliter: Cum gentes quae legem Moysi non habent per doctrinam euangeli j imbuti, naturaliter ea faciunt quae lex Moysi praecepit,ipsi sibi sun t lex , quia habent eandem legem Moysi scriptam in cordibus suis inspiratione omnipotentis dei. tritimonium illis reddente consectentra ipsorum . cr inter se inuicem cogitationum , ac fantium aut etiam defendentium. Et quando hoc 3 iudie cum iudicabit dominus occulta bomiηum

fecundum et utlium meum id est,secundum quod ego an nuntio vobis per Christum Issum. Perillum iudicaturus est deus pater mundum sicut ipse dixit Patrer non iudicat quenquam , sed omne iudicium dedit filio. Sicut stylo im-

36쪽

a, prImitur nota in cera,sic quaedam notae malaru aut bona- se rum cogitationum figuntur in mente & conscietia nostra, quae aut accusabunt,aut certe defendent nos in die iudicii,e' quando non solum aperta,.sed etiam quς modo sunt nobis vi occulta iudicabuntur. In hoc ergo testimonitam nobis per-η- hibebit conscientia nostra,quia manifestabit nobis utrumta pIura peccata sint,an bona opera: &virum vetera an noua. illi utria deleta per poenitentiam,an nouis sceleribus cumula be ta. Si autem tu Iudam cognominaris. subaudis a Iuda patriarci- cta, illam legendo meditando,&secu-iu- dum tuam fallam doctrinam intelligendo, Cr gloriam inrta deo hoc est,in unius dei notitia. cr nosti voluntate eura per qui ipsam legem, cr proba, utiliora instructa per legem, de caetetur ra usque ad id, te dico, habentem fometam sicientiae Cr verita-ab- tis in lege,id est , similitudinem quidem habentem scientiae, ibi sed non veritatem prudentiae:quia Christo non credis. Adim. infidelem Iudaeum loquitur,qui gloriatur quasi in cognitio em ne dei unius, & in circuncisione, & ptobat utiliora in lege cl- Moysi, putat se esse ducem caecorum, id est .gentium,quae iere erant caecae in infidelitate ignorantiae & peccatis, sicut &uat illi fuerunt olim,quibus idem Apostolus loquitur. Fuistis: D aliquando tenebrae,nunc autem lux in domino.Bene dicit, que quia probat utiliora in lege Moysi .In lege autem natura-ho- Ii utilia sunt,quae dicit: Quod tibi no vis heri,alteri ne fecetera ris,licet in lege scripta erant utiliora, quia ibi est cognitio iam dei in euangelio autem utilissima. Gentiles enim quodam suis modo utilia cognoscebant per naturalem legem. Iudaei ve ci- ro per legem naturalem dc per legem Moysi scriptam uti- iae liora deles autem in nouo testamento utilissima cogno-bu- scunt,quia habent fidem sanctae trinitatis. Qui ergo alium sibi doces, teipsum quare non doces 'Hoc increpative est lesenu in dum,& cum iubauditione huiusmodi: O Iudaee, qui alium ο- doces, ipsum quare non doces quipraedicus no furandum, quare furaris bona alterius 'vel etiam qui praedicas legem,

si quare furaris de lege spiritalem intelligentiam 3 qui di-

iam cis non massiandum, quare moechum Moechus est aduru, αρ- ter,& non solum ille dicitur moechus, qui uxorem alterius

iuriis violat, sed & ille qui cultum & religionem quae soli Deo

ξicar conuenit,quantum in se est,falsis superstitionibus tribuit. isn- . Et est sensus. Qui dicis alterius uxorem non debere adul

37쪽

AD ROMANO s

terari,quare adulteraris 3vel etiam qui dicis deo debere seruiri, qua re deseruis vitiis 3 qui abominaris, id est,respuis vel odio habes idola, quare facis facrilegium. Legere siue sublegere est furari. Inde sacrilegium dicitur sacrarum rerum furtum,Verbi gratia. Cuisquis de thesauro ecclesiae, vel de substantia deo famulantium aliquid occulte abstrahit,sacrilegium perpetrat. Spiritualiter vero facrilegium est sacrorum verborum praeuaricatio. Qui in lege gloriaris, quare per praeuaricationem legis deum inhonora, deus inhoMoratur,dum voluntas & iussio illius calcatur, & pro nihi- Io ducitur . Sic dicitur inhonorari rex vel quaestoet potestas: dum epistola illius non obseruatur, praeceptumq; eius non custoditur. Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes miscriptum est, in Isaia . Captiuatus est populus Israel in Assyrios & in Babylonem caeterasque getes.Nomen dei per illos blasphemabatur quia dicebant hostes illorum cum irrisione: Ecce quem deum colebatis , qui non valuit vos liberare de manibus nostris: vere idola nostra

