Haymonis episcopi Halberstatensis, In diui Pauli epistolas omneis interpretatio, ad vetustissimorum exemplarium fidem quàm diligentissimè recognita

발행: 1550년

분량: 810페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

Mat. 3.

AD ROMANO s

quia nos iustificat in effusione sanguinis filij sui In hoe tempore.id est ab aduentu illius usque in finem seculi, quia nisi nos iustificare voluisset, ad mortem filium suum pro nobis non tradidisset quia non fecerat ullum peccatum.Pros fuit etiam illum venire & pati propter remissionem praecedentium delictorum id est, originalium, quς ex parentibus

trahimus antequam nascamur: vel omnium peccatorum, quae committimus ante baptismum, vel etiam sequentium

post baptismum, in Austentatione dei id est,ad patientiam dei manifestandam,quia cum peccamus non statim punimur : sed eius patientia atque sufferentia ad poenitentiam expectamur. Quae substentatio nisi a deo esset,in primo homine finis hominum per iudici uin suisset, ad ostensionem iustitiae suae in hoc tempore subaudis nouissimo id est ad hoc praefiniuit propiciatore seri nobis filium suum ut suam iustitiam ostenderet per illum N misericordiam qua nos expectat ad poenitentiam. ut ipsest iustin. Iustus est, qui quae promittit tribuit: ita & deus pater promisit nobis filium Duum,&in eo iustificatione, quod utique adimpleuit, mittens illum in mundum per incarnationis mysterium: cuiuῖ passionis side iustificamur, abluti aqua baptismatis.Vnde sequitur, m uisiti sicans eum qui ex sis est Iesu Christi, hoc est, quemlibet hominem fidem Iesu Christi habentem,non tamen per opera legis iustificat illum, sed per fidem Iesu Christi,quoniam absque eius fide non valemus iustificari. Vbi ego est gloriatio tua. Exclusa est. Iudaeum alloquitur &confirmat,quia non valet quisquam per opera lesis iustificari,ac si dicat. O Iudaee. qui in tuis operibus gloriaris ideiustificationem fine fide dei esse non posse, Qtrare 3 quia exclusa & procul abiecta est lex iustificationis sacrificiorum, in qua gloriabaris Per quam litem Z exclusa est. Interrogat iterum Iudaeum , ut consideret per quam legem exclusa est lex in qua gloriabatur.Interrogat etiam adhuc Fa- Cisrumt id est nunquid per legem factorum exclusa est. vi alia lex pro ipsa data sit,quae similiter in operibus carnalibus: consistat 3 mn,sed per legem Dei, id est non per legem factorum exclusa est, sed per legem fidei & nouum te- samentum:simulque notandum quoniam non iubet deus ut carnaliter circuncidamur,sed ut in fide recta baptizemurobi gratis cuncta dimittuntur peccata.Dum enim di-

62쪽

CAPUT ID

2 tat, P moitetiam agite appropinquabit enim regnum caelo iam , mori ait.seruate legem carnaliter orbitramur hJ ludicariatas, desinimus,siue testificamur tu B Pari hominem

per sidem christi in baptismate sine operibus legis id est,

sine carriatibus obseruationibus. Arbitrari est proprie iudicare,vel testificari. unde arbitrari dicuntur iudices dete- sies. Diacibus modis iustificatur homo perfide Christi,Verbi gratiat Si fuerit sine operibus bonis ante baptismum, in ipsio baptismate iustificatur aut etiam post baptismum sine legi s operibus :quq iam no sunt obseruanda iustus habetur, si tamen prarcepta diuina custodierit,Iudaeis gloriantibusta dicentibus, Deus verus & unus. Iudaeorum tantum deus

