Haymonis episcopi Halberstatensis, In diui Pauli epistolas omneis interpretatio, ad vetustissimorum exemplarium fidem quàm diligentissimè recognita

발행: 1550년

분량: 810페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

AD ROMA Nos

misericors sit,patefaceret,ideo etiam velle eum ut nos metiamur ut ipse solus verax inueniatur. Quod si ita essct,iniuste damnaremur ab illo , qui malo nostro cresceret ma-gmisque fieret. Contra illos tales loquitur Apostolus, per- sonam stulti hominis assumens sim sitque sapientis, & peruersam illorum sententiam destruit. Si, inquit,iniquitas nostra & mendacium Dei iustitiam & sanctitatem atque veritatem commendat.id est, laudabilem facit,quid dicemus Commendatio aliquando pro laude ponitur,ut in hoc lo-2. COGI. co. Et alibi idem Apostolus ait: Ego debeo a vobis comendari,id est, laudari. Subiungit ergo S dicit: Nunquid ini- quin est deus qui isscrt iram id est,uindictam. Et est sensus: Si nostra iniquitas & mendacium d cum laudabilem facit.&si quanto amplius peccamus, tanto ei placet,& eo amplius ipse solus iustus & verax apparet,nunquid iniquus est deus.

inferendo vindictam pro malis quae ille vult ut faciamus secundum quod stultissimi dicunt: omnino si ille vult ut reccemus sicut quidam stultorum dicunt quod nephas est insuper cogitare , uando damnat hominem peccatore, iniquus est qui iniuste iudicat: potius enim deberet illum honorare,cuius iniquitas illum laudabilem facit, sed quia

hoc verum non est, subdit Apostolus. Secundum homi- nem dico, id est, secundum intelligentiam carnalis hominis,qui nihil boni cogitare valet. Addit adhuc: Uri Hoc iungendum est ad superiora , ubi dixit, Nunquid Iniquus est deus qui infert vindictam 3 Absit: subaudis hoe quod aliquis fidelium cogitet,quia deus iniquus sit, & quia

- nostra iniquitas faciat illum laudabilem. Oflioquin quomodo iudicati deus hunc mundum 3 id est, si deus hoc vult venos iniusti simus,quare iudicabit homines qui quando peccant,eius voluntatem adimplent, & quorum iniquitas illulaudabilem facit Si ventus dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsi , quid actuc tanquam cr ego peccator iudicor Et est sensus: Si deus in meo mendacio verax apparet, dcdum ego mentior ipse solus verus esse praedicatur, quare damnat & iudicat me tanquam peccatotam 3 Haec verba mon dicuntur affirmando, sed potius denegando nec debet hoc aliquis pro veritate accipere, quod deus qui naturaliter & essentialiter iustus est,misericors & verax, no-

ro peccaro , nostro mendacio frescat in laudem & iusti-

- . tiam

42쪽

llum quia

s'. piiss: hoc quia

pecs illu

siam, quia non placet ei quandoque eum peccamus dementimur: Et non praedicamia sicut blasphemamur, subaudis ab infidelibus. sicut aiunt quιdam, infidelium , nos dicere, Faciamus mala ut veniant bona, quorum damnatio iusta est Quidam simplicium minusque perfecti audientes praedicationem Pauli & aliorum apostolorum qua dicebant, ubi abundauit iniquitas , superabundauit gratia: quae sententia in subsequentibus exponenda est , ubi debuerunt accipere salutem & vitam, ibi acceperunt 'damnationem , non recte intelligentes illud. dicebant enim faciamus mala sicut apostoli nostri praedicant γ quia 'quanto amplius maiora crimina comniis erimus, tanto , amplius maiora bona percipiemus, & maiorem gloriam: quia deus vult ut pecccemus: ut per hoc habeat quod dimittat, ac per hoc iustus , dc misericors appareat. Contra tales protulit Apostolus sententiam i Quidam dicunt quod nos ista dicamus, sed non sumus tales quales dicimur de blasphemamur, neque docemus illa quae nos dicunt docere : quorum damnatio est iusta : si illi in t -- libus permanserint, ut per mala sperent 'accipere bona.& insuper quia mendacium de nonis sentiunt. Nos autem non debemus dicere, faciamus mala ut veniant bona r sed fecimus mala & venerunt nobis bona per gratiam dei, & nunc faciamus bona ut veniant meliora. Ω- igitur praecellimus eos a Nequaquam. Reuertitur ite rum ad superiora, ubi dixit non quidem amplius Iudaeo quam graeco. Quid igitur Praecellimus eos id est nunquid excellentiores sumus nos Iudaei gentilibus Nequaquam , quia non est personarum acceptio apud deum, sed in omni genere qui timet deum aeceptus est illi. Causti enim sumus Iudaeos cr graecos , id est , causam ostendimus eis & diximus omnes Iudaeos de gentiIes, sub peccato esse , quia Iudaei praeuaricando legem naturalem dc scriptam, & gentiles naturalem transgrediendo, inuenti sunt peccatores, sicut siriptum est. Quia non est iustus quisquam, subaudis a se,uel in omnibus malis hominibus.Iudaeis& gentibus, non est iustus quisquam. Tale est& illud: stimonium eius nemo accepit,cu multi electo- Dan 3. ru acceperint, reproborii vero nemo,non est intelligens deu,