victricia fuerunt dei vestri. Similiter quando depraedatur sancta ecclesia ab hostibus,& quando illi qui nomen sanctitatis deberent habere, male vivunt, blasphematur nomen dei, quia dicunt Iudaei atque pagani: Ecce populus domini, ecce apparet quales seruos habet Iesus vester. Circumisio qindem prodest si legem observes. In hoc loco non est sequendus Claudius , Sed potius Ambrosius . Huiusmodi circuncisionem hoc in loco pro ipso genere gentis accipe ,hoc est pro genere Abrahae, a quo illepopulus orisine

carnis trahit, a quo etiam ipsa circuncisio exordium sumpsit.Hanc enim habet Apostolus cosuetudinem, ut Iudaeos circuncisionem, gentes autem praeputium appellet. Et est

sensus.O Iudaee,tunc prodest tim quod de genere Abrahetes & de genere circuncisionis, a quo ipsa circuncisio exo dium sumpsit, si legem spiritualiter intelligens credis in Christum cui lex testimoniu perhibet: δc si circuncisione non carnaliter,sed spiritualiter obseruas,alioquin no prodest esse de genere Abrahae,sed magis obest tibi. Promi Gene. 4 i. tens enim lex Christum, dicit per Iacob.Non deficiet princeps ex Iuda. neque dux de femore eius,donec veniat qui mittendus est,&ipse erit expectatio gentiu ,& per ipsum

legislatorem prophetam suscitabit dominus vobis de fra: tribua

38쪽

-:ius

Etest ratis

exor

dis iat oste

t priniat qui ipsas temo

tribus vestris,que tanquam meipsum audietis,luxta omnia quae dixerit vobis.De circuessione quoq; spirituali: in die- Dem. 18.bus inquit nouissiims circuncidet dominus cor tuum, dc Devt.3O non carne tua. Sι autem praeuaricator legisse.i. si non credis in Cnristia quem lex promittit,& si circuncisione spiritualiter no seruas: circuncisio tua praeputiufacta est talis es qualis de gentilis, qui lege non habet, quia qu1 debueras esse Iudaeus credendo in Christu.& legem spiritualiter implendo si initis essectus es gentili, ide6que in gentilitatem reputaberis. Vnde dicit dominu et per prophetam i Chermel in saltum reputabitur, circuncisio videlicet in gentilitatem. Si igitur praepxtium legio iust tiri custodiat,n.nne praeputium i lius in circunci ιonem reputabitur Sensus iste est: Si gentilis quilibet legem custodiat credendo in Christum, circuncisionem spiritualiter obseruando caeterauue quae lex prς-cipit spirituali intelligentia custodiendo, nunquid gentilitas illius nota reputabitur in circuncisionem utique , quia verus ille tu darus erit, id est,cofitens Christum. Vnde propheta dicit: Convertetur Libanus in Cherme id est gentilitas in circuncisionein veram: Libanus enim dealbatio dicitur, Chermel vero scientia verae circuncisionis. Libanus ergo in Chermel conuersus est: quando gentilitas dealbata in baptismate locum obtinuit Iudaeorum,scientiam verae circuncisionis habens. σ iudicalit id quod ex natura est praeputium legis consummans,id est, perficiens te qui per literam circuncisionem prauaricator legis es. Praevaricator te scst,qui in Christu non credit. Ex superioribus ista pendet de est sensus. Nunquid ille qui naturaliter gentilis est, μlegem consummat siue perficit & obseruat, non iudicabit te coparatione.scilicet melioris facti.quia per literate intelligentiam & circuncisionem carnalem, legem praeuarica ris: utique danabit te sicut diximus, quia ille spirituale in- . . telligentiam in lege seruando. requirit . tu semper carnali intellectu delectaris superficiem tantummodo lingendo. Non enim qui in manifesto Iudaeus est, subaudis placet deo. neque circumisio quae in manifesto Cr in caerne est placet deo, sta qui in abscondito,id est,qui in corde,Iuliam ess, placet deo. Eicircuncisio cordis in spiritu, non litora, subaudis placet deo. cuius, subaudis Iu si laus non ex hominibus ,sed ex de est. Carnaus circuncisio quae manifestata atque secundum e ia

39쪽

AD ROMANO s

titeram explanatio vel texpoliatio carnis est, illa laudatur ab omnibus Iudaeis: circunciso vero cordis, in spiri- .

tu est ablatio infidelitatis &susceptio fidei Christi,atq; expoliatio vitiorum. Et est sensus. Qui tantummodo genere& nomine est Iudams, & circuncisionem carnaliter obseruat,no placet deo, neq; meretur laudari ab illo, quanquam ab hominibus laudetur: qui vero in occulto in corde est Iudaeus,id est, confitens Christum, & in corde est circuncisus ab omni infidelitate,& ab omni mala voluntate & cogitatione, placet deo,& meretur Iaudari a deo audiens ab illor