est .quibus dedit legem , & quibus dicitur. Notus in Iudaea placri

deus. ait Α post On Iudaeorum dem tantumZnonne i gentiu

deus est,id est,nuquid Iudaeos solos creauit,ut de illis tan- tu modo Curam gerat3 immo σ gentium id est,multo magis gentium deus est,ridelicet quia multi crediderunt deo, 3c placuerunt ex getilibus,antequa Iudasi in Abraham fuisset electi &in serte dei assumpti,sicut Abel. Noe, Sem, Iob.&amici eius 'aliique quam plures quos scriptura commemorat,vel quos etiam reticet. Sive in hoc multo magis deus gentium est, quoniam multo plures credunt in eum ex ge-tilibus,quam ex Iudatis. Nam quod ipse sit deus gentium o Ieremias manifestat ditens. Quis non timebit te o rex ge ψ tiumῖ Qu'nia quidem unus deuι - , qui intiscat circuncisionem ex fide, & non ex operibus vocatos videlicet ex Iuda,is, qui circumcisi appellantur propter Abraham qui primus accepit eam, de cuius stirpe illi descenderunt er praeputium per fidem. id est. eredentes ex gentilibus,qui a Iudasis praeputium vocabantur. Quod dicit ex fide,idem est & per fidem: quia Apostolus sepe mutat praepositionem in uno sensu. Legem ergo praeceptorum iubaudis, quae dicit. Diliges dominusn deum tuum,& Audi lsrael, deus unus est. des i

mast per fidem & per nouum testa inentum. insit. praecauet in hoc loco Apostolus aestimationem Iudeorum. sed legem, subaudis praeceptorum. statuimur. id est, confirmamus,& laudamus,& a deo datam dicimus,vel etiam omnem legem generaliter statuimus nos sanctam esse , quia a deo data est 1 quae obseruanda fuit suis temporibui , sed iam cessauit in mysteri s: manet tamen ip

63쪽

Gen. s. Gene. Ita Gene. 11.

AD ROMANO s

praeceptis,vel statuimus eam per fidem, quia qhIequid illa

promisit de Christo,nos confirmamus verum & completum esse, de credimus in il Ium quem illa promisit, sicut est illud. Prophetam suscitabit vobis deus de fratribus vestris. Et iterum:Non deficiet princeps ex Iuda donec veniat qui mittendus est, Sc ipse erit expectatio gentium in quem modo gentes credunt.

C A P V T. IIII. Vid ergo dicemus inuenisse ευ braham patrem no bum secundum eurnem Z id est quid boni

Q . promeruit Abraham propter circuncisionε carnalem Z Nihil quia necdum erat circuncisus quando placuit deo & audire meruit. Exi de terra tua:& faciam te in gentem magnam,& quod magis fuit de Christo. In semine tuo benedicentur omnes. Sι enim Abraham ex operibus iustificatus est rabet gloriam , sed non apud deum. Quidam codices habent ex operibus legis, .sed false scriptum est. Non enim lex adhuc data eratilii forte ita sit intelligendu, ut dicatur,ex operibus legis postea datae:& est sensus: Si Abraham ex operibus suis iustificatus est sine fide, & sine gratia dei se praeueniete, habet quidem gloriam & laudem apud se in praesenti & apud homines : eo quod iustus fuerit ipse,apud deum vero non est laudabilis, neque erit in futurum. Quare 3 Quia sine fide imposiὶbile est placere deoan se ergo & apud hor neshabuisset Abraham gloriam Jc laudem pro suis operibus, sicut ille si iustifidatus fuisset sine fide suis operibus Pliari us gloriabatur: qui cum publicano in templum ascenderat. Fuit opus Abrahae circuncisio. Fuit utique ob signum magnae fidei suae sed tamen antequam circucideretur,an te adeo electus est,ideoque non ex operibus iustificatus est,sed per sdem. Vn de scriptura non commemorat opera eius,sed fidem. Sequitur, quid sic riptura dicitZ credidit Abraham deo obediens praeceptis illius,quia exivit de terra

sua& de promissione Isaac & Christi, credidit quod ei

dixit Deus, In semine tuo benedicentur omnes gentes. er quia credidit deo reputatum est ei ad iustitiam id est,adremissionem peccatorum , quia per ipsam fidem qua credidit iustus enectus cst & postmodum circuncisionem a

cepit in signum suae iustitiae qua iustificatus suerat per sile. Ei

64쪽

ni autem qui operatur,merces non imputatur fecundum rω- tamineia fecundum debitum. Ex humana consuetudine suriit exemPlum, quando operantibus secundum metitum stamus mercedem,& nullam nobis agunt gratiam: non operantibus si vero damus aliquod beneficium , non merces,

sed gratia. ideoq: gratiamur ab illis.& est sensus. Si Abraham propter opera sua posset iustis cari sine gratia dei se prorueniente,& sine fide quae etiam gratis illi data est, non esset ei praemium iustificationis gratis illi datum, sed debl tum esset, vel si alii Iudaei suis operibus fuissent iustificati,