non est qui requirat illum. Ille intestigit & requirit deum

c iiij

43쪽

AD ROMANO s

qui voluntatem illius sciens, studet placere deo. Omne Iudaei & gentiles, declinauerunt, id est, recesserunt a deo, voluntatem eius non faciendo , simul inutiles facti siunt , id

est nihil facti sunt creaturam adorantes pro creatora, non

est qui faciat bonum, aliquod & non peccet, non est usque ad unum, id est praeter Christum vel usque ad Christum . sic enim soliti sumus dicere. Ager ille pertingit usque ad mare. Quo dicto non comprehendimus mare, quia non intrat in mare,sed locum pertingentem usque ad mare. Non est ergo qui faciat bonum usque ad Christum, id est.quo usque ad illum veniat credendo . per quem datur fides dc facultas operandi bonum. Nisi enim ad Christum veniat credendo in illu,aliter bonum opus implere non valet, Vt est agendum. Sepulcbrum patens est guttur eorum, hoc de Iudaeis proprie intelligitur, quamuis & de philosophis potast accipi sepulchrum ad hoc patet,vi mortuorum corpora suscipiat. Tales sunt qui suis erroribus & suasionibus alios decipiunt,& alios ad malum deglutiunt interficientes eosin antina,sicut Scribς & Pharis i & philosophi ge-tium , quorum Dra & fauces ad hoc patebant, ut simpliciores quosque sua praua doctrina interficerent. Aliter. Sepulchrum quilibet patens existit,qui malum apertis iudiciis cogitando meditatur, ac deinde in praesentia sine aliquo metu aut verecundia operatur,linguis sus dolose agebant. Dolose agebant Iudaei,quando volebant dona uina . callide suis sermonibus decipere dicentes: Magister , scimus quia verax es , &c. Venenum astudum sub labiis eorum. Aspis mordundo infundit venenum , quod pene omnibus venenis acerbius est, ita Iudaei mordendo infundebant venenum quodammodo erroris de suasionis , dum loquendo & blandiendo interficiebant suos auditores in inima:& non solum in alios,sed etiam aduersus Christum crudelissima extitit eorum malitia. Sub labiis autem dicit,id est corde, ubi concipiuntur semina malitiae & blataphemiarum, ac postmodum profexuntur ore, iuxta quod veritas dicit: De corde inquiens exeunt cogitationes malae, &c. Quorum os maledictione σ amaritudine plenum est, os

Iudaeorum plenum maledictionis, infidelitatis, peruer- Ioa . ita neque doctrinae erat,quando dicebant de Christo Daemou. tuum habet, quando maledicebant caeco, dicentes: Tu

44쪽

CAPUT III.