Euge bone serue & fidelis intra in gaudium domini tui, CAPUT III. Vid ego ampliuι ebl DdM3subaudis quagentili propter circuncisionem: aae quae vitulas circunflans multum per omnem modii,id est,per multas caulas, Primum quidem. In hoc subaudis, profuit illis. quia credita seunt illa eloquia Dei. Erant apud Ro. Iudaei di Gentiles in Christu credentes, sed plus habuerunt ludari ante domini aduentum quam gelilas, quia illis credita sunt eloquia dei. Et est sensus . Quid boni percipit I darus propter circuncisione plusqua gentilis,aut quae maior utilitas est Iudaeo circunciso qua gentili incircunciso

ExοZIs. multii per omnes causas profuit illi quia meruit legem ac- Num 34, cipere,in anna suscipere de coelo. in terram intrare omni- Exod-αῖ- bus meliore, regnu & sacerdotiu possidere, unde dicit Α-postolus: Quid primit profuit eis, quia legem & prophetia

meruerunt accipere' vasdenim subaudis nocuit, si quidam illarum non crediderunt Z Nunquid incredulitas illarum fidem dei euacuauit e vis. Hoc tripliciter potest intelligi. Quid in-N .i3- quit nocWit Iosue,& Caleph aliisque qui terram repromi

sionis meruerunt accipere, si sexcenta in ilia non credide-

, runt, sed perierunt propter suam incredulitatem 3 Nυquid incredulitas de perditio illoru fidem dei, id est, repromisia ueni dei evacuavit, aut inane secit quod dixit Abrahae, uene.2s. terram istam tibi dabo & semini tuo. Nihil eis nocuit,quia ipsi non sunt frustrati promissione dei. Aliter, si quida illorum non crediderunt, sed mortui sunt in deserto, nunquid mors illorum promissionem dei inane feci qua pro

40쪽

illo:

es in

uiro

CAPUT III. is misit Abrahae dicens de Christo, in semine tuo benedice' Gendiitur omnes gentes: Nonne quia rem aserunt ex ipsis de quorum progenie postmodu Christus natus est Aliter. Ou uis multitudo Iudaeoru in aduentu Christi non crediderit, tamen non est evacuatum quod promissum fuerat David. De fructu ventris tui ponam supersedem tuam,quia super Ua is credentes ex Iudaeis sedem principatus accipit Christus. Sed neque illud evacuatum est quod promisit per prophetas.Si fuerit numerus filiorum Israel quasi arena maris, reliquiae saluae fient, Est autem deis verax, omnis autem homo I 'x''mendax Deus autem verax est,quia quod promisit illis da Te terram repromissionis spere compleuit.Similiter quod promisit Abrahae de Christo,quia in semine eius benedicedae foret omnes gentes,& quod promisit David, de fructu Iubi eius sessurum rege Lper sedem regni eius , & per aliupropheta de salute reliquiaru, totum compleuit. Omnis autem homo contradices promissionibus dei mendax est: vel omnis homo in quantu a seipso est, mendax est,inquantuverax a Deo Sicutsicriptum est: vi iusti Peris inseremon us tuis: σ νιηcas cum iu luaris. Iustificeris,id est, iustus praediceris& ver in tuis promissionibus, & vincas explendo illas, i ii dum iudicaris a populis Dauid postquani factus est adul- rer & homicida,vxorem Uriae accipiendo, & illum gladio filiorum Amon interficiendo,dicebant multi: Vacua efficietur promissio omnipotentis dei, quae facta est ad Dauid quod ex semine illluc esset Christus nasciturus, quia non conuenit Christum nasci de homicida & adultero,sed falsum erit quod tibi pollicitum asserebat. Quod si dc Christus de eius semine fuerit natus iniustum atque indignumeri livide malefico & peccatore homine originem ducat. Cui contra confitetur peccatum suum , dicens humiliter: . Tibi soli peccaui, quia rex sum,& malam coram te feci, &deprecatur ut deus quod promisit opere compleat, ni*dicentEsque mendaces osten dat. Aliter: Iustificeris indulgentiam peccati dando ad te conuersis sicut promittis,&vincas remittendo peccata dum iudicaris no posse dimit tere. Si autem iniquitas nosti a iustitiam dei commendat, quid dicemus 3Erat quida minus perfecti, qui dicebant ideo velle deum ut nos peccemus: ut ipse 2lus comparatione nostri iustus appareret,dum peccatum nobis dimitteret: & quia

SEARCH

MENU NAVIGATION