non essent unde referrentur deo gratiar,atq; ideo su perflua id est, e causa esset Christi passio. Ei autem,subaudis ge-tili, qua non operatur opera legis, credenti autem in eum,id est, in deum: qui tui Pati iam. non per opera, sed per fidem, α sine praecedentibus meritis, ex impio & peccatore facit pium & iustum . reputatur sides eius ad iustitiam id est, ad re- missionem fecundum propositum gratiae dei, hoc est,decretuiustitiae dc misericordiae dei, non secudum meritum qui de- creuit gratis peccata dimittere. Hoc intestigendum est det gentilibus qui ante fidem nulla habuere opera legis, de tamen sicut Iudaei conuersi iusti Mantur per fidem Christi sine operibus legis,ita & isti. Et bene dicit, secundum pro-

positum siue decretum gratiae dei, quia ante mundi constitutionem cum homo adhuc non esset, decreuit deus pater eum filio suo saluare genus humanum, nullis praecedentibus ineritis, unde idem Apostolus alias dicit: sicut elegit TDe. nos in ipso ante mundi constitutionem,uolens ergo Apo-

stolii ollendere iustitiam, id est, iustificationem qua iustiscantur homines,sine operibus legis & me tis suis, testi- moves psalmi proponit,in quo praedicabatur quod in ata uentu Christi & gentiles fide essent saluandi. Ait enim.

Sicut m Dauid dicitbeatitudinem hominis , subaudis descri-b is, cui homini Deus acceptofert i litiumsue iustifcatione, sine operibus legis. Quod autem dicit accppto seri, aduerbialiter dicit accepto teri,id est : libenter tribtrit: vel iun- seudum ita cu subauditione, cui accepto a se id est, electo. A dilecti, tribuit illi ad iustitiam. Dicimuς & tertio modo, . inusitatus enim mod' est locutionis, cui deus accepto fert - iustitiam id est, cui deus acceptam dat iustitiam, vel accei. ytabilemlubet sine operibus legis. Brutti quorum remiss2

65쪽

AD ROMANOS

Iunt iniquitates,id est,omnia peccata in baptismate, m quo-r m tecta sunt peccata, per poenitentiam post baptismii. R es

tecta & cooperta non videtur,& nos tunc tegimus peccata, quando malis bona opera iustitiae superponimus, poenitentiam videlicet de praeteritis agendo dignam , & alia non perpetrando. Hoc autem distat inter iniquitatem &Peccatum, ut quidam dicunt authores, quod iniquitas sit ante legem, peccatum post legem. vel iniquitas sit cogitationum , peccatum sit operum. Quidam etiam dicunt iniquitatem esse quod contra legem committitur, peccatum quod contra naturam & conscientiam, sed indisserenter Vnum pro altero saepe ponitur. Beatus vir cui non imputami dominus peccaerum. Misericors deus neque in baptismate deleta imputabit,neque poenitentia tecta, si permi serit in fide. vel potest hoc intelligi de martyribus, qui in suo sanguine baptizati, in ipso martyrio cuntia eis dimittuntur peccata: vel certe de his potest accipi, qui post baptismum multa commiserunt peccata, sed veniente occasione dum pro Christi nomine martyrium sustinuerunt, in ipso martyrio dimissa sunt illis, quoniam poenitentiam corporalem susceperunt. Beatitudo ergo haec, de qua Psalmista dicit. In circunci lane tantum manet, an etiam inpra putior i. an pertinet solummodo ad Iudaeos qui circunct- fio appellantur, an etiam ad Gentiles qui praeputium dictitur λ Illa beatitudo qua peccata sine operibus legis dimittuntur gratis in baptismate, & per poenitentiam atque martyrium tam ad Iudaeos ad fidem venientes , quam ad Gentiles pertinet qua gratia Abraham Iicet non esset ba-. ytizatus per fidem tamen cum esset in praeputio iustificatus est.Vnde subdit Apostolus. . Daimus autem quia repu- tutassides Grahae ad iustitiam. non circuncisio,id est,hoc affirmamus nos Apostoli, quia non propter circuncisionem carnalem, sed propter fidem quam habuit, qua credidit deo, meruit iustificari. qnomodo ergo Abrahae reputata si fides ad iustitiam, in circuncisione an in praeputio hoc est, an reputata est ei sides ad iustitia,postquam est circuncisus: an cum esset in gentilitate incircuncisus. Ipse sibi Apostolus respondet. Non in circuncisione , sed in praeputio, id est, non postquam circuncisionem accepit, reputa' ta est ei fides ad iustitiam , sed cum adhuc esset in praeputio

66쪽

CAPUT IIII.