madsie

ibus

alus

diseipulus illius sis, qui & fabri filius est & Samaritanus,

& caetera talia,quibus verbis prouocabant deum ad amaritudinem. Vel certe ut amaritudinem referamus ad domini passionem , os Iudaeorum repletum fuit amaritudine quando clamauerunt dicentes: Crucifige,crucifige eu, reus est mortis. Veloces pedes, fuerunt, eorum ad effundendum sanguinem,quia semper fuerunt prompti ad eta fundendum sanguinem prophetarum & iustorum. Et non solum occiderunt seruos: sicut Isaiam. Ezechielem , Ieremiam atque Zachariam, sed etiam prophetarum dominu. Ergo quia hoc fecerunt, venit super eos Contritis, id est, afflictio a Romanis quam pertulerunt in corporibus, e raselιcitas in viis eorum, id est, miseria quam sustinuerunt, in corpore σ anima,pro vas, id est,actionibus suis malis. Et vita pacis non cognouerunt, id est, mediatorem dei & hominum, qui pacem attulit mundo: & dixit: Ego sum via. Non co- gnouerunt ad hoc ut in eum crederent, ignorante; eum ψ' ad hoc venisse. ut per suam passionem reconciliaret illos deo patri.Vel pacis viam dicit id est,actionem iustam noelegerunt, ut agerent condignam poenitentiam, per quam pacificamur deo patri, iuxta quod dominus diciti Poenitentiam agite , appropinquabit vobis regnum coelorum. 'Non est timor dei ante oculos eorum. Timorem dei prae oculis mentis semper habet,qui deum & dominum suum praesen m considerat esse,& ubique: & dum praesentiam illiu ecolit, peccare metuit,ideoque nequaquam illum o fendit. Sed quia Iudaei istum timorein ante oculos non ha. buerunt. ideo ostenderunt. Scimus autem quoniam quaecunque lex loquitur , qui in lege sunt, sequitur. Lex generaliter appellatur vetus testamentum,aliquado tamen in tria diuiditur,ut in euanselio,vbi dominus dicit: Necessie est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi, & prophetis,& psalmis de me: Aliquado vero in duo. ut ibi: Lex & pro phetae usq; ad Ioannem,id est,usq; ad Christu,cui Ioannes 'testimoritu praebet.Nonnunqua psalmi lex vocantur,sieuti 'δ' dominus dixit, in lege vestra scriptu est: Ego dixi dij estis. ἐEt alibi. Sed ut impleatur sermo qui in lege eoru scriptus

est. Quia odio habuerut me gratis: ita &hic legem appellat Apostolus psalmos,in quibus praedictum fuerat de Iu- Dan. itidaeis dixit insipiens,id est populus Iudaeoru videns Chri- Val. ΣΠ

45쪽

AD ROMA Nos

stum praesentem in carne, non est deus. Ergo Apostolux ut ostenderet ea quae superius dixit de psalmo, proprie ad Iudaeos pertinere, qui gloriabantur de nobiIitate generis de vitae meritis,quasi Christum ipsi non occiderint,vel danauerint, sed obseruatores essent legis mandatorum propter quae omnia se volebant gentibus praeponere , dixit: Scimus autem quonia quaecunque lex,id est,psalmi isto in Ioco,ioquitur, his qui in lege sunt,loquitur id est,Iudaeis legem habentibus, Ideoq; non debent gloriari Iudaei in sua iustitia,nec praeserre se gentibus,sed potius se reos intelligentes,subdere se debent deo: cuius gratia sunt vocati, sicut & gentes.quia reuera praeuaricatores existunt scriptae& naturalis legis, ac si diceret Apostolus: O l udasi nolite gloriari nolite vos extollere aduersus gentiles: quia ista quae dixi de psalmo , ad vos specialiter pertinent, vobis enim loquitur lex quibus specialiter data est: G omne os observeturosi ditus fiat omniι mundia deo,ac si diceret aliis verbis Idcirco dixit lex pia linorum, quia non est iustus quisquam,non est qui faciat bonum. Vt omne os Iudaeoru& gentilium claudatur: ne quss possit gloriari se suis esse saluatum meritis non gratia dei: quoniam omnes inuenti sunt peccatores,quod gratia dei sunt saluati,non suis meritis. Subditus debet este omnis mundus deo,reatum suum agnoscendo,& medicinam salutis quaerendo. Lex itaque Iudaeorum est proprie,sed extenditur quoque adg les quasi ad alienos, quia ipsi dixerunt idola colentesn ouest deus , scilicet praeter illos quos colimus & veneramur. Quia ex operibus legis non iusti Pabitur omnis caro coram illa.Lex Moysi bifariam diuiditur,quoniam in mysteriis & prac piis continetur.Secundum mysteria & sacramenta cessauit adueniente Christo, quia finis siue completio legis est