Ho,ἔa est, In gentilitate,quia necdu erat circuncisus,ide6que amica est iustificatus per fidem, qua esset hircucisus. Et signum occe it circunc lanis signaculum iustitiae Dei quae emn praeputio. Ne clicerent ludari superflue circuncisum esse Α- laxatiam,si per illam non est iustificatus, ostendit illam circuri cisionem signum esse iustitiae,non augmentum, ut significaret ita bitia Christi. quae est ex fide. Signum est quando quod in hoc quod videtur aliud intelligitur, sicut dominus manifestat dices: Generatio haec signum quaerit, & signum non dabitur ei nisi signit Ionae prophetae. Sicut fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus & tribus noctibus,sic erit filius

hominis in corde terrae. Ecce ouod signabat Ionas voratus ita quoque circuncisio Abrahae fidem illius' signifieabat quam habebat in corde.&qua meruit iustificari. Haec circuncisio est expoliatio infidelitatis & vitiorum abolitio.Distat vero inter signum & signaculum , quod signum aliud est,& aliud signiscat, signaculum autem quod alicui rei adhuc imprimitur, ut lateat quousque ab illo reseratura quo imprimitur, ita & illa circuncisio significabat iustitiam fidei quae erat in Abraham, & latebat in signaculo ve ra circuncisio:qua Christiis,qui ex eius genere erat nasciturus, per bapti sint gratiam suos fideles erat a cunctis sordibus peccatorum circuncisurus, in die quoque iudieii ab omni mortalitatis fragilio te & corruptionis fece est onu- daturus. In hoc etiam quia octava die fiebat: sigiliscabat

dominicam resurrectionem, quae octava die celebrata est.

Nam & ipse Christus significabatur in cultello Petrino, quo circulicisso patrabatur. Fuit praeterea signum Iudaeis

circuncisio data, quo cognosceretur eorum genus, Ut permixtione non confunderentur , dum inter gentes multas . habitarent,vel cum inter gentes multas captivi ducerentur , &ignoraretur quod de genere Abrahae descenderet. Christus,actandiu mansit in typo & figura,quousque ve-

- raciter compleretur adueniente Christo , remoto signaculo sub quo latebar, id est, eadem circuncisione carnali se paenitus ablata. Erat etiam in signu eisdem Iudaeis, ut qua ii do in praeliis cum aliis sternebantur, & nudi relinquebantur ex circuncisionis signo notati, sepulturae mandarenio tur. signum ergo accepit circuncisonis, ob huiusmodi eau-ι- si, ut praediximus: quae circuncisio signaculum fuit ii

67쪽

:: AD ROMANO sstitit fidei quet in pretputio est, quia ante est iustificatus per

fidem quam circuncideretur. Iustitia etia fidei dicitur, quia primum fidem habuit, dc per eam iustitiam promeruit,quia iustificatus & mundatus est ab omnibus peccatis: Nam in gentilitate siue in praeputio positus,fide est iustificatus . Eti reddit causam quare hoc,sci licet, ut sit pater omnium crederium per praeputium, id est,Per fidem quam habuit in praepu-

tio, pater est omnium credetiuin tam Iudaeorum, qua gen- tium: Nam carne pater est iudaeorum non credentium,fide autem omnium credentium Iudaeorum & gentium,quoniafidem qua credidit Abraham deum omnipotentem esse de trinitatem habere in personis , dc unitatem in substantia,

ipsam quasi ex haereditate paterna retinent credentes . Et . . . . quare sunt omnes credentes filij Abrahae per fidem 3 , , putetuis eadem fides, Cr illis ad iustitiam, siue ad iustificationem, sicut reputata est Abrahae dum esset adhuc in genti litate . Sicut reputata est. Abraham antequam circuncid

retur fidem habuit qua pater est credentium, Sc postea genuit Isaac, ex quo pater est Iudaeorum, sic potius pater est spiritualium quam carnalium, de ita factum est ut sit pater gentium per fidem, Cr sit pater circumsonis, id est,Iudaeorum credentium dc non credentium per carnem. non bis

tantum qui sunt ex cireuncisione .sed bis qui sectantur vestigia si dei quae est in praeputio patris no bi tauratae. Ac si diceret aliis

verbis: Non illis tantum Iudabis Abraham est pater, vel reputatur fides Abrahae ad iustificationem , qui descenderue de progenie illius, postquam circuncisionem accepit , sed& his gentilibus qui imitantur exempla fidei, quae est in praeputio patris nostri Abrahae. Nam illis est Abraham pater, Sc illis reputatu fides eius ad iustificationem, qui imitantur exempla fidei illius quae data est ei, cum adhuc esset in gentilitate quae praeputium appellatur. Non enim perlegem promissio 4 Lbrahae uat i Amini eius. id est Christo data est. vthares essetmundi taper militiam si ei, quam

habuit antequam circunes deretur,&antequa in illam pro-

missionem acciperet. Ideo autem per legem non est fa-

Q λ- vel data promissio Abrahae,qua dictum est illi: Patrem multarum gentium posui te, dc in semine tuo benedicentur omnes gentes,quia non erat ad buc lex quae post quadringentos ct triginta annos data est. Abraham e reo in

Christo

68쪽

CAPUT IIII.

Qtis Ino haeres est mundi, quia omnes eredentes per fidem fili, stant Abrahae,& ipse in Christo omnia possidet, ccii dici iam est a patre. Postula a me,& dabo tibi gentes hae Psatizeditatem tuam. Si enim qui ex lege siunt, bi sunt haeredes, exin αnitra est fides, abolita, id est, deleta estpromisso, id en, Si Iudaei qui ex circuncisione , & qui legem habent,

haeredes sunt tantummodo promissionis Abrahae de Chrino, α mori etiam gentiles, euacua ta siue anni hilata est fides qua ipse credebat Deo,& abolita,id est, deleta est pro- . missio de Christo. Et est sensus: si solummodo vos Iudaei circurici si haeredes promissionis Dei estis, ut vos vultis , non impleuit Deus promissionem suam quam dedit Abrahae,ut pater esset multarum gentium. Et si ita est,iam videbitur deo frustra credi disse . Non est ergo data promissio Abrahae per legem,sed per s. m. Quare Lex enim iram operatur, id est, vindictam Dei. Lex non dedit illam promissionem Abrahae, sed vindictam Operatur,dum Deutry. dicit: Dentem pro dente, Et qui occiderit, occidatur. Exod. v. Vbi non est lex non est praeuaricatio, subaudis tanta,vel nolita impulinur. Hoc dupliciter intelligi potesti Vbi non est lex naturalis , non est tanta praeuaricatio eiusdem legis. . Verbi graua: Quandiu infantibus non viget intelligentia aut intellectus naturalis legis discernendi inter bonum Mmalum, licet percutiat patrem, verberent matrem,maledicant parentibus,non est tanta praeuaricatio,nec ita imputatur eis sicut postmodu, ubi venerint ad legitimos annos,& ubi coeperit vigere in illis naturalis intellectus . Aliter: Vbi non est Iex Moysi licet peccet aliquis, non est tanta praeuaricatio,nec ita imputatur ei qui non habet ipsam le gena si peccauerit, quia non existit praeuaricator eius, sicut ille cui data est ad obseruandum, lae6que ubi praecepta le-sis,ubi praeuaricationis occasio & ubi praeuaricatio, ibi matbr ira dei & vindicta in praeuaricatorem . Potest & tertio tutelligi ubi non est lex Euangelij.sicut in paganis , no est

praeuaricatio tanta, tamen non ideo immunes a vindicta dei erant εἰ quia per creaturam poterant cognoscere creatorem. Ideo ex fide ut fecundum patiam firma 'promi do omm emini Abrahae. Sensus igitur iste est: Quia non est tanta Fraeuaricatio in gentibus ,ubi no est lex Moysi,quata in Iudaeos ideo ex fide,& per sdem iustificantur omnes Iu

d iij

69쪽

daei, que Gentiles credentes,& per fidem sunt haerede; n5

Gene. II.