Christus .secundum praeceptum autem adhuc manet,quia seruandum est. Non adorabis deos alienos. Honora patre tuum & matrem, di caetera praeceptoru dicta. Ergo ex operibus legis, id est,ex circuncisione carnali & sabbati custodia, & victimis legalibus non iustificabitur post domini

aduentum omnis caro,id est,omnis homo vel omnis carnaliter vives,& carnaliter ea obseruans:quia omnia Christo adueniente velut umbra cessauerunt. Lex enim & prophetae usque ad Ioannem. Aliter Iegis opus est.Honora pa

trem

46쪽

item ' matrem. & alibi dicitur.Qtii maledixerit patri vel

matri morte moriatur. Si quis haec praecepta propter pα-ram quam minatur & vindictam,vel parentes honorauerit,uel non occiderit,& non propter amorem dei & iusticiam haec potius obseruauerit , hominibus quidem iustus

videtur, dum non committit , unde occidi mereatur e tamen aput deum satis iustus non est,dum bonum praeceptu eius er necessitate,& non ex amore probatur implere. Duergo non iustificatur coram deo,licet videatur coram humano oculo,tamen in cospectu diuinae maiestatis eius minus iustus habetur. Hic autem quaeritur. Nunquid Moyses Iosue,David,Hiique quam plures ex lege non fuerunt iustificatilpuerunt quidem iusti. sed non ex operibus legis. Vnde Petrus apostolus: Qui linquit tentatis deum imponere iugum legis super ceruices fratrum credentium,quod II. neque nos, neque patres nostri portare potuimusZGed per gratiam domini Iesu credimus saluari, quemadmodum &illi .sicut ergo nos saluamur modo per gratiam dei in fide domini nostri Iesu Christi,sie& illi saluabantur per eadem gratiam: per eandem, quia credebant in filium dei, quem expectabant saluatorem, quem nos ia in accipimus propiciatorem. Et quare non iustificabantur ex operibus Iegis 3 Quonia impossibile erat sanguine hircorum auferri

peccata,& quisquis operatur iustitiam,& in ea costdit,c5- ira deum tumendo superbit. Lex enim non venit peccata tollere, sed ostendere & punire. Per legem enim cognitio peccati. Nunquid ante legem non cognoscebatur peccatum3

Et si peccatum non cognoscebatur,quare Ioseph licet in- iuste) missus est in carcerem 3 Nunquid non est accusatus Getie s'

de cesinine & fratres cius nunquid no cognoscebant peccatum, quando dixerunt: Merito haec patimur,quia peccauimus in fratrem nostrum Cognoscebatur ergo peccatu,

sed quantum malum esset,& quam vindicta iuste expeteret. ignorabatur. Igitur per legem & maior cognitio peccata est quam ante legem , quia lex dicit, Non occides, Nori adulterium facies ,& cognitio poenae ipsius peccati per Izgem ostenditur, quae monstrat quomodo peccatum Puniri debeat dicendo: Si quis hoc vel hoc fecerit occidatur. Potest & ita intelligit Quia erant quaedam mala quarnon cognoscebatur peccatu ede,sicut coeupiscetia erat, e

47쪽

AD ROMANO s

qua idem Apostolus ait Nam concupiscentiam nesciebam peccatum esse nis lex diceret, Non concupisces. Nunc autem. id est, in domini aduentu, & in praesenti tempore

iustitia dei manifestata e si sine lege iustitia dei in praesen-ri tempore sine lege manifestata est, non ea solummodo qua ipse iussus est,aut qua iustificetur qui essentialiter ips, iustitia est,sed qua induit impium.quando misericorditer de infideli facit fidelemi de adultero & fornicatore facit castum & continentem , de iniusto S peccatore facit iu- sum & amatorem virtutum. Quae iusticia in Christo est reuelata,& data siue lege, id est sine obseruatione legali, quia nulli lex secundum mysteria& sacrificia traditur iam Manis. obsertianda sed dicitur Qui crediderit & baptizatus is

rit,saluus erit,hoc est iustus erit. Possumus etiam ipsam iusticiam dei patris,id est,filium intelligere,a quo & per que iustificamur, quia sine obseruatione legis per opera dei manifestatus est filius dei esse. testificata a lege . prophetis. Iusticia baptismatis qua iustificamur per te em testifica-

Detitio. tur dum dicitum in nouissimis diebus circuncidet dominus cor tuum, id est,auferet peccata tua, & iustificabit te per