daris,sed etia ex gentibus. et est ista promissio Benedice, tur inquit,in te omnes genteS, patrEmq; multam gentium

posui te. Vnde sequitur : Non enim ei qui ex lege s solum, sed cr ei qui ex Me est ab alae, qui est pater omnium nostrum. Sensus iste est . Promissio quae facta est ad Abrabam de Christo,quia in semine eius benedicentur omnes gentes, non enim Iudaeo firmata est solummodo ista promissio, qui ex lege circuncisionis descendit, sed etiam gentili firmata est, qui ex s de filius est Abrahae qui est pater omniucredentium. sicut scriptum est in lege Moni. Quia patrem multarum gentium posui te ante deum cui credidistι. Hiepercutitur Iu oru superbia,qui se gloriantur de progenie Abrahae descendisse. Non enim ait patrem unius gentis Israelitiem constitui te, sed patrem omnium gentium per fidem constitui te . Per carnem enim pater Iudaeorum et est,per fident autem omnium gentivin. Et recte addit Apo stolus ex sua interpretatione, ante deum cui credidisti,id est,coram deo cui credidisti in corde. Multi eo im sunt qui videntur credere in Deum, sed non credunt ante deum. Illi autenition credunt ante deum, qui confitentur se credere deum Verbis,sed aliud corde retinent. Illi vero ante deum credunt,qui tota anima,toto corde, tota virtute illu diligunt, utAbraham, & qui potius in interiori homine in conspectu dei fidem seruant, quam in ostentatione ho minum: sicut est carnis circuncisio: qui vixi ut mortuos, per sdem dc gratiam suam, id est, gentiles & omnes qui mortui sunt per infidelitatem in peccatis. Si enim vivit iustus per fidem , ita moritur peccator per incredulitatem, HI certe dixit .vivificat sub praesenti tempore, pro futuro vivificabit. Ipse enim suscitabit siue vivificabit mortuos in die iudicii , sicut in euangelio dicit: Veniet hora quando omneέ qui in monumentis sunt, audient vocem fit si dei, S procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae. GVocat ea quae nonsent, tanquam ea quae sunt.. Deus omnis' tens solus habet essentialiter esse, de qui adhaerent ei peisdem & dilectionem, illi utique habent esse ab illo, & illi

sunt

70쪽

CAPUT IMI. 13tarit siccit ipse dixit, Ego sum deus Abraha , & deus Isaae, Exia.

Sc detos Iacob. E contra illi qui non adherent,comparatione eius Risa si no sunt. Vnde isaias propheta dixit: omnes Ese. 4. Dies qMasi non sint,sic sunt coram eo, & quasi nihilum, α iri arie reputatae sunt ei, igitur secundum hunc sensum dicit Apostol' modo. Ergo sicut vocavit Abraha qui erat, Gene. i2. quia deo adhaerebat per fidem,dicens: Exi de terra tua &de COADatione tua ,sic vocat ea quae non sunt id est sic vocat gentiles infideles ad fidem , ut habeant esse illi ad hae

xendo: qui antea non erant illi non adhaerendo.Qsi contra

stem in spem credidit, ut seret pater multarum gentium , per fidem. Contra spem desperatae sobolis, credidit in spem sperandae sobolis, vel certe contra spem naturae in spem gratiar & potentiae dei credidit. Contra spem enim naturae erat,vt vetula pareret quae adolescens & iuuencula sterilis permanserat. Nam natura est, Vt iuuenis iunctus tur Gene. is..uenculae, generet,similiter senex iunctus i uuenculae,naturale est ut generct,sicut Abrahain senex & Rgar iuuencu.' la ex quibuς natus est Ismael. Contra spe vero naturae est, .ut senex cum vetula mixtus generet. sed Abraham non attendit ad consuetudinem naturalem , quod non posset

xx se S Sara ia vetulis fili' procreari, sed in spe omnipotetis dei credidit, quia omnipotetem nouerat eum cui promist. Considerandum est autem, quatuor existere causas ut beatus dicit ambrosius quae reddunt foeminas seriles, videlicet aut quod semen virile non peruenit usque ad locum conceptionis, aut quia mulier non valet illud retinere. aut quia non habet vigorem coquendi illud. aut quia ambo senes simuI conueniunt & senectute grauantur. Secundum quod dictum est ei Sic erit semen tuum , sicam stella caeli cr harena maris. Seme Abrahae in hoc loco intelligitur tam multitudo Iudaeorum , quorum pater per car-vcm est 2 per fidem, quam etia i omnium gentium multitudo, quorum pater solummodo est per fidem. Et dictu est hoc biperbolice, per tropum, scilicet fidem excedentem. Licet enim prae multitudine no possit numerari ab hominibus semen Abrahae, deo tame numerabile est. Notadumque per stellas & harenam secundum quenda doctore intelligendii esse generaliter omne semen Abrahae,credentes videlicet ex gentibus & ex Iudaeis,omnemq; Israelem.

SEARCH

MENU NAVIGATION