M. f. baptismum.Testificatur S per prophetas dum dicitur:ipse

Excas. iniquitates nostras portabit, Je peccata nostra ipse tollet. Et alibi: Effundam super vos aquam mundam,& mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris. Ipse quoque Christus iusticia nostra testimoniu habet a lege & lphe- tis. Iusticia utite dei id est, iustificatio quali ustificamur a Seo super omnes ludaeos& gentiles credentes,venit per 'dem Iesu Christi, qua credimus illum filium dei esse patris, redditque causam quare dixerit super omnes qui credunt iu- sitiam dei venturam, cum protinus subdit. Non est enim distincto. id est, nulla differentia est inter Iudaeos & genti-Ies,quemadmodum. Iudaei peccatores sunt inuenti, ita &gentiles. Vnde sequitur. Omnes enim peccauersim egenigra

ita dei. id est, indulgentia & vcnia peccatorum indigent omnes,tam Iudaei quam gentiles pro qua glorificandus est deus. Miscati Irotis per gratiam illos, per redemptionem quae est in Christo Iesu. Gratia dicitur, sine ullis praecedentibus meritis. Verbi gratia. Qui ad baptismu venit: nihil unquaboni fecit,baptizatur,statimque iustificatur. Ecce gratis iustificatur per gratiam,id est,per donum Dei,& hoc ter redemptionem

48쪽

CA PVT. III. Mdeptione quae est in Christo Iesu non operibus legis. Re-denptio nostra qua sumus reden pti, & per quam iustificamur passio Christi est, quae iuncta baptismo, iustificat hominem per fidem, & postmodum per poenitentiam . Ita

enim illa duo mutuo sunt coniuncta .ut unum sine altero

hominem non possit iustificare. Nam neque fides dominicae patronis sine aqua baptisnatis hominem mundat, nisi forte in martyrio quod pro baptismate acespitur, neque

aqua baptismi sine fide dominicae passionis purificare hominem valet. t ungantur ergo simul,sicque prςstabunt perfectam redemptionem, perfectamque mundationem. Ita que neque Iudaeus,neque gentilis suis iustificatur operib , cum uterque sit praeuaricator suae legis. Iudaeus videlicet naturalis & scriptae, gentilis autem naturalis: sed redemptione qua Christus nos redemit suo sanguine &fide . Maqua baptismatis,qua quisque renatu s,si statim obierit saluabitur in vita: si autem vixerit, debet ornare fidem operibus quia fides sine operibus mortua est. Notandum vero

quod dicit per redemptione quae est in Christo Iesu. Nam

per redemptionem captiui redimuntur, quia hostibus eaptiuantur.Quomodo ergo homo captiuari potuit, cu deus ubique sit: Secs captiuatus est animo a diabolo,quando diabolo se subdidit praeuaricando legem dei,& quando vitiis& idolis caepit seruire. Haec autem captiuitas soluta est. du i animus ad deum redi)t,& se infirmum, illum vero medicum intellexit:persectaque reden ptio in effusione sanguinis Christi patuit. qarm proposuit deus pater propriatorem per fidem in sanguine ipsius. Filium suum posuit deus pater, id est decreuit & praefiniuit propiciatorem & reconciliatorem,ut ipse nobis propitium faceret deum patrem geplacabilem per fidem passionis suae, vel in promptu ante

oculos omnium posuit, ut omnes saluaret in se credentes,

uia dum in eum credimus,& eius sanguinem pro nobis usum confitemur,sine quo iustificari non possumus, ex integro iustificamur. ad sensionem iushnae piae subaudis ab inferioribus. in hoc tempore id est, in nouissima aetate. Iustitia in hoc loco duplici modo potest intelligi, videlicet vel ipse Christus qui iustificat nos vel iustitia qua iustificat deus pater credentes in filium suum. Ostendit ergo manifeste deus pater iustitiain suam,id ςst filium suum. vel

49쪽

AD ROMANO s

teras,quare adulteraris 3 vel etiam qui dies; deo debere seruiri,quare deseruit vitiis 3 qui abominaris, id est,respuis vel odionabes idola, quare facis facrilegium. Legere sue sublegere est furari. Inde sacrilegium dicitur sacrarum rerum iurium,Verbi gratia. Orisquis de thesauro ecclesiae, vel de &bstantia deo famulantium aliquid occulte abstrahit,sacrilegium perpetrat. Spiritualiter vero sacrilegium est sacrorum verborum prie uaricatio. Qui in lege gloriaru,

quare perpraeuaricationem Iems deum inhonori deus inhoMoratur,dum voluntas & iussio illius calcatur, & pro nihi- Io ducitur . sic dicitur inhonorari rex vel quaelibet potectas dum epistola illius non obseruatur, praeceptumq; eius non custoditur. Nomen enim Dei per vos blasphemature inter gentes, miscriptum est, in Isaia . Captiuatus est populus Israel in Assyrios & in Babylonem caeterasque getes.NO-men dei per illos blasphemabatur quia dicebant hostes trulorum cum irrisione: Ecce quem deum colebatis , qui non valuit vos liberare de manibus nostris: vere idola nostra

victricia fuerunt dei vestri. Similiter quando depraedatur sancta ecclesia ab hostibus,& quando sili qui nomen sanctitatis deberent habere, maIe vivunt, blasphematur nomen dei, quia dicunt Iudaei atque pagani: Ecce populus domini,ecce apparet quales seruos habet Iesus vester. Circumisio quidem prodest i legem observes. In hoc loco non est sequendus Claudius, Sed potius Ambrosius . Huiusmodi circuncisionem hoc in loco pro ipso genere gentis accipe,hoc est pro genere Abrahae, a quo illeiopulus orisine

carnis trahit, a quo etiam ipsa circuncisio exordium sumpsit.Hanc enim habet Apostolus cosuetudinem, ut Iudaeos circuncisionem, gentes autem praeputium appellet. Et est

sensus. O Iudaee,tunc prodest tibi quod de genere Abrahetes & de genere circuncisionis, a quo ipsa circuncisio exo dium sumpsit, si legem spiritualiter intelligens credis in Christum cui lex testimoniu perhibet: δc si circuncisione non carnaliter ed spiritualiter obseruas,alioquin no prodest esse de genere Abrahae,sed magis obest tibi. Promit-Gene. Ai. tens enim lex Christum, dicit per Iacob. Non deficiet princeps ex Iuda. neque dux de femore eius,donec veniat qui

mittendus est,& ipse erit expectatio gentiu , & per ipsum Iegisatorem prophetam suscitabit dominus vobis de fratribus

50쪽

vearis,que tanquam meipsum audietis,ἰuxta omniat inor Hixccit vobis. De circuessione quoq; spiritualiun die- Dext. ix, sciri quit nouissimis circuncidet dominus cor tuum, & DoL3o

I in Q aTrie tua. Sι autem praeuaricator legissici. si non crediso Q lavinia quem lex promittit,& si circuncisione spirituario seruas: Circuncisio tua praeputiusam est, talis es qua-Ii s Te geritilis, qui lege non habet, quia qui debueras esse Iis Arcus credendo in Christu.& legem spiritualiter implen Io,similis cssectus es gentili, ideoque in gentilitatem repataberis. Vnde dicit dominu per prophetam : Chermel in

calviam reputabitur, circuncisio videlicet in gentilitatem. Se igitur praeputium legis tu hiras custodiat,n.nne praeputium i lius in circunc, onem reputabitur Sensus iste est: si gentilis

quilibet legem custodiat credendo in Christum, circuncisionem spiritualiter obseruando, caeteraque quae lex prς-cipit spirituali intelligentia custodiendo, nunquid gentilitas illius non reputabitur in circuncisionem utique , quia verus ille t u laeus erit, id est,cofitens Christum. Vnde propheta dicit Convertetur Libanus in Chermet,id est,gentilitas in circuncisionein veram: Libanus enim dealbatio dicitur, Chermel vero scientia verae circuncisionis. Libanus ergo in Chermel conuersus e quando gentilitas dealbata in baptilinate locum obtinuit Iudaeoru in ,scientiam verae circuncisionis habens. εν iudicabit id quod ex natura est

praeputium legisc nsummans id est, perficiens te qui per literac circuncisionem prauaricator legis es. Praevaricator legis

est,qui in Christia non credit. Ex silperioribus ista pendet& est sensus. Nunquid ille qui naturaliter gentilis est, de

legem consummat siue perficit & obseruat, non iudicabiti te coparatione scilicet melioris facti.quia per literate intel: ligentiam & circuncisionein carnalem, legem praeuarica se ris utique danabit te sicut diximus, quia ille spirituale in , telligentiam in lege seruando. requirit. tu semper carnalia intellectu delectaris superficiein tantummodo lingendo. . . Non enim qui in manifesto Iudaein est, subaudis placet deo. ita neque circumisio quae in manifesta Cr in carne est placet deo, iii, q i in abscondito,id est,qui in corde,Iudam ess placet deo . si Elcircinasilo cordis in spiritu, non litera, subaudis placet Iesi Oo. cruM,subaudis Iu si laus non ex hominibus ,sed ex de Fi- eli. C raalis circuncisio quae manifestata atque secundum, ui e th

SEARCH

MENU NAVIGATION